Caput 5
Caput 5
An oblationes ecclesiae ex praecepto debeantur.
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia ex Patribus et decretis videtur colligi, oblationes esse simpliciter sub obligatione: nam imprimis Ambrosius, serm. 58 de Ascens., inter opera boni Christiani ponit, quod quando ad Ecclesiam venit, oblationem, quae altari debetur, eahibet ; et ibidem : Qui de fructibus suis non gustat, nisi prius eo ipsis Deo aliquid offerat. Et Clemens Rom., libro 4 Constitut., capite 7, dicit, oblationes populi fieri ad victum sacerdotum , et eleemosynas pauperum ; habent ergo vel habere possunt eamdem rationem obligationis, quam decimae vel primitiae ; et ita in cap. Preeter, d. 32, idem praeceptum eodem tenore verborum de primitiis, decimis et oblationibus ponitur. Similis ratio et necessitas oblationum supponitur in cap. De his, et cap. Antiguos, 10. quaestione 1, ex Concilio Aurel., cap. 16 et 17, et in tribus capitibus ultimis ejusdem quaestionis fertur anathema in laicos, qui Ecclesiae oblationes usurpant, et in cap. Statuimus, 16, quaestione 1; Anastasius Papa simiJem facit prohibitionem, et supponit populum debere suae ecclesiae baptismali tales oblationes. Item habet Gregorius VII, in cap. Omnis Christiamts, de Consecr., d. 1. Denique capitulo praecedenti retulimus verba Fabiani, et Concilii Matiscon., quibus hae oblationes praecipi videntur. Propter haec, aliqui Canonistae absolute docuerunt oblationes aliquas facere, esse in praecepto ecclesiastico. Referuntur pro hac sententia Glossae in dicto cap. Statuimus, et dicto cap. Omnes Christiani, et Hostiens., in Rub. de Parochiis, et latius in Summ., titul. de Parochi., S 7n quibus, vers. Sed uunquid tenetur, etc.; Lapus, Alleg. 58, num. 1 et 7. Sed revera hi omnes nihil diversum docent ab his, qui solent etiam in contrarium referri, ut legenti constabit. Non enim fundant obligationem in pura lege ecclesiastica, sed in consuetudine, indigentia parochi, vel promissione, aut legato.
2. Non est praceptum faciendi oblationes. — Vera ergo resolutio est, quam tradit divus Thomas, hujusmodi oblationes per se et natura sua spontaneas esse et de consilio, posse autem cadere sub obligationem aliquo ex quatuor modis paulo ante insinuatis. Est autem supponendum nunc esse sermonem de oblationibus, prout distinguuntur a primitns et decimis. Nam de his separatim dicendum est; sic autem nullum invenitur decretum absolute, et in rigore praecipiens oblationes fieri, sed jura omnia citata praecipiunt, ut oblationes, quae aliquo titulo debentur, solvantur a laicis, et declarant, illas oblationes debitas reddendas esse ecclesiis, et clericis, et non posse usurpari a laicis. Et ita loquuntur fere omnia jura citata ; simpliciter autem, ac per se, oblationes spontaneas esse, declaratur in Concilio Cabilon. sub Carolo Magno, cap. 6, his verbis : Animarum salutem inguirere sacerdos, non lucra terrena debet, quoniam fideles ad res suas dandas non sunt cogendi, neque circumveniendi : oblatio enim spontanea esse debet, juxta id quod ait Scriptura: Voluntarie sacrificabo tibi, Psalm. 55; et illud : Omnis populus mente devota obtulerunt donaria Domino, Exodi 33. Atque ita docent communiter Theologi cum divo Thoma supra, et canonistae ac Summistae infra referendi ; praesertim Anton., 3 part., tit. 12, cap. 11; Gabriel, in Can., lect. 6.
3. Quomodo hic sumatur oblatio. — Magis vero hoc constabit, discurrendo per quatuor titulos a divo Thoma positos, ex quibus potest oriri haec obligatio. Ad quos explicandos, supponendum est, hic non sumi obla- tionem pro sola illa simplici oblatione, quae in ecclesia vel altari offertur immediate ipsi Deo, per modum proprii cultus et adorationis .sed sumitur latius pro quacumque donatione faeta ecclesiae, de aliqua parte bonorum temporalium, sive immediate detur ministris ad sustentationem eorum, sive ecclesiae ad fabricam, et ornatum, vel alias expensas ejus, et sive detur res immobilis in perpetuum, et quoad proprietatem, sive ad tempus, vel quoad fructum, vel usum tantum, sive detur res mobilis, etc. Quamvis enim priores oblationes Deo immediate factae in Ecclesia frequentius soleant illa voce intelligi, tamen drvus Thomas generalius loquitur, et jura etiam citata ita loquuntur, et hoc mode omnia pia legata solent nomine oblationum significari, etiamsi sint sacrificia eleemosgnarum, ut loquitur Augustinus, libro Quaestionum ad Dulcitium, quaest. 2; et colligitur ex capite Qui oblationes, 1 et 2, et cap. Clerici, 13, quaest. 2.
4. Primus titulus, oblationis debitae ob conventionem. — Primus ergo titulus a divo Thoma positus, est quando oblatio debetur per modum census, ratione conventionis prius factae, ut cum quis vel in morte, vel in vita donat alteti talem possessionem cum onere faciendi talem oblationem Elecclesiae talibus temporibus. Tunc enim nota est obligatio orta ex contractu, nihilque refert quod fuerit donatio legatum aut venditio, vel alia commutatio, dummodo fuerit pactio. Et tunc obligatio erit justitiae, tam respectu primi donantisseu contrahentis, quam respectu Ecclesiae, supposita ejus acceptatione. Quia et justum pactum obligat ex justitia respectu ejus, cum quo fit, et Ecclesiae ex vi talis legati vel donationis datum est peculiare jus ad talem oblaticnem, seu pensionem, sive hoc jus sit tantum ad rem, sive in re, et sive sit cum actione in foro exteriori, sive absque illa; hoc enim pendet ex modo contractus, aut u et acceptationis ex parte Eeclesiae. Neque hoc est in praesenti latius tractandum ; oporteret enim huc advocare totam materiam de legatis piis, et multa ex materia de voto, quod est a praesenti instituto alienum.
5. Secundus titulus, veti vel legati.— Et eadem ratione nihil amplius dicere necesse est de secundo titulo a divo Thoma posito, qui a praecedenti parum differt, videlicct, quando per votum vel legatum aliqua bona jemporalia directe relinquuntur ecclesiae, sive illa mobilia sint, sive immobilia ; nam tunc obli- gatur qui vovit, rem promissam offerre et donare ecclesiae, non ex justitia, neque ex praecepto humano, sed ex religione, et naturali jure dictante vota esse reddenda. Et similiter obligatur haeres ad implendum legatum defuncti, quae obligatio ex justitia est, ut constat. Hae autem oblationes non limitantur ad eas quae in ecclesia fiunt, et immediate Deo in se offeruntur, sed generaliter comprehendunt omnes eleemosynas, et donationes factas vel promissas ecclesiis, nam omnes dicuntur offerri Deo, quia ad ejus cultum proxime ordinantur.
6. Tertius titulus, sustentandi ministros Ecclesie. — Tertius titulus est, quando ministri Ecclesioe aliunde non habent commodam sustentationem : et hunc praecipue. et sequentem ponunt omnes Canonistae superius citati, neque aliud revera intendunt. Et ita cum eis conveniunt Panorm., Anchar., et alii in Rub. de Parochiis, et Smmmistae omnes, et alii Doctores, quos refert et sequitur Covar., dicto libr. 1 Variar., capit. 17. numer. 3; et Gutierrez, in Canon. Quaestionum, cap. 21, numer. 139 et sequentibus; Gregor. Lopez, in leg. 9, tit. 19, part. 1; Soto, l. 9 de Justit., quaest. 3, art. 1. Solum est advertendum, hanc obligationem reduci ad illam generalem, qua tenentur laici fideles alere ministros sacramentorum : JVam dignus est operarius mercede sua, de qua obligatione latius dicemus infra tractando de decimis. Ex vi autem hujus generalis principii, non tenetur homo magis subvenire parocho, aut praelato indigenti per propriam oblationem, quam per primitias, vel decimas, vel per quemcumque alium modum contribuendi. Et ideo cum dicuntur fideles habere obligationes ad oblationes propter indigentiam ministrorum, intelligitur late de oblationibus pro quocumque genere donationis seu contributionis. Ubi autem vel ex consuetudine, vel ex pacto aliquo, seu transactione aut concordia, modus sustentandi ministros determinatus fuerit ad talem modum oblationum, tunc erit obligatio determinata ad tales oblationes, quia jam simul cum hoc titulo concurrit alius ex dictis, vel titulus consuetudinis, de quo statim. Tunc etiam fieri potest talis determinatio ad oblationes, vel quantitatem, aut modum earum per ecclesiastica praecepta. Nam, licet divus Thomas dicat, quando oblatio fit ex hoc titulo, licet oblatio ipsa sit necessitatis, quanutatem esse voluntatis, limitandum id est, nisi tam parva sit quantitas oblationum, ut non sufficiant ad congruam sustentationem; ad hanc enim obligat naturalis lex justitiae, et ideo in eo casu etiam obligat ad quantitatem oblationis ad hunc finem suflicientem ; ultra illam vero erit voluntaria quantitas, nisi per legem vel conventionem taxata sit, vel certe nisi sit introducta consuetudo de tali oblatione, et in tanta quantitate determinata : nam tunc eadem erit utriusque ratio. Cum his ergo limitationibus sententia illa divi Thomae intelligenda est.
7. Apponuntur duae declarationes hujus tituli.—Addendae vero ulterius sunt circa hunc titulum duae alia declarationes. Una est, ut procedat, quando necessitas ministrorum oritur ex eo, quod parochiani non solvunt decimas, neque primitias sufficientes, tunc enim necesse est ut aliquo alio modo tribuant pro ministrorum sustentatione, et totum illud comprehenditur sub oblationibus. At vero si parochiani solvunt*primitias, et deeimas non solum sufticientes, sed etiam abundantes ad sustentationem ministrorum, tam proprii, ut est parochus , quam communium , ut sunt Episcopus, et alii praelati necessarii, ad quorum sustentationem cum debita proportione debent concurrere omnes fideles; si (inquam) parochiani solvunt decimas suffhicientes, et nihilominus parochus aut vicarius non habet sustentationem congruam, quia decimae ad alios usus applicatae sunt, vel in plura beneticia simplicia aut praestimonia divisae fuerunt, vel quia unus possidet beneficium, et vicario nihil fere tribuit: aut e converso, quia beneficiarius nihil accipit ex decimis, sed omnes fructus alteri pro pensione dati sunt; in his et similibus casibus, non juste coguntur fideles ad novas oblationes faciendas, seclusa consuetudine, vel alio titulo, propter solam indigentiam ministrantis proxime, sive proprietarius sit, sive mercenarius.
8. Ratione confirmatur. — Ratio est, quia nullus juste cogitur ut duplicatam mercedem solvat pro eadem opera ; sed parochiani illi solvendo decimas, dant stipendium et sustentationem ministris, non tantum sufficientem, sed etiam ordinarie abundantem; ergo titulo sustentationis non possunt juste obligari ad novas oblationes. Atque ita docent communiter Doctores superius citati. Unde in eo casu, qui recipit decimarum fructus, tenetur sufticienter ecclesiae et ministris ejus providere; et praelati tenentur sollicite curare ut ita fiat, et ne pauperes et fideles nimium graventur. Atque haec resolutio indubitata est, quando de facto proprius beneficiatus accipit decimas a parochianis ; quia tunc maxime procedit ratio facta. Difficultas vero nonnulla esse potest, quando Papa illas accipit, vel applicat cui vult , de qua difficultate dicemus infra tractando de decimis.
9. Secunda declaratio. — Alia declaratio, seu limitatio est, nisi parochiani sint adeo pauperes, ut non habeant unde tot oblationes facere valeant, quot ad parochi sustentationem necessariae sunt. Ita advertit Hostiens., in Summ., tit. de Parochiis ; idem Silvester, vers. Decima, quaest. 2, citans Gloss. Innocent. et Raymund., sed tunc, ait, vel sacerdos quaerat aliquid ad supplendam sustentationem suam ex aliqua arte non indecente, juxta cap. Clericus victum, cum sequent. , dist. 91; vel certe Episcopus providere debet unde illius ecelesiae , et ministrorum ejus necessitati subveniatur, quia ad hoc facultatem habet in sua diaecesi, jaxta capit. Episcopus Ecclesiarum, et cap. Precipimus, 12, q. 4, et significat Hostiensis Episcopum teneri ex propriis redditibus tali ecclesiae indigenti providere, si aliunde non habet unde provideat. Quod existimo verum, quando commode potest, attentis aliis sui status oneribus. Quod si Episcopus per se e medium adhibere non poterit, uti debet remediis traditis a Concilio Tridentino, sessione 21, capite 7 et 8, de Reform., et sess. quarta, capit. 3 de Reform., et quando illa sufficientia non fuerint, Summum Pontificem consulere oportebit, ut tanquam supremus dispensator bonorum Eecclesiae, illi necessitati provideat.
10. Quartus titulus consuetudinis, an obliget. — Circa quartum titulum de consuetudine variae sunt sententiae. Aliqui enim existimant per hujusmodi consuetudinem non induci praecepti obligationem ; quia semper fit ex devotione tantum spontanea ; hujusmodi autem consuetudines non inducunt legis obligationem, etiamsi diuturnae sint, ut notarunt Cajetanus, in Summ., vers. Hore Canonica, S2; et Soto, libr. 2 de Justit., quaest. 7, art. 2 quia actus agentium non operantur ultra intentionem eorum ; qui ergo nunquam operatur intentione se obligandi, sed ex pura devotione, etiamsi saepius id faciat, non obligabitur. Sicut qui quotidie dat eleemosynam pauperi ad januam petenti, non propterea obligatur tandem dare, nec pauper acquirit jus, etiamsi per multum. tempus petat, et accipiat. Quod autem talis sit haec consuetudo, declaratur argumento Innoccntii statim citan- di, quia vel oblatio in principio fuit spontanea, vel extorta: si dicatur hoc secundum, talis coactio est injusta, et simoniaca, et ideo ex vi illius non potest obligatio induci, licet eodem modo sapius repetatur. Si vero dicatur primum , procedit argumentum factum, quod per spontaneam donationem etiam continuatam non inducitur obligatio. Eo vel maxime quod hae consuetudines oblationum non sunt adeo regulares et continuae, quin saepius om;ttantur sine scrupulo peccati, quod satis est ad interrumpendam consuetudinem, seu praescriptionem.
11. Dices: licet ab hac vel ilia privata persona omittatur interdum oblatio, tamen a populo nunquam omittitur, sed ad minimum tit a majori parte, et hoc satis est ad praescri ptionem. Sed contra, quia obligatio non inducitur in communitatem, nisi ratione singulorum ; sed singuli non obligantur, si singuli interrumpant actus; ergo nec populus mancebit obligatus, etiamsi in diversis personis actus ilie continuetur, sed habebit semper illam moralem continuationem, sine obligatione tamen. Confirmatur ex cap. Cum in Ecclesia, ct cap. Suam, de Simonia, ubi damnatur exactio talium oblationum, non obstante quacumque consuetudine, quae ibi corruptela dicitur, et magis aggravare culpam quam excusare ; at vero si talis oblatio ideo esset debita, quia consueta, eadem ratione posset peti et exigi, non minus quam decimae vel primitiae; sicut etiam in tribus casibus prius dictis non solum possunt recipi oblationes, cnum offeruntur, sed etiam exigi, si non solvantur ; ergo signum est, in hoc quarto casu, esse semper voluntariam oblationem, non obstante consuetudine. Et ita tenet Angel. in verb. Oblationes, num. 1, in additione ad ilIum, et inclinat Sot., lib. 9 de Justit., quaest. 6, articul. 1; nam ubi decimae solvuntur, non putat consuetudinem oblationum obligare.
12. Consuetudinem oblationum obligare. — Nihilominus contraria sententia communis est; eam enim tenet D. Thomas, 2. 2, quaest. 86, art. 1, et ibi Cajetan., Aragon, et alii ; Major, in 4, distinct. 15, quaest. 4, conc. 2, et ad argumenta contra illam ; Panorm., Hostiens., et alii in cap. Suam , et cap. Ad aud«entiam, de Simon. ; Silvest., verb. Decima, quaest. 2; et frequentius Summistae, Covar., dict. num. 3, ubi ait esse communiter receptam sententiam, nemine refragante : quam etiam multis allegationibus contirmat Guttierrez, dict. cap. 21, num. 140 et sequenuübus. Videtur autem sufficienter probari ex dicto cap. Ad audienliam, ubi in primis laudabilis dicitur consuetudo introducta in Ecclesia, pia devotione fidelium, offerendi aliquid pro exequiis defunctorum, vel benedictionibus nuptiarum, aut aliis similibus sacramentorum administrationibus, et deiude dicitur, non esse permittendum fidelibus, ut has consuetudines laudabiles infringant, aut immutent, sed compescendos esse qui hoc tentaverint. In quo aperte supponitur hanc consuetudinem inducere obligationem ; non enim posset Episcopus cogere fideles ad solvendas hujusmodi oblationes titulo consuetudinis, nisi eadem consuetudo obligationem induxisset.
13. Responderi vero potest, in illo textu non dici, ut fideles cogantur consuetas oblationes solvere, sed verba textus esse: Sed per Hpiscopum loci, veritate cognita, compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare; dixerat enim superius: Quidam laudabilem consuetudinem erga sanctam Ecclesiam pia devotione fidelium introductam, ex fermento hereticae pravitatis nituntur infringere, sub preetextu canonice pietatis. Quando ergo praecipit ut compescantur, qui laudabilem consuetudinem malitiose immutare nituntur, videtur loqui de his, qui pravo spiritu nituntur infringere piam consuetudinem, vel damnando illam ut malam vel simoniacam. quae pertinent cd fermentum heeretice pravitatis, vel alio modo impediendo fideles ne piam copsuetudinem observent. At vero hinc non sequitur ipsos fideles, qui non malitiose , sed propria voluntate oblationes omittunt, quia non putant illas esse ex obligatione, sed spontaneas, esse cogendos ad illas solvendas propter solam consuetudinem. Nec ex eo textu id colligi potest: aliud enim est malitiose infringere piam consuetudinem ex fermento haeresis, aliud propria sponte nolle oblationem offerre. Et hunc sensum expresse sequitur Innocentius, in dict. cap. Ad apostolicam, dicens non pertinere ad officium Episcopi cogere fideles ut oblationes solvant, neque hoc in illo textu doceri, sed tantum compescere eos qui volunt tales consuetudines mutare, sollicitando, vel statuendo ne tales consuetudines serventur. Idemque videtur sentire ibi Ant. de Butr.
14. Responsio ad argumentum. — Alii vero Canonistae, praesertim Hostiens. et Panormit., absolute intelligunt illum textum, videlicet in eo supponi, talem consuetudinem induxisse obligationem, et ideo cogi posse fideles per Episcopum. et debito modo, ut illas observent. Et huic sensui favent multum illa verba textus : Pratam exactionem fieri prohibemus, et pias consuetudines preecipimus obsercari. Nam haec posteriora verba absolutum continent praeceptum, quod non sufficienter impleretur, solum compescendo impedientes malitiose. Respondere autem posset Innocentius llla verba intelligenda esse juxta casus proportionem, et juxta verba ultima explicantia praeceptum illud. Unde sensus illorum esse posset, ut praecipiantur observari consuetudines, id est, non immutari, nec impediri, sed in sua libertate relinqui, ut ita observentur sicut introductae fuerunt, id est, ut sponte offerentes aliquid, libere et sine impedimento possint id facere; qui vero noluerint, non cogantur. lta enim moraliter loquendo fiet, ut semper consuetudo in sua observantia perseveret, quia ex tota multitudine populi semper aliqui offerent, licet alii omittant, et qui offerunt, sponte id faciant, et non ex oblgatione. Atque ita fateor textum illum non omnino cogere, maxime cum sint alia decreta multum repugnantia huic actioni, et obligationi.
15. Pars affirmativa confirmatur ad hominem. — Nihilominus hic posterior sensus Hostiensis et Panormitani est simplicior et magis pius, et ideo praeferendus est. Et juxta illum simpliciter fatendum est, per hanc consuetudinem induci obligationem. Et ad hominem confirmari hoc potest contra Innocentium. Nam ille concedit, per consuetudinem voluntariam posse induci obligationem, quando non ipsa collatione sacramenti, vel rei spiritualis administratione aliquid ex consuetudine datur, sed postea, quia qui tanto tempore (ait) emsolverunt, creditur quod voluntarie se obligaverint. Sed haec ratio etiam habet locum in consuetudine efferendi aliquid, tempore ipso quo sacramentum ministratur ; ergo. Et confirmatur, quia vel talis consuetudo non obligat, solum quia per spontaneam actionem incoepit et duravit, vel quia simoniae labe infecta est. Hoc posterius dici non potest; tum quia in illomet textu vocatur haec pia consuetudo; tum etiam quia ibi non datur aliquid pro re spirituali, licet simul detur, sed datur gratis; haec enim duo non repugnant. Primum item non recte dicitur, quandoquidem in aliis exemplis admittitur, per gratuitam oblationem continuatam posse obligationem induci : et nulla ratio affertur cur hic etiam non possit.
16. Solvuntur rationes in oppositum factae. — Duplex caput hujus obligationis proponitur. — Ratio autem hujus sententiae magis constabit respondendo ad rationes in oppositum. Circa primam ac praecipuam, de intentione sponte offerentium, occurrit advertendum duobus modis posse intelligi hanc obligationem, scilicet vel per modum consuetudinis habentis vim legis, et introducentis rigorosum praeceptum, vel per modum praescriptionis Ecclesiae, seu parochorum contra laicos, seu parochianos offerentes: sunt enim haec duo vaide diversa, ut infra, capite decimo tertio, latius explicabo. Si priori modo intelligatur, consequenter dicendum est quod, licet haec consuetudo in principio gratis, et spontanea intentione incoeperit, postea paulatim mutata est intentio in voluntatem solvendi illam oblationem, ut jam debitam, sive ex voluntate sponte se obligandi formali aut virtuali, sive ex conscientia erronea: quia cum priores offerentes gratis darent, successores, cogitantes illam esse obligationem, in eodem officio perseverarunt, et cum illa apprehensione reliqui prosecuti sunt; et ita tandem inducta est consuetudo habens vim legis. Atque ita explicat hanc obligationem Major, dict. quaestione quarta, et non putat esse singulare in hoc cenere operis pii, sed generale ad similia opera religionis publica et communia, ut est observatio alicujus diei festi, vel jejunii alicujus vigiliae, verbi gratia, nativitatis Virginis, vel alterius similis; unde doctrina Cajetani et Sot. supra in contrarium allegata, intelligenda erit quando usus incipit sub apprehensione et intentione voluntariae intentionis, et cum eadem continuatur; secus vero erit si paulatim mutetur intentio dicto modo, ut dictum est.
17. Praecedens expositio ampugnatur. — Solvitur argumentum. — Contra hanc vero expositionem objici potest, quia omnes Doctores, ad valorem hujus consuetudinis requirunt ut sit spontanea et mere voluntaria ob! atio, ut in supra allegatis videri potest, ex dicto cap. Ad Apostolicam, ibi: Pia fidelium devotione introducia. Hoc vero non urget, tum quia jam supponitur, consuetudinis initium fuisse omnino purum ab omni pactione et coactione, ac perfecte voluntarium ; tum quia etiam continuatio fuit sine actione et compulsione, ut supponimus. Quod autem pro aliquo tempore fuerit ex conscientia obligationis, aut intentione se oblgandi, non obstat quominus absolute sit spontanea oblatio, quia illamet obligatio voluntarie assumpta supponitur , non per aliquam coactionem. Sicut quod ex voto redditur, dicitur esse spontaneum, et gratuitum in suo radice, cap. E parte, de Censibus.
18. Duplex proponitur difficultas contra solutionem datam. — An consuetudo errore introducta obliget.—^dhuc vero responsio illa duas patitur difficultates. Una est, quia saltem sequitur decisionem capituli Ad Apostolicam, non esse universalem ; nam, ubi constiterit offerentes nunquam habuisse intentionem se obligandi, neque ex tali conscientia aut existimatione rei debitae aliquid tale obtulisse, sed tantum ex pia devotione voluntaria, non erit inducta lex, nec obligatio, nec poterunt fideles compelli ad similes oblationes faciendas. Non est autem impossibile saepius posse constare de tali irtentione; imo est verisimile in multis populis, vel Ecclesiis, ita explicaturos fideles mentem suam, si interrogentur. Alia difficultas est, quia licet fideles ex erronea conscientia habuerint illam intentionem solvendi debitum, non videtur sufficiens ad inducendam obligationem, quia illa obligatio debet esse voluntaric inducta; error autem ille causat involuntarium, et ita non suffhicit ad inducendam talem obligationem. Quocirca, si aliquando talis consuetudo obtinet vim legis, necesse est ut non praesumatur ex tali errore fuisse inductam, sed ex voluntate se obligandi; in hac autem materia supponitur ut constans, initium talium oblationum fuisse spontaneum, et non transiisse in cogitationem obligationis nisi per errorem; ergo difficile est hoc modo salvare obligationem cum solido fundamento, nisi aliquid aliud addatur, quod statim videbimus.
19. Secundum caput obligationis, quod est praescriptio. — Prascriptio non requirit consensum. — Discrimen inter abrogationem et praescriptionem. — Alio ergo modo potest haec obligatio intelligi per modum praescriptionis; nam in praescriptione non intervenit abrogatio, vel inductio legis, sed acquisitio alicujus dominii, vel juris in re, vel ad rem, in aliquem locum, vel in rem alterius, vel ad opus, aut servitium ejus, quod jus acquiri solet per diuturnum usum cum bona fide, ct aliis conditionibus in jure requisitis : sic enim acquiritur jus servitutis in fundum, vel domum, vel etiam in personam, aut jus ad aliquam actionem humanam, ut ad eligendum, juxta cap. Cumnana, de Electione, et clarius in cap. Cum Hecclesia sutrina, de Caus. possess. et propriet. Haec autem praescriptio in alterius personam, vel actionem aut rem ejus, non requirit ex parte ejus, super quem cadit, consensum, aut voluntatem dandi tale jus alteri, aut obligandi se illi, sed ipso usu, et facto ipso acquiritur adminiculo juris. Unde saepe acquiritur, alio nihil sciente, et consequenter ipso neque expresse ncque tacite consentiente. Quae est differentia quaedam notanda inter hanc praescriptionem, et consuetudinem deropantem legi positivae ; nam haec non potest hunc effectum habere, nisi interveniente tacito consensu principis, cujus legi per talem consnetudinem derogatur, ut ex materia de legibus suppono. In praescriptione vero non requiritur consensus ejus, contra quem praescribitur, quia jura illum non requirunt, et praescriptio inducitur virtute legis, imo videtur a lege inducta ad supplendum consensum alterius, ut possit translatio jurium fieri ipso usu, sine consensu alterius, al quem antea pertinebat. Et nihilominus, consummata praescriptione, ille contra quem praescriptum est, obligatus manet ex justitia ad servandum alteri jus acquisitum per praescriptionem, non quidem in virtute alicujus legis positivae inductae per consuetudinem, sed ex vi naturalis justitiae, quae obligat ad servandum unicuique jus suum.
20. Clerici per modum preescriptionis acquirunt jus in oblationes. —Sic igitur in praesenti, dicimus per diuturnam consuetudinern offerendi acquiri Ecclesiae seu clericis jus ad similes oblationes per modum cujusdam praescriptionis, et consequenter parochianos manere obligatos ad oblationes, non ex voto, vel ex speciali voluntate, et intentionc se obligandi, sed ex vi juris acquisiti Ecclesiae, quod servandum est ex ipso naturali jure, postquam revera semel acquisitum est. Ut autem acquiratur, non est necessarius specialis consensus offerentium in voluntariam oblationem, continuatus tanto tempore, quia ad praescriptionem, ut dixi, non requiritur similis consensus ex parte ejus contra quem praescribitur. Necessarium vero est adminiculum juris, et hoc videtur praestari in dicto cap. Ad audientium, in quo praecipue haec obligatio fundatur. Quod si quis dicat illud jus fundari in praesumptione, quia, ut Innocentius aiebat, qui tanto tempore obtulerunt, praesumuntur voluisse se obligare, et ideo, si veritas in rc ipsa non respondveat praesumptioni, legem illam in conscientia saltem non obligare, respondemus primo, negando consequentiam, quidquid sit de antecedenti, nam illa praesumptio fuit (ut sic dicam, occasio legis, non causa, et proprium fundamentum ; nam non immerito haberi poterat talis praesumptio, et quia illa non sufficiebat ad certitudinem obligationis, voluit Ecclesia tollere omnem dubitationem conferendo Eeclesia jus et modum praescribendi; ideoque, supposito illo jure, qui voluntarie perseverant tanto tempore in oblatione, convincuntur velle se obligare juxta illud jus, etiamsi illud ignorent, et nihil de hoc cogitent. Secundo, respondetur cam Panorm., Covar., et alis, negando hoc jus esse inductum propter praesumptionem ; sed in favorem Ecclesiae et piae causae. Addit etiam Panorm., cum Bart., hoc maxime hahere locum in actionibus quae referuntur ad alium, sub aliquo respectu ad recompensationem, ut in praesenti offertur aliquid ministris in recognitionem beneficii, et in ordine ad sustentationem eorum, simulque in Dei honorem; et ideo Ecclesia ita acceptat illam oblationem, ut, si tanto tempore duret, etiam jus acquirat.
21. Qua continuatio requiratur ad hanc obligationem. — Limitatio conclusionis. — Sed quaeres quanta continuatio, et quanto tempore necessaria sit ad hanc obligationem inducendam. hespondeo breviter, imprimis sufficere tempus decem annorum. Ita docent Panorm., et ratio est, quia haec consuetudo non est contra jus, sed potius illi conformis, et est pia et favorabilis, et ideo decennium in illa sufhicit, quia in hujusmodi rebus non solent jura longius tempus postulare ad praescriptionem. Addenda vero est limitatio, nisi constet consuetudinem illam, inchoatam et continuatam esse in ordine ad certum effectum, ut ad aedificationem ecclesiae, vel quid simile; nam tunc tinito effectu, potest cessare consuetudo, quia tunc non habet locum absoluta obligatio, vel praescriptio, ut per se notum est, et notat Panorm., in cap. Abolende, de Sepult. Modus autem continuandi seu frequentandi actum sine interruptione, debet esse accommodatus matera et actioni. Hae namque oblationes interdum fiunt a particularibus, et solis singularibus personis, ut ab sponsis, in benedictionibus nuptialibus, ab ordinatis, qui solent candelam offerre; et in his non oportet quod ab eisdem personis actus frequententur, sed satis est quod a diversis in simili occasione vel causa. Aliquando vero fiunt oblationes a populo congregato in ecclesia ad sacriticium, vel aliud divinum officium, ita ut singuli ahquid otterant, et tunc satis est ut pro majori parte assistentes offerre soleant, vel qui po'entes sunt, quia hoc satis est ut absolute censeatur esse in illo populo talis consuetudo, nut late Paulus Castrens. probat, cons. 296, quem cum aliis refert Guttierrez supra, num. 148. Tunc autem licet unus vel alius interdum omittat, non solum non interrumpitur consuetudo, verum etiam nec fortasse graviter peccatur, praesertim si rationabilis causa interveniat, quia juxta communem morem non introducuntur hae consuetudines cum majori rigore. Et ita responsum est sufficienter ad secundam rationem dubitandi.
22. Respondetur juris capitibus prohibentibus exactionem oblationum. — Ad alia vero jura, quae videntur prohibere exactionem talium oblationum, Major respondet illa loqui de oblationibus nondum satis praescriptis, et consuetudine firmatis. Addo vero etiam post jus acquisitum , prohiberi indebitum et indecentem modum exigendi. Nam imprimis privatus parochus non habet propriam jurisdictionem ad cogendum alium, et ideo non potest auctoritate sua extorquere oblationem, neque cogere illum, qui non vult dare, sed per Episcopum cogi debet, et ab Episcopo peti debet, ut ipse exigat et solvere cogat, prout cavetur in dicto cap. Ad Apostolicam. Deinde specialiter damnatur in illis juribus modus extorquendi oblationes, negando sacramenta, vel spiritualia officia, nisi oblationes prius afferantur, vel detur cautio, aut aliquid simile. Hoc enim habet quamdam speciem simonise, et venditionis sacramentorum. Et ideo prohibent jura ne ita fiat, in quo non contradicit cap. Ad Apostolicam. Et ideo scrvandum id est, ut etiam D. Thomas et omnes Doctores admonent.
23. An possit negari sacramentum non solventi oblationem. — Interrogat autem Cajetanus d. quaest. 86, art. 4, quid faciet parochus, si videat parochianum esse in malo statu, eo quod non csolvit oblationem, et nihilominus petere sacramentum, nam tunc tenebitur illud negare, ne conferat indigno; et negando illud, videtur agere contra praedicta jura. Dicencum vero est imprimis, necessarium esse ut sit omnino certum, subditum esse in statu peccati; nam si sit res aliquo modo dubia, praesumi potest illum habere bonam fidem, et sequi probabilem opinionem, vel consilium alicujus hominis docti, et ita poterit illi dari sacramentum sine culpa. Imo ulterius oportet ut crimen sit publicum, si sacramentum publice negandum est, quia peccatori occulto petenti publice sacramentum, dari potest sine culpa, imo etiam dari debet ab co qui ex otticio tene- tur, ut ex materia de sacramentis et censuris constat. Si autem crimen est certum et publicum, sive illud consistat in non dandis oblationibus debitis, sive in non solvendis decimis, sive in quacumque alia materia, negari potest et debet sacramentum. Neque fit contra dicta jura ; quia non negatur ad extorquendum temporale commodum, sed ne indigne conferatur sacramentum, et tuuc satis erit moderatam diligentiam adhiberi, ut hoc etiam publice intelligatur, et ita omne scandalum vitetur.
24. Contra consuetudinem non potest populus aliquid statuere. — Ex quibus a fortiori sequitur, post inductam talem consuetudinem, non posse populum, vel laicum aliquem statuere contra illam, ut non servetur vel continuetur, nam id esset contra jus Ecclesiae acquisitum, ac subinde contra libertatem ecclesiasticam, ut bene notavit Abbas, dicto cap. Abolende, cum Bart., inleg. Privilegia, Cod. de Sacros. Eccles. Et hoc ipsum ut notius supponit Innocentius. Nam etiamsi consuetudo nondum induxisset obligationem, illam prohibere, cum sit pia, impium esset, et contra ecclesiasticam libertatem, quia esset dispositio in spirituali materia a potestate laica omnino aliena.
95. Qui oblationes non solvunt, an incurrant censuram. — Sed quaeret tandem aliquis, an qui non solvunt oblationes debitas, censuram aliquam vel poenam ecclesiasticam eo ipso incurrant. Respondeo breviter, nullam essetalem poenam vel censuram ipso facto incurrendam, per Ecclesiam latam aliquo jure, nullum enim tale invenitur: sunt quidem aliqua jura, quae praecipiunt excommunicari, vel ab Ecclesia ut infideles excludi, eos qui bona, Ecclesia legata, non solvunt, vel qui bona semel Ecclesiae donata auferre moliuntur, ut patet in cap. Qui oblationes, 1 et 2, et cap. Clerici, 13, quaest. 2. Sed ibi nulla censura fertur ipso jure, ut Glossa etiam notavit. Et illa jura non de omnibus oblationibus loquuntur, sed de illis specialiter , qua vel jam donata sunt Ecclesiae, et actu transierunt in ejus dominium, ejusque bona sunt effecta, vel testamento ei legata sunt, et post mortem testatoris etiam suo modo ad ecclesiastica bona pertinent. De aliis vero oblationibus, quae solum ex consuetudine debentur, nihil peculiare statutum est in jure, circa modum quo. cogendi sunt fideles ad illas solvendas, praeter illud quod circa hoc statuitur in dicto c. Ad Apostolicam, ubi hoc videtur committi arbitrio Episcopi, ut, veritate cognita, id est, consuetudine et obligatione bene examinata, faciat pias consuetudines servari, prudenti arbitrio poenam et coactionem adhibendo. De quadam vero censura specialiter lata in Concilio Tridentino, sess. 22, cap. 11 de Reform., et alia quae habetur in Bulla Coenae, estque num. 17, an possit vel debeat ad hanc materiam applicari, dicemus commodius infra, tractando de decimis; quia difficultas potest esse communis ad oblationes, decimas et primitias; et in decimis, quae magis debitae esse solent, magisque pertinent ad ecclesiasticos fructus, melius expendetur.
On this page