Caput 9
Caput 9
Quem perfectionis et excellentiae gradum habeat religio inter virtutes omnes.
1. Religionis virtus theologalium cwigue cedit in excellentia et dignitate. — Divus Thomas 2. 2, quaest. 81, art. 6, similem proponens quaestionem, solum comparat religionem ad alias virtutes morales, nec sine causa; quia, cum ostensum sit illam non esse virtutem theologalem, tanquam manifestum supponit, religionem esse inferiorem virtutibus theologicis. Nec immerito, ita enim sentiunt communiter Theologi, et sumitur ex illo Pauli, 1 ad Corinth. 13: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hec. Uhi illis tribus quasi per antonomasiam tribuit excellentiam et eminentiam virtutis, ideoque de illis solis est certa, et indubitata sententia, esse virtutes per se infusas : de caeteris enim solum est opinio probabilior. Quare in illis principahter, et quasi essentialiter consistit supernaturalis justitia mfusa, ut sumitur ex Tridentino, sess. 6, cap. 7. Ratio denique est, quia perfectio virtutis est, ut conjungat mentem Deo, saltem ut fini; ergo illae virtutes, quae immediatius et perfectius attingunt Deum, perfectiores sunt caeteris, quae remotius in Deum ordinantur; sed virtutes theologales propinquius et perfectius attingunt Deum, quam religio, ut ex supra dictis constat; sunt ergo perfectiores illa.
2. Pia voluntatis affectio religione perfectior est. — Solum posset quispiam dubitare de habitu piae affectionis, qui comitatur fidem, prout est in intellectu. Nam de illo non procedit ratio facta, quia non immediate nos unrit Deo, nec, praecise spectatus, est virtus theologica, ut supra dixi, sed magis est moralis. Unde cogitare quis posset, cum religio praefertur omnibus virtutibus moralibus, illi etiam habitui praeferri. Nihilominus existimo fidem quoad illum habitum antecedere, et praferri religioni, quia licet per se non sit theologica virtus, tamen per se est necessaria ad quamdam theologicam virtutem, cujus est quasi moralis forma. Item versatur circa nobilissimam materiam, puta intellectum, quem captivat in obsequium fidei, unde ex hac parte superat religionem, et ex alia non est inferior in attingendo Deum in se, quia per illam materiam nobilissimo modo, et immediate illum attingit; plus est enim ad Deum ipsum, ipsimet credendo, accedere, quam signa quaecumque reverentia illi exhibere; ergo habitus voluntatis, qui immediate movet hominem, et ejus mentem, ut priori modo Deo conjungatur, perfectior est quam religio, quae posteriori modo eum movet. Nec refert quod religio movere possit ipsam fidem et charitatem, ut sub ratione sua in Deum ferantur ; tum quia religio ad summum movere potest ad exercitium illorum actuum; pia vero affectio quoad specificationem ad actus credendi intellectum determinat, quod longe altius ac difficilius est; tum etiam quia religio solum utitur actibus illarum virtutum, tanquam signis recognitionis, et subjectionis ad divinam excellentiam, supponit autem aliunde substantiam illorum actuum. At pia affectio utitur intellectu ad cliciendum actum fidei quoad substantiam ejus. Estque suo modo per se necessaria ad illam, et ideo hinc magis commendatur ejus perfectio. Virtutes ergo theologales, quoad omnes habitus quos includunt, perfectiores religione sunt.
3. Ex D. Thome sententia, una religio ceteras virtutes morales longo superat intervallo. — Comparando autem religionem ad virtutes morales, D. Thomas, dicta q. S1, art. 6, absolute et sine limitatione affirmat, religionem esse perfectiorem virtutem omnibus virtutibus moralibus. Potestque hoc persuaderi, quia virtutes theologales perfectiores sunt omnibus moralibus; ergo etiam religio est perfectior illis. Patet consequentia, quia, licet religio non sit virtus theologalis, ita proxime ad eas accedit, ut minimum ab illis distinguatur ; ergo erit perfectior aliis, quae magis a theologalibus distant. Nam id quod est perfectissimum, est quasi metrum et mensura caeterorum ; quod ergo ad illud propinquius accedit, caeteris perfectius est. Hatio item a priori est, quam D. Thomas tetigit, quia virtutes theologales habent excellentiam suam ex immediata conjunctione ad Deum, quia virtus sicut ab objecto habet speciem suam, ita ex eodem habet suam nobiltatem. Deus autem est nobilissimum objectum, et immediata tendentia in ipsum, omnium etiam excellentior est, et ideo virtutes theologales sunt nobilissimae. Post illas vero religio atungit Deum propinquius quam reliquae virtutes morales; ergo inde majorem nobilitatem participat.
4. Haec vero assertio D. Thoma, licet quoad plures virtutes, et fere omnes certissima et per se clara sit, in quibusdam peculia- ribus comparationibus habere potest nonnullam dubitationem, an, scilicet, aliqua exceptio admittenda sit. Itaque, quoad omnes virtutes quae versantur circa passiones, temperantiam, scilicet, fortitudinem, et omnes virtutes illis connexas, nulla est controversia, nec occasio dubitandi. Item de nonnullis virtutibus connexis justitiae, quae cum proportione exercent cum proximo illud officium, quod rcligio exercet cum Deo, clarum est esse longe inferiores, ut constat de pietate, dulia, seu observantia, etc.
5. Cajetani sententia legalem justitiam preeferens religiumi ; ea tamen impugnatur. — Primum vero dubium est de justitia legali, de qua Cajetanus, dicto art. 6, contendit praeferendam esse religioni. Nam D. Thomas 2. 2, q. 58, art. 12, absolute et sine limitatione dixit, justitiam legalem esse praeclariorem inter omnes virtutes morales. Tamen relgio sine dubio praestat etiam justitiae legali. Et D. Thomas, in dicto art. 6, dum generalem, et sine ulla restrictione vel praelatione, facit comparationem, tacite declarat comparationem in alio loco factam, scilicet, ut intelligatur esse de virtutibus moralibus, quae Deum ut objectum non attngunt, sed circa ea versantur, quae in Deum ut in finem ordinantur, ut ibi expresse dixit D. Thomas. Deinde hoc etiam declarat, et suadet ratio, qua divus Thomas utitur in dicto art. 12. Inde enimn probat justitiam legalem esse excellentiorem, quia bonum commune praeeminet bono particulari unius personae. Ex hac enim ratione constat, solum comparare justitiam legalem cum virtutibus moralibus, quae circa personas creatas versantur. De hujusmodi enim personis loquitur ; nam si de honore et gloria Dei sit sermo, praeferendum sine dubio est hoc bonum cuicumque bono creato, etiam communi. Unde sic potest ratio concludi, quia religio nobilius objectum habet, quam justitia legalis, nam illa habet pro objecto cui, Deum, et pro objecto quod, cultum illi debitum: haec vero pro objecto cui habet rempublicam, vel communitatem humanam, quae Deo longe inferior est; pro objecto vero quod, habet jus, seu bonum debitum huic communitati. Objectum ergo religionis excellentius est ; ergo et ipsa religio.
6. Instantia pro Cajetani sententia ; ea tampen dissolvitur. — Sed ait Cajetanus, justitiam legalem non omnino excludere Deum, quia etiam ad justitiam pertinet reddere debitum Deo, vel satis esse inquit quod Deus sit finis particularis justitiae legalis. Unde ita argumentatur : justitia legalis comparatur ad religionem, sicut totum ad partem, vel sicuti imperans et ordinans ad imperatum et ordinatum ; nam et leges latae inveniuntur de his quae ad religionem spectant, et justitia legalis non minus ordinat de reddendo debito Deo, quam proximo ; ergo. Sed non satis percipio quid Cajetanus his rationibus intendat. Nam si per justitiam legalem intelligit totam collectionem virtutum, vel omnium simpliciter, vel earum, quae sunt ad alterum, sic verum est justitiam legalem comparari ad religionem, sicut totum ad partem, esseque perfectiorem non intensive (si de sola collectione moralium virtutum loquamur), sed extensive, quia justitia sic sumpta non est una virtus simpliciter, sed piures virtutes. Haec vero comparatio impertinens est, nec D. Thomas ita loquitur de justitia legali, cum ejus perfectionem exaggerat; neque etiam Aristoteles, 1. 1 Ethicor, cap. 1, juxta probabiliorem intellectum. Si autem legalis justitia accipiatur pro una speciali virtute justitia, quae a commutativa et distributiva distinguitur, juxta Doctoris Angelici doctrinam, dicta q. 58, art. 5 et D, sic falsum est comparari ad religionem, ut totum ad partem.
7. Solutio magis expenditur, et ostenditur actus omnium virtutum, cvel etiam theologalium, sub imperio religionis contineri. — Nam justitia legalis sic sumpta dici solet universalis justitia secundum quamdam causalitatem, et materiae extensionem. Quod videtur Cajetanus considerasse, ut eam compararet ad religionem, ut totum ad partem. Et praecipue videtur eam considerasse, quatenus in principe est legum lativa, et ferre potest leges in materia religionis, in quibus ferendis etiam observat rationem boni communis, quod respicit haec justitia; verumtamen neque ob illam causam justitia legalis potest praeferri religioni, neque ad illam comparari ut totum vel superior, sed ut pars et inferior. Probatur, quia etiam religio in causalitate et materia habet universalitatem quamdam, in qua non solum aequiparatur, sed superat etiam justitiam legalem. Patet prior pars ex supra dictis de materia, et actibus imperatis ab hac virtute, nam omnium virtutum actus sub imperio suo complectitur, quatenus eos ordinare potest ad cultum Dei. Posterior vero pars patet; primo, quia religio non tantum moralibus virtutibus, sed etiam theologicis imperare potest, quod non potest ita proprie et vere dici de justitia legali. Deinde, quia conferendo illas duas virtutes inter se, potius religio imperat et ordinat justitiam legalem ad suum finem, quam e converso. Proprio enim et recto ordine, non debet divinus cultus ordinari ad bonum reipublicae, ut ad pacem et quietem ejus, vel quid simile; sed potius totum reipublicae bonum ad hoc referri debet, ut Deus melius colatur, et in majorem Dei gloriam cedat.
8. Religio aliquando potest per justitiam ordinari ; id tamen magis fit intentione operantis quam virtutis. — Non nego quin etiam liceat aliquando curam religionis in reipublica haberi, ut pax ejus et omne aliud bonum melius in ea conservetur, quia hic finis honestus est, et medium illud ad eum obtinendum est sine dubio utilissimum. Tamen ita hoc licitum est, sicut licet saepe ordinare superiora bona ad bonum inferius, ita, scilicet, ut tandem omnia in majorem Dei gloriam redundent. Nam humanae reipublicae bonum inferius est, ad divinam gloriam comparatum, et ideo divinum bonum, quo est Deo propinquius, eo ex se magis comparatur ut finis, quam ut medium, ad quodlibet humanum bonum. Cujus signum evidens est, quia Deus ipse vult bonum commune humanum propter gloriam suam. Igitur considerando has virtutes secundum se, et non per accidens ex intentione hominis operantis, religio imperat justitiae legali, et omne bonum ejus refert in finem et objectum suum. Nullo ergo modo comparatur justitia legalis ad religionem, ut totum ad partem. Quia non in essentia, cum sint essentialiter condistinctae, neque in integritate, aut alio genere compositionis, cum neque una ex alia, neque ex utraque aliquod tertium componatur. Nec denique in virtute. aut causalitate universali, cum religio absolute et simpliciter prior sit, ac universalior et eminentior in agendo.
9. Religio ita est praestantissima in ratione virtutis, ut sit in ratione justitie aliis virtutibus inferior. — Neque quidquam refert quod religio ponatur inter partes potentiales justitae, ac proinde deficere videatur a perfecta ratione justitiae. Nam si haec ratio quidquam valeret, probaret religionem esse virtutem minus perfectam justitia commutativa, imo etiam probaret justitiam commutatiyam esse perfectiorem legali, quia conditiones justitiae magis integre et exacte in ea inveniuntur. Aliud ergo est considerare rigorem et proprietatem justitiae, aliud excellentiam virtu- tis; nam in priori deficit aliquando religio, et ideo pars potentialis justitiae dicitur, ut supra explicatum est. Nihilominus tamen hoc non impedit quominus in perfectionc virtutis simpliciter superet, propter excellentiam objecti, et affectus voluntatis. Unde D. Thomas, in dicto art. 6, ad 1, in simili, respondet posse esse religionem perfectiorem simpliciter in esse virtutis, licet in attingendo medium justitiee deficiat, magis ex impotentia subjecti, quam ex imperfectione voluntatis.
10. Cajetani fundamenta magis evertuntur. — Quod vero Cajetanus assumit, leges etiam ferri de his qua ad religionem spectant, non video quid ad causam referat. Nam si in legislatore consideretur potentia legum lativa, haec est bonum alterius ordinis. et cum illa non fit comparatio, ut per se constat. Si vero consideretur prudentia legislativa, quatenus est vera virtus, non solum intellectualis, sed etiam moralis, sic quidem illa praeferri potest moralibus virtutibus ; sed illa non est justitia legalis, neque cum illa fit comparatio. At vero si in legislatore consideretur illa virtus voluntatis , quae dirigit intentionem ejus, ut recte praecipiat in quacumque materia in ordine ad commune bonum, sic quidem habet justitia legalis excellentiam quamdam, tamen illa vincitur a religione, quae multo magis dirigere debet intentionem legislatoris, ut divinam gloriam in ferendis legibus respiciat. Unde hoc modo etiam dici potest religio imperare, ut leges ferantur non solum in sua materia, sed etiam in materis aliarum virtutum, si ad divinum honorem id spectet.
11. Deus non est finis particularis justitiee legalis. — Quapropter falsum absolute est, Deum esse finem particularem justitiae legalis, quia non est finis intrinsecus et proprius, sicut est religionis, quia non est objectum in quod immediate dirigat justitia legalis actiones suas. Neque etiam est finis comprehensus (ut ita dicam) intrinsece in communitate illa, cujus bonum procurat justitia legalis. Nam Deus potius est finis ultimus extrinsecus, seu objectivus, in cujus gloriam quodlibet humanum bonum referendum est, quod ad religionem spectat. Denique, ob eamdem causam falsum est quod Cajetanus ait, ad justitiam legalem spectare reddere debitum Deo, nisi justitiam legalem sumat pro collectione aliqua, vel pro aliquo genere virtutum , in quibus religio contineatur. Nam Icquendo de propria et speciali virtute justi- tiae legalis, non pertinet ad illam reddere debitum Deo, vel proximo, qui sit privata persona, ut talis est; sed solum communitati ut sic, seu quatenus ad commune bonum illius jus spectat. Quod hoc loco fusius explicari non potest ; satis vero inde probatur, quod justitia humana, sub qua legalis continetur, non attingit ullo modo Deum ut objectum cui ; et hoc titulo longe inferior est religione.
12. Misericordia ea sententia Cajetani praestat religioni.—Secunda comparatio, de qua dubitari potest, cum misericordia fit. Nam Cajetanus misericordiam praefert justitiae legali, in dicta quaest. 58, et 1. 2; ergo si legalem justitiam praefert religioni, multo magis misericordiam. Favet D. Thomas 2. 2, queest. 30, articnlo quarto, ubi solam charitatem videtur misericordiae praeferre m nobis : nam in Deo etiam charitati misericordiam anteponit. Denique ad hoc suadendum afferri possunt illa verba Matth. 9 et 12, ex Oseae 6 : Misericordiam volo, non sacrificium. Quod perinde est, ac si diceretur : Malo misericordiae opera, quam religionis ; ergo, testimonio Christi et Osea, opera misericordiae meliora sunt operibus religionis, quia quod Deus praefert et eligit, melius est ; ergo et virtus ipsa misericordiae est melior.
13. Vera D. Thomme sententia, misericordiam, licet alüs cirtutibus proestet, religioni tamen cedere. — Nihilominus dicendum est, religionem esse perfectiorem virtutem misericordia. Ita sumitur ex D. Thoma, dicta q. 30, ubi cum limitatione ait, aemisericordiam esse potentissimam inter omnes virtutes, que ad procximum pertinent, non vero excedere illas virtutes, quae conjungunt hominem Deo. Nam ei qui supra se aliquem habet, melius est conjungi superiori, quam supplere defectum inferioris. Et quamvis ibi D. Thomas solum ponat exemplum in charitate , non est tamen dubium quin ea doctrina locum habeat in spe et fide, quae etiam conjungunt hominem Deo. Ob eamdem ergo rationem habebit locum in religione, quae, licet non aeque ac virtutes theologicae, tamen proxime post illas conjungit nos Deo, ut supremo principio, cui cultum defert. Idem confirmat D. Thomas, dicta q. 81, art. 6, dum sine limitatione praefert religionem caeteris virtutibus moralibus. Et ratio qua id probat, procedit etiam respectu misericordia , quae non ita proxime nos unit Deo, sicut religio. Unde in eadem quaest., art. 1, ad 1, significat idem D. Thomas, ita excedi misericordiam a religione, sicut me- dium a fine, quia religio attingit finem, propter quem misericordie actus imperandi sunt. Atque ita simul ratione et auctoritate probata est nostra resolutio.
14. Scripture loca pro Cajetano allata eaplicantur.— Ad locum autem Oseae et Matth., Hieronymus, super Oseam, per misericordiam videtur intelligere non nostram erga pauperes, sed Dei erga nos, quam exercet remittendo nobis peccata, unde sic exponit : Von in sacrificiis delector, et victimis, et multitudine holocaustorum ; victime mem et holocausta, salus credentium. et conversio peccatorum est. Quo sensu haec sententia aequivalet illi Psal.: Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spüritus contribulatus, etc. At communius exponitur de misericordia hominis; et exponitur primo : Afisericordiam volo, et non tantum sacrificium, seu: Nolo sacrijcium sine misericordia. Ita Anselmus Matt. 9. Secundo, non velle Deum sacrificium externum sine interno, vel quod internum praeferat externo; nam per misericordiam omnia charitatis opera ex amore Dei facta intelliguntur. Ita Maldon., Matth. 9, et sumitur ex Augustino, libr. 10 de Civitate, cap. 5 et 20, contra Faustum, cap. 16. Tertio, significat Dominus se non velle sacrificia haec externa, quia illis indigeat in suam utilitatem, ideoque, ubi necessitas proximi occurrerit, se malle misericordiam. Ita fere Bellarm.,. tom. 1, libro 3, de Cultu Sanctorum, cap. 6. Unde non fit misericordiam esse meliorem, sed interdum esse magis necessariam, quanquam etiam tunc melius sit ipsammet misericordiam intuitu religionis exercere propter Deum. Et ita licet interdum materia externa propria religionis omittenda sit propter misericordiam, internus vero cultus nunquam est necessario omittendus. Et sic facile conciliantur omnes expositiones, et veritas constat.
15. Confertur religio cum obedientia, ac prefertur. — Tertia comparatio fieri potest cum virtute obedientiae ; nam de obedientia scriptum est, 1 Reg., c. 11: Melior est obedientia quam victime. Item obedientia videtur conjunctissima charitati, et similis in materia, quatenus voluntatem propriam voluntati Dei subjicit. Nihilominus est dicendum religionem esse simpliciter perfectiorem. Ita sentit, licet obscure, D. Thomas 2. 2, quaest. 104, articul. 3; expressius vero Cajetanus ibi, qui paucis verbis rationem comprehendtit, dicens : Quonium religio Deum, qui praecipit, colit, obe- dientia vero ad ejus preceptum attendit. Raüones etiam supra factae de justitia legali hic habent locum, quia religio propinquior est virtutibus theologalibus, quam obedientia, magisque devovet Deo totum hominem, quam obedientia. Et in hoc est charitati similior, ut ex supra dictis constare potest, et infra, cum agemus de devotione, magis constabit. Cum ergo obedientia praefertur externo sacrificio, non ideo praefertur toti religioni. Sed, ut Cajetanus bene notavit, prafertur sacrificium internum externo, quia illo voluntas Deo mactatur, ut Gregorius dixit, ult. Moral., cap. 12. At illa interior mactatio per religionem fit media devotione.
16. Comparatur religio cum ponitentia, illa tamen ignobilior judicatur. — Quarto, conferri potest cum virtute poenitentiae religio, de qua comparatione nihil scriptum invenio. Tractat quidem D. Thomas, 3 part., quaest. 85, art. 6, an poenitentia sit prima virtutum, et significat natura esse inferiorem aliis, id est, excellentia et perfectione, quia quod est per se, melius est quam id quod est per accidens; alia autem virtutes sunt per se necessaria, poenitentia vero per accidens, supposito peccato. Verumtamen D. Thomas, illo in loco, imprimis non comparat poenitentiam ad alias virtutes in perfectione, sed in usu sui actus, et in hoc dicit, quodammodo esse imperfectiorem poenitentiam ; quae comparatio est tantum secundum quid, et praeterea, juxta nostram sententiam , non habet locum in virtute poenitentiae, quoad totam latitudinem sui objecti suorumque actuum, sed solum in propriisimo actu detestandi peccatum commissum ; nam in aliis per se habet illa virtus usum suorum actuum, quoad odium peccati secundum se, et quoad propositum cavendi omnem divinam injuriam, et similes.
17. Quocirca, facta comparatione absolute et simpliciter inter illas virtutes, quoad perfectionem earum, verisimile mihi est antecedere virtutem justitiaa ad Deum, quae nomine poenitentiae significatur, si distincta est a religione. Ratio est, quia cum modo attingendi Deum immediate convenit cum religione, et in reddendo illi debito, attendit strictius, magisque rigorosum debitum. Unde sicut in ordine ad proximum nobis non specialiter conjunctum, perfectior virtus est justitia propria et rigorosa, quam alia virtutes illi annexa eumdem proximum respicientes, ut liberalitas, observantia, etc., ita inter virtutes quae reddunt debitum Deo, illa videtur perfectior, quae magis de perfectione et obligatione justitiae participat. Nec refert quod in constituenda aequalitate magis videatur deficere poenitentia quam religio, ut supra insinuavimus; nam, ut notavimus ex D. Thoma, dicta quaestione 81, articulo 1, ad 1, defectus aequalitatis, cum non sit voluntatis, sed potestatis, parum minuit perfectionem virtutis. Magis vero illam auget. quod ad conservandum illesum omne divinum jus, quantum in se est, toto affectu tendit, et quando laesum est, illud, quantum potest, restaurare studet. Et in Psalm. 50, maxime commendatur sacrificium contriti cordis, ut notavit Augustinus, 10 de Civitate, capite 5. Nec D. Thomas alienus est ab hac sententia, in illa quaestione 81, articulo 6. Nam cum facit comparationem simpliciter, solas virtutes theologales praefert absolute poenitentiae. Cajetanus vero saltem eequiparat poenitentiam religioni, quia illas non distinguit. Unde cum religio numerari solet inter virtutes proximo loco post theologales, intelligendum existimo de religione in communi et generice, prout omnem justitiam ad Deum sub se comprehendit.
18. Comparatur cum prudentia. — Ultimo fieri potest comparatio religionis ad prudentiam, sed hanc omittimus, quia est inter res diversorum ordinum. Prudentia enim non tantum moralis, sed etiam intellectualis est virtus, de cujus praestantia supra reliquas virtutes morales alibi dicendum est. Atque, ex his quae diximus de virtute religionis, satis videtur natura ejus declarata, simulque causas, materiam et effectum ejus exposuimus generatim ; nam in particulari tractari amplius non possunt, nisi discurrendo per singulos actus internos et externos hujus virtutis, quod in sequentibus tractatibus faciemus, simulque dicemus de praeceptis pertinentibus ad hanc virtutem, quia haec dantur de actibus in particulari, et quia doctrina moralis circa particularia etiam versatur. FINIS TRACTATUS PRIMI.
On this page