Text List

Caput 11

Caput 11

An determinatio decimarum convenienti ratione in tempore legis gratiae facta sit.

CAPUT XI. AN DETERMINATIO DECIMARUM CONVENIENTI RATIONE IN TEMPORE LEGIS GRATIAE FACTA SIT.

1. Prima ratio dubitandi.— Secunda ratio. — Tertia ratio — Ratio dubitandi esse potest, quia haec determinatio facta est ad imitationem legis veteris: non est autem eadem proportio inter hoc tempus et illud, hanc legem et illam, et ideo non videtur servata aequitatis ratio. Declaratur minor, primo, quia in popnulo Lraelitico ex duodecim tribubus una integra erat sacerdotalis, et ita fere servatur proportio inter partem decimam fructuum, et partem dnodecimam totius gentis; at vero in Ecclesia, non duodecima, nec vigesima pars fidelis populi pertinet ad clerum, seu brachium ecclesiasticum ; ergo non cum debita proportione imperatur, sed sufficeret vigesima vei trigesima. Secundo, est alia magna differentia, nam in lege veteri non sunt datae possessiones tribui Levi in terra promissionis, et ideo etiam sine causa ministerii quodammodo debebatur illi tribut aliquis census vel subsidium loco possessionum. Nam licet receperit civitates cum suburbiis usque ad mille passus, tamen civitates solum erant ad habitandum, et suburbia non poterant deservire ad sustentationem, sed ad summum ad quamdam civium commoditatem, et necessariam recreationem ; ergo debebantur illis alimenta, si praedia denegabantur. At nunc ecclesiastici omnes possunt habere, et multi habent divitias, et possessiones temporales aeque ac laici; ergo non est in eis eadem adaequata ratio, ut persolvantur ipsis decimae; ergo neque ipsa quota stipendii debuit esse aequalis. Tertio, est aliud discrimen supra indicatum, quia in lege veteri solum imperabantur decimae praediales, nunc autem etiam personales, juxta c. Decima, 16, q. 1, cum similibus, quod videtur nimium rigorosum. Praesertim cum minis- tri Evangelii debeant liberalius donare quod gratis acceperunt, esseque minus affecti ad haec temporalia, quam fuerint Levitici saerdotes.

2. Haereticorum error.— Aliquorum Doctorum sententia. — In hac re graviter erravit Erasmus in annotationibus ad novum Testamentum, nam ausus est dicere exactionem decimarum esse tyrannidem. Referuntur etiam quidam haeretici, vocati Fratricelli, qui dixerunt decimas non esse solvendas his clericis, qui paupertatem Apostolicam non profitentur. Ita refert Turrecrem., in Summa, de Ecclesia, lib. 4, p. 2, c. 31; et in eodem errore fuerunt Pseudoapostoli, ut refert Guido Carmelita, et Castro lib. 4 de Haereticis, verb. Decimae. Fundamenta hujus erroris vel sunt eadem, quae in ratione dubitandi indicata sunt, vel ctiam supporiunt alium errorem. scilicet, clericos et sacerdotes legis gratiae esse prohibitos jure divino, ne possint habere rerum temporalium dominium, de quo errore nunc dicendum non est, nam spectat ad proprium tractatum de Sacramento ordinis et statu ecclesiastico. Aliqui etiam catholici Doctores, moti fortasse conjecturis propositis, existimant necessarium, ad justificandam hanc institutionem decimarum in lege gratiae, dicere non eo fine imperari decimas, ut in dominium sacerdotum transferantur, sed ut dispensationi eorum committantur, ita ut ex illis congruam et decentem pro ratione status sustentationem accipiant, et ecclesiarum usibus ac sumptibus provideant, et reliqua quae superflua fuerint, pauperibus erogent.

3. Ecclesiasticum praceptum de decimis quoad quotam juste institulum.— Confirmatio. —Dicendum vero imprimis est, praeceptum hoc, etiam prout ecclesiasticum est, quoad quotam juste ac convenienter institutum et latum fuisse. Assertio est de fide, ad quam probandam sufficiunt jura et Concilia supra citata. Sufficit etiam auctoritas et consensus universalis Ecclesiae, quae errare non potest in moribus, et praesertim in re tam gravi. Confirmatur vero hoc amplius ex antiquitate hujus institutionis. Nam illius meminit Clem. Rom., lib. 2 Constit. Apost., c. 25, dicens: Quae secundum Dei mandatum tribuuntur, decimas dico et primitias, insumat Epscopus ut homo Dsei, etlib. 8, c. 30, idem uicit. Item Cy prian. epist. 34, in fine, et clarius ep. 66, prius commemorat veteris legis institutum: Quod, inquit, fiebat de auctoritate et dispositione divina, ut qui operationibus divinis in- sistebant, in nulla re avocarentur, ne cogitare aut agere secularia cogerentur. Et statim de tempore legis gratiae subjungit: Que nunc rato, et furmain clero tenetur, ut quiin Ecclesia Domini ordinatione clerica tenentur, im nullo ab administratione divina avocentur, nec moleslüs el negotiis secularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum, tanquam decimas ea; fructibus accipientes, ab altari et sacrificiis non recedant, etc. Origenes etiam, Hom. 11 in 18 cap. Numeror., dicit, praecepta primitiarum, et decimarum esse ex his, quae ad litteram sunt servanda in lege gratiae; imo indicat jus ipsum naturale, et divinum hoc exigere, quod ut sit verum, secundum magnam congruentiam et propinquitatem, intelligendum est, et hoc modo praesenti instituto deservit.

4. Sic etiam Chrysostomus, hom. 4 in ad Ephes.. in fine, agens de eleemosyna, et solutione decimarum : Quanto est , inquit, hoc plenum probro et dedecore, si apud Judeeos non habebatur in admiratione, hoc apud Christianos fuctum est admirabile. Si tunc erat periculun decimas non relinguere, cogita quantum nunc sit. Divus etiam Hieronymus in epist. 2 ad Nepotianum, decimarum meminit dicens: Si pars Domini sum, et quasi sacerdos vivo de decimis, habens victum et vestitum , his contentus ero ; et Malach. 3, quod de primitiis ibi a Propheta dicitur, etiam in Ecclesiae populis locum habere dicit. Hanc etiam antiquam consuetudinem aperte indicat Angustinus., l. 50 Hom., in 48, dicens: Majores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, etc., quae referuntur in capit. Majores, 16, q. 7; de reddendis etiam decimis, habet integrum sermonem Augustinus, 219 de Tempore, ubi etiam locum Malachiae accommodat, et inter alia decimas vocat £ ributa egentium anumarum. Quem Augustini ser monem refert Concilium Triburiense, canon. 13, ubi etiam adducit Gelasium Papam, in epist. 1, capit. 29, praecipientem quatuor fieri partes de redditibus Ecclesiarum et oblationibus fidelium, quod de decimis Concilium dictum intelligit. Et multa alia ex Conciliis et Patribus infra afferemus, explicando quibus personis et de quibus rebus dandae sint decimae.

5. Congruentia probatur decimarum determinatio. — Ratione declarari potest haec veritas, ostendendo et congruentiam hujus institutionis seu taxae, et vindicando illam ab omni injustitia ; nam absolutam necessitatem ejus non possumus ostendere, cum ex impositione et arbitrio pendeat, ut diximus. Congruentia ergo est primo imitatio legis divinae : nam hujus considerationis magnam rationem habent jura omnia canonica, ut visum est. In quo etiam animadvertere possumus, non tantum in lege veteri, sed etiam ante legem, insignes Dei cultores Abraham et Jacob eam quotam elegisse, non sine instinctu Spiritus Sancti, ut credimus, ad eumdem Deum colendum, et ut auctorem omnium beneficiorum recognoscendum. Imo quasi naturali instinctu etiam gentiles infideles decimarum solutionibus utebantur ad gratias agendas suis Diis, ut supra attigimus. Est ergo in hac parte aliqua moralis congruitas, quam Ecclesia etiam merito observare voluit. Illa autem esse potest, vel ut fideles christiani non minus gratos se ostendant crga Deum , quam antiqui justi, vel auctores legis veteris, vel etiam falsorum Deorum adoratores: hanc enim rationem, et Augustinus supra, et Hieronymus et nonnulla jura citata indicant; et Chrysostomus, hom. 43 in 1 ad Cor. Vel etiam esse potest significatio mystica, non repugnans, sed potius valde accommodata statui legis gratiae. Nam quae in illa sacerdotibus dantur, Christo, cujus personam gerunt, principaliter offeruntur. Decima autem Christi perfectionem significat, nam decimus nwnerus (at Chrysostomus, hom. 1 in Matth., in Imperfecto ), quia numerus est perfectionis , mysterum habet Christi perfecti , quod etiam sapra tactum est; et ideo recte illi quasi in tributum decima designatur ; et fortasse ob similem causam Deo ipsi semper oblata fuit, vel ad recognoscendum in illo omnem perfectionem, quae nobis deest , vel ad profitendum habere nos ab illo quiequid boni vel abundantiae nohis provenit. Quae omnis et similia convenientissime possunt etiam nunc fideles intendere et confiteri in decimarum solutione.

6. Decimarum quotam non esse rigorosum, probatur ex dis ad quae fut anstituta. —Sed considerando ulterius decimas secundum moralem usum, prout ordinantur ad sustentationem ministrorum Ecclesiae, et ad onera ecclesiastica (ut sic dicam ) sustentanda, non potest haec quota videri rigorosa exactio. Et imprimis , si spectemus antiquam institutionem, praecipientem fieri distributionem decimarum in quatuor partes , unam pro Episcopo, aliam pro clero, aliam pro fabrica Ecclesiae, et quartam pro pauperibus, statim apparebit esse eequissimam decimarum exactionem. Habe- tur antem haec institutio ex Gelasio Papa, in epistola prima , capit. vigesimo primo. Et habetur in c. Quatuor, 12, q. 2, ubi ex multis aliis Pontificibus et Conciliis eadem refertur; et idem habetur in Concilio Moguntino III, sub Gregorio IV, cap. 10, ubi specialiter dicitur, decimas esse ad usus ecclesiee et pauperum ; et in Concilio Turonico, tempore Leonis IlI et Caroli Magni, cap. 16, similiter dicitur. esse dispensandas in usus ecclesie et pauperum ; et in Concilio Meldensi, c. 65, presbyteris aicitur, ut, si decimas acceperint, sarta tecta ecclesie, ct luminaria eainde competenter provideant, et restaurationem ecciesiarum, et hospilum ac gauperum vecept onem eaxhibeant , populi necessitatibus invigilent. Et similia leguntur passim in decretis antiquis: si haec ergo institutio servaretur , nulla esset provsus diffieultas, quin decimarum quantitas sit ecclesiastico statui necessaria.

7. Cura pauperum cur pastoribus specialiter commissg. — Nec etiam potest esse dubium quin potuerit Ecclesia imperare decimas intuitu subventionis pauperum (praeter alia capita quae per se clarissima sunt); quia haec cura et sollicitudo pauperum ad spirituale regimen Ecclesiae maxime pertinet, et ideo pastoribus Ecclesiae specialiter commissa est, ut alibi tractatum est. Verumtamen hinc statim insurgit ardua illa quaestio de redditibus Ecclesiae, et de obligatione quam praebendati in ecclesia habent ad eleemosynas faciendas, an sit ex justitia, vel charitate, a qua nunc abstinere intendimus, quia in proprium tractatum de benefciis illam reservamus. Ideoque addimus, sive stipendia decimarum dentur clericis cum onere, et obligatione justitiae dandi superflua pauperibus, sive absolute in proprium stipendium cum speciali obligatione charitatis, utroque modo habere posse aequitatem, et, omnibus pensatis, esse moderatum stipendium; quod declarabitur melius respondendo ad diftBcultates propositas.

8. Solvuntur rationes partis contrarig. — Cur sacerdotes notae legis majori sumptu indigeant, quam, veteris legis sacerdotis. — Prima ratio dubitandi erat, quia in populo christiano pars clericorum est multo minor respectu totius corporis Ecclesiae, quam esset tribus Levitica respectu duodecim tribuum. Ad quam respondemus primo, quod, licet quantitate sit minor, qualitate et digritate est multo major, et ideo nunc indiget majori splendore et auctoritate, ut in debita veneratione ab omnibus habeatur. In quo etiam considerandum est hie- rarchiam ecclesiasticam esse multo majorem et altiorem, quam fuerit in Levitico sacerdotio; nam et dignitas summi pontificatus longe excellentior est, et sub illo sunt varii ordines Pontificum, dignitatum, sacerdotum et clericorum, qui non possunt sine magnis sumptibus cum debito honore tractari. Accedit praeterea (quod D. Thomas advertit, dicta quaest. S1, art. 2, ad. 1) sacerdotes legis gratiae debere magis abstractos esse ab omni negotiatione, quam sacerdotes Leviticos, quibus non prohibebatur quin possent honeste lucrari, sicut alii Judaei. Praeterea considerari potest, in lege veteri fuisse sacrificia carnalia, quae magna ex parte cedebant in usus sacerdotum, cum innumeris oblationibus panis, et aliorum fructuum, et rerum utensilium, quae vere ad vitae sustentationem potuissent sufficere, quae omnia in lege nova non inveniuntur ex vi divinae institutionis circa sacrificium : aliae vero oblationes fere sunt spontanesae, ut supra visum est, praeter primitias, quae etiam in lege veteri imperabantur.

9. Sacerdotes alias divites possunt decimas recipere. — Hieronymi et Prosp. dicta emplicantur. — Secunda ratio dubitandi petit dubium, an sacerdotes alias divites possint decimas recipere, et laici teneantur eis illassolvere. Aliqui enim dixerunt decimas non esse solvendas clericis, quando divites sunt, neque ipsos posse tuta conscientia illas recipere, quomodo videntur loqui Hieronymus et Prosper, relati in cap. Clericos, et cap. Pastores, 1, quaest. 2. Dicendum vero est, et sacerdotes divites posse licite decimas recipere, si beneficium habent ecclesiasticum cui ministrant, et fidcles teneri ad eas solvendas sacerdoti, quantumvis alias dives sit. Ratio est, quia id quod est per accidens, et non est fundamentum obligationis, non tollit jus neque debitum justitiae ; decimae autem non debentur sacerdoti quia pauper est, sed quia ex officio ministrat ; et ideo, quod sit dives, accidentarium est, neque ab illo tollit jus suum, neque ab altero debitum. Et haec est certa et indubitata sententia inter Catholicos, ut constat ex divo Thoma, Quodlibet. 6, a. 10, et 2. 2, quaest. 87, art. 3, ad 1; et ibi Cajetano, Soto, et reliquis Theologis ; Castro, verb. Decima ; et Covar., d. cap. 17, num. 4. Dicta vero Hieronymi et Prosperi videntur intelligenda de clericis simplicibus, qui, licet Ecclesiae non deserviant, volunt ex bonis Ecclesiae sustentari, etiamsi alias divites sint. De iliis enim recte dicitur, inique bona pauperum usurpare, quia alimenta non debentur clericis ex eo tantum quod clerici sunt, sed quia ex officio ministrare tenentur. Unde licet clericus sit pauper, si non ministret, non debentur ei decimae ex justitia commutativa, sed ex misericordia, vel ad summum ex religione ; e contrario vero si ministret ex officio, ei debentur ex justitia, licet alias sit dives.

10. Ad improportionem autem quae inde videtur sequi inter institutionem Dei in veteri Testamento, et hanc Ecclesiae determinationem., respondet divus Thomas, d. quaest. 87, art. 3, ad 1, nullam esse, quia in lege veteri, ultra decimas quae dabantur tribui Levi, aliae reservabantur, vel ad sacrificandum, aut offerendum, vel comedendum in templo, de quibus etiam Levitae participabant; et ultra has reservabantur aliae tertio quoque anno ad usum pauperum et peregrinorum, de quibus etiam Levitae indigentes participare poteranmt. Quae omnia constant ex Deut. 14 et 26, et explicantur a Hieronymo, lib. 14 in Ezech., in principio, circa cap. 45, qui refertur in cap. 1 de Decimis ; et de illis videri etiam potest Abul., Deut. 12, quaest. 7, et quaest. 10, et Deut. 14, post quaest. 4, et in fine; et Deut. 26. q. 4; et Rebut., tract. de Decim., quaest. 3, num. 9 et 11. At vero in lege nova tantum una decima imperatur non solum ad integram sustentationem ministrorum altaris, sed ctiam (ait Divus Thomas) ut ex eis subveniant pauperibus, et ideo non superfluunt, sed ad hoc necessarie sunt possessiones ecclesiastice, et oblationes, et primitiage simul cum decimis.

11. Sacerdotes dirites esse decimarum dispensatores censent aliqui. — Hinc Cajetanus, a. 1 et 3, d. q. 81, dixit non posse plene justificari hanc determinationem decimarum, prout in lege gratiae fit, nisi ex eo quod pro subventione pauperum simul cum sustentatione sacerdotum largiuntur, quia pro pauperibus nunquam satis sufficere possunt, licet amplissimae sint; et eolem modo expedit hanc difficultatem Castro, Contra haeres., vers. Decime , ubi pauperum egestatem ponit inter causas justificantes exactiones decimarum. Et subjungit, propter hanc causam docere peritissimos Theologos, sacerdotes etiam alias abundantes in divitiis, posse decimas recipere, tanquam earum dispensatores, ut eas videlicet pauperibus distribuant: Et qui hoc non faciunt, inquit, injuste eas retinent. Et certe Hieronymus, Malach. 3, ad hoc videtur alludere, cum sic inquit: Quod de decimis primitiisque dicimus, quee olim dabantur a po- pulo sacerdoti us, ac Levitis, in Ecclesie quoque populis intelligite, quibus preeceptum est non solun decimas dare et primitias, sed et vendere omnia quae habent et dare pavperibus, et sequi Dominum Salvatorem - quod si facere nolumus, sallem Judaeorum imitemur exordia, vt pauperibus partem demus ex toto, et Sacerdotibus, ac Lecitis bonorem debitum deferamus. Honorem utique abundantis subsidii, quem doplicem honorem appellavit Paulus, 1 ad Tim. 5, quem ibidem Hieronymus allegat; sentit ergo primitias et decimas nunc solvi ad utrumque finem, subveniendi et sacerdotibus et pauperibus. Atque hic est communis modus loquendi Patrum, qui late referuntur a Gratiano, 16, q. 1, cap. Cunctis, et sequentibus, et quaest. 7; et 13, q. 1 et 2, et nonnulla alia supra indicavimus.

12. Difficultas preecedentis responsionis. — Haec autem responsio, ut supra etiam tetigi, licet plenissime espediat totam hanc difficultatem, videtur tamen nimium coarctare potestatem et dominium ministrorum Evanugelii circa decimas, in quo videntur fieri multo deterioris conditionis, quam essent sacerdotes aut Levitae in lege veteri. Nam illi habebant proprium et verum dominium illarum decimarum, quae ipsis in solidum solvebantur; et praeterea habebant usum secundarum decimarum, quae ad offerendum et epulandum in templo reservabantur, praeter alias victimas, et sacrificia, quae vel ex praecepto vel voluntate fiebant, et magna ex parte in usum ministrorum cedebant. Et ultra hoc videntur fuisse exempti ab speciali onere eleemosynarum, quia aliae Tribus ad hunc finem tertiam Decimam reservabant, ex qua poterat sufficienter subveniri pauperibus. Igitur juxta illam responsionem videtur nimium inclinari incontrarium extremum. Et ideo non oportet ita rem hanc intelligere, ac si decimae non potuerint imperari in lege nova, ut inter Ecclesiae ministros simpliciter distribuantur, juxta mnnera et dignitates suas, sive alias habeant saecularia bona, sive non; id enim accidentarium est, et minus frequens, ideoque in moralem considerationem non venit.

13. Decimas n dominium Ecclesie et sacerdotum transferri absolute.— Ratio assertionis.—Censeo ergo simpliciter potuisse hoc modo imperari, et de facto ita fuisse hoc praeceptum impositum, ut omnes decimae in Ecclesiae dominium transferantur, et sacerdotibus ac ministris ecclesiasticis ex justitia debeantur integre, ei sine diminutione, supposito Ecclesiae praecepto in sua vi permanente, ut runc loquimur. Ratio est, quia decimae dantur pastoribus Eecclesiae ad sustentanda onera sui officii, inter quae (praeter propriam sustentationcm congruam, tam personarum quam diguitatum et status uniuscujusque) numerantur sumptus Ecclesiarum, receptio peregrinorum, et subsidia pauperum. Nam, ut recte adnotavit Cajetanus, d. q. 87, praelati Ecclesiae ex officio sunt patres pauperum, quia ut boni pastores tenentur etiam animam suam, nedum exteriora bona offerre pro ovibus suis, Joann. 10; et ideo Paulus, 2 ad Timoth. 2, ait : Oportet Eiscopum hospitalem esse. Vtem, loquendo de toto clero, includendo caput cum inferioribus praelatis et clericis, saepe necessarium est ut possint etiam temporalibus principibus subvenire ad defendendam Ecclesiam. Item saepe necesse est illis se gratos ostendere, adjuvando illos ex redditibus Ecclesiae.

14. Alie persone ecclesiastice ex decimis aluntur, licet sacramenta non ministrent. — Praeterea, licet non omnes clerici voluntariam paupertatem profiteantur, magna tamen pars personarum ecclesiasticarum hujusmodi paupertatem observat, et multi ex his decimis Ecclesiae aluntur, etiamsi ex officio non ministrent sacramenta, neque per modum stipendii decimas recipiant, sed per modum liberalis largitionis seu applicationis Pontificum. Alii vero clerici licet capaces sint haereditatum temporalium, nihilominus experientia constat, eos maxime applicari ad ecclesiasticum ordinem, qui illas non habent, sive illi sint ex communi plebe, sive ex nobilibus, quibus etiam ecclesiasticus ordo ornatur, expeditque ut, juxta suam conditionem, commode possint ex ecclesiasticis redditibus sustentari. Omnibus ergo pensatis, non est excessus in hujusmodi designatione quotae partis; et sane experientia ipsa tot annorum satis ostendit fuisse hanc determinationem Ecclesiae convenientem ac necessariam. Et licet in particulari interdum eveniat, ut quidam clerici plus nimio abundent, alii vero, et fortasse digniores, et qui plus laborant, multum egeant, id non potest imputari excessui vel superfluitati decimarum, sed interdum sunt particulaces defectus, vel casu contingentes, vel ex negligentia aliquorum praelatorum ; qui defectus non possunt omnino impediri in rebus hmanis.

15. Decima datae clericis habent respectum subventionis pauperum. — Occurritur difficultati. — Concedo ergo, sub oneribus. clericorum percipientium decimas, comprehendi subventionem pauperum, et consequenter decimas, quae ad sustentanda onera clericatus dantur, habere peculiarem respectum subventionis pauperum. Hinc autem non oportet inferre, aliquam partem decimarum non transferri in Ecclesiam, seu in clerum quoad dominium, sed solum quoad dispensationem ; hoc enim nec necessarium est, nec fortasse verum, praesertim loquendo in communi de clero: alioquin laici in rigore justitia non tenerentur saltem eam partem decimarum solvere Ecclesiae, nec illam Ecclesiae restituere, si non solvissent. Patet sequela. quia praeceptum decimarum solum pertinet ad justitiam, quatenus est solutio stipendii debiti, et quasi taxati ab Ecclesia, nam eo ipso materia illa transit in rationem justitiae : at vero pars illa, quae revera non datur clericis, sed pauperibus, non habet rationem stipendii ; non est ergo materia justitiae, sed eleemosynae. Et licet ex speciali praecepto positivo, Ecclesia obliget al dandam partem in eleemosynam per pastores Ecclesiae, tanquam per dispensatores, nihilominus totum hoc pertinebit ad circumstantiam eleemosynae. non vero ad materiam justitiae ; ergo, qui omiserit dare illam partem, peccabit contra misericordiam, non contra justitiam, et qui suo arbitrio illam dederit in eleemosynam, peccabit contra ordinem er modum praeceptum ab Ecclesia, non tamen contra justitiam, nec tenebitur aliquid restituere. Imo posset quis excusari a culpa, si propterea illam partem daret pauperibus, et non parocho, quia certo experimento scit, si intret in possessionem parochi, non esse perventuram ad pauperes. Haec autem et similia admittenda non sunt, nam plane repugnant legibus, et consuetudini Ecclesiae, et possunt afferre multa practica incommoda ; ergo.

16. Decimaee etiam in partes possent partiri a Pontificibus. —Dico ergo, decimas omnes et in integrum, transire in verum jus et dominium Ecclesia et cleri, generatim loquendo, et quantum est ex vi determinationis decimarum. Quod ideo addo, quia ipsamet Ecclesia, seu Pontifices, aut Concilia, approbantibus Ponü- ficibus, optime possunt cumulum decimarum in aliquas partes dividere, ct unam ita apphcare pauperibus, et alteram fabricae ecclesiae, ut neutra transeat in dominium parochi, aut Episcopi, vel rectoris ecclesiae, aut alterius beneficiati, quia suprema potestas dispensandi haec bona est in Summo Pontifice, et ille modus dispensationis et distributionis essc potest satis rationabilis. Et illo non obstante, semper laici tenentur integras decimas solvere ex justitia, quia respectu totius cleri absolute imperantur ut justa stipendia, et necessaria ad sustentanda onera ministrorum Ecclesiae, quamvis modus applicandi et distribuendi decimas vel partes earum, per ipsosmet Ecclesiae pastores, et praesertim per Pontiticem, variis modis determinari possit. Inter quos ille, quem diximus possibilis est, et non incongruus. An vero sit de facto, necne, non est huic loco necessarium ; quia sine illo modo distributionis recte intelligimus, assignationem decimarum habere aequitatem, et proportionem cum officio ministrorum Excclesiae, adjuncto etiam onere subveniendi pauperibus, sive haec subventio facienda sit ab ipsis ex decimis, tanquam ex bonis jam propriis, et sibi concessis in verum dominium, sive tanquam a meris dispensatoribus: uterque enim modus sufficit ad praedictam aequitatem.

11. Cur personales decime imperentur in lege nova, et non in veteri. — D. Thome prima ratio. — Tertia ratio postulabat causam, ob quam personales decimae imperentur in lege nova, cum non praeciperentur in veteri, quia hinc videtur augeri difficultas circa aequitatem hujus impositionis. Quam difficultatem attigit D. Thomas, dicta quaest. 87, art. 2, ad. 1, et duas indicat rationes, vel unam adaequatam, quae ex duabus partibus coalescit. Prima est, quia in lege veteri omnes undecim tribus extra Leviticam habuerunt in sortitione terrae suas proprias possessiones, ex quibus sufficienter poterant decimas solvere Levitis, tam pro ministerio, quam quia carebant possessionibus. At in lege nova non sunt datae possessiones fidelibus omnibus; quin pot?us maxima illorum pars praedia non habet, cum tamen aeque truantur labore et ministerio sacerdotum , unde si ex propriis operibus decimas non solverent, nullo modo contribuerent ad sustentaiionem ministrorum sibi servientium, quod praeter rationem, et aequitatem justitiae videretur. Et potest haec ratio amphus explicari, quia in lege veteri, etiamsi in singulis tribubus possent esse multi pauperes non habentes possessiones, et ideo non solverent decimas, nihilominus ipse usus sacrificiorum et caeremoniarum talis erat, ut non posset quis uti ministerio et opera sacerdotum aut Levitarum, quin per ipsasmet materias sacrificiorum et oblationum aliquo sufficienti modo contribuerent ad sustentationem Levitarum. In lege autem nova non ita est. Nam ex sacrificio, ut tale est, vel ex sacramentorum administratione, nulla utilitas temporalis, per se loquendo, provenit ministris : nam si quae oblationes cum his conjungantur, id accidentarium est, et per se loquendo spontaneum, ut supra visum est. Et ideo oportuit ut quota decimarum communis esset de se omnibus fidelibus, undecumque haberent proventus, aut lucra, cum omnibus sint communia spiritualia, quae per se et intrinsece stipendium non includunt, ut explicatum est.

18. Altera ratio D. Thomae est, quia sacerdotes Levitici, licet privati fuerint possessionibus in sortitione terrae, non fuerunt privati potestate negotiandi, et lucrandi eodem modo quo alii concives, et ideo non fuit aliis impositum onus solvendi ipsis aliquid ex suis lucris. At vero in lege nova, clerici, ui possint digne intendere divino cultui, et ministeriis spiritualibus, quibus omnino dicati sunt, arcentur a negotiationibus saecularibus et lucris, et ideo merito laicis imponitur, ut ex suis lucris aliquam partem eis impertiantur, cum propter eorum utilitatem ipsi clerici priventur similibus lucris. Quae ratio optima est : supponit tamen quod totus cumulus decimarum consurgens ex praedialibus et personalibus, non excedit convenientem quantitatem reddituum ecclesiasticorum : quod ex dictis in duobus prioribus punctis declarandum et probandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11