Caput 2
Caput 2
Quomodo sit colendus seu adorandus deus ex vi legis seu praecepti naturalis.
1. Status quaestionis. — Diximus in generali de praecepto adorandi seu colendi Deum ; quia. vero illud non potest in universali impleri, sed aliquo actu et modo particulari, ideo necesse est exponere quomodo haec determinatio vel praecipiatur, vel fieri possit, ita ut praeceptum impleatur. Possumus autem loqui vel de adoratione interna, quae mente, vel de externa , quae corpore fit. Item loqui possumus vel de praecepto naturali modum et speciem adorationis praecipiente, vel de praecepto positivo, aut divino, aut ecclesiastico. Cum autem loquimur de divino jure naturali, non illud tantum intelligimus, quod pura naturalis ratio sine fidei lumine dictat, sed illud praecipue quod ipsi gratiae connaturale est, et ex ipso fidei lumine intrinsece et connaturaliter nascitur, et quod de illo dixerimus, poterit cum proportione applicari ad jus ipsum naturale, quod in pura natura humana, bene instituta et ordinata ad suum naturalem finem, inveniretur.
2. Quo cultu interno teneatur homo Deum adorare. — Evpiicatur assertio. —bico ergo primo : ex vi solius legis naturalis non tenetur homo colere vel adorare Deum alio cultu pure interno, praeter illum qui in actibus fidei, spei, charitatis et poenitentiae (si necessaria sit) continetur; imo, in rigore pracepti legis natura, non tenetur homo hos actus exercere formaliter sub ratione adorationis et cultus, sed tantum materialiter, seu in actu exercito; atque ita praeceptum naturale in rigore non obligat ad adorationem pure mentalem. Ut ergo intelligatur assertio, suppono teneri hominem ex divino jure ad credendum, amandum, et sperandum in Deum, et ad poenitentiam agendam, si mortaliter peccavit. Per fidem autem habet homo de Deo convenientem existimationem; per amorem vero et spem illi unitur ut summo bono, et supremae causae salutis suae. Et (si per peccatum a Deo aversus erat) per poenitentiam ad eum convertitur. Et hinc fit ut illi actus sint aptissimi de se, ut in internum Dei cultum, veramque adorationem referantur , sicut in primo tomo tertiae partis, disputation. D1, sect. 2, ex mente Augustini et D. Thomae, et ex rationibus ipsorum satis ostendi. Si ergo homo illis actibus colat Deum, et per virtutem religionis eos imperet ad recognoscendam et profitendam divinam excellentiam, eique debiiam subjectionem tribuendam, satis implet obligationem adorandi Deum pura mente, et spiritu, quatenus ad illam supremam mentis partem hoc officium pertinere potest. Et ita patet prima pars assertionis; nam, licet fortasse possit mens nostra aliis etiam internis actibus Deum colere, tamen cum illi nos uniant Deo sufficienter, in aliis non est tanta necessitas.
3. An obedientie actus sit necessarius. — Neque aliquem moveat actus obedientiae ad Deum ; nam quatenus necessarius est, in perfecta Dei dilectione continetur; quatenus vero sub speciali formalitate virtutis moralis exerceri potest, non est necessarius simpliciter ad salutem. Dices : etiam poenitentia posset in rigore per charitatem sufficienter exerceri. Respondeo verum id esse, nec distincte numerari, ut in rigore postuletur per modum specialis actus virtutis moralis, sed ut significetur in eo qui peccavit, necessarium esse ut non solum amet, sed etiam doleat, et se Deo submittat, sive per solam charitatem utrumque faciat, sive alio modo. Et hoc modo Augustinus, in Enchir., cap. tertio, et libro decimo de Civitate, cap. 4, et 12 de Trinit. , capite decimo quarto, et S. Damascenus, orat. 3 de Imaginibus, circa medium, hos actus ponunt inter praecipuos actus divinae adorationis.
4. Altera pars assertionis probatur. — ObJectioni satisfit. — Item vero probatur altera pars assertionis ; nam duobus modis possunt hi actus theologicarum virtutum exerceri, vel ex propriis rationibus tantum, prout eliciuntur a propriis virtutibus, vel ex affectu colendi Deum, a quo suo modo imperari possunt, ut dixi. Ex his autem duobus modis prior est per se, et natura sua ex vi talium virtutum necessarius, quia substantia et essentia talium actuum in illo consistit, et ideo, cum illi actus praecipiuntur, necessario praecipiuntur quoad proprias rationes suas, in quibus materialiter ( ut sic dicam ) seu in exercitio includunt cultum Dei, et subjectionem ad ipsum. Posterior autem modus est accidentalis illis actibus, et ideo propter proprium illorum usum et exercitium necessarius non est. Neque vero est aliquod naturale principium, unde collgi possit naturalis obhgatio exercendi illos actus sub tali ratione et imperio. Dices, etiam postulari ab homine, ut ex virtute religionis, et proprio affectu illius, reddat Deo debitam servitutem. Respondeo, esto ita sit, in genere loquendo, non tamen in particulari esse necessarium ex sola rei natura, ut religio utatur illis actibus internis ad Deum adorandum, quia vel potest id praestare alus actibus, ut laude Dei interna, vel gratiarum actione, vel admiratione, vel pia meditatione, aut aliis similibus: vel certe posset iliud officium exhiberi sufficienter per exter- nos actus adorationis ; nam cum illis mens subjicitur, ut supra declaravi. Et ita in rigore praecepti naturalis non obligatur homo ad adorationem Dei pure mentaiem, quia per mistam potest naturali obligationi satisfacere, sicut inferius etiam de oratione dicemus.
5. In exercitio adorationis interue nulla determinatio.— Atque hinc tandem fit, in hoc genere adorationis internae, nullam determinationem quoad exercitium (ut sic dicam) factam esse per proprias leges praecipientes divinum cultum, et adorationem, ut talis est; quia nec naturalis lex facit hanc determinationem, ut declaravi, nec leges positivae, divina vel humanae, illam fecerunt. Nam leges humanae non dantur de actibus pure internis secundum se; divinae autem quoad actus internos nulla sunt, praeter eos qui ex natura rci sunt necessarii : nullae enim alia nobis datae aut promulgatae sunt. Haec ergo determinatio ad arbitrium ipsius hominis operantis fieri potest, solumque oportet ut legitimis actibus (ut sic dicam) et Deo decentibus fiat, quae obligatio ex naturali quidem lege nascitur, sed pertinet magis ad negativum praeceptum non exhibendi Deo superstitiosum cultum, quam ad affirmativum ; de quo praecepto infra dicendum est.
6. Ex lege naturali an sit determinatus cultus externus adorationis. — Dico secundo: ex vi solius legis naturalis non est positive determinatus modus particularis adorandi Deum cultu externo, nec quoad genera actionum, nec quoad tempora, vel alias circumstantias, sed solum datur vel praeceptum affirmativum generale quoad exercitium, scilicet, ut talis adoratio aliquando exerceatur, vel etiam quoad specificationem genericam, seu subalternam, ut modo decenti et proportionato fiat, vel ad summum est affirmativum praeceptum cum negativo conjunctum, scilicet, ut adoretur Deus sine modo superstitioso, aut indecente. Haec conclusio sumitur ex his, quae latius et distinctius tractavimus in 3 tom., disputatione 73, per totam, praesertim sectione octava, quibus hic nihil fere addendum occurrit. Probatur ergo prima pars ratione sumpta ex D. Thom. 2. 2, quaestion. 85, artic. 1, ad 3, quia licet sit homini naturale significare conceptus suos per sensibilia signa, tamen determinatio talium signorum est secundum humanum placitum ; ergo similiter cum adoratio haec consistat in usu aliquorum signorum externorum, licet usus illorum in genere sit de lege naturae, determinatio illorum non erit de lege natura, sed aliunde. Et confirmatur, quia nulla sunt principia naturalia, ex quibus necessario interatur, his potius quam illis signis esse utendum ad Deum adoraadum. Confirmatur secundo ex varietate talium signorum : nam qua lege naturali praescripta sunt, eadem sunt apud omnes; at in modo colendi Deum cultu externo, magna varietas fuit a principio orbis, etiam inter veros Dei cultores; ergo. Atque eodem modo constat, non habere praeceptum hoc determinationem temporis ex sola lege naturali, nam est praeceptum aftirmativum, quod non obligat pro semper, nec pro certo numero actionum in anno, mense, vel hebdomada, et sic de aliis circumstantiis. Relinquitur ergo ut solum in generali sint haec omnia sub proprio praecepto legis naturae, determinationem autem faciendam esse vel per positivam legem, vel per prudens arbitrium operantis. Quod vero in hac determinatione necessaria sit prudentia et decentia, per se notum est.
7. Externe adorationes sunt indifferentes ad Deum et homines. — Ut autem breviter declaremus quomodo haec determinatio facienda sit, praesertim in modo actionum, adverto quod, si consideremus omnes actiones, vel signa externa posita in actionibus, vel motibus corporis ( extra locutionem ), quibus aliis honorem deferimus, omnia sunt indifferentia, et ad honorandos homines usurpari solent, ut notavit Augustinus, lib. 10 de Civitate, c. 4, dicens: Multa de cultu divino usurpata sunt, qwe honoribus deferuntur humanis sive humilitate nimia, sive adulatione pestifera, ita tamen ut quibus deferantur, homines haberentur. Quis vero sacrificandum censuit, nisi ei quem Deum aut scivit, aut putavit, aut finzit? Imo Gregorius Nyssen., quem D. Thomas refert, Luc. 92, in Catena, circa illa verba: Zt positis genibus orabat, dicit : Honorifica signa, quae invicem ex hibemus, fatentes nos umaliores esse respectu excellentiee promimi, transsumpta esse a nobis ad obsequia incomparabilis naturee : quia humana natura nihil habet Dseo condignum, quo ejus excellentiam protestetur ac recognoscat. Unde fit, ut haec signa de se indifferentia sint ad humanam et divinam adorationem, solumque ex adorantis intentione aut verbis discerni possint, nisi aliqua peculiari consuetudine, vel institutione signum aliquod soli Deo accommodatum sit. Unde et in Scriptura legimus, et usu observari vide- mus, ut fere omnia signa reverentiae, quae Deo ipsi per corpus exhibentur, hominibus etiam tribuantur, ut sunt genuflexio, corporis humiliatio, prostratio, et similia. Sic Ruth, 2, prostrata in terram, adoravit Booz ; et Abigail adoravit David, 1 Regum 25, et Judith, cap. 10, viso Holoferne, adoravit eum, prosternens se super terram.
8. Utroque genu flevo Deus reverenter colitur, —Manum elevatio ad colum quid significet. —Similiter genuflexio ad hominem adorandum fit, sed ordinarie fit tantum uno genu; et ideo qui reverenter Deum colunt, solent utrumque genu in terram figere, ut de Salomone legimus, 3 Regum S, et de Petro, et Paulo, et Stephano, aliisque fidelibus, Actorum 7, 9, 20 et 21. Verumtamen hoc signum interdum etiam exhibetur homini in signum adorationis, sicut de quodam Quinquagenario legimus, 4 Regum 1, qui hoc modo adoravit; etiam et nunc solemus utrumque genu coram Pontifice flectere. Addi praeterea solet, in divina adoratione, manuum elevatio ad coelum, ut significetur totam adorationem ad Deum specialiter referri, sicut de Salomone, loco supra citato, et 2 Paral., cap. 6, legitur, et 1 Esdrae, cap. 9: Curvavi genua mea, et empandi manus ad Dominum Deum meum ; ei ideo Psal. 43 dicebat David: S erpandimus manus nostras ad Deum alienum, quasi hoc sit proprium signum adorationis veri Dei: unde Psalm. 140 ait: Elevatio manunm mearum sacrificium vespertinum. Et nihilominus etiam hoc signum interdum extenditur ad homines, quia magis videtur ordinari ad postulandam misericordiam vel auxilium, quam ad exhibendam reverentiam, licet utroque respectu fieri possit: inde enim est illud Augustini, libro de Cura pro mortuis agenda, cap. 5: Orantes de membris corporis suis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt , cumn extendunt manus, etc. Unde, eo modo quo potest ab homine misericordia vel auxilium postulari, possunt etiam supplices manus ad illum elevari, sicut facere solent pauperes coram divitibus; et nos religiosius ad Sanctos cum Christo regnantes genua flectimus, et manus cum debita intentione extendimus ac elevamus.
9. Pectus tundendi signum cui competat. — Signum etiam tundendi pectus videtur esse maxime proprium divinae reverentiae, quia est signum postulandi veniam peccatorum, qua solum Deus remittit. Unde Augustinus, libro 50 Homil., in 10, refert, consuetum fuisse Christianis tundere pectus, cum dicerent: Dimütte nobis delita nostra , exemplo, scilicet, illius publicani, qui non audebat oculos suos levare in coelum, sed pectus suum percutiebat, dicens: Deus, propitius esto mihà peccatori. De quo videri possunt multa apud Durandum, lib. 1 de Ritib., c. 12, n. 5; et ita Corduba, lib. 1, quaest. 5, dub. 6, ubi inter actus ad propriam Dei adorationem designatos, ponit hunc percutiendi pectus. Et fortasse ex usu frequenti et communi ita est; tamen ex natura actus sine dubio indifferens etiam est. Nam solum est actus ostendens submissionem animi petentis veniam pro offensione aliqua, quae submissio fieri potest etiam homini a nobis offenso ad postulandam etiam ab eo remissionem, quatenus ab eo fieri potest; posset ergo per illum actum etiam significari, siconsuetudo id ferret. Praeterquam quod illud magis assumitur in signum contriti cordis, juxta illud Augustini, Enar. 2 in Psal. 4M: T'unsio pectoris, contritio cordis. Sic ergo potius ad virtutem poenitentiae spectat, quam ad propriam adorationem, quatenus religionis actus est.
10. Adoratio externa determinanda per actum internum. — Adoratio privata que. — gitur adoratio externa aut est privata, aut publica. Item aut fit signo non habente certam significationem ex impositione, aut fit signo jam imposito sufficienter ad aliquid determinate significandum. Quando ergo adoratio est privata, et fit signo de se communi, tunc ut fiat divina, et propria religionis, quantum ad ipsum operantem, per intentionem ejus determinanda est, quia non est aliud principium unde talem determinationem accipere possit, et quia actus externus, ut exercitus, ab interno, seu ab intentione accipit rationem suam. Item quia haec externa opera non significant naturaliter talem vel talem excellentiam ejus cui exhibentur, sed ex institutione et ad placitum; ergo respectu ipsius operantis, et quoad privatum usum ejus, non potest commune signum aliunde habere talem significationem, seu animi expressionem, nisi ex voluntate et intentione ejus. Dicitur autem adoratio privata in rigore, omnis illa quam unusquisque exhibet pro se tantum, et in persona sua tanquam privatus cultor Dei. Haec tamen ipsa privata adoratio potest fieri, vel occulte, vel publice. Quando fit occulte, ordinarie sola intentio bona, ex vera fide ac devotione profecta. sufficit ad determinationem faciendam : nam ex parte Dei nihil aliud re- quiritur, nec ex parte aliorum hominum, quia supponitur actionem esse occultam. Et ita potest fieri quocumque tempore, loco. etc. Solum ex parte operantis attendendum erit, ut talis sit gestus, vel actio, aut usus externorum membrorum, ut ad reverentiam conciliandam, ac submissionem et devotionem internam excitandam sit accommodatus, et ut corporis etiam infirmitati ac defatigationi sit proportionatus, ita ut prudeus mediocritas servetur.
11. Quid servandum sit in hac adoratione, quando fit publice. — Quando vero haec ipsa adoratio privata publice fit. tunc aliorum ratio habenda est, et ideo tunc non satis est bona intentione operari, sed necesse est talibus signis uti, quae alios non offendant, et cavere ne ex circumstantiis loci,temporis et personarum astantium possint actiones significare aliud, quam operans intendit, nimirum, aut adorationem illam non esse consentaneam Deo, vel non indicare in ipso adorante veram existimationem de excellentia ejus, aut significare propriam Dei adorationem tribui alteri, qui non est verus Deus, ut latius infra dicemus, de idololatria tractantes.
12. Aliud signorum externorum genus. — Quando denique adoratio fit signo jam imposito ad significandum peculiari modo divinam excellentiam, jam in ipso opere ablata est inditferentia, ideoque soli Deo potest per tale signum adoratio exhiberi. Haec autem determinatio (secluso sacrificio, de quo nunc non agimus) vix invenietur in actionibus externis, quae solum in aliquo usu vel inflexione membrorum corporis positae sint: sed tantum in verbis, et consequenter in usu linguae, quatenus illa profert; vel manus, quatenus illa scribit. Et hac ratione oportet laudare, seu adorare Deum, quando ore adoratur, vocibus vere significantibus excelleutiam ejus. Neque hoc loco plura de hac adoratione privata dicam, quia de modo hujus privatae adorationis nulla sunt orta positiva praecepta, quae explicare necesse sit. Reliqua vero, quae de hac adoratione desiderari possunt in dicto 1 tom. tertiae partis tractata sunt; quae vero spectant ad sacramentorum usum, in suis locis explicata sunt.
13. Adoratio publica requirit externum signum. — Atque hinc etiam constat, quid dicendum sit de adoratione Dei publica. Voco autem publicam, non omnem illam quae coram aliis fit, sed illam quae ita de se fit coram aliis, ut nomine omnium fiat, sicut fit ab Eccle- sia per ministros et sacerdotes suos colentes Deum. Hoc enim genus adorationis necesse est fieri aliquo signo visibili, quia communitas hominum non potest in alio signorum genere coalescere et convenire, ut recte dixit contra Faustum Augustinus, lib. 19, cap. 11. Estque per se notum, quia interiora signa per se occulta sunt hominibus, qui non intuentur cor; adoratio autem, quae nomine omnium fit, debet ex se nota esse omnibus ; debet ergo fieri signo visibili. Oportet etiam ut habeat significationem auctoritate publica, et communi, alias etiam non posset nomine omnium fieri. Et consequenter oportet ut jam tale signum habeat ex impositione determinatam significationem, et quod illa sit accommodata verae excellentiae Dei, sive ille modus quoad alias circumstantias per naturalem prudentiam determinandus sit, sive per publicas leges sit praescriptus ; utrumque enim conjungi potest, et utrumque servandum est, ut in sequentibus videbimus.
14. Duo genera publice adorationis. — Est autem observandum circa hanc adorationem publicam, seu communem , duobus tantum modis esse, et fuisse in usu inter homines. Unus est per actionem sacrificii, alius per orationem publicam, inter quos duos modos prior semper habitus est ut praecipuus et primarius, juxta illud Pauli ad Hebr. 5: Omnis homo ex hominibus constituitur, in his que sunt ad Dewn, ut offerat ; et cap. 8: Omnis Pontifer ad offerendun munera et hostias constituitur. Huic autem muneri semper conjuncta fuit oratio, sive ad impetrandum, sive ad laudandum Deum, vel ei gratias agendum. Haec enim duo actionum genera inventa sunt apta, et sufficientia ad Deum adorandum pablico ritu et cultu ; aliae enim actiones vel ordinantur ad sanctificationem ipsorum fidelium proxime et immediate, ad cultum vero remote, ut est sacramentorum usus, vel sunt ad ornatum, et decentiam illarum actionum principalium. De publico ergo cultu Dei, qui oratione vel laude fit, infra ex professo disputaturi sumus; de illo vero, qui consistit in sacrificiis et oblationibus in citato 3 tom. tertiae partis, fuse disputatum est. Hic ergo supponendo breviter ea quae ibi dicta sunt, solum addemus ea quae ad praecepta ecclesiastica potissimum spectant, et ad convenientem usum dictarum actionum ordinantur, et ibi in hunc locum remissa sunt.
On this page