Caput 4
Caput 4
De ritu simplicium oblationum, praesertim in lege gratiae.
1. Principio statuendum est, hunc oblationum ritum de se non esse malum, sed legi naturali consentaneum ; quoniam divinus cultus et adoratio non tantum sacrificiis , sed etiam aliis oblationibus exerceri potest. Haec assertio de fide certa est : nam ex Scriptura colligitur satis aperte; quia in lege veteri, tam oblationum quam sacrificiorum usus fuit approbatus et praeceptus. Nam Exod. vigesimo tertio generaliter dicitur : Von apparebis in conspectu meo vacwus, et ibi praecipitur oblatio primitiarum : item capitis vigesimi quinti principio, et capite 35, et Levit. 23, praecipitur oblatio de manipulis novarum spicarum, etc., et de panibus propositionis, qui Deo per sacerdotes offerebantur ; Levit. vigeimo primo et vigesimo quarto, Exod. vigesino quinto, Deut. 18, sacrificia et oblationes istincte numerantur. Item, multi putant oblationem Cain de fructibus terrae non fuisse sacrificium, sed simplicem oblationem, quae non ideo displicuit Deo, sed quia non debita devotione offerebat. Imo et de oblatione Abel eodem modo loquitur Concilium Matiscon. IT, canon. 4, et in Canone Missae solum vocatur munerwm oblatio. Praeterea etiam oblatio decimarum, quam vovit Jacob, videtur fuisse per modum simplicis oblationis propriae, quia tunc non erant ministri, pro quibus decimae redderentur ; ipse enim Jacob, tanquam primogeniti jure utens, sacerdos erat, et aliis ministris non indigebat, sed immediate videtur illa obtulisse. Denique quod Paulus ait de Pontifice, assumi, u£ offerat dona et sacrificia, multi per dona, simplices oblationes intelligunt; illae ergo non solum ex institutione legis veteris, sed ex dictamine rationis naturalis, praesertim fide illuminatae, in verum Dei cultum assumi possunt. Et ratio est clara, quia in illa actione est proportio ad significandum animum subjectum et gratum Deo, recteque de illius excellentia et providentia sentientem, et aliunde nihil est in tali actione, per se loquendo, quod a recta ratione exorbitet, ut ex principiis positis de externo Dei cultu notum esse potest, et per se est satis evidens.
2. Probatur assertio. — Ex his ergo ulterius dicendum est, usum oblationum etiam in lege gratiae esse licitum et sanctum. Probatur, quia in Ecclesia usus simplicium oblationum ultra sacram Missae oblationem antiquissimus est. De hoc etiam videtur loqui Hieronymus, epistol. 2 ad Nepotianum, cum ait, si altari serviens, altaris oblatione sustentor. Nam de oblatione sacrificii Eucharistiae non possunt ministri altaris sustentari; supponit ergo cum illo sacrificio conjungi solitas alias oblationes, quae in usum ministrorum cedere possent. Unde Paulus, accommodans ad ministros novi Testamenti illud : Qui altari deserviunt, cum altari participunt, etiam supponit futuras fuisse similes oblationes in altari novi Testamenti. Sed haec loca possent in rigore exponi de solutione decimarum, vel etiam primitiarum, quae altaris vocari possunt, quia propter. altare fiunt, etiamsi in altari non fiant. Clarius ergo ostenditur conclusio ex antiquissima consuetudine Ecclesiae offerendi in altari, vel in Ecclesia in tempore Missae, ordinarie panem, vinum, interdum vero etiam oleum ceramque. Sic legitur in can. octavo sexte Synod. : Concurrendum est Dominico die cum oblationibus ad Missarum solemnia ; et in canone 28 Trullano declaratur, quomodo possint fructus aliqui offerri, ut, verbi gratia, uvae, non ut distribuantur cum Eucharistia, sed ut benedicantur, etc. At in canon. 57 dicitur, non oportere offerre ad altare lac et mel. Sed fortasse illa prohibitio specialis facta est ad vitandam aliquam superstitionem, quae illa occasione introducebatur; ibi autem significatur aliarum rerum oblationes licitas esse. Unde in canone 69, permittitur imperatori intra sacrarium ingredi, quando voluerit Creatori dona offerre. Praeterea, in concilio Matiscon. II, cap. 4, praeceptum videtur imponi de ferendis oblationibus panis et vini ad Ecclesiam, omnibus dominicis diebus : Decernimus (ait) ut omnibus dominicis diebus, altaris oblatio ab omnibus viris et mulieribus offeratur, tam panis quam cini. Et infra concludit, ut anathemate percellantur qui fuerint inobedientes. Referturque in tom. 1 Conciliorum, inter decreta Fabiani Papae, similis constitutio ex eod. decretorum sexdecim librorum, libro 5, cap. 7, eisdem fere verbis. De quo praecepto capite sequenti dicetur.
3. Antiqua consuetudo panem et vinum offerendi. — Panis benedicti usus. — Videtur autem consuetudo haec offerendi panem et vinum, introducta esse in ordine ad Missae sacrificium; primo, propter ejus participationem, quia ex illis materiis conficitur et distribuitur. Unde Cyprianus, in libr. de Oper. et eleemosyn., circa medium, reprehendit divitem feminam, quae ad Dominum (utique templum et sacrificium) sine sacrificio (id est materia sacrificii) venit, et partem de sacrificio quod pauper obtulit, sumit. Sic etiam Augustinus, serm. 215: Oblationes (at) quee in altari consecrentur , offerte - erubescere debet homo idoneus (id est, potens, vel dives) si de aliena oblatione communicaverit. Et quia haec oblatio panis et vini ad Eucharistiam ordinabatur, ideo in Concilio Laodicen., cap. 49, ordinabatur ut oblationes per Quadragesimam non fierent, nisi in sabbatho, vel Dominica, quia juxta veterem Orientis consuetudinem, solum illis diebus consecrari poterat et communicari, ut constat ex canon. 52 Trullano. Deinde videtur consuetudo habuisse occasionem ex alio usu panis benedicti, qui in Ecclesia introduci coepit, quando quoti- diana communio fidelium omnium, qui Missae assistebant, incoepit intermitti. Nam pro his qui communicaturi non erant, coepit panis benedici, qui in symbolum charitatis inter omnes sacrificio assistentes divideretur. Potestque hoc colligi ex Concilio Laodicen., cap. 14, ubi dicitur, tempore Paschatis non esse faciendam hanc oblationem, et distributionem panis benedicti, quia, nimirum, illo die omnes debent Eucharistiam accipere. Solebat etiam panis benedictus mitti a Praelatis ad suos parochos, vel ad alios Praelatos, in signum concordia et mutuae communicationis, ut sumitur ex Innocentio I, epistol. 1, capite quinto. De quo usu panis benedicti (qui usque ad nostra tempora multis in locis perseverat aliqua ex parte) videri potest Guillelmus Durandus, lib. 4 Ration. offic., cap. 53, et quae refert ac notat Pamelius in libr. de Oper. et eleemosyn. Cypriani, sub num. 5, et Stephanus Durand., lib. 2 de Ritibus, cap. 58, ubi ostendit usum panis benedicti valde antiquum esse, et solitum fuisse dari Catechumenis loco Eucharistiae, ex Augustino, lib. 1 de Peccator. merit., cap. 20, et lib. 9, cap. 26.
4. Aliee oblationes. — Praeter panem autem et vinum, offerri solebant oleum pro luminaribus, thymiama ad incensum, et spicae ac uyae novae pro primitis (de quibus postea dicemus); ita habetur in Canon. 2, alias 3 et 4 Apostolorum ; et Eutychius Papa, epist. 5, citans illum canonem, uvis adjungit fabas, et fortasse idem erat de primitiis quorumcumque leguminum, ut juxta quamdam versicnem in illo canone Apostolorum legitur. Denique oleo adjungit ceram Augustinus, dicto serm. 215 de Tempore, dicens : Qui possunt, aut cereolos, aut oleum, quod in cicindelibus mittatur, eshibeant. Optime Ambrosius, serm. 33 in Feria 2 post 1 dominicam Quadragesimae, ubi multa in particulari recenset ; videri etiam potest Justin. Martyr., Apolog. 2 pro Christ. in fine, ubi meminit oblationum, seu collectarum quae in fine missae fieri solebant. Denique Concilium Emeritan., cap. 15, etiam pecuniam dicit solitam fuisse offerri a fidelibus.
5. Oljectiones proponuntur. — Ut vero partem hanc ratione declaremus, objici prius contra illam potest, quia in Christi Ecclesia non licet aliud sacrificium offcrre, praeter illIud, quod ipse instituit; ergo nec aliam oblationem offerre, loquendo de oblatione, quae ipsimet Deo immediate fiat. Anteccdens sup- ponitur ex loco supra allegato, in tertio tomo; consequentia vero probatur primo a paritate rationis, quia sicut uno sacrificio omnia comprehendlit, et complevit sacrificia, et illud instituendo, consequenter caetera prohibuit, non solum vetera, sed etiam quaecumque alia, nec solum significativa futurorum, sed etiam moralia, aut mysteria jam facta vere significantia, ita pari ratione consummavit omnem oblationem, et virtute caeteras prohibuit. Atque ita in capi:e Non oportet, de Cons., d. 2, dicitur, non oportere aliquid in sanctuario offerri preter panem, et cinun, et aqua, que typo Christi benedicuntur ; sumptumque est ex canonibus Martini, Bracharensis episcopi, canon. 55. Secundo, quia ex oblatione simplici facile fit transitus ad sacrificium, ut, verbi gratia, oblationi panis benedicti nihil videtur deesse ad rationem sacrificii ; nam fit oblatio cum benedictione, fractione et distributione panis, ut consumatur. Unde interdum ab Augustino sacramentum appellatur, ut patet libro secundo de Peccat. merit., capit. 26. Tertio, omnes ha obligationes pertinebant ad caeremonialia legis veteris; ergo non debuerunt in nova lege retineri vel renovari.
6. Satisfit objectionibus supra positis. — Respondetur imprimis distinguendos esse varios modos harum oblationum. Nam interdum comprehenduntur sub oblationibus omnia munera vel dona, quae fideles in vita vel per mortem donant Ecclesiis, aut piis locis, etiamsi non in templo nec in missa Deo offerantur. Et in hac ampla significatione videtur divus Thomas de oblationibus loqui, cum, dicta q. 87, art. 2, inter oblationes debitas ponit, cum aliquis offert donatione inter vivos, vel testamento relinguit Ecclesie aliquam rem mobilem cel immobilem, in posterum solvendam. Et in hoc genere oblationum non procedunt difrticultates factae, quia in illis nihil est caeremoniale (ut sic dicam), sed morale tantum, plane honestum et sanctum, et de se ad servitium et cultum ipsiusmet sacrificii Eucharistiae ordinatum. Secundo, interdum fideles offerunt aliqua Deo per ministros ejus, non intentione ea donandi, seu a se alienandi, sed solum ad quamdam sanctificationem, vel benedictionem, ut postea illa sic benedicta recuperent, ut majori cum fructu vel fiducia illis utantur. De his videtur loqui canon. 28 Trullanus, seu capit. Didicimus, de Consec., dist. 2; nam prius prohibet uvas offerri et distribui cum Eucharistia, et postea subdit: Tanquam primitias autem hoc allationem ecis- limantes sacerdotes, eam seorsum benedicentes, petentibus impertire possunt, ad gratiarum actionem datoris fructuum, per quos corpora nostra divina dispositione aluntur. Brevius tamen dixit Gratianus : Ucas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat, et fructuum gratias agat. De hujusmodi etiam oblationibus loqui videtur Augustinus, libr. 8 de Civitat., cap. ult., cum agens de more piorum fidelium deferentium epulas ad sepulchra Martyrum, ait : Quas cum apgposuerint, orant, et auferunt, ut cvescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur , sanctificari eas colunt ibi per merita Martyrum, in nomine Domini Martyrum. Haec ergo devotio bona fide et mente facta, honesta est, nec de illa procedunt diflicultates supra factae. Quia haec revera non est propria oblatio, sed impetratio potius cujusdam benedictionis vel auxilii. Sicut quando quis offert Pontitici imagines, grana, vel similia, ut eis suam benedictionem vel aliquam indulgentiam impertiatur, non facit oblationem propriam, sed potius gratiam aliquam postulat.
5. Oblationes sacerdotibus factee. — Tertio, offeruntur aliqua sacerdotibus per se et directe ad eorum sustentationem, non ea intentione ut offerantur immediate Deo per modum specialis cultus, et hujusmodi videntur esse quaedam oblationes, quae probibentur fieri in ecclesia vel altari, sed in privatis domibus sacerdotum, de quibus sic habetur in can. 3 et 4, alias 5 Apostolorum : Non liceat autem aliquid aliud ad altare offerre, quam oleum et incensum, tempore sanctee oblationis - omnis autem alius fructus domum mittatur, primitiee episcopo et presbyteris ; clarum autem est quod episcopus et presbyteri diaconis, et reliquis clericis distribuunt. Hae igitur oblationes non continent ipsum immediatum cultum Dei, sed se habent ad modum decimarum, imo interdum fieri debent in defectum illarum, ut mox dicemus. Et ideo etiam de hoc oblationum genere non procedunt difficultates factae, quia non sunt oblationes caeremoniales aut mysticae (ut sic dicam), sed sunt largitiones morales, ac piae subventiones ordinatae ad cultum Dei. Eademque ratio est de omnibus quae tribuuntur immediate ecclesiis ad ornatum earum, vel ad fabricam, vel ad vestimenta et vasa sacra conficienda, et similibus, quando non prius offeruntur Deo immediate et directe in cultum specialem, sed immediate donantur Ecclesiae ad aliquem usum sacrum; habent enim eamdem ratio- nem honestaus, quam habent aliae donationes rerum mobilium vel immobilium ecclesiis factae, et ita in eis non procedunt difticultates propositae.
8. Punctum difficultatis solvitur. — Tota ergo dubitatio est de oblatione simplici, quae immediate fit Deo de aliquibus bonis ab eo datis, in recognitionem beneficii ab eo suscepu, quales videntur esse oblationes illae, quae in altari, et quasi conjunctim cum ipsomet sacrificio Missae fieri conceduntur. Ut, verbi gratia, oblatio illa panis quae fit Deo cum aliqua benedictione, ut postea inter fideles in symbolum concordiae distribuatur. Item oblatio et benedictio cerei paschalis videtur esse ejusdem modi. Item oblatio incensi cum benedictione et thurificatione, quae in Missa et divinis officiis fit. De his ergo oblationibus dicimus etiam esse honestas, debita institutione et intentione factas, quia non sunt jure aliquo positivo divino prohibitae, nec per se malae sunt, cum nullam contineant superstitionem aut falsitatem. Ac denique usus Ecclesiae satis illas approbat. Neque contra hoc obstat cap. Non oportet, supra citatum, quia loquitur de his quae in ipsamet oblatione constitutiva (ut sic dicam) sacrificii Missae offerenda sunt. De qua etiam loquuntur alia multa jura, quae in illa d. 2 de Consecr. referuntur : materia ergo illius oblationis non potest esse nisi panis, et vinum aqua mixtum ; quod autem alia genera oblationum de aliis rebus fieri possint, non est contrarium illis juribus. Neque etiam ex vi institutionis sacrificii Missae, prohibitae sunt alie oblationes simplices, quae vel tantum sunt morales, et quasi connaturales homini, sicut est oblatio alicujus partis fructuum in recognitionem divini beneficii, vel si babent aliquam significationem quasi mysticam ex impositione Ecclesiae, non in ea ponitur principalis et quasi supremus cultus Dei, qui est in sacrificio, sed ordinatur potius ad majorem solemnitatem et honorem ipsius sacrificii Missae.
9. Solvuntur reliqua argumenta. — Et ita etiam responsum est ad secundum; nam tota illa caeremonia et significatio est quasi sacramentale quoddam ad conciliandam majorem reverentiam ipsi sacramento , et sacrificio Eucharistico. Et ideo haec signa interdum vocantur sacramenta lato modo, prout de omnibus signis aliquo modo sacris, et occultis interdum illa vox dicitur : proprie vero nec ad sacramenia, nec ad sacrificium pertinent. Ad tertium respondetur, oblationes legales, quatenus tales sunt, cessasse in lege nova: de quibus loquitur Augustinus, Enarrat. in Psalm. 50, cum ait, Deum velle oblationem cordis, non vitulorum ; dicuntur autem oblationes legales, vel quoad propriam significationem illius legis, quae erat praefiguratio futurorum mysteriorum Christi, et interdum etiam erat recordatio specialium beneficiorum temporalium illi populo concessorum, maxime liberationis ab Egyptiaca servitute, vel etiam dicuntur legales, quoad ohligationem positivam illius legis. Sic ergo cessarunt oblationes legales, ut tales, et propriae caeremoniae illius legis. At ratio oblationis ut sic non est legalis, sed moralis, sicut ratio templi, sacerdotii, et similes, et ideo non cessarunt per ablationem illius legis, sed in sua morali, et quasi connaturali ratione permanserunt, et possunt per novam legem positivam praecipi, sicut de primitiis et decimis dicemus. Ita fere divus Thomas, quaestione 86, articulo 1, ad 1, et articulo 4, ad 1; Durandus, in 4, distinct. 1, quaest. 9, ad 1; de qua re videri potest Covar., libro 1 Variar., cap. 17, num. 1, § Hinc non, in fine, ubi alios refert.
On this page