Text List

Caput 9

Caput 9

De praecepto solvendi decimas, an sit in evangelica lege.

CAPUT IX. DE PRAECEPTO SOLVENDI DECIMAS, AN SIT IN EVANGELICA LEGE.

1. Praeceptum hoc est in Ecclesia, et ad virtutem religionis pertinet. — Praeceptum hoc esse nunc in Ecclesia, tanquam certum supponimus; quinque enim Ecclesiae praecepta fidelibus communia, etiam inter ipsa fidei rudimenta traduntur, et quintum eorum est de decimis solvendis, sicut de primitiis diximus; et statim allegabimus jura in quibus fundatur. Deinde praeceptum hoc ad religionis virtutem pertinere, supponit divus Thomas 2. 2, quaest. 81, et cum eo Theologia omnis. Quod non caret aliqua difficultate , quia videtur potius pertinere ad justitiam; sed explicando modum et fundamentum illius praecepti, explicabimus quomodo id verum sit. Nunc solum supponimus tanquam manifestum, hoc praeceptum trahere necessitatem suam a virtute religionis, et a quibusdam actibus ejus, tanquam ex primaria radice. Dictum est enim ad officium religionis pertinere, ut sit in Ecclesia sacrificium, et caetera omnuia, quae ad illius religio- nem, et debitum cultum communem et publicum, Dei necessaria sunt, ad quem etiam pertinent omnia sacramenta et sacramentalia. Hinc ergo factum est, ut in christiana republica sint masime necessarii ministri ad hoc sacrificium, et ad hunc Dei cultum specialiter deputati, quibus consequenter spiritualis cura, et regimen animarum peculiariter commissum est, quia medio sacrificio et sacramentis, simul cum vera fide et verbo Dei, animarum salus procuratur.

2. Quale fuerit iu Ecc'esia instituendi decmas fundamentum. — Duo distinguunt Doctores in decimis. — Hoc ergo fuit primarium decimarum fundamentum : nam hi Ecclesiae ministri corporali sustentatione indigent, et non debent a divino cultu et aliis spiritualibus muneribus abstrahi, ut sibi necessaria ad vitam transigendam procurent; tum quia neque id erat decens, vel conveniens ad divinum cultum, neque ad bonum animarum erat utile; tum etiam quia ratio postutat ut qui laborant aliis spiritualia ministrando, ab eisdem corporaliter alantur, unde est illud Pauli, 1 ad Cor. 9: Sà nos vobis spiritualia seminaus, magauum est si carnalia vestra metamus? et juxta alia testimonia et jura, quae infra referemus. Hinc Doctores omnes duo distinguunt in decimis solvendis : unum est, ut ministris ecclesiasticis congrua sustentatio tribuatur; aliud est, ut ad hunc finem designetur decima pars fructuum, et illa reddi praecipiatur. Nam primum de se abstrahit a quota parte, ut vocant ; posset enim esse major vel minor ad sustentandos ministros necessaria. Unde, si de illa tantum congrua sustentatione sermo esset, vel nihi: vel parum difficultatis baberet, quia ex suppositione facta, et ex tali statu reipublicae fidelis, ratio ipsa naturaliter dictat illam sustentationem esse debitam, lege non tantum religionis, sed etiam naturalis justitiae, ad quam pertinet illud Pauli, citato loco : Quis militat suis stipendiis unguam ? Et illud : Non alligabis os bovi trituranti? Et illud : Qus in sacrario operantur , quae de sacrario sunt, edunt : et qui altari deservit, cum altari participat. Hic autem non de sustentatione in genere, sed de propria decima tractamus.

3. Triplea decimarum distinctio proponitur. — Est igitur quaestio an praeceptum solvendi decimam partem fructuum naturale aut positivum, divinum aut humanum sit. Quia vero, ad intelligendas opiniones et ad claritatem materiae, oportet terminos exponere, ideo advertere necesse est, duplices, vel triplices de- cimas solere distingui; scilicet, praediales et personales, quibus Hostiensis, in principio hujus materiae, in Summa, mixtas addit, quem Angel., Sylvester et alii secuti sunt; et late Navar., cons. 1, de Decim. Praediales dicuntur, quae ex fructibus provenientibus ex terra seu praediis resultant, ut sunt frumentum, vinum et oleum, et sub his etiam continentur omnes fructus arborum, et olera, et si qua sunt similia. Personales dicuntur, quae ex lucro per negotiationem, vel per quamcumque actionem personae comparato solvuntur, juxta c. Ad Apostolice, ev c. Non est, et c. Pastoralis, de Decimis, ut ex mercatura, venatione, opificio, et similibus : in his enim exempla posuit Augustinus relatus in cap. Decime, 16, quaest. 1. Mixtae dicuntur, quae ex fructibus animalium debentur, ut ex ovibus, et similibus, sive sint foetus ipsi, sive lana, caseus, et similia. Vocantur autem hae mixtoee, quia non proveniunt ex solis praediis, sed ex illis simul cum industria hominum.

4. Medi decime impugnantur. — Fortasse iamen hoc membrum naon est necessarium, quia nullae fere sunt praediales decimae, quae juxta illam considerationem non possint dici mistae, quia nulli essent terrae proventus, si industria hominum ad illos non cooperaretur, plantando, rigando, triturando, quibus modis cooperatur homo ad fructus animalium, custodiendo, pascendo, etc. Et quamvis negari non possit, quin circa animalia major industria et custodia hominum requiratur, tamen in ipsis praediis hoc ipsum reperitur, majorem enim industriam requirunt segetes, quam arbores; et inter arbores majorem olivae quam poma. Unde jurisperiti ipsos praediales fructus distinguunt in naturales et industriales, ut notavit Covar., l. 1 Var., c. 3, n. 6, cum Glos., in l. Divortio, verb. Fructus, ff. Solut. Matri. Non quia in prioribus nulla sit necessaria industria, et in posterioribus nihil operetur natura, sed quia in illis multum facit natura cum parva industria; in his vero multa industria necessaria est ut juvetur natura; et ita fructus arborum vocant naturales, segetum industriales, et oleum inter industriales ponunt, ut patet ex Bart., inl. Ea diverso, c. de Rei vendi. Et eadem ratio est de vino, ut indicatur in I. Si ejus, ff. de Leg., 1. Et hoc modo etiam lac, lana, et animalium foetus inter industriales fructus numerantur a Dart. supra, et Bald., in l. Ancilla, c. de Fur.; et Panor. in c. Graris, de Restit. spoliat. Qui addunt alios fructus, quos civiles vocant, ut pensiones domorum, et similes, quos tamen Bald. industriales etilam vocat, in l. ult., c. de Usuris et fructibus legatorum. Omnes ergo decimae horum fructuum praediales censendae videntur, nis? velimus tot membra decimarum distinguere, quot fructuum distinguuntur; unde Glos., in d. c. Ad Apnostclice, duo tantum membra ponit, et animalium decimas inter praediales computat, eamque communiter approbari testatur Navar., d. cons. de Decimis, n. 8. Et habent fundamentum in textu: nam duo tantum membra ponit; constat autem apud omnes, illas decimas non esse personales. Et ad tollendam ambiguitatem, contra personales deeimas, possent distingui decimae reales, quae omnes dictas comprehendant, ut indicavit Tyndarus, tract. de Decimis, n. 4. Differentiaque inter eas est, quia personales sunt ex lucris provenientibus ab actionibus mere personalibus, ut sunt corporales, et artificiales omnes, vel doctripnales; et inter has etiam venatio et piscatio computantur, ut notavit Innocentius, in c. Non est, de Decimis; et Tyndar. supra. Keales vero, seu praediales, sunt ex bonis provenientibus a rebus distinctis a nobis, quas possidemus. Interdum autem, brevitatis causa, utemur nomine mixtarum, ad significandas decimas ex fructibus animalium, ubi specialis difficultas circa eas occurrerit. Non est autem semper facile discernere an aliqua decima sit realis, vel personalis, cum tamen id multum intersit ad sciendum cui solveuda sit. Sed hoc pendet ex dicendis, et praecipue in cap. 19 explicabitur.

5. Prima assertio: preceptum solvendi decimas non est de puro jure naturali. — Ante legemn scriptam nullum erat praceptum decimarum . — Abraham quas ob causas solverit decimas.—His positis, de praecepto solvendi decimas unum constat apud omnes, scilicet, non esse de puro jure naturali, secluso omni positivo divino et humano, quia nulla ratio naturalis dictat necessarium esse ad honestatem morum dare decimam partem proventuum sacerdotibus, ad suam sustentationem, quia nec certum, nec evidens est, illam copiam esse illis necessariam, aut esse justum stipendium. Unde hoc non solum est verum loquendo de lege naturae, qualis in pura natura esse potuisset, sed etiam loquendo de lege connaturali fidei, seu rationi illustratae per fidem. Neque etiam hoc sclum fundari potest in hoc, quod ipsemet ritus sacrificii et sacerdotii, ut sic, non est ita necessarius ex puro jure naturali, quin aliquo etiam jure positivo divino, vel fortasse jure gentium fuerit introductum; sed etiam procedit , facta suppositione talis status sacerdotalis, ad cultum Dei et ministerium caeterorum fidelium ordinati : nam etiam hoc modo ex puro discursu rationis non scquitur obligatio reddendi illam quotam partem, sed solum convenientem sustentationem. Et ita ante legem scriptam nullum fuit praecepo de Solvendis decimis, ut docuit D. Thomas 2. 2, q. S1, art. 1, ad 2, ideoque in Scrptura de toto illo tempore non legimus obgationem aliquam solvendi decimas ex praecepto : nam, licet Gen. 14, Abraham decimas dederit Melchisedech, non constat id fecisse ex obligatione, sed ex gratitudine, vel reverentia, ac devotione, et gratiarum actione pro victoria in bello parta, et in recognitionem dignitatis, et sacerdotii Melchisedech, et fortasse spiritu prophetico, ut Christum in sua figura veneraretur, juxta doctrinam Pauli, ad Heb. 7. Similter, licet Gen. 28 Jacob obtulerit Deo decimas , dicens : Cunctorum qua dederis mili, decimas offerum tibi, tamen ipse modus offerendi ex voto (ut recte notarunt Hugo de S. Victor. infra citandus, et Abul. ibi) ostendit, non fuisse ex obligatione, sed ex devotione et spontanea promissione. Praeterquam quod illa decimarum solutio alterius rat:ionis et considerationis fuit, ut infra probabo. Utrumque autem modum offerendi decimas in Dei cultum, scilicet, et ex voto, et in gratiarum actionem pro aliqua victoria, fuisse etiam inter gentiles usitatum, ex humanis historiis constat, quas breviter indicat Caesar Bar.. tom. 1, anno Christi 57, n. 74; et plura Azor, l. 7 Instit., e. 34, q. 2; Salmer., tom. 4, in Evang., p. 3, tract. 34; et videri povest Plin., l. 19, c. 14; Plutarch., in Problemat., c. 16. Haec vero omnia non indicant naturale praeceptum, sed ad summum consonantiam cum lege naturali. Et quamvis in contrarium referri soleant Innocentius, in c. ult. de Parochüs, et Hostiensis, in Sum., tit. de Decimis, S 7, et Panor., in c. 7n aliquibus, de Decimis, et alii, quos refert Covar., 1. 1 Variar., c. 17, n. 2, 8 Ft preeter has. tamen neque illi satis declarant de quo jure loquantur, sed confuse valde tractant de jure divino, neque illa sententia in illo sensu intellecta, probabilitatem aut verisimilitudinem habet, nec rationem aut testimonium cui respondere necessarium sit.

6. Secunda assertio : in lege ceteri datum est divinum pr eceptum de solvendis decimis. —Secundo, constans et certum est, in lege veteri fuisse datum divinum praeceptum de solvendis decimis sacerdotibus et Levitis : res est notissima, Exod. 22 et 23, Levit. 27, etc. Duo autem circa praeceptum illud declarare necesse est: primum, an fuerit datum de solis decimis praedialibus, vel etiam de personalibus. Nonnulli enim Canonistae, ut Innocentius, Panormitanus, et alii, indicant de utrisque datum esse illud praeceptum, quatenus aiunt etiam nunc praeceptum solvendi decimas personales esse de jure de Tamen D. Thomas 2. 2, q. 81, art. 2, ad 1, docet tantum decimas praediales tunc praeceptas, quia de personalibus nullum invenitur datum praeceptum, et eo ipso quod in lege datum non est, recte colligitur non fuisse, quia non erat naturale, ut dictum est; et idem colligo ex Philone, lib. de Sacerdotibus honorandis, ubi post explicatum usum Judaici populi de solvendis decimis subdit : Et he quidem soltuntur ex pricatis possessionibus. Sub praedialibus autem mistas comprehendi intelligendum est, ut diserte explicatur Levit. 27: Omnes (inquit) decimee terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt. Sub quibus etiam minimi fructus comprehenduntur, juxta illud Luc. 11: Decimatis mentham, et rutam, et omne olus. Et additur in praedicta lege: Omniun decimarum bovis, et ovis, etcapre, quee sub pastoris virga transeunt, quicquid decimn cenerit, sanctificabitur Domino: quod etiam de quibuscumque foetibus, et fructibus aliorum animalium intelligendum est. Unde Luca 18, Pharisaeus ille dicebat: Decimas do omnium quae possideo. Ubi etiam notari potest quod, licet se maxime laudare cuperet, non dixit: Decimas do omnium, quae lueror vel acquiro: quod est signum praediales. non personales decimas fuisse tunc praeceptas. Atque ha.c sententia vera est et communiter recepta, ut videre licet in Soto, l. 9 de Just., q. 4, art. 2; Covar., Gutierez, et aliis quos infra referemus; et tenuit etiam Hostiens., in d. § 7.

1. Prima sententia, astruens preceptum de decimis esse ceremoniale, non vero judiciale nec morale. — Probatur. — Confirmatur, ex eo quod illud preceptum erat significativum. — Alterum explicandum circa illam !egem, est an praeceptum illud decimarum fuerit judiciale, vel caremoniale. Suppono enim ex materia de legibus notam distinctionem triplicium praeceptorum iliius legis, moralium, judicialium et caeremonialium. Suppono etiam praeceptum decimarum non fuisse pure morale; ut ex prima assertione manifestum est, quia praecepta moralia dicuntur, illa quae sunt de lcge naturae; in hoc autem praecepto specialis determinatio addita fuit ex jure divino positivo, ad quod pertinebant praecepta judicialia et caeremonialia. Inquirimus ergo sub quo illorum menibrorum contineretur hoc praeceptum; videri autem potest esse praeceptum cercmoniale, quia erat praeceptum pertinens ad virtutem religionis ; omnes autem actus religionis sub caeremoniis merito comprehenduntur; ergo praeceptum de tah actu caeremoniale erat, quia praeceptum caeremoniale nihil aliud esse videtur quam praeceptum de caeremonia religiosa. Item praeceptum illud agniticationem aliquam habebat, quod etiam erat proprium caeremonialium praeceptorum. Assumptuum patet, quia denarius est numerus perfectus ; unde qui decimam sacerdoti solvit, dum novem tantum partes retinet, imperfectionem suam profitetur, ut notavit Philo, libr. de Congressu quaerendae eruditionis gratia, ad medium, et ita etiam populus ille, solvendio decimam, imperfectionem sui status, et perfectionem per Christum expectandam praefigurabat : et Paulus, ad Hebraeos 1, perfectioncm Melchisedech indicatam dicit in eo, quod Abraham ei decimas solvit : 7ntuemini (inquit) quantus sit kic, cui et decimas dedit de pracipuis Abraham Patriarcha, quae perfectio in Christo praecipue futura significabatur, ut ibidem exponit divus Thomas, et latius 3 part., quaest. 231, art. 8. Accedit quod divus Thomas 1. 2, quaest. 104, art. 4, reducens praecepta judicialia ad quatuor membra, nullum assignat sub quo possit hoc praeceptum contineri; et in 3 part., q. 65, art. 1, ad 7, decimas ponit inter sacramenta vetera; at vero praecepta sacramentorum caeremonialia erant, juxta doctrinam ejusdem Sancti 1. 2, q. 101, art. 4. Ergo praeceptum decimarum erat caeremoniale, quoad quotam. Atque ita sensit Henric., Quodlibet. 4, quaestione 28.

8. Vera D. Thome et aliorum sententia, esse judiciale quoad determinationem partis decima. — Nihilominus D. Thomas, d. quaest. 81, art. 1 (quam Soto, Aragon., Valentia, et alii sequuntur, et Astensis, in Sum., 2 part., lib. 6, num. 35), docet praeceptum illud fuisse judiciale, quoad determinationem partis decimae. Ratio est, quia pracepta judicialia dicebantur, quae ad debitum ordinem, et aequitatem inter partes illius popnli servandam ordinabantur, ut late D. Thomas declarat, 1. 2, quaest. 104. Praceptum autem decimarum ordinabatur ad constituendam asequitatem quamdam inter hominces illius populi, secundum specialem et determinatum modum, quem sola naturalis ratio non dictabat ut necessar'um; erat ergo ex praeceptis judicialibus. Minor declaratur, quia imprimis tribus Levi non habuit partem cum aliis tribubus in divisione terrae, quoad praedia et possessiones, et ideo oportuit aliquo modo illud recompensari, quod factum est per solutionem decimarum. Deinde quia Levitae et sacerdotes ministrabant populo; et ideo ratio etiam postulabat ut a populo alerentur , solutis decimis, juxta illud Numerorum 18: Filis Levi dedi omnes decimas Tsrael in possessionem pro ministerio, quo serciunt mihi ; et infra : Nihil aliud possidebunt, decimarum ob!atione contenti, quas in usus eorum et necessaria preparavi. ldem Deuter. 10 et 18. Praeterea praeceptum illud non fuit primo et per se datum propter significationem, sed propter convenientem ordinem ilius reipublicae; consequenter autem, vel indirecte, habere potuit significationem supra positam , nam id etiam praeceptis judicialibus convenit. Tandem caeremonialia praecepta ita cessarunt, ut renovari non possint per legem humanam. Praeceptum autem decimarum retentum est in Ecclesia, ut videbimus, quod in judicialibus praeceptis fieri potest, ut constat ex D. Thoma, d. q. 104, art. 3; ergo signum est, esse judiciale.

9. Secundam sententiam amplectitur auctor, et ad primum fundamentum respondetur. — D. Thomae loca explanantur. — Ad rationem igitur in oppositum respondemus, si consideretur actus solvendi decimas, quatenus ad cultum Dei ordinatur, aliquid sine dubio participare de caeremonialibus praeceptis, ut dixit etiam D. Thomas, Quodlib. 2, art. 8. Quia vero actus solvendi decimas immediate, et quasi ex objec:o proximo, pertinet ad justitiam, ad religionem autem quasi remote, quia formaliter non continet ipsum cultum Dei, sed ad illum ordinatur, ideo magis censetur illud praeceptum judiciale, quam caeremoniale. Et sic dixit D. Thomas 2. 2, quaest. 85, artic. 3, ad 3, decimas non offerri Deo immediate, sed ministris divini cultus, et ideo non esse oblationes neque sacrificia. Unde etiam in rieore, et proprietate sermonis, decimarum solutio non potest dici proprie caeremonia, nam sustentatio ministrorum non est caeremonia, ut per se patet : determinatio autem ad talem modum non fit propter caeremoniam, sed propter quamdam prudentem legis moralis determinationem. Quod autem dicebatur de significatione, jam solutum est; nam facile potuit nunc retineri ille usus sine illa significatione. Nihil autem impedit quod nunc etiam significet imperfectionem populi laici respectu sacerdotalis. Ad primum asutem locum D. Thomae, respondetur praeceptum hoc reduci ad illud membrum ordinis debiti inter principes et subditos ; hunc enim judicialia praecepta constituebant, et inter principes possunt sacerdotes numerari, quod eleganter sensit Philo supra, dicto lib. de Sacerd. honor., ubi, explicato praecepto decimarum, subjungit : Ex his liquet juxta legis judicium sacerd.tes equiparari honore ac majestate regibus, siguidem illis tanquam principibus conferri tibuta imperat. In aitero vero loco tertiae partis, late utitur divus Thomas nomine sacramenti, pro quocumque signo sacro; sic enim loquitur Hugo de S. Victor.. 1 de Sacram.. p. 12, c. 10, quem ibi D. Thomas interpretatur; et ideo juxta illius modum loquitur.

10. Tertia assertio : preceptum solvendi decinas, quo sensu est de jure naturali, et divino erangeico. — Tertio, principaliter dicendum est fidelibus christianis datum esse praeceptum solvendi decimas. Hoc in genere sumptum, certissimum est ac de fide. Quia vero in decima duo distinximus, scilicet, congruam sustentationem clericorum, quae vocari potest decima sustentationis, et determinatio tantae partis. quae vocatur decima quotae, ex diversis fundamentis utrumque probandum est: nam quoad primum, solutio decimarum de jure naturali rigoroso est, ut in principio diximus. Est etiam de jure divino evangelico quasi confirmante et explicante jus ipsum morale; quod aperte docuit Paulus, 1 ad Corint. 9, ubi prius jus naturae declarat, dicens : Quis militat suis stipendiis unguam? et pluribus aliis similibus verbis. Deinde evangelicum ostendit, dicens: 7ta et Dominus ordinav:t iis qui Hrangelium anuunciant, de Ecangelio civere. Significavit autem hoc Christus Dominus, Luc. 10, dicens : 7n eadem autem domo manete, edentes et lDibentes quae apud illos sunt; dignus est emimm operarius mercede sua. Idem docuit Paulus, 1 ad Timoth. 5, dicens : Qui bene preesunt preesbyteri, duplici honore digni habeantur, maaxine qui laborant in verbo et docrina ; dicit enim Scriptura : Non alligalis 0$ bovi trituranti, ct diguus est operarius mercede sua. Ubi Ambrosius et aliqui interpretes per duplicem honorem intelligunt exteriorem reverentiam, et sustentationem; Chrysostomns autem ibi, homil. 15, de solo honore subsidii verba intelligit, sed illum futurum dicit esse duplicem, id est, non solum sufficientem, sed etiam abundantem, juxta phrasim Scripturae : Duplici contritione conterc«t eos, Jer. 16, id est, magna. Oportet enim (inquit) doctoribus necessaria affatim ministrare, ne deficiant, neque solvantur, neque minimis occupati, magnis seipsos atque alios privent. Gregorius autem, hom. 17 in Evangelio, duplicem honorem declarat subsidii convenientis in terris, et condigni praemii in coelis: U hic (inquit) de labe preed/cationis merces inchosetur, quae ili de veritatis cisione perfic tur. Quocumque autem modo illa verba exponantur, in eis naturaie et evangelicum praeceptum de congrua, imo et abundanti sustentatione ministris evangelicis debita continetur.

11. Probatur hoc preceptum ex traditione Ec-lesiee, et Jure canonico. — Altera vero pars hujus praecepti de quota, probatur ab aliquibus canonistis, etiam ex Evangelio Matth. 23: Ve vobis Scribe et Pharisei, qui decimalis, etc.; et infra : Hec oportuit facere, et illa non omittere, etc. Quod etiam habet Luc., c. 11. Sed inde nihil probatur, quia Christus de tempore antiquae legis ibi loquitur, et laudat Pharisaeos, in hoc quod praeceptum illud servabant, reprehendit autem quia alia praetermittebant. Inde vero colligi non potest quod illud idem praeceptum pro tempore legis gratiae approbaverit. Sol um ergo probandum est hoc praeceptum ex traditione Ecclesiae, et ex jure canonico; ita enim habetur in decretis, 16, q. 1, per multa capita, capit. Ecclesie, cap. de Decimis, et cap. lecimas, et cap. Statuimus, et cap. In sacris, cap. In Canonibus, cap. Bevertimini, et cap. Decimr, ubi specialiter Augustinus ait : Decime « delito requiruntur, et qui eas dare ulverit, res alienas incasit, serm. 2919 de Tempore. Idem praeceptum habetur in titulis de Decimis, libr. 3 Decretal., et in 6. Ex quibus aliqua decreta statim indicabimus. Et in Clementina Cupientes, de Poenis, excommunicantur religiosi, qui concionando, vel alio modo abalienant homines a solvendis decimis debitis; et in Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 13 de Reform., dicitur: NVon sunt ferendi, qui varüis artibus, decimas Ecclesiis ovenientes subtrahere moliuntur, etc., cum decimarum solutio - debita sit Deo, et qui cas dere noluerint, aut dantes impediunt, ves alienas invadunt. Deinde adjungit praeceptum reddendi integre decimas debitas. Et in concilio Constant., session. 8, damnatur error Wicleph, qui dicebat decimas tantum esse voluntarias eleemosynas, quas populus pro arbitrio negare potest cacerdotibus male viventibus. Rationem autem et anuiquitatem hujus praecepti explicabimus commodius capitibus sequentibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9