Text List

Caput 10

Caput 10

An praeceptum decimarum nunc sit juris divini, vel tantum ecclesiastici?

CAPUT X. AN PRAECEPTUM DECIMARUM NUNC SIT JURIS DIVINI, VEL TANTUM ECCLESIASTICI?

1. Notanda est sententia Andr. Hispan. et Reluf. — Suppositis his quae in superiori capite diximus, vix relinquitur huic quaestioni locus : solet tamen latissime tractari, et ideo non possumus omittere quin breviter illam attingamus. Canonistae itaque contendunt esse de jure divino, quod aliqui etiam naturale vocant. Inter ipsos vero duae sunt opiniones. Prima affirmat esse simpliciter de jure divino hoc praeceptum. tam quoad personales, quam quoad praediales decimas. Haec fuit opinio Innocentii, in Rubrica de Decimis, et in c. ult. de Parochiis, quam secuta est Glossa in c. 1 de Decimis, in 6; et Archidiac., in c. Decima, 19, q. 1, et in c. Quicumque, ubi etiam G' ossa, 16, q. 7; et Anton. de Butrio, in c. Parochianos, de Dccimis; et esse communem sententiam Canonistarum ait Tyndarus, tractatu de Decimis, quaest. 2, n. 36, et eam constanter sequitur Andr. Hispan., tract. de Decimis, S 2, ubi sentit fuisse praeceptum naturale et morale, ct esse immutabile, etiam quoad quotam, per ecclesiasticam potestatem. At vero Rebuf., in tract. de Decimis, q. 1, n. 9 et 10, declarat non esse de jure naturali, sed de jure divino positivo, dictante ratione naturali. Fundantur praecipue in aliquibus decretis canonicis, quae ita loqui videntur sub tit. de Decimis, ut in cap. Parochianos ait Papa : Cum decime non ab homine, sed a Deo sint institute, tanquam delitum exigi possunt. Et cap. Tua nolis dicitur : Decime, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi precipit ; et idem in c. Cum non sit, et 16, q. 1, c. Decimas, et c. Revertimini, cum similibus, et in c. Decimas, etc. ult. ejusdem caus., et q. 15, etc. Mapjores, 16, quaest. 7, c. Quadragesima, de Consec., d. 5, ex Gregorio ; idemque habet Ambrosius, serm. 33 in fer. 2 post Dom. 1 Quadrag., et clarius serm. 34, et habetur cap. Nam qui, 16, q. 2, et cap. Quicumque, 16, q. 7.

2. Sententia asserens praeceptum solvendi decinas pradiales esse de jure divino, personales cero, ecclesiastico.—Secunda opinio Canonistarum est, praeceptum solvendi decimas praediales esse de jure divino, praeceptum autem solvendi decimas personales esse tantum ecclesiasticum. Haec fuit opinio Hostiensis, in Sum., tit. de Decimis, S 7, et in capit. 7n aliquibus, de Decimis : eamdem tenet Joannes Andr., in regula Qui prior, in Mercurialibus; et Imola, et Florianus, quos refert Tyndarus supra; et Felinus, in cap. Causam, de Praescription.; Cardinalis, et Henricus cum ahlis, quos moderni referunt, de quibus statim. Haec opinio videtur orta ex eo quod supra diximus, praediales decimas fuisse praeceptas jure divino legis veteris, non vero personales. Unde sentiunt hi auctores hoc jus divinum, quod nunc obligat ad decimarum praediatium solutionem, esse illud ipsum quod in lege veteri obligavit, et vix possunt exponi, ut solum loquantur secundum quamdam imitationem vel confirmationem, et non formaliter ac per se; nam addunt tale esse illud jus divinum circa praediales decimas, ut nulla humana consuetudo possit contra illud praevalere, etiam quoad quotam. fn personalibus autem id facile admittunt, quia praeceptum eas solvendi humanum est.

3. Quarta assertio : preceptum alendi ministros Ecclesie est de jure naturali , determinatio quoud quotam, de jure ecclesiastico.— Vera tamen sententia est, quae ex discursu et assertionibus cap. praeced. positis facile colligitur, nempe obligationem alendi ecclesiasticos ministros de jure naturali esse, explicato etiam et confirmato in evangelica lege per Christum ipsum et Apostolos ; modum autem, seu determinationem decimae quoad quotam ad praedictum finem reddendam, in tempore legis gratiae formaliter esse de jure ecclesiastico , exemplariter autem (ut sic dicam) constitutum esse ad imiiationem juris divini legis veteris. Addo praeterea, radicaliter seu potestative manasse ex jure evangelico, et potestate a Christo specialiter data. Haec est doctrina D. Thomae 2. 2, q. 81, art. 1, ubti satis expresse omnes partes a nobis positas declarat, ultima excepta ; idem Quodlib. 2, art. 8. liem etiam est intelligenda sententia Hugonis de S. Victor., de Sacrament., libr. 1, c. 4 et 11, qui dixit decimas ante legem fuisse in consilio, sub lege in praecepto divino, nunc de ecclesiastico ; idem Alens., 3 p., q. 51, m. 1,2et 3; D. Anton., 2 p., tit. 4,cap. 3, 55; Ri- chard., in 4, d. 17, art. 2, q. 7, al 4; Major, 4. d. 15, q. 4, ad 2 cont. 3 c.; idem sentit in d. 95, quaest. 4. et in 3, d. 37, q. 36. ldem tenet Henr., Quodlib. 4, q. 28; Adrianus, Quodlib. 5; Abulens., Matt. 23, q. 63; Soto, .. 9 de Just., q. 4, art. 1, et recentiores Theologi omnes, atque etiam moderni Canonistae, prassertim Navar. in Manuali, cap. 21, n.28, et in Apolog. de Redditibus ecclesiast., q. 1, monito 69; Covar., l. 1 Variar., c. 17, a principio; et Guttierez, lib. 2 Canon. quaest., c. 21. n. 8 et sequentibus.

4. Probatur tota assertio. — Ratio totius sententiae facilis est ex dictis; nam in prima parte nulla est dissensio, sed omnes convenimus decimam sustentationis jure naturae et divino evangelico deberi. Cum autem evangelicum jus conjungimus naturali, non existimamus in hac parte esse diversum, quia in lege gratiaee non habemus specialia praecepta judicialia, vel caremonialia, praeter praecepta sacrificii et sacramentorum, et praecepta fidei, sub quibus spiritualis potestas in Ecclesia a Christo relicta, cum obligatione illi obediendi, comprehenditur ; sed dicimus hoc naturale praeceptum peculiariter fuisse a Chrsto Domino in evangelio declaratum, confirmatum, et ad usum Ecclesiae sua accommodatum, in quibus omnibus nulla, ut dixi, dissensio est. Deinde, loquendo in rigore de decima quoad quutam, et de proprio praecepto legis divinae naturalis, evideniissimum est non esse nunc in Ecclesia hoc praeceptum juris divini in hoc sensu, quia ex natura sua tale non est, et in hoc tempore non habet aliam naturam, neque est nunc peculiaris aliqua ratio naturalis, quae per se sola convincat magis esse debitam clericis decimam partem fructuum, quam octavam, vel duodecimam, et sic de aliis. Ac denique usus ipse ostendit non esse hoc naturale praeceptum, cum non eodem modo in omnibus Ecclesiae provinciis servetur, idque sine peccato, ut postea videbimus.

5. Praeceptum decimarum non est idem, quod legis veteris.— Si vero sit sermo de jure divino positivo, duobus modis intelligi potest, decimam quotae esse nunc de hoc jure divino. Primo, quia illudmet praeceptum,quod populo Israel fuit datum, adhuc durat, ita ut ex vi illius obligentur nunc fideles. Et in hoc sensu id sentire haereticum esset, quia de fide est legem illam veterem jam non obligare, maxime quoad caeremonialia et judicialia praecepta, imo nec quoad moralia, quatenus illius erant, sed solum quatenus naturali ratione dictan- tur. Et ideo Major, in tertio, Canonistarum sententiam quoad hanc partem haereticam vocavit ; quia revera interdum significant obligare nunc ilud praeceptum, eo ipso, quod non invenitur expresse revocatum, ut videre licet in Rebuffo, et aliis relatis ab ipso, eta nobis supra. Verumtamen non fuit necessaria revocatio, quia illa lex non erat perpetua, sed temporalis; lex autem quae pro aliquo tempore datur, illo completo, desinit obligare absque alia revocatione ; illa autem lex posita est, donec veniret semen, ut dicit Paulus, ad Galat. 3; et ideo advenicnte Christo, et consummata redenptione, cessavit : Fuit enim illa lea (ait Paulus, citato loco) pedagogus fidelius. in Christo; at ubi venit fides, jam non sumus sub pedagogo. Et propterea, quod hoc praeceptum nunc non obhget in virtute illius legis, evidens argumentum est, quia illa lex non obligabat omnes homines, sed tantum judaicum populum, vel eos qui per circumcisionem ad illum transibant. Hoc autem praeceptum nunc obligat de se universum mundum, et non media circumcisione, sed baptismate.

6. Commodiori modo ecplicatur illud jus divimmmn ; et inpugnatur. — Alio ergo modo posset hoc jus divinum positivum intelligi, quia illud praeceptum divinum ex peculari Christi confirmatione prorogatum est pro lege gratiae. Et hic sensus non continet apertum errorem contra fidem, quia, ut est communis sententia divi Thomae et Theologorum, praecepta judicialia legis veteris, licet, ut erant illius, cessaverint et mortua sint, possunt secundum eamdem formam retineri in aliqua republica , si per legitimum principem ferantur. Unde multo magis potuit hoc praeceptum a Christo Domino pro sua Ecclesia confirmari, vel potius de novo tradi Est tamen illa sententia in hoe sensu voluntaria et improbabilis ; tum quia nullum habet fundamentum in Evangelio, neque in traditione, aut doctrina Patrum ; nam quae Hostiensis, Innocentius et alii Canonistae asserunt, ex Greg., Ambrosio, Augustino et Hieronymo relatis apud Gratianum supra, nihil probant; quia non loquuntur de speciali praecepto a Christo dato, sed ab Ecclesia tradito, ad imitationem divinae legis antiqua, ut ex Cypriano, et aliis, capite sequenti referemus. Est etiam contra receptam doctrinam Theologorum, quod cum lege nova non sunt a Christo data praecepta judicialia, nec caeremonialia praeterquam sacramentorum , et est D. Tho- mae 1.2, q. 108, art. 1 et 2, et Quodlib. 4, art. 13. Relinquitur ergo praeceptum hoc, quoad hanc partem, ecclesiasticum esse.

7. Supercacanea distinctio. — Decime in Ecclesia sunt ad imitationem legis antipwe. — Unde etiam constat nullam esse in hoc necessariam cistinctionem inter decimas praediales et personales, si in rigore loquamur, quoad praecepti obligationem ; quia si solum considerentur quatenus sunt decimae sustentationis, sic verius dicunt qui indifferenter asserunt, omnes esse de jure naturali divino, quia etiam illi fideles, qui possessiones non habent, tenentur concurrere ad sustentandos ministros spirituales, si ex labore et actionibus suis habeant unde id facere possint. Si autem loquamur de decimis quoad quotam, neutrae sunt de jure divino quoad obligationem, ut dixi. At vero quoad imitationem , admitti potest distinctio Hostiensis : nam praedia'es retentae sunt in Ecclesia ad imitationem antiqui juris divini, personales vero sine exemplo additae sunt: cur autem id fecerit Ecclesia , postea videbimus. Atque ita constat quo sensu intell.gerda sint jura canonica, quando decimas dicunt esse ex Dei praecepto, vel de jure divino : loquuntur enim de praecepto divino, non quod nunc obliget, sed quod aliquando fuit, et quo primum fuerunt decimae sub necessitate constitutae; et quia inde seu exemplo illius sumptum est ecclesiasticum praeceptum, ideo etiam hoc per quamdam imitationem divinum dicitur. Sicut solent Patres praeceptum Quadragesimae servandae divinum vocare, quia exemplum ejus in Domino praecessit, ut est apud Ambrosium, serm. 31 in 1 Dum. Quadrag., et per nonnulla capita de Cons., d. 5. Unde allegata jura praesertim loqui videntur de praedialibus decimis ; nam personales neque isto modo dici possunt de jure divino, nisi nimis remote, et per quamdam similitudinem rationis.

8. Ultima assertionis pars confirmatur. — Addidi vero in fine assertionis modum alium ntrisque decimis praedialibus et personalibus communem, quo possunt omnes dici esse jure divino evangelico, non actu, sed potestate, seu in radice. Quod utile est ad intelligendum per quam potestatem potuerit haec determinatio decimarum quoad quotam in Ecclesia fieri : dicimus enim hoc pertinere ad potestatem spiritualem Ecclesiae, non ad temporalem, seu civilem. Quod certum de fide est, quia disponere de spiritualibus, et de spiritualibus annexis , ad spiritualem potesta- tem pertinet, non ad temporalem, ut in materia de legibus, et in peculaari tractatu de immunitate Ecclesiae latius diximus; jus autem decimarum spirituale est, et decimae ipsae spiritualibus sunt annexae; ergo taxatio, seu determinatio illarum ad spiritualem potestatem spectat. Unde etiam omnes causae decimales ecclesiasticae sunt, ut est indubitatum. Ac denique decimae ipsae peculiari titulo sunt bona Dei; et ideo tota cura et providentia circa illas ad dispensatores Dei per Christuin constitutos pertinet. Ergo determinatio decimae quoad quotam, in tempore legis gratiae, actus est sprritualis potestatis. Haec autem potestas supernaturalis est, et ab ipso Christo immediate data, et instituta in Ecclesia sua; ergo haec determinatio peculari modo trahit originem a jure divino evangelico, saltem radica - liter, seu potestative. Hac ergo ratione possunt etiam dici decimae aliquo modo de jure divino. Adde, postquam hoc jus decimarum in Ecclesia constitutum est , decimas deberi Dei in ministris suis. et hac ratione jam peculiari modo pertinere ad jus divinum. Item decimae sunt res sacrae ac religiosae, et jus percipiendi illas spirituale est, et ad divinum cultum pertinet, et ideo hac etiam ratione divinum appellari potest, id est, jus Deo ipsi comparatum.

9. Potestatem d terminandi quotam decime, de jure divino residere in Summo Pontifice. — Atque hinc obiter constat hanc potestatem determinandi quotam decimae, primo ac perse residere in Summo Pontifice, et jure divino soli illi immediate convenire; quia tota potestas spiritualis, quae est in Eecclesia, in illo solo est immediate ex divino jure, aliis vero per ipsum communicatur, ut nune suppono; est enim sermo de potestate spiritualis jurisdictionis et gubernationis, non de potestate ordinis; sub illa autem generali potestate comprehenditur haec, de qua nunc tractamus. Quoad usum vero hujus potestatis, advertendum est quod licet per se primo pertineat ad Pontificem, praesertim respectu totius Ecclesiae universalis, tamen in his quae ipse non prohibet, vel si ipse non praeveniat. modum et ordinem universalem in hac determinatione constituendo, al unumquemque Episcopum in sua dicecesi pertinere, hujusmodi facere determinationem, et consequenter etiam potuisse unumquemque Ebpiscopum decimam in sua dioecesi imperare, etiamsi pro tota Ecclesia non esset lex lata per Pontifices, vel generalia Concilia, dummodo(ut dixi) non esset prohibitum. Quia unusquisque Episcopus potest in sua dioecesi facere omnia quae ad convenientem spiritualem administrationem pertinent, iu his quae sibi per Pontificem prohibita, aut limitata non sunt; inter haec autem continetur decimarum determinatio ; sed in eo casu, ut supponimus, nulla esset prohibitio; ergo. Quantam: vero potestatem circa hoc habeant nunc Bpiscopi, infra declarabimus. Diflicultates etiam quae circa hoc praeceptum occurrere possunt, in sequenti capite elucidabuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10