Text List

Caput 1

Caput 1

An praeceptum colendi et adorandi deum, tam corpore quam spiritu, naturale sit.

CAPUT I. AN PRAECEPTUM COLENDI ET ADORANDI DEUM, TAM CORPORE QUAM SPIRITU, NATURALE SIT.

1. Philosophi qui cultum Dei abjecerunt. — Impugnantur hi philosophi. — Haereticorum error. — Catholicorum falsa opinio. — Nonnulli philosophi omnem cultum, et venerationem superioris numinis abjecerunt et reprobarunt, ut significat Lactant., lib. 2 Div. instit., c. 3. Quia cum ratione naturali cognoscerent falsas esse religiones plurium deorum, quas Gentiles profitebantur, et veram non valerent attingere, sine religione manserunt. Et in hoc numero solet referri Comment. in 12 Met. Imo Cajetanus, 1. 2, q. 85, artic. 1, suspicatur etiam Aristotelem in eodem errore fuisse. Sed hi omnes, ut ait Paulus, Rom. 1, dicentes se esse sapentes, stulti facti sunt. Nam si illi credebant nullum esse verum Deum, quid magis stultum cogitari potest? si autem agnoscentes esse aliquem verum Deum a cujus potentia et providentia pendemus, et nihilominus senserunt non esse nobis colendum, contra omnem etiam naturalem rationem locuti sunt. Nam si ratio naturalis dictat parentes esse honorandos, multo magis dictat Deum verum esse colendum. Unde propter hos philosophos recte dixit Paulus : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, unde etiam, sunt ineacusaliles. Fortasse tamen hi non de omni cultu, sed de externo tantum loquebantur. Putarunt enim aliqui haec signa externa cultus respectu Dei permitti quidem posse propter vulgus, vere tamen uihil deservire ad cultum Dei; neque minus errarunt haeretici, qui dixerunt Deum non esse adorandum actibus corporalibus, quia, Spiritus est Deus, et in spritu et veritate debet adorari. E contrario, quorumdam etiam Catholicorum sententia fuit, adorationem propriam per sola corporis membra, illa inflectendo, vel hoc aut illo modo in notam submissionis componendo, exhiberi posse, etiam ad Deum, quia signo vel actu spirituali non potest talis nota submissionis intelligi, licet interius exerceri possint alii actus colendi Deum, ut orandi, gratias agendi, et similes, qui non sunt adorationes. Ex qua sententia sequitur, proprium praeceptum adorationis dari posse de adoraione externa et corporali, non vero ae interna et spirituali. Contra primum errorem disputavi late in 3 tom. tertiae partis, disp. 3, sect. 1, et disp. 15, sect. 2, et tota disp. 73. Posteriorem autem sententiam copiose tractavi in 1 tom. tertiae partis, disp. 51, sect. 2, ubi ostendi adorationem Dei, non solum esse posse internam et spiritualem, verum potius illam esse perfectissimam : illa ergo quae ibi dicta sunt, hoc loco repetere necessarium non est.

2. An Deus possit actius mere internis adorari. — Angeli vere Deum adorant. — Dico ergo imprimis, Deum posse et debere adorari a nobis actibus mere internis et spiritualibus. Ita docet D. Thomas, d. quaest. 84, art. 2. Unde, cum in initio illius quaestionis proponit se acturum de actibus exterioribus latriae, et primo loco ponit adorationem illam, per quam aliquis corpus suum ad Deum venerandum exhibet, non intelligit solam hanc venerationem per corpus proprium habere veram rationem adorationis , sed potius supponit Deum aliis etiam modis adorari posse ; in illa autem quaestione, de illo speciali modo adorandi tractare intendit, quia de aliis vel jam dixerat, scilicet, de adoratione pure interna, in q. 82; de alia vero externa, quae per alias actiones fieri potest, in sequentibus quaestionibus ibidem tractare disponit. Unde in eodem articulo 2, ad 2, expresse comparat adorationem cum oratione , et dicit, sicut datur oratio mentalis, ita etiam posse dari adorationem mentalem, seu internam; non datur autem in mente solus affectus orandi, sed etiam vera oratio; ergo etiam datur interius in mente non solum affectus adorandi Deum; sed etiam executio (ut sic dicam) illius affecius , atque adeo vera adoratio. Eadem est communis sententia Theologorum in 3, d. 9. Et sumitur ex Augustino, 10 de Civit., c. 4; Damasceno, lib. 4 de Fide, cap. 63, et optime orat. 3 de Imagin., circa medium, et aliis Patribus, quos citato loco retuli. Imo etiam in Scripturis, hic modus loquendi de adorationequam Angeli exhibent Deo, et quae in spiritu exhiberi potest, tam frequens est, ut eum per metaphoram vel tropum exponere, alienum a sincera Scripturae intelligentia videatur. Ratio autem est, quia inter puros spiritus esse potest ordo, et consequenter esse possunt diversi gradus honoris et reverentiae. Nam in omni republica bene instituta, ecin omni corpore mystico recte composito, hoc necessarium est; potest ergo esse reverentia, seu honoratio spiritualis et interna; ergo etiam potest esse adoratio spiritualis et interna Angeli ad Deum ; ergo etiam in homine suo modo esse potest.

3. Cujus potentie sit actus adoratio interna.—-Hic vero statim occurrit quaestio, similis illi quam de oratione Theo!ogi tractant, cujusnam potentiae actus sit haec interna adoratio. Necesse est enim ut consistat in aliqua operatione ; nam adoratio actus virtutis moralis est, unde in operatione consistit ; ergo, cum sit interna et spiritualis, et proxime ad Deum referatur, ut ad personam adoratam, necesse est ut voluntatis vel intellectus actus sit. Praeterea in nostra anima corpori unita, manifestum est, si non utatur membris corporis ad Deum adorandum, non posse id facere nisi actibus intellectus vel voluntatis, per quod non escluditur , quin possit etiam cooperari phantasia. Necesse est ergo ut mentalhs adoratio praecipue sit actus intellectus, vel voluntatis ; non videtur autem esse voluntatis, quia in ea est affectus adorandi, qui affectus non est adoratio, sed hahet illam pro objecto, sicut affectus orandi non est oratio, sed imperat illam. Neque etiam videtur esse actus intellectus, quia omnis actus intellectus est cognitio ; tum quia cognitio Dei est actus fidei vel scientiae; tum etiam quia stat cognoscere, et non adorare; Daemones enim vel inviti recognoscunt majestatem Dei, quam non adorant.

4. Resolutio queestionis.—hespondeo hanc adorationem posse esse utriusque potentiae actum, si ex affectu adorandi procedat, et sit aptus ad profitendam, indicandam, vel exercendam submissionem animi ad Deum. Et quidem in intellectu potest esse hic actus per modurm- cognitionis, et in nobis etiam esse poterit per modum locutionis humana mentalis et internae. Prior actus est, quando ex affectu colendi Deum applicatur intellectus ad recognoscendam divinam excellentiam, et recognoscit Deum ut supremum principem et dominum, et hanc ipsam recogitationem illi offert in cultum et adorationem. Quod enim hic actus in puro spiritu exerceri possit, per se notum est, neque minus evidens est illum esse sanctum et honestum. At non est alterius virtulis nisi religionis, formaliter loquendo, cum moralem bonestatem habeat ab af- fectu a quo procedit, et immediate oriatur ab affectu religionis ; neque intra virtutem religionis aliud esse potest quam adoratio, quia formaliter non est oratio, ut per se patet, neque etiam est devotio, sed potius affectus ipse, a quo procedit, dici posset quaedam devotio; est ergo propriissimam adoratio.

5. Neque refert quod illa cogitatio substantialiter ( ut sic dicam ) sit actus fidei, vel alterius doni Spiritus Sancti, dummodo libere et ex dicto affectu exerceatur; nam inde sumit nomen et formalem rationem adorationis, sicut genuflexio materialiter est motus localis, tamen ex tali affectu et intentione habet , quod sit adoratio latriae, vel dulia, etc. Vel sicut detestatio peccati propter Deum potest esse substantialiter actus charitatis, et tamen factus ex affectu poenitentiae dici potest quaedam satisfactio, vel recompensatio pro offensa, quantum ab homine exhiberi potest. Atque hoc modo est etiam aptissimus actus ad hanc adorationem internam recogitatio propriae naturae, quatenus tam Angelus, quam homo ex se nihil est, et vel peccat, vel peccare posset, et in omnibus bonis a Deo pendet ; haec enim cognitio, sicut animi submissionem fovet ac generat, ita est aptissima materia, ut in signum et notam ejusdem submissionis exhibeatnr. Multo enim magis genuflectitur spiritualiter anima coram Deo per illam recogitationem, ad hunc finem ordinatam ex affectu colendi Deum, quam corporaliter genuflectatur per crurium plicationem, et demissionem usque ad terram.

6. Adoratio potest esse per modum locutionis. — Per modum etiam locutionis potest in nobis esse talis actus eodem fere modo, quo potest esse in nostro intellectu petitio, et gratiarum actio, mentaliter loquendo per conceptus vocum nobis ad placitum significantium. Quod imprimis explicatur in actu laudandi Deum, qui absque ulla controversia potest dicto modo in mente fieri. Et licet laus Dei specialiter numerari soleat ut actus distinctus ab adoratione, prout exhibetur per signa quae non sunt voces, nec ita expresse significant sicut voces , nihilominus distinctio illa materialis potius est in signis ad cultum exhibendum assumptis, quam in formali raUone adorationis, si laudatio fiat ex affectu ostendendi submissionem animi ac Deum, et profitendi supremum dominium ejus; sicut ergo possumus solo spiritu et mente laudare Deum, ita etiam adorare. Deinde intelligi hoc potest in actu interiori expressae confessionis divinae excellentiae, et supremi dominii, facto in ejusdem Dei praesentia, per verba mentalia expresse significantia subjectionem, et submissionem illi majestati debitam. Haec enim interna confessio ( quam esse possibilem nemo vertit iu dubium )distincta est a confessione laudis divina , quia formaliter non ad hoc tendit, sed ad exhibendam debitam servitutem, saltem confitendo et affirmando esse illi debitam ratione uae excellentiae, et supremi dominii, et hanc ipsam confessionem in signum illius recognitionis exhibendo. Sicut enim homo, confitendo interius coram Deo se esse peccatorem, illammet confessionem offert Deo in aliqualem satisfactionem pro peccaiis , ita confitendo interius dominatum Dei in nos, et subjectionem nostram ad illum, ipsammet subjectionem offerimus in notam et signum talis subjectionis et submissionis ad Deum, et hoc est esse adorationem.

7. Qui voluntatis actus ad orationem speclent. — Admiratio quid sit. — Denique in voluntate multi actus inveniri possunt aptissimi ad hanc animi submissionem significandam, ut in citato loco satis copiose prosecutus sum. DUnus autem videtur propriissimus, qui est admiratio, qua post considerationem divina majestatis et excellentiae, anima quasi suspenditur, et suspensa quiescit in conspectu Dei. In quo actu multi Patres perfectissimam collocant contemplationem, ut infra videbimus. Est autera admiratio actus voluntatis, ut in primo tomo tertiae partis, quaestione decimo , quinta, articulo octavo, declaravi, et quomodo in illo consistat interior reverentia et veneratio Dei, explicui in quaest. 1, disp. 20, sect. 2. Est enim vel genus quoddam suavissimae complacentiae, seu gaudii, quo aliquis veluti in stuporem rapitur, contemplans summam excellentiam Dei super omnia dilecti, vel est genus quoddam reverentialis timoris, quo aliquis veluti reformidat ad Deum accedere, aut majestatem ejus contemplari, prout significabant Seraphim velantia capita et pedes suos, Isaiae sexto : Significabunt enim ( ait Dionysius, c. 13 de Caelesti Hierarch. ) sacram illam , ac plenam horroris venerationem, qua Sancti celsiorem mgysteriorum indaginem perhorrescunt. Et Chrysostomus, homilia 1 in eadem verba Isaiae : Duabus ( inquit ) alis velabant faciem, simul excludentia radum e throno procedentem, eo quod ferre non possent immensam illius gloriam, simul autem sua:n religionem et reverentium significantia, quam habent erga Dominum - tali gaudio gaudent illa, tali letitia eaultant ; et infra : Facies quidem velabant propter metuendum spectaculum, quodque non possent inaccessum gloriam intueri; et infra: Quare pedes velant? inemplebilem erga conditorem reverentiam exhibere student; et homilia 2: Cum ( inquit ) etiam ipsas supernas Firtutes semper maaimus obtineat stupor, propterea avertunt facies, alasque vice murorum objiciunt; et in alia enarratione in c. 6 Isai., sic ait: Quod velabant pedes, quodque operiebant terga, utrumque indicat eos admaratione fuisse perculsos, et ad fulgorem tante majestatis contremuisse ; et in oratione septima ex decem nuper impressis, in fine tomi quinti, eleganter hanc ipsam adorationem exponit. Hanc ergo internam reverentiam et adorationem participare possumus in hac vita per Spiritus Sancti dona , et ita interius Deum adorare per actus voluntatis nostrae; imo etiam per ipsos actus spei, orationis, et similes, ut in loco citato latius sum prosecutus. :

8. An externis corporis actibus Deum adorare possimus. —Dico secundo: etiam actibus corporis ex affectu reverentis ac submissi animi procedentibus adorare possumus Deum, et debemus. Assertio est de fide, quam docent omnes Theologi. 3, distinct. 9, cum D. Thoma supra, et Damasceno, lib. 4 de Fide, cap. 13. Supponit autem haec assertio posse Deum ab homine adorari etiam actibus corporis, quod supra, lib. 1, satis est declaratum, estque ex se et ex usu satis notum, quia potest homo per actum externum corporis indicare suam mentem, et internum affectum, et haec ipsa manifestatio dicitur adoratio, quando ex affectu submittendi se alteri procedit. Supponit etiam, illum modum adorandi Deum esse honestum. Et hoc etiam est per se evidens, quia est rationi consentaneus, et ex eo quod sit corporalis, non habet intrinsecam indecentiam, quia non ordinatur ad Deum, ut illi innotescat noster animus, ac si illum ignoraret, sed ut nos omni modo nobis possibilem ei servitutem exhibeamus.

9. Utriusque natura actibus Deum colere debemus. — Unde concluditur tertium, quod intendimus, nempe, quod haec etiam adoratio Deo debeatur, scilicet, quia nos duplici natura constamus, corporali nimirum et spirituali, et ideo utriusque actibus colere debemus Deum, quia utriusque auctor est. Quam rationem cum alis declarabimus, de oratione vocali disputando, est enim eadem ratio. Hoc etiam suadet vetustissima consuetudo, non solum Ecclesiae in lege gratiae (de quo mirum non est, quod Deum, factum carnem, ipsis etiam corporeis membris, et genibus flexis, et manibus extensis adoret), verum etiam omnium fidelium Sanctorum, tam in lege veteri, quam naturali, ut in veteri testamento passim legimus. Est etiam hic modus colendi tam naturalis homini, ut vix possit modo sibi accommodato aliter Deum adorare. Quia sicut intelligit spiritualia per sensibilia, et ad modum rerum corporalium, ita vix exprimit interiorem reverentiam et submissionem, nisi exhibendo aliqua sensibilia signa illius, per quae et suo affectui quodammodo satisfacit, et rursus per eadem in illo interiori affectu confirmatur et crescit. Praeterquam quod, cum homo non sit solitarium animal, sed sociale, et inter homines vivat, expedit ut existimationem quam de Deo habet, et adorationem quam illi praebet, aliis ostendat; hoc autem non fit nisi per corporalem adorationem, quia homines non vident internos actus nostros, sed sensibiles. His ergo rationibus, et infinitis aliis, necesse est Deo adorationem, etiam corporalem, exhibere.

10. An modus externe adorationis habeat locum in spiritibus separatis. —Hic vero fortasse aliquis curiose inquiret, an modus hic externa adorationis etiam in spiritibus separatis locum habere possit, et an possit esse debitus. Respondeo imprimis adorationem per propria membra corporis non habere in eis locum, quia corpora non habent. Deiude in assumptis corporibus posse illam exercere, si velint, uti in Scriptura saepe legimus, et optime declarat Chrysostomus in oratione 1, supra citata; et non est dubium quin possit Deus eam illis praecipere. Nam licet hoc non exigat eorum natura, tamen ad exercitium obedientiae, vel propter communicationem cum hominibus posset eis praecipi. Praeterea motus ipse localis angelicus potest interdum habere rationem cultus et adorationis, ut si Angelus, cum a coelo in terram descendit ex obedientia Dei, illammet descensionem offerat Deo in cultum et adorationem. Sic Angeli, cum descenderunt ad praesepe, ut Christum natum adorarent et glorificarent, illammet descensionem et detentionem in illo loco potuerunt in divinitatis ejus recognitionem ordinare. Et quando illum ascendentem in coelum comitabantur, tota illa comitatio habebat veram rationem cultus et adorationis. Et his modis ad litteram impletum est, quod Paulus ad Hebr. ait: Et cum iterum introducit primogeniium in orbem terre, dicit : Et adorent eun omnes Angeli Dei; et quod dicit ad Philipp. 2 : /n nomine Jesu omne geuuflectatur, calestium, etc.

11. Animue purgatorii possunt Deum adorare. —lmo existimo ipsas purgatorii animas posse adorare et colere Deum, ipsammet detentionem in illo loco, et passionem ab igne in Deum referendo. Nam sicut violenta detentio in animabus damnatis habet veram rationem poena, et coacta humiliationis, eo quod sit detentio in loco infimo et vilissimo, repugnante voluntate, ita, e converso, voluntaria detentio in loco illo poenali, sicut habet quamdam rationem voluntariae poenae, ita potest assumi ut nota et signum debitae subjectionis ad Deum, potestque illi offerri in recognitionem supremi dominii, et potestatis ejus. Quamvis enim illa detentio, seu permanentia in illo loco, fortasse non sit ex imperio proprio ipsarum animarum, nec sit in potestate earum inde discedere, nihilominus potest esse objective voluntaria, et hoc satis est ut per eamdem voluntatem ordinetur in cultum et adorationem Dei. Sicut passio Martyris, vel etiam Christi Domini, non erat effective a voluntate ejus, sed a militibus seu ministris; erat tamen objective voluntaria; et hoc satis fuit ut per modum cultus sacrificium potuerit Deo offerre. His ergo modis potest in spiritibus separatis, seu Angelis, intelligi cultus et adoratio per actus externos, seu imperatos, seu voluntarie ordinatos in recognitionem divinae excellentiae.

12. Tam interna, quam externa adoratio Dei est de praecepto naturali. — Eaplicatur queestio, et proponitur triples adoratio.—bico tertio utramque adorationem Dei, tam spiritualem, quam corporalem, esse homini in praecepto ex vi ipsius legis naturalis. Loquor de hominibus, quia de Angelis dicta sufficiunt. Est ergo haec veritas certa omnino, et communis : ut autem illam probemus, prius explicanda est. Distinguere enim possumus duplicem, vel, ut alii volunt, triplicem adorationem, pure spiritualem, constantem ex spirituali et corporali, et pure corporalem. Ego vero hanc tertiam praetermitto, quia vera non est, sed ficta. Ut enim exterior adoratio vera sit, debet vere significare talem existimationem de excellentia rei adoratae, qualem exteriores actiones significant, et procedere ex voluntate et affectu illam profitendi, pam si haec conformitas signi cum interiori mente deficiat, fictio est et mendacium, non vera adoratio, ut recte dixit Chrysostomus, homil. 8 in Matth. Si autem externum signum ex tali mente procedat, vocamus illam adorationem mistam, ex corpore et spiritu compositam. Pure autem spiritualis est, quando sine corporali signo Deus mente colitur, ut in prima assertione explicatum est. Quod ergo ad fictam adorationem attinet, non solum praecepta non est, verum etiam est omnino prohibita, tanquam continens perniciosum mendacium, ut infra dicemus. Adoratio autem pure spiritualis non est in hac vita determinate praecepta hominibus, quia si semper colamus Deum adoratione mista, satis implemus obhgationem colendi Deum; nam, licet adoremus corpore, simul adoramus ipsum in spiritu et veritate. Et ideo dixi non praecipi puram spiritualem adorationem determinate, quia, licet praecepto adorandi Deum saepe satisfieri possit per solam internam adorationem, nunquam tamen nobis praeceptum est ut in illa sola sistamus, et ita quoad illam particulam pura, non est determinate praecepta, quia non est prohibitum quin semper conjungi cum illa possit corporalis adoratio. Nullibi enim talis prohibitio reperitur, nec ratione aliqua naturali ostendi potest, nec est cur homini prohibeatur semper operari modo faciliori, magisque accommodato naturae suae.

13. Quomodo adoratio mista sit homini preecepta. — At vero e contrario adoratio mista, seu exterior, est homini determinate praecepta, etiam ex lege naturae. Quod non est ita intelligendum, ut existimetur homo obligari ad utendum semper hoc genere adorationis: est enim hoc praeceptum aflfirmativum, quod non pro semper obligat; et sicut potest homo in multis temporibus non adorare Deum, ita potest, si velit, sape adorare sola mente sine usu membrorum corporis, quia illa adoratio est prior, et abstractior, et non pendet a posteriori, neque ut ftiat, neque ut honestissime fiat. Imo utilissimum est saepe exerccere animum in hoc adorationis modo, vel ut assuescat ad rerum spiritualium contemplationem et usum, vel ut saepius ac frequentius possit adorare Deum, etiam ubi non est commoditas exercendi externa signa adorationis. Quod ergo dicimus, est obligari homines ex lege natura,, ut interdum etiam corpore Deum adorent, quia, cum animo et corpore constent, et utrumque a Deo habeant, utrumque debent Deo exhibere hostiam viventem, ac ei placentem in cultum et adorationem ejus. Item quia, moraliter loquendo, et humano modo, non facile potest homo reverenter ad Deum accedere, nisi corpore ipso signa reverentiae exhibeat, et per corpus ipsum animum componat: hic est enim modus homini maxime connaturalis, et licet interdum possit per spiritum ad Deum ascendere sine demonstratione corporis, raro tamen, et post longam consuetudinem ; et ideo cultus exterior homini praecipitur tanquam maxime connaturalis. Denique quod Paulus dixit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, ad cultum etiam religiosum Dei applicari potest ; oportet enim ut homo exterius se ostendat Dei servum et cultorem, et hoc etiam ipsa ratio naturalis dictat: ostendit autem se talem per veri Dei verum cultum externum. Est ergo haec adoratio sub naturalis legis obligatione.

14. Objectio.— Dices : si de hoc divino cultu datum est naturale praeceptum, quomodo in Decalogo, inter praecepta primae tabulae, quae ad Deum pertinent, datum non est? In illa enim tabula tantum tria praecepta scripta esse legimus, ex quibus duo priora, quae moralia erant, negativa fuere: JVon habebis Deos alienos coram me, etinon assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Tertium vero, quod affirmativum fuit, de sabbathi sanctificatione, non fuit morale, sed caeremoniale; propterea enim cessavit, et non servatur, ut docuit lrenaeus, lib. 4 contra Haeres., cap. 31; et Augustinus, 19 contra Faustum, cap. 18, et lib. 3 contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 4. Respondeo praeceptum hoc naturale, de quo hic agimus, in primo praecepto Decalogi indicari, et ad tertium etiam posse reduci, nec fuisse necessarium ut expressius traderetur. Primum patet, quia, licet primum praeceptum per formam negationis detur, supponit et virtute includit affirmationem, in qua illa negatio fundatur; ideo enim idololatria prohibetur, quia cultus, vero Deo debitus, non est ad falsos Deos transferendus. Et sic significatum est in ipsa forma praecepti, in verbo coramn me ; perinde enim fuit ac si diceret Deus: Me solum habebis tanquam verum Deum quem colas, neque alium in consortium deitatis mecum tibi propones.

15. Abulens. sensus verborum primi praecepti Decalogi. — Hinc Hebraei (ut Abulens. ibi, quaest. 2, refert) dixerunt verba illa: Fgo sum Dominus Deus tuus, quae praecedunt ante il- lam negationem: Non habebis Deos alienos coram me, continere primum praeceptum Decalogi, et illud esse affirmativum de adoratione Dei, et sequens negavtium esse secundum. Ouinimo etiam Hieronymus, Oseae 10, circa illa verba : Corripientur propter duas iniqitates suas, dicit illas duas iniquitates populi Israel, fuisse contra duo preecepta Decalogi- Ego sum Dominus Deus tuus, et: Non habebis Deos alienos. Sicut etiam illa praecepta distinxit Esichius, Levitici vigesimo sexto, quem refert D. Thomas 1. 2, quaestione centesima, articulo quarto. Verumtamen, licet non sit hoc admittendum, tum quia verba illa non habent formam praecepti, nullum enim verbum praeceptivum continent; tum etiam quia alias plura essent praecepta Decalogi quam decem, contra id quod habetur Exod. 31 et 34, et Deut. 4; nihilominus verum est in verbis illis insinuatum esse, Deum verum esse singulariter colendum et adorandum, et hoc fuisse propositum, et in memoriam redactum, ut inde facile intelligeretur ratio praecepti negativi statim subjuncti: lVon habebis Daeos alienos. Unde D. Thomas, art. 4, ait, comn scriptum sit Matth. 1 Nemo potest duobus domimis servire, ejusdem rationis esse, et sub eodem praecepto cadere : Ego sum Dominus Deus tuus, et : Non habebis Deos alienos.

16. An tertium praeceptum Decalogi sit morale. — Secundum patet, quia tertium praeceptum, licet quoad determinationem diei sabbathi caeremoniale sit, ut citati Sancti docent, et est per se clarum, tamen quoad substantiam est morale, quatenus praecipit ut per aliquod tempus divino cultui et adorationi vacemus, ut recte D. Thomas 1. 2, q. 100, art. 3, ad 2; et Abulens., quaest. 3, et latius in 11, in cap. 20 Exodi, ubi ait, ibi preecipi etiam aliquam externam Dei adorationem, quia propter illam praecipiebatur vacatio ab operibus, non propter corporis otium ; et ideo in eodem praecepto dicitur: Memento ut diem sabbathi sanctifices ; sanctificatur enim dies per opera religionis, quae iu eo exercenda sunt. Et ideo etiam erravit Esichius, ut D. Thomas notat, dicto art. 4, excludens praeceptum de sabbathi sanctificatione, a praeceptis Decalogi, eo quod caeremoniale sit. Nam praeterquam quod hoc repugnat contextui Scripturae, est contra communem sententiam Patrum, et sensum totius Ecclesia, et contra rationem ; quia (ut dixi) praeceptum illud non tantum caeremoniale est, sed etiam morale, et ideo ex illa parte potuit optime inter prae- cepta Decalogi poni. Et fuit etiam conveniens, quoniam in illo praecepto indicatur servitus Deo debita in recognitionem beneficiorum ejus, ut D. Thomas ait, dicto articulo 4 et 5; et ideo debuit ab ipso Deo tradi inter illa decem verba, quae in Tabulis digito suo scripsit.

17. Adorationem Dei non fuit necesse tradi expressius in Decalogo. — Tertium, videlicet non fuisse necessarium praeceptum hoc adorandi Deum, clarius et expressius tradi in Decalogo, probatur ab Abulens. supra, quaestione 2, quia praeceptum affirmativum colendi Deum non est unum, sed multiples, nam complectitur praecepta fidei, spei et charitatis, quibus maxime colitur Deus, teste Augustino, in Enchir., cap. 3 et 5, et lib. 12 de Trinitate, cap. 14. Sed hoc parum urget, nam licet praeceptum adorandi Deum possit esse generale, quoad materiam qua potest homo uti ad colendum Deum, nihilominus formaliter, et sub ratione adorationis et religiosi cultus, potest esse speciale, saltem specie subalterna pertinente ad virtutem religionis, juxta illa quae de actibus hujus virtutis praecedenti tractatu diximus. Aliter ergo D. Thomas, dicta quaest. 100, articulo 4, ad 2, ait praeceptum affirmativum non distingui a negativo, quando unum comprehenditur sub alio, sicut non est aliud praeceptum restituendi a praecepto non furandi; hic autem praeceptum adorandi Deum, et non colendi alium Deum, ita comparari, ut unum sub alio comprehendatur. Addo vero illud ipsum praeceptum magis fuisse explicatum in primo praecepto per negationem, quam per affirmationem; quia tam naturale est homini adorare Deum, ut solum fuerit necessarium impedimenta removere; quod factum est per illam prohibitionem, quae illi populo, et illo tempore fuit maxime necessaria propter pronitatem ad idololatriam, quam ex consuetudine et conyersatione cum gentibus conceperat. Ablato autem impedimento, solum oportuit certum aliquod tempus exigere ad cultum Dei exercendum, quod in tertio praecepto factum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1