Praeambulum
Praeambulum
TRACTATUS SECUNDUS DE PRAECEPTIS AFFIRMATIVIS RELIGIONTIS AD DEI CULTUM ET ADORATIONEM, PRAESERTIM EXTERNAM, PERTINENTIBDUS.
Tractatus hujus institutum explicatur. — In tria capita dividuntur actus ad religionem pertinentes. —Tractatus distributio. Explicata doctrina quasi speculativa virtutis religionis (servando methodum, quam in pertractandis aliis virtutibus, vel sacramentis tenere soleo), materiam moralem hujus virtutis, quasi generaliter in hoc et sequenti tractatu tradere decrevi, priusquam ad nonnullos particulares actus ejusdem virtutis, qui, sub specialibus et propriis rationibus, proprias et prolisas postulant disputationes, descendam. Quia vero doctrina moralis de actibus humanis datur, et, ut practica sit et utilis, ad particularia descendere debet, ideo necessarium erit in praesenti de nonnullis actibus religionis in particulari dicere. Tria vero capita illorum actuum distinguimus, ut totam moralem materiam comprehendamus. Primum complectitur actus qui, secundum substantiam suam, pertinent ad alias virtutes a quibus eliciuntur, licet a religione possint ad suum proprium finem imperari, ut sunt actus fidei, humilitatis, et virtutum omnium, ut supra tractatum est, et statim attingemus. Secundum comprehendit actus qui, ex intrinseca ratione sua, continent cultum Deti, et in nulla alia specie virtutis per se collocantur, quos ad tres revoco, qui sunt oratio, juramentum, et votum; et ad orauonem devotionem reduco; quamvis enim propriissime sumpta magis pertineat ad affectum cultus quam ad cultum ( haec enim duo distincta sunt, ut supra declaravi, et statim attingam), tamen, quia devotio maxime comitari solet orationem praecipue mentalem, de hac tractando, simul rationem devotionis et obligationem declarabimus. Tertium genus est illorum actuum, qui ex se non habent aliquam rationem virtutis aut cultus, assumuntur tamen ad protestandum divinam excellentiam; cujusmodi sunt actus quidam externi, ut genuflexio, sacrificium, et similes. De primo ergo genere actuum nihil dicendum est, quia proprias habent rationes et praecepta, quae aliis in locis considerantur ; quomodo autem apphcari possint ad cultum Dei, obiter attingemus. De actibus vero secundi ordinis, quantum ad ea quae illis propria sunt, dicemus postea; hic enim solum ea quae generaliter pertinent ad rationem cultus, ad illos poterunt applicari. In hoc ergo tractatu solum explicabimus illa praecepta affirmativa, quae circa actus tertii ordinis versantur. Dividemus autem hunc tractatum in tres libros. Primus erit de praeceptis pertinenti bus ad actus ipsos : in secundo vero et tertio, de temporibus ac locis ad divinum cultum destinatis disseremus, quoniam hae duae circumstantiae praecipue spectantur in divino cultu, et materiam continent, ad complementum hujus doctrinae maxime necessariam.
On this page