Text List

Caput 6

Caput 6

Quae personae admitti possint vel debeant ad ecclesiasticas oblationes faciendas.

CAPUT VI. QUAE PERSONAE ADMITTI POSSINT VEL DEBEANT AD ECCLESIASTICAS OBLATIONES FACIENDAS.

1. Varie circumstantie numerantur. — In hoc actu facile considerari possunt circumstantiae omnes communes caeteris actibus moralibus ; nam omnes cum proportione sunt necessariae in his oblationibus faciendis, et in eis, quatenus ex solo jure naturali postulari possunt, nihil fere occurrit peculiariter adnotandum ; quatenus vero ex jure ecclesiastico aliquid circa nonnullas illarum positum est, sunt aliquae considerandae, praesertim ex parte personae offerentis, et ejus cui offertur, et re: oblatae: nam reliquae vel nihil habent peculiare, vel in superioribus tactae sunt. Nam de loco diximus, quando et quomodo faciendae sint in ecclesia, vel alibi, et in discursu hujus capitis aliquid attingemus. De tempore, constat faciendas esse vel tempore consueto, vel debito ex alio titulo. Quod si oblatio sit mere voluntaria, etiam determinatio temporis proprio arbitrio fiet. De modo, dictum est debere fieri sponte et sine coactione, etc. Denique de fine, constat debere fieri in Dei cultum, vel propter alium pium finem, ut est subventio pauperum, aut ministrcrum: in his ergo amplius immorari non est necesse.

2. Persona offerens qualis debeat esse. — Circa personam ergo offerentem, communiter dici solet necessarium esse ut sit persona baptizata, et fidelis, et ab Ecclesia non praecisa, neque publicus peccator. Et quidem de pracisis ab Ecclesia, seu excommunicatis, frequentius sermo est in sacris canonibus. Nam in Concilio Illibertin., cap. 28, sie habetur : Episcomum placuit, ab eo qui non communicat, munera accipere non debere. Qui canon duobus modis intelligi potest. Primo de communione, id est, receptione Eucharistiae, ita ut sensus sit, ab eo qui cum assistit divino sacrifieio, de illo non participat , communicando, non esse oblationem suscipiendam. Fuit enim otm consuetudo, ut omnes audientes sacrum, in illo communicarent, quae colligi potest probabiliter ex can. 9 et 10 Apost., et ex Concil. Antiochen., can. 2; ideo, ad verecundiam et confusionem eorum , qui tam piam consuetudinem non servabant, potuit Concilium ordinare, ut eorum oblationes non reciperentur. Sed hoc ad summum habere poterat locum in missa diei publica et solemni; quia non est verisimile ut in privatis omnibus missis omnes audientes communicare cogerentur : alias vel sapius intra eumdem diem communicare licuisset, vel non licuisset plures missas in eodem die audire, vel certe oporteret excusationem afferre non communicandi, eo quod jam eodem die communicassent , quod esset fraudibus et scandalis expositum. Et fortasse nunquam fuit consuetudo obligans ex rigoroso praecepto communicare in missa etiam solemni, de quo alibi dictum est.

3. Proprius Concilii sensus. — Proprie ergo in allegatis verbis de excommunicatis sermo est, qui non solum actu; verum etiam neque potestate communicant, nec solum a communicatione Eucharistiae arcentur, sed etiam ab omni alia communicatione, praesertim spirituali et ecclesiastica. Quia ergo datio et receptio oblationum magna communicatio est, et suo modo spiritualis, ideo cum excommunicatis prohibetur. Quod ab Apostolis manasse testatur Clemens, lib. 3 Const. Apost., cap. S, et lib. 4, c. 7. Et confirmatur in Concilio Nicen., c. 27. juxta versionem Pisani. Et constat ex propria materia de Censuris, eta fortiori ex aliis juribus statim citandis.

4. A quibus peccatoribus non sint accipiendee oblationes. —De peccatoribus autem publicis, licet sint multa jura specialia, nullum tamen invenitur decretum, in quo generaliter sit sermo de quocumque peccatore publico: et ideo quaeri potest an idem dicendum sit de quocumque publico peccatore, quod nimirum ejus oblatio recipienda non sit. Nam Glossa, in c. Oblationes, d. 90, simpliciter negat, et probabiii quidem ratione : Nam heec (inquit) est pona (est enim veluti quaedam censura et infamia); ergo non est extendenda ultra casus in jure expressos.

5. Argumenta in contrarium. —In contrarium vero facit primo, quod eadem Glossa extendit hoc ad publicas meretrices, cum ta- men expresse in jure non habeatur. Nam licet in quadam rota marginali ibidem allegetur Authentica de Leonib., in princ. Collat. 3, illa uon habet auctoritatem legis in materia et poena ecclesiastica, praesertim quia nec de tali poena ibi mentio fit; non est ergo ad rem jus illud, nec Glossa in eo fundata est, sed in ipsa rei decentia et paritate rationis; ergo eadem ratione nec a publico concubinario oblatio recipienda est, et consequenter nec a quolibet peccatore publico. Praeterea videtur esse hoc quasi divinum naturale jus, nam ipsi naturales philosophi illud agnovisse videntur : Plato enim, lib. 4 de Repub., dixit nec virum bonum ab impio se donari velle, nedum ipsum Deum ; et Cicero, lib. 2 de Legib., dixit non placari Deum donis impiorum. Quibus consonat illud Eccles. 34: Dona iniquorum non probDat Altissimus , nec respicit in oblationibus iniquorum. Accedit quod etiam in Ecclesia videtur fuisse hoc semper prohibitum : nam Clemens, dicto 1. 4, c. 6, generaliter ait: Qui dereliquerunt, et eos non paenitet delictorum suorum, non solum non ecaudientur, cum precationes facient , sed magis Dewn irritabunt. Prohibete igitur Inusmodi ministeria oblationum ; et c. 1: Prestat fume perire, quam ab inimicis Dei quicguam accipere; et c. 9 ait, si contingat aliquid ob necessitatem ab impiis recipi, id non esse insumendum in cibos pauperum, sed in ligna vel carbones esse impendendum. Item Petrus Damianus, Epist. 1: Dona (inquit) vel oblationes ab iniquo suscipere, quid est aliud quam propriam animam ex dantis squalore fued«re? Denique interdum etiam propter indecentiam corporalem prohibetur oblatio, ut de feminis menstruatis refert Burchard., lib. 19 sui decret., cap. 140, ex Concilio Mogunt., can. 6; ergo multo magis pro indecentia status publici in peccato mortali, arcendus quis est ab oblatione, et si ad illam accedere praesumpserit, non est admittendus.

6. Quaestioni satisfit per varios casus.—Ab usurario non accipienda oblatio.—Haec interrogatio non videtur posse habere unam simplicem et universalem responsionem. Nam distinguere oportet de vitio, quod vel ipsam oblatiouem commaculat, et est veluti circumstantia ejus prava, vel tantum afficit personam, et quasi materialiter se habet respectu oblationis. Quando vitium est prioris geueris, constat non esse oblationem recipiendam, quia esset cooperari actioni injustae, vel irreligiosae. Exempla sunt, primum in oblatione usurarii, quae recipi pro- hibetur, in c. Quia in omnibus, de Usuris, non solum in poenam et odium talis delicti, sed etiam quia acquisita per usuram aliena sunt, ideoque illa Deo offerre, non solum sacrilegium est, sed etiam nova injustitia ; ac propterea ibidem praecipitur ut talis oblatio statim restituatur, ut ibidem Glossa notavit, addens rem oblatam, offerenti esse reddendam, ut ipse vero domino illam restituat ; et eadem ratione cavetur in c. Super eo, de Raptor., ne raptorum eleemosynae recipiantur ab Eeclesia. Atque eadem ratio est de omnibus injuste possessis, seu acquisitis, ut notavit divus Thomas, d. q. 86, art. 3, cum Augustino, serm. 35 de Verb. Domini; et ita exponit illud Eccl. 34: Imm»lants ea; iniquo oblatio est maculata, et habet locum in quacumque alia oblatione, vel eleemosyna, ut late tradit Gregorius lib. 7, ep. 110, et habetur in c. Non est, 1, q. 1;qui etiam adjunsit illud Eccl. 35: Qui offert sacrificium ex substantia pauperun, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

7. Oblatio rei, alteri obnomie, non est accipienda. —Et similis ratio est de his rebus quee, licet juste possideantur, secundum ordinem justitia vel charitatis sunt obnoxia alteri priori, et majori obligationi: tunc enim licet offerens non supponatur esse in statu peccati, peccaret tamen vel contra justitiam, vel contra charitatem, aut pietatem, rem suam offerendo Deo, vel Ecclesiae, et ideo ejus oblatio recipienda non est. Talis est oblatio quam filius facere vult de re necessaria ad sustentationem parentis, quam reprehendit Dominus, Matth. 15; et eadem vel major ratio est de parente, qui oblationem facere vult de rebus necessariis filiis, vel alias eisdebitis. Item de creditore, qui ex bonis debitis offert, et idem contingere potest in eleemosyna, quando necessitas prosimorum urget, quia tunc Deus magis vult misericordiam quam obiationem, Matth. 9.

8. Quando citium est persone et non rei oblate, potest recipi oblatio. — Excipiuntur duo casus, quorum primus est scandali. — At vero quaudo vitium est tantum personae offerentis, et in rem oblatam non redundat, per se loquendo, non obstat quominus oblatio talis personae recipi possit, quantumvis ejus peccatum publicum sit. Ita sumitur ex D. Thom. supra, et ex Glos. in c. Oblationes, d. 90. Et ratio est, quia illa conditio personae non obstat quominus illa obligatio sit verus religionis actus ; ergo nec obstare potest quominus recipere illam licitum sit, quia tunc nulla est ad malum cooperatio, nec alia malitia in tali acceptatione cogitari potest. Dixi autem per se loguendo, quia oportet duos casus excipere. Primus est, quando ex tali oblatione sequitur scandalum. et hac ratione ait D. Thomas supra non licere nunc aecipere oblationem a publica meretrice, quia intelligitur esse de mercede prostibuli, quam accipere prohibitum erat Deut. 23; et licet illa lex, quatenus caeremonialis erat, cessaverit, ut habet moralem rationem , potest durare. Ratio autem scandali est moralis, ne videatur Ecclesia favere iniquitati, si de mercede iniquitatis oblationem acceptet. Et ideo non est eadem ratio de publico concubinario qui non offert aliquid ex iniquitate comparatum, quia cessat dicta ratio scandali : si vero aliunde oriretur, etiam vitandum esset, ut si crederetur Ecclesia connivere, et tolerare talem statum in tali persona, propter oblationem ejus, vel quid simile. Sicut e contrario, si ratio scandali in meretrice cessaret, posset ejus oblatio recipi, ut si meretrix publica publice convertatur, et statum mutet, et postea de bonis prius comparatis non injuste, licet inhoneste, aliquid Ecclesiae offerat, acceptari posset, quia jam tunc cessat scandalum: tunc enim non potest existimari quia Ecclesia faveat iniquitati, sed poenitentiae, et satisfactioni pro praeteritis peccatis. Nec aliunde est hoc prohibitum jure positivo, ut bene supra probatum est.

9. Secundus casus. — Alia exceptio est, nisi speciali jure prohibitum sit, talis peecatoris oblationem accipere ; tunc enim quod jus statuit, servandum est. Ita notat Glossa, dicto cap. Oblationes, d. 90. Et ex parte sumitur ex illo textu, quatenus ait oblationes dissidentium fratrum recipiendas non esse. Altera vero pars illius textus, in qua dicitur dona eorum, qui pauperes opprimunt, a sacerdotibus recipienda non esse, magis pertinet ad illud membrum prius explicatum de obligationibus injustis ex parte etiam rei oblatae, ut ex dictis constat. Et ita in Concilio Carthaginensi IV illi sunt canones diversi 93 et 94. Ad hanc vero partem spectat c. De oviro, 12, quast. 2, ubi sacrilegis quibusdam in partem poenitentiae imponitur, ut in tertio anno poenitentiae permittantur esse in ecclesia, inter audientes sine oblatione. Et simile quid de matricida statuit Nicolaus Papa, in cap. Latorem, 33, quaest. 2; et de his, qui rebaptizantur, Felix Papa, in cap. Eos, quos, de Cons., d. 4; et de his, qui infantes suos rebaptizandos tradunt, Concil. Illerdens., cap. 13. Item facit, quod ex Augus- tino, epist. 187, refertur, in cap. Miror, 11, q. 4, praecepisse, nimirum, ne reciperentur oblationes Bonifacii praesidis, qui homines de ecclesia extraxerat. Ad hoc etiam adduci solet canon 37 Concilii Loadic. ; sed diversa est illius decreti dispositio; nam imprimis loquitur de Judaeis et haereticis, ex quibus primi baptizati non sunt, postremi sunt praecisi et excommunicati. Deinde non videtur loqui de oblationibus ecclesiasticis, sed de quibuscumque muneribus, quae indicant amicitiam vel communicationem, praesertim in ritu religionis. Verba Concihli sunt: Quod non oporteat a Judgis vel Hereticis, quae mittuntur, munera festiva suscipere, nec cum eis festa celebrare. Ubi munera festiva appellari videntur, illa quae pro alicujus diei festivitate vel solennitate mitti solent, non tantum Ecclesiae, vel clericis, sed etiam inter amicos, vel quovis alio modo. In casibus ergo a jure expressis, non sunt oblationes iniquorum hominum suscipiendae, etiamsi alias fiant de rebus convenientibus et juste possessis. Non sunt tamen extendenda illa jura ad alios casus, etiamsi similes esse videantur, quia in poenalibus legibus non habet locum haec extensio, ut dicta Glossa notavit, quam ibi Turrecr. et alii sequuntur ; et Silvest., verb. Decima, num. 8; et ibidem Angel. Limitat hoc tantum Silvester, nisi crimen sit horrendum, quod habere poterit locum ratione scandalif non ex vi legis poenalis, quicquid ipse dicat.

10. An jura solum intelligenda de oblationibus factis ad attare.—lInterrogabit vero aliquis primo, an haec jura intelligenda sint tantum de oblationibus, quae fiunt ad altare et in ecclesia, vel universe de omni donatione, quomodocumque facta Ecclesiae inter vivos, vel in legato, aut testamento, aut quovis alio modo. Quidam de quocumque modo offerendi, jura illa intelligunt, quia laici nunquam offerebant immediate per se, sed per diaconum, juxta cap. Perlectis, 25 d., nec deferebant oblata ad altare, sed ad sacrarium, vel gazophylacium, quod etiam prohibetur his peccatoribus in dicto c. Oblationes, 90 d. At vero Glossa, in dicto c. Eos, quos, de Conse.. d. 4, de oblatione tantum, quae fit ad altare, intel'igit textum illum, et capitulum De ciro, 12, quaestione 2, ubi Turrecremata etiam cum Hugone restringit jus illud ad oblationem, qua ad altare ad manus sacerdotis defertur, juata c. Omnis Christianus, de Conse., d. 1. Et simili modo exponit cap. Latorem, 33, quaest. 2, de cblationibus, guee diebus Dominicis, et festivis in Ecclesia fieri solent. Etin eodem sensu videtur locutus Augustinus, in dict. cap. Miror. Et regulariter loquendo, est haec expositio magis accommodata juribus, et materiae poenaIi, quae restringenda est. Nec refert quod laici non accedant ad altare immediate ad offerendum; satis enim est quod immediate offerant, vel in manu sacerdotis, vel per diaconum; nam semper talis oblatio censetur fieri immediate Deo, et censetur magis sacra, et per se magis publica, ideoque specialius acceptari prohibetur. Hoc tamen non impedit quominus prohibitio possit generalius fieri, et exponi specialia verba alicujus canonis, quando vel materia ipsa id postulaverit. (Ferdin. Mendoza, !. 2 in Concil. Elib., c. 54.)

11. An prohibitio sit etiam ad oblationes necessarias, vel solum ad spontaneas. — Ulerius interrogari potest an extendatur haec prohibitio ad oblationes necessarias, vel tantum ad spontaneas; nam Glossa, Hugo, Archid., Turrecrem. et alii communiter exponunt de oblationibus tantum spontaneis; quia necessariae, id est, quae sunt in praecepto, ut primitiae ac decimae non solum acceptandae, sed etiam exigendae sunt, etiam ab his malefactoribus, alias commodum ex sua iniquitate reportarent, et id cederet in Ecclesiae gravamen. Omissis tamen decimis et primitiis, petimus quid dicendum sit de oblationibus, quae in principio spontaneae fuerunt, jam vero usu factae sunt necessariae ; nam hinc apparet doctrinam, et rationem illorum auctorum in his locum hahere, ut solvi debeant et recipi possint. Item de oblationibus necessariis ad sustentationem ministrorum, non videtur dubium quin solvi debeant a publicis peccatoribus, et recipi possint, imo et exigi. Aliunde vero obstat, quia tales solent esse oblationes, quae ordinarie fiunt in Ecclesia ad missam in diebus Dominicis et festivis, et tamen iidem auctores dicunt, has oblationes suscipiendas non esse in casibus prohibitis; ergo intelligenda sunt illa jura non solum de voluntariis, sed etiam de necessariis oblationibus.

12. Sententia auctoris. — Mihi ergo breviter videtur nullas oblationes etiam necessarias, aliquo ex dictis modis recipiendas esse ab his peccatoribus in ecclesia, ad altare, vel in publica oblatione ad manum sacerdotis; nam hoc absolute et sine restrictione prohibent dicta jura. Nec aestimant inconveniens, quod Ecclesia tunc privetur illo temporali commodo in detestationem talis delicti, et ad confusionem et humiliationem talis peccatoris, ad quos fines parum refert, quod talis oblatio voluntaria sit vel necessaria; et hoc modo neque primitiae a talibus recipiendae sunt per modum sacrarum oblationum, quae suo modo offeruntur immediate in Dei cuitum. Nihilominus vero res ipsae, si alias sint debitae in sustentationem ministrorum , possunt alio modo privatim tradi, vel exigi, quia hoc non est prohibitum, ut dixi, et ratio justitiae id per se postulat. Item hoc modo exigi possunt primitiae, sicut et decimae, et quoad hoc eadem est ratio de oblationibus necessariis ad sustentationem ministrorum, quia illae per se primo debentur ministris, et modus offerendi illas in missa vel ecclesia accidentarius est illi fini. Confirmatur hoc ex c. Quanto , de Usuris, ubi dicitur etiam Judaeos compelli posse ad solvendum valorem oblationum, vel pensionum, quas accipere solebat Ecclesia a domibus, vel terris, priusquam ad Judaeos devenissent ; de quo vide Silvestrum supra, n. 8. A ddo tandem, quando obligatio non nascitur ex simili jure Ecclesiae, neque ex indigentia ministrorum, sed ex pura consuetudine, recipi quidem posse valorem illum, si extra actionem sacram datur, non tamen posse exigi ut alio modo detur, quia consuetudo non obligat, nisi ad dandum tali modo, loco et tempore ; et ideo si tunc Ecclesia illas recipere non vult, peccator non obligatur aliter illas offerre.

13. Si oblationes non accipiantur, an expectanda sit condemnatio. — Tandem interrogari potest, an ministri altaris tencantur has oblationes non accipere ab his peccatoribus, eo ipso quod peccatum de facto notum est ante condemnationem , vel etiam ante declarationem per sententiam. Ratio dubii esse potest, quia dicta Glossa nihil aliud requirit, nisi ut delictum sit notorium, id est, facto ipso publicum , et eam videntur approbare caeteri Doctores, unde non requirunt condemnationem, vel sententiam. In contrarium vero est, quia (ut supponitur) haec prohibitio non fit ratione scandali, nec quia ipsa oblatio, vel receptio ejus mala sit, sed solum in poenam ; at poena non est executioni mandanda ante sententiam vel praeceptum judicis, seu superioris ; ergo eadem regula in praesenti servanda est. Unde Augustinus, in dicto cap. Miror , specialiter dicit : Oblatio vero domus tut a clericis ne recipiatur indizi, vel interdiai, quia videlicet sine ipsius praecepto vel judicio non poterant ministri Ecclesiae alterius oblationem non recipere, seu illum ab oblatione exctudere. Confirmatur ae declaratur, quia haec est veluti excommunicatio quaedam partialis, quia est privatio cujusdam ecclesiasticae communicationis ; ergo non incurritur ipso facto, nisi in ipsa lege exprimatur.

14. Vera sententia. — Circa rem hanc considerandum occurrit, duobus modis posse hanc poenam seu prohibitionem imponi. Primo, ex parte ipsius peccatoris, ut quando illi praecipitur ne offerat, sicut fit in dicto cap. De viro, et dicto cap. Tenorem, ct dicto cap. Hos, quos. Secundo, fit prohibitio ex parte ministrorum Ecclesiae, interdicendo eis ne talium peccatorum oblationes recipiant, ut fit in dicto cap. Miror, et in dicto cap. Oblationes, et in dicto Concilio Laodiceno. Quando fit prohibitio priori modo, sine dubio non obligat peccatorem, ut ipse ab oblatione abstineat, donec per ecclesiasticum pastorem arceatur, nisi ubi lex aliud disposuerit verbis satis expressis, quod in decretis citatis ex jure communi factum non invenio, et hoc mihi satis probant rationes posteriori loco factae. Et tunc consequenti ratione non tenentur Ecclesiae ministri oblationes tales non recipere, donec offerens per sententiam superioris damnatus sit, vel declaratus, juxta legis exigentiam, vel donec ipsis a superiori praelato praecipiatur. Quia nulla lege directe eis prohibetur receptio taljum oblationum, ut supponitur, nec etiam consequenter, cum alteri non sit prohibita donatio ; et alioqui talis receptio per se et natura sua mala non est, ut constat. At vero quando prohibitio fit directe ipsis clericis, ne talium hominum obligationes recipiant, tunc non videtur necessaria sententia, sed sufficit delictum esse publicum, quia illud praeceptum, licet redundet in poenam peccatoris, respectu eorum, quibus directe imponitur, non est poenale, sed directivum, et ita eos obligat ante omnem sententiam, et ideo satis est quod materia praecepti supponatur. Oportet tamen factum esse notorium ct publicum, quia separatio illa, et quasi denegatio illius ecclesiasticae communicationis publica est, et scandalum posset generare, nisi delictum esset publicum, et in hoc casu loquuntur Glossa, et Doctores allegati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6