Caput 8
Caput 8
An virtus religionis sit una secundum speciem ultimam, vel solum secundum genus continens sub se plures species.
CAPUT VIII. AN VIRTUS RELIGIONIS SIT UNA SECUNDUM SPECIEM ULTIMAM, VEL SOLUM SECUNDUM GENUS CONTINENS SUB SE PLURES SPECIES.
1. Haec quaestio de unitate, vel de distinctione specifica virtutum et habituum difhicilem habet resolutionem, quia vaide difiicile est uitimam rerum differentiam cognoscere, ct proxima motiva internorum actuum, et uniuscujusque rationes exacte discernere, et ideo proponam utriusque partis verisimiles rationes, et unicuique liberam opinandi facultatem relinquam ; brevissime tamen quid mihi vel consultius, vel verisimilius videatur, insinuabo.
2. Ea sententia quae religionem genericam astrunt, eigue varias subjicit species suadetur. — Priva ratio ex diversis rationibus debiti. — OQuod ergo haec virtus una tantum genere sit, et sub se plures species contineat, haec potissimum suadere videntur. Primum, quod virtutes, quae reddunt debitum alteri, juxta varias rationes debiti distinguuntur; sed intra latitudinem religionis inveniuntur debita diversarum rationem; ergo et virtutes. Major est divi Thoma prima secundae, quaestione sexagesima, articulo 3, ubi ex diversa ratione debiti concludit, esse plures virtutes circa operationes. Sunt autem verba ejus notanda: S'ed debitum non est unius rationis in omnibus, aliter enim debetur aliquid equali, aliter superiori. et aliter minori, et aliter ex pacto, vel ex promisso, vel ex beneficio suscepto. Ht secundum has dicersas rationes debiti , sumuntur diversee virtutes Et simiiem fere doctrinam habet 2. 2, quaestione octogesima. Et ratio est, quia si ratio debiti formaliter respicitur a virtute, profecto diversa ratio debiti faciet formalem distinctionem in objecto, et consequenter in ipsa virtute. Minor autem probatur ex iisdem verbis D. Thomae. Nam licet in religione non inveniatur prima diversitas ex parte personae cui debitum solvit, quia semper est ad superiorem, tamen altera diversitas ex titulo ipsius debiti hic invenitur. Nam aliquid debetur Deo ex pacto, seu promisso, aliquid ex beneficio accepto, aliquid etiam ex vi solius excellentiae ejus. Confirmatur, quia similis varietas debiti erga prosimum sufficit ad distinctionem virtutum circa eumdem ; nam debitum ex pacto solvit justitia, ex promissione fidelitas, ex beneficio gratitudo, ex dignitate personae observantia.
3. Secunda ratio em universitate specificá habitwum. —Secundo argumentor, quia in hac virtute suni plures habitus specie distincti; ergo et plures virtutes. Patet consequentia, quia omnes illi habitus sunt virtutes essentialiter : ergo si in propriis differentiis specificis distinguuntur, plane distinguuntur in specie virtutes, et consequenter sunt plures virtutes essentialiter. Antecedens patet, quia supra dictum est inveniri in hac virtute actus specie distinctos ex diversa honestate proximi objecti, quorum unus ex alio non oritur, nec habent inter se connexionem, sed solum genericam convenientiam in ratione cultus divini, ut sunt vovere, vel jurare, orare, sacrificare. Quilibet autem ex his actibus est sufficiens ad generandum habitum, et habitus, qui perunum fit, non recipit ab actu alio, specie diverso, augmentum vel promptitudinem aliquam circa suum actum; sed hoc est sufliciens signum distinctionis habituum, ut generatim dictum estin Metaphysica, disputatione quadragesima quarta, sectione 11. Ergo unusquisque ex his actibus generat simplicem habitum distinctum ab alio, atque adeo distinctam virtutem.
4. Tertia ratio sumitur a distinctione religionis a ponitentia et obedientia. — Ultimo argumentari possumus, quia in duobus proxime praecedentibus capitulis ostendimus distiuctionem religionis a poenitentia et obedientia, ex diversis debitis respectu ipsiusmet Dei, vel ex diverso modo, aut motivo solvendi vel implendi debitum. Sed non videtur intercedere minor ratio distinctionis inter debitum, verbi gratia, quod consurgit ex promissione jam facta Deo, et cultum redditum promittendo, nam illud prius est plane magis rigorosum, et legale, et necessarium ad honestatem morum, et fortasse est cujusdam justitiae superioris ordinis : debitum autem, quod ante promissionem potest considerari in ipsa promissione, nec justitiae est, nec rigorosum, nec necessarium ad honestatem morum, sed ex quadam decentia et voluntario cultu; ergo fere similis ratio distinctionis hic intervenit.
5. Altera pars quaestionis quae simplicem religionis haldtum, et infimam speciem cred.t, propoustur ac praefertur. — Conirariam partem, nimirum, unicum esse et simplicem religionis habitum, unamque virtutem, quae totum id, quod generali nomine divini cultus comprehenditur, exhibet Deo, suadet imprimis auctoritas D. Thomae, nam ita videtur sentire in dicta quaest. 81, art. 3 et 4, quem etiam ita intelligunt et sequuntur Cajetan., Valent., Aragon. et alii moderni, et hoc etiam supponit Soto, libro 7 de Justitia. Unde idem D. Thomas, proxima quaest. 80, licet respectu hominum veritatem, gratitudinem et observantiam distinguat, de religione nihilominus semper loquitur, ut de una tantum virtute, eique tribuit omnes illos actus orandi, vovendi, et solvendi votum, adorandi, sacrificandi, etc. Et similiter in 1. 2, quaest. 60, et ubique, de hac virtute loquitur, ut de una tantum, eodemque modo loquuntur alii Theologi in 3, distinct. 9.
6. Prima ratio. — Accedit ratio satis congrua; nam quidquid homo rceddit Deo per dictos actus religionis, totum est sub ratione cultus, vel gloriae, ac honoris Dei, semperque in omnibus attenditurratio divinae excellentiae; nam cum homo agit gratias Deo, respectum habet ad excellentiam ejus, nimirum, ut aliter et sub alia aestimatione illi agantur quam homini ; et sic de aliis; ergo hoc satis est ad unitatem virtutis. Antecedens declaratur amplius, quia homo reddendo Deo haec debita, nullum commodum vel utilitatem ei afferre potest, nec proprie dominium ejus augere, quia ipse ex se, et ex sua potestate et actione, est supremus dominus omnium ; ergo solum superest ratio cultus, et honor, quae in his omnibus actionibus religiosis intendi possit. Ergo licet in modo colendi, vel in qualitate debiti sit in eis aliqua diversitas, illa convenientia in ratione cultus cum connexione in eadem excellentia Dei, erit sufficiens ad unitatem habitus et virtutis.
7. Secunda ratio ez eo sumitur, quod non sint sine necessitate multiplicande entitates.—Tandem, quia sine necessitate cogente non sunt multiplicandae res, praesertim illae quae tantum sunt propter necessitatem operandi; jam vero admisimus distinctionem inter quamdam justitiam ad Deum, seu inter poenitentiam, et religionem propter aliquam objectorum diversitatem; sed ad haec duo membra possunt facile reduci omnes actus, quibus Deo debitum reddimus; nam si qui videntur magis rigorosum debitum solvere, quam religio observet, pertinebunt ad justitiam erga Deum, et omnes alii ad unam religionem spectabunt; ergo. Unde confirmatur, quia illa virtus justitiae ad Deum una esse censetur; nam si justilia commutativa ad hominem unica est, multo magis illa justitia ad Deum, quae commutativam imitatur, quantum potest; ergo etiam virtus religionis, prout ab illa condistincta, erit unica species virtutis. Est enim aequalis ratio, nam sicut justitia illa intendit divinum jus illaesum conservare, et in hoc fine connectit omnes actus suos, etiamsi varii esse videantur, ita religio intendit cultum integrum et completum divina excellentiae tribuere, et omnes; actus exercet, ut habent connexionem in hoc adaquato motivo.
8. Justa primam sententiam in tres habitus tota religio tripartitur, fidelitatem, gratitudinem, et latriam. — Utraque pars habere videtur suam probabilitatem, ut argumenta facta ostendunt. Juxta priora vero argumenta, maxime distingui possent in latitudine hujus virtutis tres habitus, quos fidelitatem ad Deum, gratitudinem ad Deum, et latriam, possumus appellare. Nam latria proprie respicit divinam excellentiam, ut sic, quam suis actibus, tanquam signis honoris et excellentiae, protestatur, et ideo unica sub illa saltem ratione esse videtur; tum quia ratio debiti videtur eadem, cum immediate ex eadem excellentia nascatur; tum etiam quia illa distinctio signorum materialis esse videtur ; tum denique quia observantia erga homines, quando eamdem excellentiam respicit, una est, licet ex parte personarum, vel signorum aliquam variationem actuum, imo et obligationum admittat, ut docet D. Thomas 2. 2, quaest. 102, art. 1, ad 2. Ad haec, latria est tanquam observantia ad Deum; ergo erit in se una. Gratitudo autem non fundatur in excellentia, sed in beneficio accepto, et magis exhibet et profitetur grati animi significationem, quam protestationem divina excellentiae, et ideo videtur prae se ferre diversam honestatem, sicut etiam diverso fundamento nititur: ideoque non est improbabile, ad officium hoc constituendam esse specialem virtutem ad Deum, ut sensit Cano, in Relect. de Poenit. Quod si hoc de gratitudine admittitur, majori ratione de fidelitate ad Deum idem sentiendum est; fundatur enim proxime non in sola excellentia Dei, neque in actione Dei erga homines, sed potius in actione hominis erga Deum, et ideo diversam rationem honesti habet, ac proinde propriam virtutem postulare videtur. Praeter has autem rationes non apparet alia probabilis ad multiplicandos plures religionis habitus. Et ita haec pars visa est mihi probabilis in 4 tom., saltem quoad distinctionem simplicium habituum. Nam potest quis dicere, ex tribus illis habitibus coalescere unam virtutem religionis, quae aliquam unitatem habet, ex eo quod respicit adaequatam observantiam et cultum Dei, quae sine illis tribus habitibus consistere non potest, et ideo inter se habent connexionem aliquam. De quo modo loquendi contendendum non est, cum modus distinctionis, vel unitatis jam declaratus sit, et congruum sit ita loqui, saltem propter communem usum.
9. Probabilitas alterius partis questionis expenditur.—Nihilominus etiam potest probabiliter defendi, unam ac simplissimam esse virtutem religionis, quae omnes illos actus exercet. Quod certe de virtute per se infusa facilius defendi ac credi potest, quia non acquiritur per actus, nec dat tantum facultatem operandi, sed est quasi potentia quaedam, quae facilius admittit specificam distinctionem in suis actibus. Infunditur autem haec virtus per se primo, ad digne et cum debita reverentia tractandum omnia, quae ad exhibendam Deo servitutem illi debitam, ratione suae excellentia et supremi dominii, pertinent. In quo objecto et fine videtur esse sufficiens unitas, ut virtus ipsa una sit. Maxime quia tota illa varietas, quae est in actibus hujus virtutis, habet connexionem quamdam ratione unitatis divina excellentiae, quae tota in quolibet illorum actuum semper attenditur. Nam etiam cum Deo gratiae aguntur, habetur ratio divinae excellentiae, et ratione ilius intelligitur, illi esse singulari modo debita animi gratitudo. Unde si solam honestatem grati animi spectes, non oportebit ad allam virtutem recurrere, praeter communem gratiam; ergo, ut elevetur aliquo modo respectu Dei, necessario debet observari divina excellentia, et ita consurgit quaedam gratitudo reddens honorem Deo, et reverentiam excellentia ejus, et ita jam operatur ibi religio. Idemque cum proportione de fidelitate dicetur. Quare melius dicimus, omnes hos actus esse unius latriae, atque ita latriam, seu religionem esse unam simplicem virtutem, saltem infusam. Nam de acquisita probabile est, quod in alio loco insinuavi.
On this page