Caput 7
Caput 7
Quibus personis, et de quibus rebus faciendae sint oblationes.
1. Conditiones requisitae ex parte illius cui fiunt oblationes, — Ille, cui fit oblatio, debet esse verus Deus. — Diximus de conditionibus requisitis ex parte offerentis, sequitur ut dicamus de eo, cui debent hujusmodi oblationes fieri, et de qua materia fieri debeant. In priori puncto, breviter considerandum est oblationes has principaliter offerri Deo, et secundario ministris ejus, sed non omnes eodem modo. Dupliciter enim potest aliquid offerri Deo principahter, scilicet, ut quod, et ut quo (ut praecisis et scholasticis verbis rem exphcem); interdum enim Deus ipse est persona cui directe et proxime res offertur, quomodo sacrificium dicitur offerri soli Deo : aliquando non Deus, sed homo est, cui directe et proxime res aliqua donatur; ratio autem, propter quam proxime donatur, est ipse Deus, seu ccultus ejus, ut per talem donationem conservari seu promover: possit; et sic decimae dicuntur offerri Deo, licet proxime ministris ejus dentur. Oblationes ergo sunt veluti mediae inter sacrificium et decimas, unde utroque modo fieri possunt, ut saepius dictum est; aliquando enim Deo ipsi immediare offeruntur, ita ut proprium cultum ejus immediate contineant, et tunc ex parte ejus cui offeruntur, conveniunt cum sacrificio, ut cap. 3 declaravi. Hujusmodi ergo oblatio ex parte ejus, cui directe offertur, solum requirit ut sit verus leus, quia fit in recognitionem supremi dominii, et offertur quasi tributum soii Deo dehitum.
2. Aliquando immediate fit homini, sed raLio offerendi est Deus. — Aliquando vero fiunt oblationes directe et immediate hominibus, et tunc , ut oblatio sit religiosa (de qua sola nunc loquimur ), oportet ut ratio offerendi et donandi proxima sit Deus, ac divinus honor et cultus, et hoc modo pertinent ad oblationes multa quae ipsis sacerdotibus sponte donantur, ut ad divinunt cultum nutriantur et sustententur, et sic etiam ad oblationes pertinent ea, quae ad ornatum vel ministerium sacrum templis donantur. In his ergo oblationibus ex parte ejus cui donatio fit proxime , et ut quod, postulatur ut sit clericus, seu Dei minister in spiritualibus, vel persona ad divinum cultum aliquo modo deputata, quia alias oblatio non esset religiosa, nec ad cultum Dei pertineret.
3. Jus ad oblationes est ecclesiasticum, et ad clericos pertiuens. — Atque hinc constat, jus ad hujusmodi oblationes, seu ad res quae offeruntur , ecclesiasticum esse et spirituale, et quodammodo divinum, ideoque solis clericis et ecclesiasticis personis convenire pos- se, ut declarat Damasus, inc. ult., 10, q. 1. Et idem sumitur ex duobus antecedcentibus capitulis, et ex c. 1, et c. Perveniet, 16, q. 7. Idem tradit divus Thomas 2. 2, q. 86, art. 2; Alens. , 3 part., q. 53, membr. 2, et omnes. Et ratio est, quia ministerium divini cultus, et cura ejus et salutis animarum, ad solos sacerdotes et ecclesiasticos per se pertinet, et ideo ad illos etiam pertinent omnia quae in divinum cultum offeruntur ; non tamen eodem modo , sed quaedam ut illorum usui cedant, in eorumque sustentationem consumantur; quaedam ut divino cultui dicata maneant, et in eum finem conserventur sub cura et dispositione ministrorum Dei; quaedam vero, ut in eodem divino cultu, vel eleemosynis pauperum consumantur, juxta varia genera oblationum, et intentionem offerentium. Et in hoc sensu dixit D. Thomas supra, oblationes pertinere ad clericos, cel ut in suos usus eas concertant, vel ut eas fideliter dispensent. An vero acquirant earum dominium, vel solum jus utendi ac dispensandi, quaestio generalis est de omnibus redditibus ecclesiasticis, ac decimarum, et primitiarum, de qua alio loco ubi de beneficiis ecclesiasticis tractabimus, disseremus. Nunc solum advertendum est quod, licet jus oblationum sit proprium clericorum, res tamen ipsae oblatae, praesertim mobiles, si consecratae non sint, possunt in laicorum usum converti per donationem, vel alium justum contractum, quia nec res illae in se sacrae sunt, nec aliquo jure est prohibitum; secus vero est post consecrationem talis rei, ut divus Thomas notavit, ex Damaso, in cap. H anc consuetudinem, 10, q. 1.
4. Tribus modis sunt religoost oblationum capaces. — Sed quaeres an monachi seu religiosi sint capaces oblationum. Respondet divus Thomas, d. art. 2, ad 2, religiosos tribus modis posse oblationes accipere, vel de illis participare. Primo, ut pauperes, per dispensationem sacerdotum ; secundo, si sint ministri altaris, possunt recipere voluntarias oblationes ; tertio, si annexam habeant animarum curam, seu parochiam, tunc ctiam oblationes debitas accipiunt. Unde videtur fieri ut religiosi, qua religiosi sunt, non recipiant oblationes. Nam in primo modo recipiunt ut pauperes, et ad illum effectum accidentarium est, quod sint pauperes voluntarii, vel necessari; praeterquam quod non recipiunt proprium jus decimarum , sed usum ; secundo autem modo recipiunt oblationes, non ut relgiosi, sed ut ministri altaris; unde si exerceant idem mi- nisterium non ex professione religiosa, sed ex devotione, poterunt etiam spontaneas oblationes recipere. Addo etiam secundum illum modum non posse dici habere jus oblationum, sed capacitatem. Hanc vero etiam habere possunt omnes personae peculiariter deputatae divino cultui et orationi; potest enim intuitu divini cultus aliquid eis sponte offerri, habebitque veram rationem spontaneae oblationis. In tertio vero modo, religiosi subeunt vicem parochorum, et ideo proprium jus oblationum participare possunt, sicut etiam recipere possunt decimas, ut infra videbimus.
5. An possit consuetudo introduci, ut clerici aliquid dent laicis. — Tractari etiam hic potest, an possit consuetudine introduci, ut in aliquo festo et divino officio clerici aliquid tribuant laicis, ut verbi gratia, in die festo Purificationis cereos albos, vel quid similc. Hoc attigit Freder. Senen., cons. 155, et affirmat posse valere talem consuetudinem. Sequitur Rosel., verb. Decina, Additio ad Abb., c. 1, de Consuet., n. 2; Greg. Lopez, in l. 15, tit. 17, part. 1; illam vero Frederici resolutionem improbat Sylvester, verb. Decima, n. 1, et in eamdem partem inclinat Gutierrez, referens Menochium, lib. 2 Quaest. Canonic., c. 21, n. 156. Sed profecto non est talis consuetudo per se et intrinsece irrationabilis, ut praevalere non possit, quia non fit eo titulo, ut Ecclesia solvat tributum laicis, neque ut eis offerat loco Dei, sed est donatio quaedam cujusdam rei sacrae, qua fideles juventur, et excitentur ad devotionem. Unde falsum est quod Sylvester ait, per illam consuetudinem subjiei Ecclesiam laicis; non enim ita est, sed potius se ostendit matrem erga illos. Sicut sacerdos dando aliis Eucharistiam, non se illis suhjicit. Deinde hac largitione non multum gravatur Ecclesia. Sed ait Sylvester, licet una candela non sit gravamen, dare autem multas, esse gravamem notabile. Dico tamen in hoc rationem esse habendam et multitudinis populi, et facultatis Ecclesiae, ut non nimium gravetur, vel per ejusdem populi oblationes juvetur ; in quo judicio pastoris Ecclcsiae standum est, qui hoc modo potest consuetudinem temperare, et alia etiam incommoda cavere, quae, cum accidentaria siut, non considerantur.
6. De conditionibus rei oblate. — Qualis res offerenda, quando obligatio est de re absolute. — Eapeditur quaeestio. — Ultimo dicendum superest de conditionibus rei oblatae, de qua re egit divus Thomas, dicta quaestione octogesima sexta, articulo tertio. Ex cujus doctrina breviter dicendum est, aliter loquendum esse de oblatione quae fit ex debito, etaliter de illa quae sponte fit. Nam quando oblatio fit ex debito, oportet ut res oblata correspondeat debito, id est , uttalis sit qualis debeiur; ut, verbi gratia, si debeatur oblatio ex voto, ut talis offeratur, qualis necessaria sit ac sufliciat ad implendum integre votum; si vero debeatur ex consuetudine, aut superioris praecepto , eas conditiones habeat quas habet consuetudo, vel praeceptum postulat. Ratio clara est, quia alias non satisfit obligationi. Sed quid si obligatio cadat in rem absolute dictam? numquid satisfaciet quis offerendo quamcumque rem talis speciei, etiam vilem, vel inimam? vel tenebitur optimam offerre? ut, verbi gratia, silex praecipiat offerre oleum, satisfacietne offerendo quodcumque, etiam vilissimum, vel quale oportebit offerre? Idem de vino, et quacumque alia re simili interrogari potest, et in materia voti, et similibus eadem quaestio locum habet. Ad quam respondendum est, quando ex verbis legis aut voti, aut intentione voventis, hujusmodi circumstantiae rei offerendae determinatae non sunt, tunc imprimis considerandas esse circumstantias , et praesertim finem, propter quem res offertur, nam ex illis seepe determinari poterit qualitas, quae in re oblata postulatur. Si vero nec ex his circumstantiis satis colligi potest, arbitraria res est , et prudentis judicio definienda ; semper tamen cavenda est fraus et dolus, et ne aliquid contra reverentiam Deo debitam committatur , juxta illud Malach. 1: Maledictus dolosus , qui habet in grege, suo masculum (supple integrum, et sine vitio), et votum faciens, immolat delile Domino, quia Rex magnus ego, dicit Domànus exercituwn , et nomen meum horrilile in gentibus. taque quando obligatio simpliciter est de offerenda tali re, saltem intelligi debet de re sana et integra, et usui sacro accommodata, et illam offerens, satisfaciet obligationi suae ; si autem optimum obtulerit, melius faciet.
7. Qualis res offerenda in oblatione spontanea. — At vero quando oblatio est spontanea, tunc ex parte rei oblatae nulla specialis conditio requiritur, quasi positive (ut sic dicam ) praeter illam supra insinuatam , quod, scilicet, sit de bonis propriis, et non de alienis ; propriis ( inquam) vel quoad dominium, vel saltem quoad dispensationem et usum , saltem ex licentia veri domini, ita ut oblatio sine alicujus injuria fiat. Quantitas vero rei offerendae ordinarie in his oblationibus spontaneis arbitraria est, ut D. Thomas et omnes notant, licet consuetudine possit interdum etiam quantitas praescribi, ut supra notatum est. Dico autem non requiri specialem conditionem positivam , quia generatim , seu negative observare oportet, ut res oblata non habeat conditionem aliquam non decentem ad divinum cultum. Qua ratione apud Malachiam, d. c. 1, simpliciter dicitur esse malum, offerre Deo claudum aut caecum, quia ex natura rei videtur esse contra reverentiam Deo debitam, vel quia ejus majestas videtur contemptui haberi, vel quia per talem oblationem non recte significatur perfectio Dei in efficiendis suis operibus. Regulariter autem, et secluso contemptu et scandalo, non videtur hoc peccatum grave, etiamsi ex avaritia vel negligentia procedat, quia oblatio est spontanea, et defectus rei oblatae non est simpliciter contra substantiam oblationis, ut supponitur, sed contra perfectionem ejus, et licet aliquam indecentiam includat, regulariter levis est, ut si quis ad offerendum in ecclesia, et maxime in sacrificio, vile triticum aut vinum eligat ; si vero eligeret jam corruptum , ut vinum factum acetum, gravis esset culpa, quia esset contra substantiam oblationis.
On this page