Caput 3
Caput 3
An offerre deo aliqua sacrificia in cultum ejus, sit lege naturali, divina vel ecclesiastica praeceptum.
CAPUT III AN OFFERRE DEO ALIQUA SACRIEICIA IN CULTUM EJUS, SIT LEGE NATURALI, DIVINA VEL ECCLESIASTICA PRUEGEPTUM.
1. Oblatio, et sacrificium in quo differant. — Hic breviter explicabo quae Divus Thomas in hac materia, quaest. 85, 2. 2, attigit, solum quatenus necessaria videbuntur ad hujus materiae complementum, et ad ea intelligenda, quae postea de superstitione, idololatria, et aliis vitiis religioni contrariis ; seu (quod perinde est) ad intelligenda praecepta negativa huic virtuti annexa, necessaria sunt. Quia vero sacrificium oblatio quaedam est, ideo prius ratio nominum oblationis et sacrificii praemittenda est. Differunt enim illa duo tanquam genus et species : omne enim sacrificium oblatio est, non vero omnis oblatio est sacrificium, proprie et stricte tam de oblatione quam de sacrificio loquendo. Nomen enim oblationis latissime patet: nam potest esse oblatio interna et externa; prior proprie pertinet ad devotionem, qua homo se totum et sua offert in obsequium Dei; posterior vero fit per actiones sensibiles et externas. Rursum potest homo offerre seipsum Deo, non solum interius et affectu, sed etiam exterius, et cum reali effectu, quomodo se offert quis Deo per professionem religionis, vel per sacram ordinationem, imo et per baptismum, vel confirmationem aut poenitentiam, et sic etiam martyr per martyrium vitam suam Deo offert. Et ita nonnulli, inter actus peculiariter designatos ad cultum Dei, ponunt martyrium, ut ex Augustino, 10 de Civit., cap. 4, notat Wald., tom. 3 de Sacrament., cap. 117, num. 4; Cordub., lib. 4, quast. 5, dub. 6; Aragon., 2. 2, quaest. 84, art. 2, in fine. Verumtamen non agimus hic de his oblationibus; nam illae secundum proprias rationes aut habent peculiares virtutes, ad quas pertineant, ut martyrium fortitudinem et charitatem ; satisfactio, vel castigatio proprii corporis poenitentiam ; licet ad cultum et adorationem per religionem assumi possint, vel certe multa ex illis pertinent ad cultum sacramentorum. Solum illa de professione religionis habere potest in hac materia peculiarem considerationem, quam infra trademus, tractando de voto praesertim solemni.
2. Quid sit oblatio proprie. — Oblationis varie divisiones. — Oblatio ergo proprie di- citur actio exterior, per quam aliquid ex nostris sensibilibus bonis Deo offerimus inrecognitionem dominii, et excellentiae ejus, et servitutis nostra ad ipsum, vel in quemcumque cultum religiosum Dei. Haec vero oblatio ulterius dividi potest, nam quaedam offeruntur Deo ipsi immediate, tanquam illi cui directe donantur, etiamsi postea cedant in aliquem hominum usum, ut sunt multa ex his quae in Ecclesia, vel in altari offeruntur ; alia offeruntur Deo tanquam ei propter quem donantur; proxime vero et directe donantur ministris ejus, ut fit in decimarum solutione; sed illa communiter non censentur proprie oblationes ; et ita D. Thomas, 2. 2, quaest. 85, art. 3 ad 3, dixit decimas non esse oblationes. Nunc ergo de oblatione in hac stricta sienificatione tractamus; et adhuc sic accepta tandem subdividitur in oblationem simplicem, seu puram, et in sacrificium, quae est oblatio cum aliqua consecratione vel mutatione rei oblatae, ita ut ipsa consecratio vel mutatio fiat in peculiarem Dei venerationem. Et ita distinxit divus Thomas supra oblationem a sacrificio, eamque distinctionem late declaravimus, et ex Patribus confirmavimus in tom. 3 tertiae partis, disput. 73, sect. 5. In hoc ergo capite de solo sacrificio tractamus; in sequentibus de oblationibus dicemus.
3. Sacrificium externum est quasi de jure gentium. — Dico ergo primo: colere Deum per visibile sacrificium, et externam oblationem, licet non sit in rigore praescriptum sola lege natura, est adeo consentaneum illi, ut semper fuerit quasi de jure gentium, quod quodammodo naturale dicitur. Hanc etiam assertionem attigi citato loco, et juxta illam interpretor D. Thomam, dict. quaest. 85, art. 1, dicentem sacrificium esse de lege naturae, quod de oblatione etiam dicit, quaest. 86, art. 4. Prima ergo pars sequitur aperte ex praecedentibus, quia, licet cultus per externas oblationes vel sacrificia generalis sit, et hac ratione videatur esse posse naturalis, nihilominus comparatus ad cultum externum in communi, jam addit determinationem aliquam; nam multi sunt cultus externi, qui non sunt sacrificia nec oblationes externarum rerum, ut sunt genuflexio, tunsio pectoris, laudatio vocalis, et similes. Possent ergo homines esse contenti similibus actionibus ad Deum adorandum, sine aliis oblationibus; neque hoc haberet intrinsecam deformitatem ex vi legis naturae, ut per se constat, quia ex nullo principio ostendi potest intrinseca mali- tia in limitatione talium signorum, cum negatione (ut sic dicam) aliorum. Ergo ex solis principiis naturae non ostenditur necessarium praeceptum talium obationum.
4. Probatur conclusio. — Altera nihilominus pars probatur ex ipso usu, qui satis ostendit inclinationem hominis naturalem; nam imprimis ex Scriptura habemus, statim a principio mundi, Abel et Cain obtulisse Deo de bonis suis, quos naturali lege ductos fecisse testatur Chrysostomus, homilia 18 in Genes., et Cassian., collat. 8, cap. 23, et oblationes illas sacrificium fuisse sentiunt, estque communis expositio in illum locum. Et licet de Adam simile quid non legatur, verisimillimum est filios, a patris doctrina et exemplo id didicisse. Nec oportuit Scripturam omnia narrare, ut dixit D. Thomas, dicto art. 1, ad 5, ubi etiam congruentiam addit, cur neque de Adam, neque de Isaac id in Scriptura referatur, quae ibi videri potest. De aliis vero patriarchis, ante legem scriptam frequenter refertur, de Noe, Abraham, Jacob, Melchisedech. Nec solum de fidelium oblationibus et sacrificiis, sed etiam de gentium sacerdotibus, et sacrificiis quae diis suis et idolis faciebant, Scriptura loquitur, et praecipue Genes. 41 fit mentio sacerdotum ZEgypti, et singularis immunitatis eorum. Aristoteles etiam, lib. 7 Polit., cap. 8, inter alia ad perfectam rempublicam necessaria , primum, id est, praecipuum esse dicit, circa rem divinam cultun, quem vocant sacrificium. Unde in fine concludit, inter alios artifices vel magistratus necessarios, esse sacerdotes, de quibus etiam dixerat lib. 6, cap. ult., quosdam vocari sacerdotes, alios aedituos, qui templorum curam habent, et earum rerum quae ad divinum cultum pertinent ; alios autem vocari sacrificulos, alios reges sacrorum, alios pontifices maximos ; et lib. 8 Ethic., cap. 9, sacrificia dicit esse antiqua. In Romana etiam republica et aliis, hunc morem fuisse constat; satis ergo hinc ostenditur quam sit naturalis hic cultus. Non defuerunt tamen philosophi, qui dixerint hunc ritum visibilium sacrificiorum solum propter continendum vulgus permitti, non vero quia ad Dei cultum conferant, ut de Seneca refert Augustinus, lib. 6 de Civit., cap. 10; sed hi ex dictis in cap. praeced. satis confutantur.
5. Hunc modum colendi Dewm esse honestum .—Quod ergo hic modus colendi Deum, si alias in verum Deum referatur, et debitis circumstantiis fiat, honestus sit ex vi legis naturae, manifestum est ex usu omnium piorum, et vera fide colentium Deum; item quia in tali actu est aptitudo, et congruentia ut ad divinum cultum ordinetur, et alioquin nulla deordinatio vel prava circumstantia per se ilIi conjuncta est. Quae omnia in dicto loco late dedusi, et patet breviter, quia dum res aliqua Deo oftertur, gratitudo animi erga illum ostenditur, et ipse tanquam bonorum omnium auctor recegnoscitur. Neque enim haec dona illi offeruntur, quia eis indigeat, vel quia illi sint utilia, sed offerentium utilitati prospicitur (ait Philo, lib. de Sacerdotum honoribus, in principio ); dum enim assuescunt semper alimenti partem Deo decidere, uunguam in ejus oblivionem veniunt, quare nilil in vita potest contingere felicius homini. Deinde cum huic oblationi adjungitur aliqua caeremonia sacra, qua res oblata mactatur, vel aliquo modo conficitur, vel consumitur, additur expressa quaedam significatio dominii supremi Dei, a quo omnium aliarum rerum vita et esse pendet, et interdum etiam ex divina institutione ad aliquid aliud mystice significandum accommodatur, quod totum sanctum et religiosum est.
6. Conformitas inter hunc cultum et hominis naturam. — Et hinc orta est conformitas et consonantia inter hunc cultum et naturam hominis, quae sensibilis simul ac rationalis est, ut Damasc., orat. 3 de Imag., et lib. 4 de Fide, cap. 13, adnotavit. Nam quia homo per sensibilia intelligit, per usus etiam signorum sensibilium explicat mentem suam, et memoriam renovat, et affectum suum movet. Quod jucundius, et cum majori attentione et quasi admiratione facit, quando non tantum verbis, sed etiam factis, nec tantum usu membrorum corporis, sed etiam aliis actionibus, et rebus ipsis, seu bonis suis externis animum suum ostendit. Ita ergo in exhibenda reverentia, praesertim Deo, his omnibus signis utitur, estque hoc illi valde connaturale, et propensioni naturali consentaneum. Hic vero statim occurrebat declarandum, quae circumstantiae necessariae sint ut sacrificium honeste offeratur; sed hoc in 3 tom. late tractatum est. Bt summa est, primo ex parte materiae servandum esse, ut res Deo digna illi offeratur; secundo, ut vero Deo offeratur; tertio, ut juxta legitimam institutionem ; quarto, ut a debito ministro. Omnia vero pendent maxime ex institutione: qualis vero esse possit, an humana, vel tantum divina, dicto loco late disserui.
7. Difficultas proponitur. — Tandem, ut explicemus amplius ultimam partem assertionis, interrogare possumus quid sibi voluerit divus Thomas, constituendo in hoc discrimen aliquod, inter sacrificium et simplicem oblationem, ut ex ipso licet colligere, in 2. 2, quaest. 85, artic. 1. et quaest. 86, art. 1. Nam in priori simpliciter assérit sacrificium esse de lege natura; in posteriori vero ait, luusmodi oblationes de sui ratione habere, ut voluntarie offerantur, secundum illud Exod. 23: Ab homine qui offert ultroneus, accipetis eas. Videtur enim difficile explicatu, in quo haec differentia posita sit; nam si loquamur proprie et in rigore de lege naturali, prout dicit praeceptum obligans ex solo discursu rationis naturalis, non magis sacrificium quam oblatio simplex est de lege naturae, ut ostensum est; si vero loquamur latius de lege naturae, prout dicit solum moralem quemdam usum de se honestum, ac religiosum, et consentaneum natura hominis, non minus simplex oblatio est de iure natura, quam sacrificium; imo simplex oblatio videtur de se magis connaturalis, quia sine speciali impositione aut institutione, statim ipsa dictante natura, oblatio munerum et fructuum a Deo receptorum repraesentatur ut apta ad ipsius dominatum et beneficentiam recognoscendam, ac protestandam. Respondeo breviter, quod ad legem pure naturalem attinet, nullam in hoc inveniri differentiam inter oblatuonem simplicem et sacrificium, ut ratio facta convincit, nec divus Thomas talem differentiam constituere intendit. Quin potius, cum in artic. 1 dictae quaest. 85, dicit sacrificium esse de lege natura, late videtur loqui de omni oblatione alicujus rei facta Deo in recognitionem dominii ejus; hoc enim tantum probat ejus ratio; unde postea, in artic. 3, ad 3, distinctionem constituit inter oblationem et sacrificium; sentit ergo doctrinam priorem utrique esse communem. Postea vero, in quaest. 86, artic. 1, potius explicat quibus modis nunc contingat interventu humanae voluntatis oblationem cadere sub obligationem.
8. Sacrificium est actio magis sacra, quam oblatio. — Ex illo tamen loco videtur colligi quaedam differentia, quia sacrificium semper habitum est ut actio magis sacra et publica, quam simplex oblatio, et ideo regulariter de ritu sacrificandi in unaquaque republica semper fuerunt instituta jura, et praecepta specialia, tam spectantia ad modum et ritum sacrificii, quam praecipientia usum et exercitium eorum. Sicut in lege veteri factum esse scimus, et in nova conspicimus, et verisimile est idem fuisse in lege naturae, tam inter cultores veri Dei, quam inter gentiles suo modo; quamvis enim non omnes etiam fideles eodem modo sacriticarent, ut in sacrificio Melchisedech, et sacrificiis Noe, vel Abrahae notari potest, tamen in unaquaque congregatione credibile est fuisse solemnem sacrificandi ritum, neque fuisse unicuique licitum vel permissum suo arbitrio, et auctoritate ad libitum sacrificare, ut in dicta disputat. 73 latius tractavi. At vero usus simplicium oblationum videtur fuisse semper magis liber et voluntarius, et ideo D. Thomas illis oblationibus specialiter tribuit, quod ex sua natura spontaneae sint, non solum purum jus naturae considerando, sed etiam spectando ad communem usum, et quasijus gentium. Et ideo licet utraque oblatio simplex et sacrificium, suo modo sit de jure natura, quantum ad honestatem, et congruitatem ad divinum cultum, tamen sacrificium specialius videtur fuisse semper in praecepto, quasi ex communi consensu omnium nationum ; usus vero oblationum, et modus earum minorem determinationem semper habuit, et uniuscujusque arbitrio relictus est. Ex his ergo satis tota haec conclusio declarata, et probata est.
9. Sacrificium in nova lege est de jure diviso. —Dico secundo : cultus Dei per verum sacrificium in lege nova praeceptum est jure divino, a Christo ipso institutum. Haec assertio est de fide, ex verbis Christi Domini, Matth. 6: Hoc facite in meam commemorationem ; addita sententia Concilii Trident., sess. 22, cap. 1, dicentis Christum, illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Apostolis, eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, preecepisse, uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit; et can.2, ita definit: Si quis dicerit illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, awt non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguiem swwn, anathema sit Ratio vero hujus praecepti est, quia Ecclesia Christi est visibilis congregatio sub una fide et uno capite ad verum Dei cultum instituta, et ideo habere debuit a suo institutore visibile sacrificium, quo maxime Deum colere teneretur. Ergo Christus, qui est auctor Ecclesiae, ritum etiam sacrificandi in ea instituit et praecepit. De hac autem veritate late disputatum est in 3 tom. tertiae partis, disp. 73, sect. 1, et secunda declaratum est quomodo sacrificium hoc in mysterio Eucharistiae conficiendo celebretur et offeratur ; et in toto discursu illius, et sequentium disputationum, declaratum est in quo consistat essentia illius sacrificii, et quas causas et effectus habeat. Et specialiter in disput. 80 declaratum est praeceptum hujus sacrificii, quatenus ad ministros illius pertinet, et in disput. 88, quatenus ad alios fideles spectare potest.
10. — Preceptum sacrificii datum esse Ecclesie. — Unde hic solum advertere necesse est praeceptum hoc, quatenus divinum est, per se primo datum esse ipsi Ecclesiae, relinquendo pastoribus Ecclesiae determinationem ejus, tam quoad tempus, seu frequentiam, quam quoad modum observandi tale praeceptum, personis accommodatum; aliter enim per sacerdotes, ut tales sunt, offerri potest et debet, aliter per alios fideles inferioris status, quibus propterea praecipitur ut certis quibusdam diebus huic sacrificio assistant, et suo modo per sacerdotem offerant; ipsis vero sacerdotibus injungitur ut immediate offerant: nam ad hoc sunt ordinati ministri, nec praeceptum datum universae Ecclesiae potest aliter impleri, nisi per sacerdotes offerendo. Et ita de obligatione hujus praecepti, et quando ac quomodo a singulis implendum sit, nihil hic occurrit addendum. Cur autem non liceat in hac Ecclesia uti alio sacrificio, et quomodo in Christi institutione haec prohibitio contenta sit, in disput. 74, sect. 4, explicatum est.
On this page