Caput 8
Caput 8
De praecepto solvendi primitias.
1. Quid sint primitie. — Primitie an sint primi fructus, an meliores. — Primitiae sub oblationibus continentur, habent tamen specialem quamdam rationem et obligationem: et ideo aliquid de illis in particulari dicendum est, cum D. Thoma, d. q. 86, art. 4; Alex., 3 p., quaest. 52; primitiae igitur dicuntur primi fructus frugum terrae, ut ex Deuter. 6 colligitur. Addit Hostiens. in Sum., Raim., et alii, esse primam partem fructuum Domino offerendam, sed non oportet hanc posteriorem particulam addere, quia nec ex vi vocis significatur, nec pertinet ad rationem primitiarum. Non enim ideo primitiae sunt, quia Domino sunt offerendae, sed potius, quia sunt primitiae, id est, primi fructus frugum, ideo praecipiuntur Deo offerri. Potest autem dici fructus primus, vel origine seu tempore, quia prius maturescit, et ante alios colligitur, vel dignitate, quia est caeteris melior aut pinguior. Interrogari ergo potest an primitiae dicantur primi fructus tempore, vcel bonitate. id est, optimi. Nam in modo loquendi Scripturae, videtur esse in hoc aliqua ambiguitas; nam Num. 18 sic dicitur : Primitias, quas voverint et obtulerint filà Tsrael, tibi ded, etc. Quae autem istae primitia, ita explicatur: Omnem medullum olei, vini ac frumenti, quicquid offerunt primitiarum, tibi dedi. Ubi medulla vocatur id, quod est optimum, et hoc ipsum nomine primitiarum significatur.
2. Secunda solutio questionis. — Dicendum tamen est, licet nomen primitiarum varium sit, et multiplex in Scriptura, ut late tractat Abulens., in c. 23 Matth., a q. 209, et Exod. 25, Num. 18, et saepe alias, nihilominus, ut significat materiam propriam illius praecepti, de primitiis quotannis solvendis, non a dignitate, sed ab ordine temporis sumptum est, id est, non optimos fructus, sed primos significat. Ita enim explicatur statim in eod. c. 18 Num.: Universa frugum initia, que gigmt lumus, et Domino deportantur , cedent in usus tuos; et infra: Quicquid primum erumpit de vulva, etc. Itaque sicut primogenita dicuntur, primi foetus animalium, etiamsi optima non sint, ita primitiae secundum ordinem originis considerantur, non secundum bonitatis gradum. Denique in praeceptis tradendis, vox in propria significatione accipitur; primitiarum autem vox proprie significat primos in origine fructus ; aliae vero significationes metaphoricae sunt. E converso autem iidem primitiarum fructus per quamdam metaphoram vocantur medulla, vel quia multum solent aestimari, vel quia ordinarie solent esse praecipui, vel ut tales reputari. Et hoc significavit D. Thomas, d. quaest. 96, art. 4; infra vero aliam expositionem trademus. Circa hoc ergo primitiarum praeceptum primo videndum est, quid jus naturae statuat ; deinde quid fuerit in veteri lege praeceptum, ac tandem quid in lege nova observandum sit.
3. Aliqui dicunt esse primitias de jure dicino naturali. — Glossa. — Circa primum, aliqui existimant praeceptum offerendi Deo primitias naturale esse, ac subinde pertinere ad jus divinum morale. Quod videntur sentire multi ex auctoribus, cui dicunt praeceptum de solvendis decimis esse de jure naturali , quos sequenti capitulo referemus. Nam eodem fere modo loquuntur de praecepto primitiarum ; nam primitiae eodem modo censentur debitae, quo decimae, juxta Glossam, in$ His ita, verb. Ft primitias, post c. 1, 13, q. 8, quem sequitur Rebuf., tract. de Decim., q. 1, ex c. Recertimini, 16, q. 1. Et hoc videtur tenere Andr. Hispan., tract. de Decim., q. 1, n. 21. Dicunt enim non valere consuetudinem contra praeceptum de solvendis primitiis. quia est contra gratitudinem, et honorem Deo debitum. Et potest haec sententia suaderi ex usu antiquissimo honorandi Deum, primitias frugum vel cum proportione primogenita pecorum ei offerendo; sicut de Abel lesitur Genes. 4, obtulisse Domino de primogenitis gregis sui; et Plinius, lib. 18, cap. 2, refert Romanos olim non prius degustasse novas fruges, aut vina, quam sacerdotes primitias libassent. Et multa similia ex antiquitate refert Alex. ab Alexand., l. 5 Genial., c. 18; Tiraquel, de Primogen., in vrafat., n. 65.
4. Tria in primitüs consideranda. — Sed haec sententia, si de proprio praecepto intelligatur, probabilis non est. Tria enim in primitiis distingui possunt. Unum est, quod aliqua pars fructuum Deo in recognitionem beneficii offeratur ; secundum est, ut illa pars sit primorum fructuum ; tertium, ut sit in tanta quantitate. Quoad hoc tertium, omnes fatentur nihil esse determinatum de jure naturali in solutione primitiarum; imo nec de jure positivo divino aut humano id definitum est, sed arbitrio offerentium relinquitur, vel consuetudine interdum determinatur, ut videbimus. Unde in hoc differunt primitia a decimis, quod decima, in rigore sumpta, dicit certam partem aliquotam fructuum, ut vox ipsa prae se fert ; primitia vero non dicit partem certae quantitatis, etiam proportionalis, sed absolute primam partem fructuum. De secundo etiam manifestum est, nullum esse praeceptum naturalis juris obligans ad colendum PDcum per oblationem primorum fructuum, ut recte docuit D. Thomas, d. art. 4; quem omnes sequuntur, et Henr. Boic., in c. 1 de Decimis. Et fatetur etiam Rebuf. supra, n. 22, ubi hac ratione dicit praeceptum primitiarum in lege veteri non fuisse morale, sed judiciale. Ac denique est communis et certa sententia ; quia nulla ratio naturalis dictat esse ad honestaiem morum necessarium offerre Deo primos f-uctus , quia aliis modis et oblationibus potest coli Deus, et ostendi gratitudo ad ipsum, quantum satis sit ad non peccandum, ut ex dictis in c. 3 aperte constat, et amplius statim declarabitur.
5. Quomodo primitie dicantur de jure naturali. — De tertio vero ait D. Thomas supra, gertinere ad jus naturale, ut homo de rebus suis aliquid Deo exhibeat in ejus honorem. kt sequitur Cajetanus ibi, et Anton., 2 p., tit. 4, c. 3, S 3, et late Didac. Per., in l. 1 Ord., tit. 5, l. 5. Et in re consentit Abulens., Matth. 23, q. 221, nam fatetur de jure nauurali esse, ut aliquid detur Deo in recognitionem ; unde sine causa reprobat D. Thomae sententiam , cum revera nihil aliud dicat. Verumtamen etiam illud dictum D. Thomae explicandum est, juxta dicta in c. 3, dici de jure naturali, non quia sit de absoluto praecepto legis naturalis, cum praeceptum naturale colendi Deum possit aliis modis impleri, si omnis determinatio juris positivi excludatur. Sed dicitur pertinere ad jus naturale, quia habet quamdam honestatem et congruentiam moralem, valde consentaneam naturali rationi; et quia ipsa natura valde inclinat ad hunc modum colendi Deum, et recognoscendi eum ut supremum benefactorem , et auctorem bonorum fructuum.
6. Objectionibus impugnatur. — Satisfit. — Occurrit vero statim objectio, quia hoc modo etiam primitiarum oblatio est de jure naturali, quia etiam in oblatione primorum fructuum est peculiaris congruitas, et aptitudo ad significandum gratum animum ad Deum, tanquam ad primum auctorem omnium fructuum, et maxime benefactorem et supremum dominum, cujus est terra, et plenitudo ejus. Item inter homines est peculiare signum benevolentiae donare amico primos fructus arboris ; et si id fiat ab inferiori respectu superioris, est signum peculiaris reverentia, et hoc fit dictante et inclinante natura ; ergo in dicto sensu dici potest de jure naturali ; ergo idem a fortiori verum est de oblatione primitiarum facta Deo. Denique hoc ostendit antiquitas hujus consuetudmis, etiam inter gentiles, ut diximus. Respondeo haec argumenta probare locutionem illam in bono sensu expositam posse ut veram admitti, nimirum oblationem primitiarum etiam quoad eam circumstantiam, scilicet, ut de primis fructibus solvatur tributum, esse de jure naturae, non ut simpli citer necesssarium, sed ut honestum, congruum, et conforme naturali dictamini et propensioni. Neque hoc negat D. Thomas, nam in eodem articulo, solut. ad 1, ait hujusmodi oblationem primitiarum esse retentam in lege gratiae , quia est secundum dictamen rationis naturalis. Inter has ergo circumstantias, solum potest differentia haec constitui, quod offerre aliquam partem fructuum abstrahendo a prima, vel alia qualibet, generalius quidem est, et ideo Immediatus dictatur a ratione naturali, et moralem quamdam necessitatem seu congruentiam habere videtur majorem, quam oblatio ex primitiis fructuum.
7. An primitie prout a sacrificio distinguuntur sint de jure naturae. — Interrogat autem Cajetanus, in dicto articulo, an oblatio primitiarum, vel alicujus partis fructuum, intelligatur esse hoc modo de jure naturae, etiam ut est distincta a sacrificio, vel solum ut in ipso sacrificio fieri et includi potest; et respondet intelligendum id esse de tali oblatione, ut distincta a sacrificio, quia in hoc sensu de illa tractat D. Thomas, et in alio sensu nihil suo discursu conficeret. Addit tamen Cajetanus sacrificium esse quasi per se de jure naturali, oblationem vero primitiarum, ut distinctam a sacrificio, solum esse de jure naturali, supposita indigentia ministrorum. Sed dico, in rigore juris naturalis stando, unica oblatione sacrificii satisfieri posse rationi naturali, dictanti Deo esse offerendam aliquam partem fructuum, etiam primam, in recognitionem dominii et beneficiorum ejus, sive intelligatur hoc dictari ut necessarium, sive ut congruum et consentaneum rationi naturali. Patet, quia primitiae directe et proxime Deo ipsi offeruntur in cultum et honorem, et non ministris ejus, licet consequenter ad usus eorum applicari soleant, quod sane pendet ex institutione ; nam possent etiam pauperibus applicari, vel permanenter conservari, aut suspendi in signum honoris, donec per sese consumerentur et perirent. In quo differunt primitiae a decimis, quae directe et proxime ministris solvuntur, et conveniunt cum sacrificio, ex sententia ejusdem D. Thomae et omnium. Ergo primitiae fructuum possunt simul et Deo offerri. et in oblatione ipsa aliquid sacrum circa ipsas exerceri; ergo illa unica actione posset in rigore satisfieri, et cultui sacrificandi, et recognitioni divini beneficii per oblationem primitiarum: non enim est de ratione hujus recognitionis, ut oblatio primitiarum simplex sit, et sine aliqua consecratione; quin potius quo actio fuerit magis sacra, eo aptior erit ad gratias Deo agendas.
8. Obligationi primitiarum et sacrificii per wnam actionem posse satisfieri. — Nec etiam est necessarium ut primitiae Deo oblatae salvae conserventur. sed possent comburi, vel alio modo consumi in Dei honorem; non enim offeruntur Deo quia illis egeat, sed solum in signum reverentiae et gratitudinis. Et quod cecant, vel cedere possint in usum ministrorum, est per accidens, nam ex decimis vel aliunde possent sustentari. Nec denique obstat quod sacrificium et primitiae sub diversis rationibus offerri Deo videantur; sacrificium enim Dei majestatem et excellentiam secundum se respicit et protestatur; oblatio autem primitiarum, ipsius beneficentiam et singularem providentiam recognoscit. Nam licet hoc ita sit, utrumque potest eadem oblatione sacra significari: illud, quatenus in Dei honorem res consumitur; hoc vero, quatenus materia ipsa oblata ex primis terrae fructibus ad Deum honorandum offertur. Atque hoc modo utrique rationi et obligationi satisfecit Abel, offerendo Deo primogenitos gregis sui, et illos mactando et sacrificando. Et idem intelligi potest in oblatione Cain ex fructibus terrae ; potuit enim esse ex prima parte fructuum, et per modum sacrificii comburi. Et in lege veteri, oblatio primitarum non fiebat sine aliquo genere sacrificationis, ut mox dicemus. Et in nostro divino sacrificio, etiam offerimus Dco primitias omnium beneficiorum Dei, quia Christum offerimus, qui est primogenitus mortuorur, et primitiae resurgentium, et primus praedestinatus in gloriam nostram.
9. Oblationem primitiarum distinctam a sacrificio fieri, consentaneum est juri natura. — Nihilominus tamen dicendum etiam est, consentaneum esse juri naturali, ut praeter sacrificium proprium offerantur Deo primitiae, oblatione distincta, etiam sine indigentia ministrorum. Declaratur et probatur, quia non dicitur hoc esse de jure naturali, quia praeceptum illo jure, sed quia rationaturalis ad id inclinat, dictando esse honestum et congruum, ut jam explicatum est At ratio naturalis inclinat ad colendum Deum, non tantum uno modo, sed multiplici ; non tantum corde, sed etiam ore; nec tantum ore, sed etiam gestibus corporis; neque his solum, sed etiam aliis actionibus et rebus externis ; ergo, cum sacrificatio et oblatio primitiarum ad diversos fines ordinentur, satis consentaneum rationi est, ut rebus et signis, seu oblationibus diversis fiant ; nec esset ridiculum (ut Cajetanus objicit) offerre Deo simpliciter primitias, etiam sine indigentia ministrorum ; tum quia possent prius simpliciter offerri in signum gratitudinis ad Deum, et postea ab ipsis offerentibus consumi, non ita ut consumptio esset veluti pars actionis sacrae, sed solum ad propriam sustentationem, sicut David comedit de panibus propositionis ; tum etiam quia possent suspendi in loco Deo dicato, vel in propria domo, in signum et memo- riale permanens beneficiorum Dei, sicut nunc nterdum et spontanca pietate fieri videmus in floribus, et in nonnullis primis fructibus. Et haee sunt satis de oblatione primitiarum, stando in jure naturae.
10. De praecepto primitiarum in lege veteri. — De tempore autem legis veteris, certum est saepius latum esse praeceptum de primitiis Deo offerendis. In quo praecepto imprimis continebatur, quidquid ex vi legis naturalis desiderari poterat, ut per se constat; addebantur autem plures circumstantiae, vel determinationes, quas ratio naturalis vel non exigit, vel etiam non dictaret per se solam; sed ex peculiaribus occasionibus fuerunt illi populo, tempori, ac legi accommodatae, secundum ordinem divinae sapientiae. Nam imprimis praeceptum fuit illi populo peculiari modo offerre Deo primogenitos. tam de hominibus, quam de jumentis, Exod. 13. Quod fortasse ratio naturalis non assequeretur, praesertim quoad proprios fihos, nec etiam forte extenderetur ad primos foetus omnium aliorum animalium; sed satis esse crederet aliquos offerre, praesertim ex his pecudibus quae ad cibum, et vestitum corporis humani maxime inserviunt. Deinde ampliatum est illud praeceptum, ad prunitias omnium frugum, Exod. 23, 34, Numer. 18, Deut. 16. Unde Augustinus, libro Quaestionum in Num., q. 32, distinguit primitivos fructus animalium a primitiis, quas dicit fuisse ex primis fructibus terrae jam collectis, nam in dictis locis ha vocantur prinitie frugum terre ; generalius tamen nomen primitiurum, etiam primogenita animalium comprehendere potest. Addit vero Abulensis, sub nomine primitiarum non fuisse coinprehensos in veteri lege fructus arborum; nam ex primitiis fructuum arborum, ait, nihil erat debitum Deo, quod non ex Scriptura, sed solum ex quadam traditione Rabbinorum confirmat ; oppositum vero sentit Augustinus, d. q. 32 in Num., ibi: Vel de arbore, vel devite. Et videtur plane colligi ex allegatis locis Scripturae, in quibus sic dicitur: Primitias frugum terre tue offeres: constat autem nomine frugum etiam fructus arborum comprehendi in omni proprietate latini sermonis, unde Vatabl. vertit: Principium primitivorum fruciuum terra tuc inferes in domum Domini Dei tui ; at fructus arborum, fructus sunt terrae, nt notum est: non potest ergo illa limitatio admitti, maxime cum Deut. 26, addatur distributio de cunctis frugibus terre , seu cunctorum fructuum telluris. Erat ergo materia hujus praecepti universalis de omnibus fructibus, qui ad sustentationem corporis humani deservire poterant.
11. Multiplex primitiarum oblatio. — Tertio, non una tantum erat primitiarum oblatio, sed multiplex : unde Augustinus, d. q. 32, praeter primogenita animalium, distinguit duplices primitias frugum terrae. Quaedam specialiter offerebantur ex ipsis fructibus arborum aut segetum ante generalem fructuum collectionem ; aliae vero solvebantur de fructibus jam redactis ab agro. De prioribus primitiis videtur esse sermo Levit. 2, cum dicitur: Si obtuleris munus primitiarum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem furris, et sic offeres primitias tuas Domino. Et ex illo loco colligitur, illam non fuisse simplicem oblationem, sed per modum sacrificii, ut notat D. Thomas, 1. 2. quaest. 102, art. 3, ad 12. De eodem primitiarum genere videtur fuisse manipulus spicarum, qui Lev. 23 ferri praecipitur ad sacerdotem, tanquam primitiae messis in festo Azimorum. ltem panes etiam primitiarum., qui offerebantur in Pentecoste, ut ibidem habetur. At vero aliae primitiae offerebantur veldabantur sacerdotibus ex fructibus jam colleetis et congregatis in dolio, vel in area, aut alio simili loco, et de his primitiis videtur specialiter sermo esse Deut. 26, cum dicitur: Tolles de cunctis frugibus terra, ctc. Quod fieri solitum fuisse in festo Tabernaculorum, notat Abulensis.
19. Primitiarum quantitas non certu. — Dubitationi satisfit.—ltaque ante decimarum computationem et exactionem, aliquid pro primitiis solvebatur, quod non erat in determinata quantitate taxatum, sed pro arbitrio solventium dabatur !. Usu autem receptum erat, ut ex fructibus terrae ad summum daretur pars quadragesima, et ad minimum daretur sexagesima, vel inter haec duo extrema, pro voluntate offerentium, ut Hieronymus tradit, Ezech. 45, et ex eo refertur in cap. 1 de Decimis. Addit vero Hieronymus, propter sacerdotum avaritiam et duram exactionem, determinatam esse ibi ab Ezechiele propheta quantitatem offerendam in primitiis, quod in lege praetermissum fuerat. Dices : quomodo poterant primitiae ex fructibus omnibus jam collectis deduci , cum illic jam non posset fieri distinctio inter primos et caeteros fructus ? Respondeo, vel tune quantitatem aliquam fuisse solutam loco primitiarum , etiamsi non fuisset prima, quae collecta vel maturata fuerat, vel debuisse esse primam partem, quae ex tali cumulo extraheretur, vel certe tunc locum habet, ut ex optim:s fructibus pars aliqua eligeretur, quae pro primitiis penderetur.
13. Que causa offerendi primitias in lege veteri. — Quarto, habebat haec primitiarum oblatio peculiarem determinationem in illa lege ex parte causae, tum quia non tantum offerebatur in recognitionem generalium beneficiorum Dei, qui et terram ipsam hominibus dedit, et fructus ejus multiplicat, sed specialiter in memoriam peculigrium beneficiorum illi populo collatorum , tam in liberatione de terra JEgypti, quam in donatione terrae promissionis, ut ex allegatis locis constat , praesertim Deut. 26; tum etiam quia peculiariter applicatae fuerunt primitiae Aaron et filiis ejus, Num. 18. Rationem autem illius applicationis reddit divus Thomas, d. art. 4, quia primitiae singulariter offerebantur tanquam supremo benefactori ; et quia sacerdos est sequester et specialis intercessor ad Deum pro populo , ideo peculiariter et in signum majoris dignitatis applicatae fuerunt sacerdotibus. Levitis autem tanquam inferioribus decimae donatae fuerunt ; ipsi vero etiam decimas decimarum sacerdotibus tribuebant, quae nomine etiam primitiarum aliquando in Scriptura appellantur. Et haec de veteribus primitiis nostrae intentioni sufficiunt ; alia legi possunt in Abulensi , et aliis expositoribus veteris iestamenti.
14. In lege gratie est preceptum solvendi primitias. — Ultimo ergo dicendum superest de tempore legis gratiae. De quo primo certum est latum esse in Ecclesia Christi praeceptum aliquod , solvendi primitias Deo. Ita docent Theologi omnes, et Canonistae ; et Glossa supra citata, iu c. 13, q. 2, primitias aequiparat decimis quoad praecepti obligationem, et idem tradit Glossa, in cap. 1, de Decimis, verb. n prmitiis, et colligitur ex Hieronymo, in eodem textu relato. Et hoc ad minimum affirmat Malach. 3, et refertur in c. Revertimini, 16, q. 1. Idemque supponit Gregorius VIf, in c. Decimas, 16, q. 1; et Origenes, dicta hom. 11 in Num.; et Ambrosius, serm. 33. Favent etiam Concilium Arelaten. III, c. 9, et Concilium Forojuli., cap. 14.
15. Hoc praeceptum non durat in Ecclesia ex vi legis veteris. — Sccundo vero etiam est certum, hoc praeceptum non durare in Ecclesia ex vi praecepti legis veteris; quia (ut osten- dimus) illud non fuit morale, seu naturale, sed mere positivum, sive judiciale fuerit, sive (quod magis videtur) caeremoniale: at illa lex quoad utraque praecepta cessavit, ita ut nec observari possit ratione antiquae obligationis, nec retineri, seu renovari quoad caeremonias, quae specialiter ad illum populum pertinebant. Unde fit ut solutio primitiarum, quae in nova lege retinetur, abstrahat ab omni peculiari determinatione veteris legis, quia non praecipiuntur primitiae in recognitionem beneficiorum liberationis ex JEgypto, aut donationis terrae promissionis, sed praecipue ad Ecclesiae sumptus, et consequenter in recognitionem quasi naturalem beneficiorum Dei, et providentiae ipsius. Nec determinatio quantitatis primitiarum olim introducta, modo a Hieronymo relato, nunc durat, sed omnino arbitraria est. Nec applicatio specialis sacerdotibus facta nunc retinetur, sed indifferenter primitiae, cum decimis, clericis, ecclesiis, et pauperibus dispensantur. Denique haec primitiarum solutio non videtur nunc in Ecclesia retineri per modum propriae oblationis, quae directe et proxime Deo fiat, sed per modum tributi ad onera Ecclesiae sustentanda, quia, ubicumque in jure fit mentio primitiarum, in hunc finem praecipue instituta esse declaratur, eodem modo quo decimarum solutio, nec in Ecclesia est aliquis usus aliter offerendi primitias in templo vel ad altare. Et ita omnia, quae in illo praecepto veteri caeremonialia fuerunt, in lege nova cessarunt. Et consequenter sublata est illa muitiplex primitiarum oblatio, quia tota illa in caeremoniarum ritu fundabatur. Quamvis non propterea prohibitum sit, quin manipulus spicarum vel aliorum fructuum possit in Ecclesia offerri, vel suspendi in signum gratitudinis et gratiarum actionis, dummodo ex devotione, non ex ritu legis id fiat, quia illud per se morale est, et nullum vestigium superstitionis habet.
16. Obligationem primitiarum posse consuetudine variari et auferri. —lertio, hinc constat obligationem hanc solvendi primitias, posse consuetudine non solum ninui, variari et augeri, sed etiam omnino auferri. Quod affirmant Doctores in 1 puncto citati, contra Rebuff. et Andream Hisp. Estque sententia communis, et clara quoad priorem quidem partem ; quia in tali pracepto nulla quantitas determinata est; ergo de se est arbitraria; ergo potest consuetudine determinari; ergo et variari, vel in diversis locis, vel in eodem, pro diversis temporibus; nam humanae con- suetudines sunt variabiles, etiam sine malitia. Quoad alteram vero partem patet, quia consuetudo potest praevalere contra legem humanam. Item a fortiori constabit ex his, quae de decimis statim dicemus, est enim eadem ratio. Unde, quia ( ut dixi) primitia hoc habebt commune cum decimis , quod propter sustentationem ministrorum exigantur, semper subintelligendum est tunc valere dictam consuetudinem , quando ad sustenta tionem ministrorum primitiae non sunt necessariae, nec ad alia Ecclesiae onera sustentanda; tamen, quia regulariter satis provisum his est, aut provideri potest per alias oblationes, et decimas, et possessiones, seu redditus ecclesiasticos, ideo, moraliter loquendo, talis consuetudo valet. Imo ex communi sententia Dcctorum, in hac materia pro regula hujus obligationis habenda est tam quoad gradum obligationis, quam quoad quantitatem solvendam, et quoad personas quae ad primitias solvendas obligantur, et quoad loca vel personas quibus reddendae sunt, ut sumitur ex Innocentio e: aliis, in c. 1 de Decimis; Sylvest., verb. Decima, quaest. 1, circea finem, ubi alios refert ; unde qua de Decimis quoad hanc partem dicturi sumus, ad primitias poterunt applicari.
On this page