Caput 12
Caput 12
Quid possit consuetudo circa obligationem vel modum solvendi decimas.
1. An obligatio solvendi decimas possit auferri per consuetudinem. — Prima opinio Innocentii. — Priusquam de circumstantiis hujus praecepti dicamus, videtur haec quaestio hoc loco necessaria ; tum quia pendet ex dictis in capitibus proxime praecedentibus, et illius resolutio doctrinam in eis datam magis declarabit et confirmabit ; tum etiam quia lucem afferet ad omnia sequentia, quia majori ex parte ex consuetudine definienda sunt. Sub consuetudine autem praescriptionem comprehendimus, quamvis aliquo modo inter se differant, ut dicemus. Praecipua ergo quaestio in prasenti est, an obligatio solvendi decimas possit per consuetudinem auferri. In qua consequenter loquuntur Canonistae, ut late tractat et refert Covar., d. c.17, n. 8; et Gutierrez, d. lib. 2, c. 20, n. 31 et sequentibus, praeser- tim usque ad 38. Qui ergo dixerunt decimam deberi ex jure divino, etiam quoad quotam, consequenter asserunt nec tolli nec diminui posse per contrariam consuetudinem, quia haec non potest derogare juri divino: nam si naturale sit, illud est immutabile ; si vero est pesitivum, pendet ex divina voluntate, quae non mutatur, neque aufert legem, propter pravam hominum consuetudinem. Et hanc opinionem tenent Innocentius et Joann. And., quos tandem sequitur Panorm., in c. 7n aliquibus, de Decim., num. 7, licet satis dubius et perplexus in hac re fuisse videatur. Nonnulli vero relati a dictis auctoribus valde inconstanter loquuntur, et errant, quia ex una parte asserunt quotam decimae esse de jure divino, et ex alia affirmant posse diminui per consuetud;nem, licet non prorsus tolli; quia jus, inquiunt, divinum, licet non possit tolli, potest diminui. Quod omnino falsum est, nam ratio facta aeque probat de immutabilitate quoad diminutionem et quoad ablationem. Eo vel maxime quod lex taxans stipendium, sicut et pretium, quasi in indivisibili consistit, nam, ex eo quod praecipitur, et taxatur tanta quantitas, si illa non impletur, non servatur lex. Isti ergo, dum illa duo admittunt, licet propriam vocem ignorare videantur, in re dicunt quotam non esse de jure divino, sed aliquid aliud, quod per minorem partem impleri potest, nempe sustentatio ministrorum.
2. Alia opinio refertur. — Alii, qui inter praediales et personales decimas distinguebant, asserendo priores esse de jure divino, et posteriores de humano, consequenter distinguunt cum proportione in praesenti, dicentes, praediales nec tolli nec diminur posse per contrariam consuetudinem, utpote repugnantem divino juri; personales autem aiuni posse et diminui et tolli per consuetudinem, quia consuetudo potest praevalere contra humanam legem ; hae autem decimae tantum ecclesiastica lege debentur, ut supponitur. Atque ita distinxit Turrecr., in c. Recertimini, 16, q. 1, art. 7, cum Hostiensi et aliis, quos latius referunt Covar. et Gutier., supra. Hoc modo interpretantur multi S 7lle quippe, cap. In aliquibus, de Decimis, in quo dicitur, illas decimas necessario esse solvendas, quee debentur ex lege divina, vel loci consuetudine probata. Nam prior pars censetur posita propter decimas praediales, quas dicunt non pendere ex consuetudine, quia in lege divina taxatae sunt ; posteriorem vero partem accommodant ad decimas personales, nam, quia illae de jure humano sunt, ipsummet jus humanum potuit approbare vel tolerare consuetudinem illis derogantem. :
3. Opinio aliorum in hac materia. — Non defuerunt alii qui ahter distinguerent, dicentes consuetudinem per se solam, et non approbatam a Papa, non posse praevalere contra decimas, etiam ad diminuendas illas, sive sint de jure divino, sive de humano. Si vero sit approbata a Papa, putant sufficere, cujuscumque etiam juris sint. Ita refert Abb., d. cap. In aliquibus, et non multum refragatur. Et idem significat Gloss. ibi, ver. Consuetudinem. Late illam defendit Didac. Perez, in 1. 1, tit. 5, libr. 1 Ordin. Ratio prioris partis quoad jus divinum jam constat ex dictis : quoad humanum vero reddi potest, quia non quaecumque consuetudo potens est ad derogandum juri ecclesiastico, sed illa tantum quae rationabilis est ; consuetudo autem non solvendi integre decimas irrationabilis est. Quod declarari potest ex dictis in praecedenti capite, nam si quota decimae, secundum prudentem aestimationem Pontificum et totius Ecclesiae, est conveniens subsidium clericorum, et moraliter necessarium ad sustentanda onera illius status, profecto consuetudo diminuens illam quotam irrationabilis censenda est. Quod etiam ex effectibus declarari potest, quia necesse est per talem consuetudinem diminui, et subsidium pauperum, et divinum cultum, aut ornatum ejus, et decentiam sacerdotum, seu clericorum, quae omnia sunt a recta ratione aliena.
4. Posterior pars opinionis probatur. — Altera vero pars, scilicet, quod, interveniente approbatione Pontificis, haec consuetudo praevalere possit, si supponamus quotam decimae tantum de jure ecclesiastico deberi, facilis est; quia Pontifex potest ecclesiasticam legem immediate immutare ; ergo etiam potest id facere, approbando consuetudinem. Item, tunc cessat ratio in contrarium facta; quia Pontificis approbatio prassumitur rationabilis, et non fieri nisi ubi aliter est sufficienter provisum Ecclesiae et ministris ejus. At vero si quota decimae esset in rigore de praecepto divino, difficile videretur illam partem sustinere, quia non potest Pontifex divinum praeceptum auferre, etiam ex parte. Posset autem quis dicere, posse Pontificem cedere juri suo, vel Ecclesiarum, et hoc modo probare consuetudinem, non directe mutando jus divinum, sed quasi subtrahendo materiam ejus, sicut qui remittit promissionem, tollit ab altero obliga- tionem, nullam mutationem faciendo in jure divino naturali.
5. Alia distinctio de decima sustentationis et quote. — Alia distinctio magis recepta et communis, est de decima sustentationis, vel decima quotae. Nam contra priorem non potest valere consuetudo ; potest autem praevalere contra posteriorem, quando tota illa necessaria non est ad congruam sustentationem ministrorum. Ita tenet Covar. sup., n. 8; et Gutierrez, n. 35, et in re idem tenet Sot., de Just., q. 4, ad 4; et Aragon., 2. 2, q. 87, a.1, circa solutionem ad 5; Rebuf. etiam, tract. de Decimis, q. 13, hoc ipsum sentit, licet aliter loqui videatur, quod fere in omnibus juristis citatis observari potest ; et in Abulens. et aliis, quos statim referam. Et ex hac distinctione colligunt dicti auctores consuetudine fieri posse, ut minuantur decimae quoad quotam, id est, quod sufficiat solvere vigesimam, vel trigesimam partem, non vero posse fieri ut omnino tollantur, quia cum diminutione potest manere sufficieps sustentatio ministrorum, non vero si omnino nihil solvatur. Unde fit ut etiam in diminutione nccessario sit assignandus terminus, ultra quem jam non relinqueretur congrua sustentatio.
6. Doctrina quae ex superiori opinione infertur. — Deinde inferunt, consuetudine facile posse introduci, ut personales decimae absque culpa non solvantur. quia praediales sufticiunt ad sustentationem ministrorum. Consequenti autem ratione videtur posse inferri, ubi fuerit consuetudo solvendi decimas personales, et illa fuerint sufficientes ad sustentationem ministrorum, posse valere consuetudinem nihil solvendi de decimis praedialibus, quia tunc eadem procedit ratio Neque auctores citati hoc negant, licet illud taceant, fortasse quia vel raro, vel nunquam contingit talis modus consuetudinis. Cujus ratio esse potest, quia solventes praediales decimas ordinarie sunt divites, solventes autem personales frequentius sunt pauperes ; rationabile autem est ut divites, potius quam pauperes, ministros alant. Fructus etiam praediales sunt magis naturales, ut sic dicam, et sunt magis certi et magis noii, et ideo, ubi est consuetudo solvendi decimas, ordinarie incipit a praedialibus ; nisi fortasse in aliqua civitate (qualis potest cogitari Venetia, vel alia similis), in qua pauca, vel nulla sunt praedia, et ideo omnes vel artibus vel negotiationibus incumbunt. In hujusmodi enim locis, facile posset introduci consuetudo non solvendi decimas praediales dummodo personales persolvantur : e contrario vero non item, quia sine decimis personalibus non haberent ecclesiastici sufficientem sustentationem, ut notarunt Gregor. Lup., in lib. 1, tit. 90. p. 1; et Archid.. inlib. 1, nt. 5 lib 4 Nov. recopil., quos refert et sequitur Gutier. sup., num. 33, cum Covar., d. num. S. Ratio denique fundamentalis hujus sententiae est, quia decima sustentationis est de jure naturali : ergo debitum ejus non potest tolli per consuetudinem ; decima autem quotae de jure humano est ; ergo potest per consuetudinem tolli, vel, quod perinde est, diminui in omni illa parte quae non repugnaverit congruae sustentationi.
1. Approbatur pracedens opinio, et emplicatur. — Objectio contra priman partem. — Et haec quidem sententia in re vera est, indiget tamen explicatione quoad utrumque membram. Nam contra primum objici potest, quia supra dictum est solvendas esse primitias ex praecepto, quantitatem vero primitiarum. aut voluntate, aut consuetudine determinari. Si ergo esset consuetudo solvendi tantum quantitatem primitiarum, ut ad congruam sustentationem ministrorum sufficeret, posset ibi valere consuetudo nihil omnino solvendi ex decimis, tam praedialibus, quam personalibus; ergo non tantum decima quotae, sed etiam decima sustentationis potest consuetudine abrogari. Simile argumentum sumi potest ex oblationibus ; nam illae etiam cedunt in sustentationem ministrorum ; si ergo illae tantae sint ut sufficiant, non erit contra naturale jus vel divinum nihil omnino ex decimis solvere. Praesertim, quia supra dictum est, interdum teneri fideles ad oblationes solvendas, solum quia ministri illis indigent ad suam sustentationem; ergo, commutata proportione, quando ministri sufficienter aluntur per oblationes, poterit per consuetudinem tolli integre et omnino obligatio solvendi decimas. Tandem ecclesiis dantur a fidelibus multa praedia et bona immobilia fructifera, et solvuntur census per pia legata, vel aliis modis Ecclesiae relicti; ergo fieri potest ut ex his fructibus habeant ministri Ecclesiarum sufticientem sustentationem; ergo ibi etiam non erit juri naturali contraria consuetudo nihil omnino solvendi ex decimis ; poterit ergo praevalere. Atque ita sine ulla distinctione decimarum hoc asseruit Gloss., in c. Quia cognocimus, 10, q. 3, et in cap. 7n aliquibus, S Ille quippe, de Decim.; Abulens., quaest. 185, in cap. 22 Matth.; et eamdem opinionem constanter defendit Men- cha., libr. 2 Controver. lHlustr., cap. 89, num. S. Nec dissentit Rebuft., dicta q. 13, n. 43 et 414; ait enim non valere consuctudinem non solvendi decimas, nisi eadem consuctudo habeat, ut detur aliquid pro ipsis cecimis, nam tunc, inquit, valeret : hoc autem in omnibus dictis casibus fit.
8. Argumenta facta non procedere contra superiorem sententiam. — Dico ergo hujusmodi argumenta non procedere contra mentem et intentionem praecedentis sententiae, si convenienter declaretur. Non enim facienda est vis in voce decima, neque in hoc, quod sustentatio congrua ministrorum deducenda necessario sit ex aliqua parte aliquota fructuum praedialium, vel negotiorum, aut operum, sed in ho: tantum, quod clericis provideatur de congrua sustentatione ; nam hoc est debitum ex jure naturali; quod autem impleatur hoc vel illo modo, non est de jure naturali vel divino, et ideo si alia via sufficienter provisum est Ecclesiis, non est dubium quin possit consuetudine introduci, ut nulla alia pars fructuum vel lucrorum clericis solvatur. Et haec consuetudo dicitur esse in ltalia, atque eadem dicitur viguisse inter Graecos.
Impugnatur Covar. — Unde non video cur Covar., d. cap. 17, cum prius D. Thomae et Theologorum sententiam defendisset, postea in fine n. S, ver. Undecimo, simpliciter damnet, ut irrationabilem, consuetudinem non solvendi aliquas decimas, etiamsi sacerdotes (inquit) spiritualia ministrantes , aliunde habeant unde congrue alumenta recipiant. Nec reddit aliam rationem, nisi quia est nimia illa exemptio, si quidem ex ea tollitur recognitio, quam exhibere debent laici sacerdotibus ministrantibus eis sacramenta, praebendo eis aliquod stipendium. Verumtamen si supponantur ministri altaris habere ratione sui ministerii congrua alimenta., non possunt dici omnino privari stipendio, nec laici prorsus exempti ab illo solvendo. Ideoque, licet talis consuetudo laudanda non sit, ubi fuerit praescripta legitime, Ecclesia non repugnante, non videtur damnanda. At vero si Convarruvias loquatur in eo casu, in quo ministri Ecclesiae ab illa nihil habent, licet aliunde ex patrimonio, vel ex industria, seu arte, alimentum habere possint, tunc vera esset ejus sententia; nam esset irrationabilis talis consuetudo, ut ejus ratio probat. Nos autem loquimur semper in priori sensu.
9. Unde talis consuetudo posset oriri.— Atque hoc modo potuit contingere, ut hujus- modi consuetudines in principio introductae fuerint ex benigna conventione inter clericos et laicos, consentientibus Episcopis, et approbanie, vel saltem non repugnante Summo Pontifice. Potuerunt etiam in principio clerici voluntarie cedere juri decimarum, contenti solis spontaneis oblationibus (sicut Paulus, 1 ad Cor. 9, de se dicit, non fuisse usum potestate exigendi sustentationem, sed propriis manibus laborasse, ad ea, quaesibi necessaria erant, comparanda), et postea usu temporis illam consuetudinem praescriptam essc. Contra hunc ergo sensum non procedunt objectiones factae. Sed objici potest, quia nemo potest praescriptione liberari ab obligatione solvendi tributum regi, leg. Comperimus, cap. de Praescription. trigint., etc.; ergo minus poterit liberari a solutione divini tributi, qualis est decima, juxta cap. Tua nobis, de Decim. Respondent Abbas, Felin. et alii in cap. Ad audientiam, de Praescript., negando cousequentiam, quia tributa immediate solvuntur in recognitionem regia potestatis, decimae vero in commodum et sustentationem ministrorum, et protestatio divinii dominii est quasi annexa, et secundaria in hoc actu, nam aliis actionibus primario fit. Dici etiam potest, ob hanc et aliam rationem, jus civile non admittere illam praescriptionem, jus autem canonicum illam admittere in decimis, quia noluit cum majori rigore decimas imperare.
10. Quo sensu verum sit preceptum decimarum non tolli per consuetudinem.— Circa hanc vero partem est advertendum, ex mente D. Thomae, dicta q. 67, art. 1, et Quodlib. 6, art. 10, ad 2, quod docte animadvertit Soto, dicto art. 1, in fine, hanc consuetudinem, minuentem vel tollentem solutionem decimarum, nunquam posse ita contra Ecclesiam praescribi, ut privetur Ecclesia potestate imperandi decimas, etiam quoad quotam, non obstante tali consuetudine, quoties ad bonum Ecclesiae expedire judicaverit. Atque in hoc sensu verum est, praeceptum decimarum non posse tolli aut diminui per consuetudinem, nisi sit a Pontifice approbata, vel saltem tolerata; est autem tolerata, quandiu Pontifex illi non resistit, maxime si illam non iguoret. Verumtamen etiamsi ignoret illam, ratione juris communis ceusetur eam approbare; neque enim necessaria est specialis approbatio, quae praerequirit facti cognitionem; nullo enim jure hoc cavetur, et ex natura rei, non est necessarium, ut probant omnia quae diximus, Sufficit ergo jus commune, quod frequenter in hac materia disponit, in decimarum solutione consuetudinem attendendam esse, ut patet ex cap. Commistum, cap. Cum sint homines, et in cap. Delicti, et cap. Apostolice, de Decimis; et idem probat dictum capitulum, In quibusdam, S Ille. Sensus enim supra relatus necessarius non est, sed proprius intellectus esse videtur, decimam solvendam esse ex rigore legis quoad quotam; ubi autem minus solutum fuerit, debere esse ex consuetudine approbata; censetur autem approbata, ut dixi, eo ipso quod est legitimo tempore praescripta, et illi contradictum non est per eum, qui habet legitimam potestatem.
11. In Ecclesia est potestas ad imponendam decimam de noco, etiam contra consuetudinem. — Hoc solum ad Sunmum Pontificem spectat. — Non obstante vero hoc jure communi, et quacumque consuetudine,etiam immemoriali, semper manet in Ecclesia spiritualis potestas ad imponendam decimam de novo, etiam ubi nunquam soluta fuit, si judicaverit expedire. Haec autem potestas de facto non est in aliquo inferiori Summo Poatifice. Itaque ubi est praescripta consuetudo non solvendi quotam decimae, vel simpliciter, vel ex talibus rebus, non possunt clerici sua auctoritate illam petere vel exigere, et injuste facerent si per coactionem vellent illam extorquere. Imo neque Episcopi particulares, cujuscumque dignitatis sint infra Pontificem, possunt imponere obligationem solvendi decimam contra consuetudinen receptam. Ratio est, quia hoc est contra jus commune; inferiores autem Episcopi non possunt contra jus commune quicquam disponere, praesertim in re tam gravi, et quae potest esse onerosa fidelibus, et scandalum generare, quando de novo introducitur. At vero in Summo Pontifice semper manet integra haec potestas : nam imprimis semper potest juri communi derogare, et licite id facit ex legitima causa. Deinde potestas illa imperandi decimas, quam supra diximus Pontificem habere, divina est et per nullam consuetudinem tolli aut diminui potest. Et ideo sicut in principio, antequam esset in Ecclesia haec vel illa consuetudo, potuerunt Pontifices praeceptum decimarum imponere, ita semper possunt, non obstante quacumque consuetudine. Unde licet semper possint cedere juri suo, vel Ecclesiarum, vel connivere, aut privilegia concedere, ut capite sequenti dicam, nunquam potest seipsum privare potestate condendi hoc jus, quando et ubi expedire censuerit, neque subditi possunt ita praescribere contra hanc potestatem, quin teneantur consuetudinem relinquere, quoties Pontifex illam reprobaverit, aut mutaverit, et haec est communis resolutio, quam expresse tenet Anton., 2 p., tit. 4,c. 3, S816; et Silvest., ver. Decimae, q. 3, S Quantum ad tertium ; Covar., dicto cap. 17, num. 12; et Gutierrez allegat plures d. cap. 21, num. 51.
12. Explicatur D. Thomas dupliciter. — Et juxta haec intelligendus est divus Thomas quando in dicto articulo 1, ad 5, ait, eos, qui propler desuetudinem non solvunt decimas, non esse in statu peccati, nisi forte propter obstinationem animi habentes coluntatem non solvendi, etiamsi ab eis petantur. Duobus enim modis hoc potest intelligi : primo, quando adeo est obstinatus animus, ut licet clerici servientes Ecclesiae non habeant congruentem sustentationem, et ideo illam petant, nihilominus fideles non sint parati ad illam dandam praetextu consuetudinis ; nam hoc contra justitiam esset. Unde si fortasse ecclesia aliqua superiori tempore habebat praedia, vel alios redditus , ex quibus posset ministros sustentare, et postea per mutationem rerum et temporum ad paupertatem perveniat, et ideo de novo petat decimas, sine dubio tenebuntur fideles illas solvere, saltem in ea quantitate quae ad sustentationem sufliciat, dummodo ipsis de necessitate constet, quia jam tunc illud incipit esse debitum justitiae, et divini ac naturalis juris, quod reddendum est, etiam sine interventu humani praecepti. Imo si Ecclesia semper fuit indigens, ct nihilominus antecessores parochi non petebant decimas, nec sustentationem, sed cedebant juri suo, et aliunde victum , ac vestitum , et necessaria sibi quaerebant, postea vero succedentes clerici nolint cedere juri suo, sed petant sibi sustentationem debitam, tenebuntur fideles eam praestare, et consequenter ubicumque status Ecclesiae est hujusmodi , quamvis decimae sine peccato non solvantur, quandiu non petuntur, quia ita habet consuetudo, et quia censentur Pastores cedere juri suo, nihilominus tenentur fideles esse parati ad dandum saltem congrua, si petantur, et tunc procedit quod divus Thomas ait, illos esse in statu peccati, si sint obstinati in conirario proposito.
13. Cur D. Thomas particulam forte addiderit. — Dixit autem forte, non quia jus sit incertum, sed quia factum potest esse dubium. id est, an Ecclesia vere indigeat, et an non solutio decimarum fundetur in voluntaria cessione clericorum, vel in alia recompensatione. Tamen, supposita facti certitudine, obligatio satis certa est, quia contra naturale jus praescribi non potest , et quia liberalitas unius cedentis juri suo non potest successori praejudicium afferre , nec obligare illum, ut etiam ipse cedat juri suo. Imo neque eadem persona, Jropterea quod aliquo tempore cessit , vel dissimulavit , obligatur, aut cogitur ad non petendum postea congruam sustentatio - nem, si revera illa indiget.
14. Secundus modus explicandi.— Alio modo potest intelligi illud dictum D. Thomae de petitione decimarum, etiam quoad quotam, quamvis non tota sit necessaria ad congruam sustentationem ministrorum talis Ecclesiae, vel provinciae, vel etiamsi petatur in minori parte, nova tamen, et non solita solvi, peque propter novam mutationem et penuriam in bonis Ecclesiae factam, sed solum propter universale jus Ecclesiae, ejusque potestatem. Et in hoc sensn erit hoc etiam verum in ordine ad potestatem Pontificis, propter rationem supra factam, et quia ipse respicit universale bonum Ecclesiae, et ita potest statuere de novo aliquid, quod obliget particularem ecclesiam, vel provinciam, etiamsi ibi non sit facta nova mutatio, neque occurrat particularis necessitas, quia universalis gubernator et dispensator potest uti sua potestate propter universaliores causas. Qui ergo in hujusmodi provinciis, ubi nunc est talis consuetudo non solvendi decimas, essent in animo obstinato non reddendi, etiamsi a Pontifice praeciperentur, essent sine dubio in statu peccati mortalis. Si solum autem essent in proposito non dandi quotam decimae, vel aliam partem non necessariam ad sustentationem, etiam inferioribus clericis petentibus , tunc non essent in statu peccati mortalis. Et ita videtur clarius locutus divus Thomas, in Quodlibeto 2, artic. 8, dum ait, non obstante quacumque consuetudine, Ecclesiam posse imperare decimas, et fideles debere esse paratos ad obediendum illi : nam per Ecclesiam, supremam ejus potestatem intelligit, ut auctores citati recte intellexerunt.
15. Posse consuetudine introduci varietatem in circumstantiis decimarum.—Ex his quae diximus de virtute consuetudinis, ad minuendam vel abrogandam obligationem solvendi decimas Ecclesiae absolute et simpliciter, supposita aliunde suffticienti sustentatione ministrorum, sequitur a fortiori posse consuetudine introduci mutationem, seu varietatem in cir- cumstantiis (ut sic dicam) circa solutionem decimarum, ut, verbi gratia, quod solvantur ex his rebus, et non ex illis, quod solvantur huic loco potius quam illi, verbi gratia, Ecclesiae, ubi quis habet praedia, vel ubi recipit sacramenta. Item quod solvantur hoc ternpore, hac mensura, hoc modo potius quam illo, ut, verbi gratia, quod solum solvantur quando petuntur, vel etiamsi non petantur, vel quod solvantur in arca, aut deferantur in ecclesiam, seu domum parochi, et similia : haec enim omnia ex consuetudine pendent, ut jura supra citata docent, et in sequentibus in particulari dicemus. Ratio vero generalis est, quia jura nihil statuunt in particulari de his circumstantiis singulis, et consuetudo de se habet vim sufficientem ad introducendam humanam regulam in his rebus servandam, praesertim quando alia deest. Quod ideo addo, quia sub consuetudine comprehendi debent pacta, et conventiones humanae, seu concordia, quae in hujusmodi circumstantiis possunt transigi et constitui inter laicos et clericos, aáummodo sufficienti auctoritate confirmatae sint. Nam si sint perpetuae, Episcopi consensum requirunt; si vero ad tempus tantum vel vitam fiant, ex partium conventione fieri possunt, ut notat Glossa, in c. Ez multiplici, de Decim., per textum ibi, et c. Suggestum, et c. Nuper, eod. tit., et c. Statuimus, c. Veniens, de Transact. Denique semper in his consuetudinibus supponendum est manere integrum jus naturale dandi sufficientem sustentationem ministris Ecclesiae ; nam huic juri nunquam potest consuetudo derogare, et haec regula applicanda semper est ad particulares casus, quos infra attingemus.
16. Potest per consuetudinem aliguis liberari a solvendis decimis. — Secundo sequitur ex dictis, posse aliquem usu, et consuetudine legitime praescripta, liberari a debito solvendi decimas, vel ex parte, vel etiam in toto. Ita sentit Covarr., dicto c. 17, numer. 10, contra nonnullos Canonistas, quos ibi refert. Verumtamen illi Canonistae fundabantur in opinione supra reprobata, quod consuetudo non possit decimarum debitum tollere. Suppositis autem iis quae diximus, nulla in hoc potest esse dubitatio, quia si consuetudo potest liberare ab hac obligatione totam communitatem, a fortiori poterit unam vel aliam personam eximere, quia minus est eximere unam personam, quam omnes. Item sicut consuetudo potest abrogare legem, ita et aliquem liberare ab obligatione legis humanase : sed ostendimus hanc legem decimarum, quoad quotam, esse humanam, et ideo posse abrogari per consuetudinem; ergo eadem ratione potest limitari (ut sic dicam), seu exceptionem pati quoad unam vel aliam personam ; supponimus enim per hoc non privari ministros sacramentorum congruenti sustentatione : hoc enim jus semper dcbet manere illaesum. Et ita sequitur Gutier. sup., n. 64, citans etiam Mencha., lib. 2 Contr. lllustr., cap. 89, num. 10.
17. Objectio. — Sed objici solet, quia laicus non potest praescribere jus decimarum, id est, ut ei solvantur decimae ab aliis; ergo nec potest praescribere jus retinendi decimas, quas ipse solvere deberet Consequentia probatur. Quia haec duo paria sunt, nam retinendo decimas, quasi a seipso illas recipit : antecedens autem certum est apud jurisperitos, ex c. Causam, quae, de Preeseript., ubi videtur esse expressa diffinitio : et ratio est, quia laicus est incapax spiritualis juris, et persona incapax nunquam praescribit. Respondetur tamen negando consequentiam : nam longe diversa sunt acquirere jus decimarum, vel liberari ab onere solvendi decimas; illud enim prius est acquirere jus spirituale , nam jus obtinendi deciras spirituale est, onus autem solvendi decimas temporale, et ideo immunitas ab hoc onere, in rigore, tantum est quaedam commoditas, vel libertas temporalis, quae consuetudine praescribi potest.
18. Augetur argumenti vis. — Respondetur. — Sed urgebis, quia videtur contra justitiam, quod is, qui fruitur ministerio et labore alterius, non solvat stipendium; cur enim onus hoc aliis accrescet, cum non magis participent de hujusmodi ministerio , quam ille alius qui decimas non solvit? Respondetur posse hanc consuetudinem, legitime praescriptam, non esse contra justitiam, nam vel injustitia consideratur respectu parochi, vel respectu aliorum parochianorum, qui solvunt decimas. At vero respectu parochi, non est injustitia, quia supponitur habere congruentem sustentationem, et illius parum interest quod ab hoc vel ab illo solvantur; integrae autem decimae non debentur illi, nisi juxta consuetudinem praescriptam. Neque etiam respectu aiiorum parochianorum intercedit necessario injustitia ; tum quia fieri optime potest ut, licet alius non solvat decimas, ipsi non plus solvant; tum etiam quia potest interdum rationabilis causa intervenire eximendi aliquem privatum a communi onere aliorum, et quando invenitur consuetudo praescripta legitime, praesumitur exemptionem illam ex aliqua legitima causa factam esse, imo etiam praesumitur privilegium aliquod praecessisse, vel saltem bona fide reputatum semper esse, quia non est verisimile pastores, et parochos, ad quos pertinebat jus talium decimarum, tanto tempore cissimulasse, et patienter tolerasse non solvi sibi decimas sine aliquo justo titulo.
On this page