Caput 13
Caput 13
De tempore necessario ut consuetudo non solvendi decimas sit legitime praescripta.
1. Quanto tempore opus sit ad prescribendum in decimis. — Aliter de conmunitate loquendum, aliter de particulari in hac materia. —bDicendum est imprimis, in hac praescriptione servandam esse regulam capit. primi de Praescriptionibus, in 6: oportere talem consuetudinem immemorialem esse, vel necessarium esse ostendere titulum, in quo talis praescriptio fundata fuerit. Nam ad praescribendum contra Ecclesiam in his quae simul sunt contra jus commune, talis modus consuetudinis et probationis ibi postulatur : haec autem praescriptio, de qua loquimur, et est contra Ecclesiam, et contra jus commune, ut constat; ergo in ea jus illius decreti servandum est. Et ita docent, allegando alias, Covarruvias, dicto cap. 17, n. 7, 8 et 10; et Gutierrez, n. 65 et 67; et Molina, tract. 2 de Just., disp. 75. Addunt vero iidem auctores, non esse eamdem rationem de consuetudine totius communitatis in non solvendis decimis, quia in illa sufficit tempus quadraginta annorum, etiam sine titulo, juxta capitulum ultimum de Consuetudine, adjuncta Glossa, verb. Legitime preescripla, et quae ibi a Panormitano et aliis notantur, et cap. Auditis, de Praescriptionibus, cum similibus.
2. Impugnatur tradita differentia. — Responsio. — Contra hanc vero differentiam obstare videtur ratio supra facta, quod facilius videtur eximere unam personam ab onere solvendi decimas, quam totam communitatem ; si ergo, ut praevaleat consuetudo totius communitatis contra debitum decimarum, sufficit tempus quadraginta annorum absque alio titulo, cur in privata persona ultra tempus quadraginta annorum postulatur titulus, et, deficiente titulo, immemorialis consuetudo requiritur ? Ad hoc respondent dicti auctores, et rationem diversitatis reddunt, quia peculiaris persona non ceximitur ex vi solius consuetudinis, sed ex vi praescriptionis: communitas autem eximitur ex vi consuetudinis absque praescriptione, et ideo praescriptio privatae persona regulanda est juxta jus statutum in dicto capite primo, de Praescriptionibus, in sexto, quod de Praescriptione contra Ecclesiam, quae fit resistente jure, expresse loquitur. Hllud autem jus, cum odiosum quodammodo sit, et restringens, non est extendendum ad consuetudinem, quae non est praescriptio, qualis est consuetudo totius communitatis de non solvendis decimis. Cum ergo juxta jus commune ad talem consvetudinem sufficiat tempus quadraginta annorum cum aliis conditionibus requisitis, ut suum effectum habeat, idem dicendum erit de consuetudine communitatis non solvendi decimas.
3. In quo differant consuetudo et praeescriptio. — Responsio quorundam impugnatur. — In hac vero resolutione, quam veram existimo, statim occurrit illa difficultas, cur vel in quo praescriptio a consuetudine distinguatur : quia praescriptio essentialiter videtur includere consuetudinem, cum nihil aliud sit quam jus quoddam usu longi temporis bona fide acquisitum ; usus autem longi temporis et consuetudo idem esse videntur , et e contrario omnis consuetudo debet esse legitime praescripta, ut vim habeat, ut dicitur in dicto cap. ult. de Cons. Omnis ergo consuetudo praescriptionem aliquam inducit. Quae est ergo illa differentia ? Et quae reddi potest ratio ob quam, ad consuetudinem non solvendi decimam, sufficiat tempus quadraginta annorum absque titulo, non vero ad praescriptionem? Item, cur immunitas privatae personae a debito decimarum vocatur praescriptio, et non liberatio etimmunitas totius communitatis ? Quod enim aliqui respondent, praescriptionem, et consuetudinem differre , quod praescriptione jus acquiritur privatis personis, consuetudine autem communitati , et est petitio principii, et ad summum est quaedam vocabulorum accommodatio, non vero declarat rationem ob quam plus in privata persona quam in communitate postuletur. Eo vel maxime quod etiam communitas potest praescribere tam contra aliam communitatem, quam contra personas privatas, ut civitas contra civitatem, et contra cives, ut est res clara.
4. Assignatur discrimen. — In hac differentia assignanda inter consuetudinem et praescriptionem laborant jurisperiti, cum Glossa, in cap. ult. de Consuet., et in c. ult., 18, g. 2; Covarruvias, allegans alios, in regula Possessor, 2 p., S 3, n. 2; et Matienzo, in lege 1, titul 7, lib. 5 Novae Recopilat. Gloss. 6, n. 3; Molina, libr. de Primogeniis, cap. 6, n. 10 ; Gutierrez, qui alios etiam refert, dicto cap. 21, num. 68 et seqq. Omissis vero variis differentiis , quas ibi assignant , breviter dicendum videtur, si ad usum tantum terminorum attendamus, variam et multiplicem esse, nam interdum consuetudo consummata vocatur praescriptio, et e converso, ut ex Paulo de Castro notavit Gutierrez supra. In rigore vero illa duae voces videntur se habere, ut generalis et specialis ; nam omnis praescriptio consuetudo quaedam est, ut ratio supra facta probat , non tamen omnis consuetudo est praescriptio, ut statim declarabimus. Hinc ergo est, ut consuetudo soleat interdum a praescriptione distingui, applicando genericum nomen uni speciei, prout est Dialecticis consuetum, et hoc modo loquuntar auctores citati in praesenti puncto.
5. Prescriptio est quid facti, consuetud» autem est quid juris. —Differentia autem quae constituenda videtur inter praescriptionem et consuetudinem, et ad rem praesentem maxime facit, est, quod praescriptio videtur esse quid facti (ut sic dicam ); consuetudo autem quid juris, accipiendojus, prout ad legem pertinet, quia etiam illa vox aequivoca est. Nam jus interdum sumitur pro lege, interdum vero pro facultate utendi vel non utendi aliqua re, ut est dominium, vel servitus, et alia hujusmodi. Et jus hoc posteriori modo sumptum vocamus quid facti, quia non constituit legem, nec aliquid illi aequivalens, sed respicit tantum dominia , et potestates morales utendi rebus. Hoc ergo modo dicimus praescriptionem esse quid facti, quia per se non constituit vel mutat ins legale, sed mutat dominia rerum, vel eequivalentia jura, quae, generaliter loquendo, consistunt in facultate utendi vel non utendi rebus; consuetudinem vero specialiter sumptam dicimus esse quid juris, quia proprie dicitur consuetudo , illa quae habet vim legis, vel quae habet vim abrogandi legem, seu liberandi a jugo legis; nam semper privatio ad habitum reducitur, et ejusdem ordinis reputatur. In qua differentia res ipsa satis nota est, nam sine dubio invenitur ille duplex modus juris, seu facultatis, ut constat ex materia de legibus , et justitia et jure. Constat etiam utrumque illorum posse usu ac frequentia actuum acquiri, ut ex eisdem materiis manifestum est. Quod autem vocabula consuetudinis et praescriptionis ad illa duo significanda recte accommodentur, ex usu sapientium est etiam notum, sufficitque ad usum terminorum. Maxime cum non habeamus alias voces, quibus illa duo distincte significemus.
6. Ex hac ergo differentia expeditur optime difficultas tacta, et redditur ratio discriminis supra constituti circa tempus praescriptionis privatae personae, vel consuetudinis communitatis de non solvendis decimis. Nam privata persona non potest liberari a lege decimarum per solam vim consuetudinis stricte sumptae, et ideo ut liberetur. necesse est ut proprie praescribat cum omnibus conditionibus in jure requisitis ad veram praescriptionem talis rei. Ratio autem cur non possit liberari per consueiudinem, est, quia unus tantum personae usus longaevus non potest legem introducere, nam lex proprie respicit communitatem. Et eadem ratione privatus usus unius personae non potest legem abrogare, neque immutare, quia ejusdem rationis et potestatis est ferre aut abrogare illam, vel in illa dispensare. Et hinc est ut privata persona nunquam eximatur ab obligatione legis, propter diuturnam non observantiam ejus, etiamsi ex ignorantia invincibili bona fide in illa perstiterit, sed, quamprimum ignorantiam depulerit, incipiat lege obligari. Ergo per puram consuetudinem, ut est quid juris, non potest aliquis eximi ab obligatione pracepti solvendi decimas; oportet ergo ut eximatur per praescriptionem, ut est quid facti, id est, ut potest dominia rerum augere vel mutare, obligationes et debita extinguere, servitutes introducere, vel ab illis liberare, et similia.
7. Diuturnus usus communitalis habet vim introducendi legem. — At vero communitas potest liberari a jugo decimarum per consuetudinem, ut est quid juris; et ratio est, quia frequens et diuturnus usus communitatis habet vim introducendi legem, et ideo potest etiam illam abrogare, si legitimo tempore duret. Ad abrogandam autem legem ecclesiasticam, sufficit consuetudo quadraginta annorum, ut ex materia de legibus notum est, ideoque etiam suflicit ad abrogandum praeceptum de solvendis decimis respectu talis communitatis, in qua illa consuetudo introducta tolerata est. Imo sunt, qui putent minus tempus sufficere, ut lex ecclesiastica per contrariam consuetudinem abrogetur. Sed hoc in generali pertinet ad materiam de legibus : in hac vero particulari lege decimarum, omnes auctores hoc tempus requirunt. Estque securior sententia, tum quia est juri communi conformior, esto non sit in illo satis; tum etiam quia illa consuetudo est in grave damnum Ecclesiae, et ideo temperanda est; tum etiam quia non potest prudenter praesumi in minori tempore de tacito consensu Pontificis, sine quo nihil potest consuetudo illa operari. Ob dictam vero causam, in communitate non petuntur conditiones aliae ad praescriptionem requisitae ; non quidem quia communitas etiam praescribere non possit, hoc enim non est in universum verum, ut objectiones probant, sed quia non oportet expectare rigorosam praescriptionem, sed sola consuetudo suffticit, ut notatum est.
8. Ad praescriptionem requiritur bona fides, non vero in consuetudine. — Quando presumatur bona fides in consuetudine, etiamsi non constet de titulo. — Potest denique haec ratio amplius explicari ex alia differentia notanda inter praescriptionem et consuetudinem, sumptas eo modo quo a nobis explicatae sunt. Nam ad praescriptionem requiritur bona fides in praescribente, ab initio temporis usque ad consummationem ejus, maxime secundum jus canonicum, ut suppono ex toto titulo de Praescriptionibus, et ex propria materia. At vero ad consuetudinem abrogantem legem, non requiritur bona fides toto tempore illius. Nam in principio, quando consuetudo nititur contra legem, solet inchoari cum mala fide, et per actus pravos, utpote legi contrarios, ut omnes fatentur, alias nulla consuetudo humana posset legem positivam abrogare. Ex hac ergo differentia sequitur, merito ad praescriptionem non solvendi decimas in particulari persona postulari immemorialem consuetudinem, aut in illius defectum postulari saltem consuetudinem longi temporis cum titulo. Quia, ut praescriptio inducatur, requiritur bona fides; quando autem consuetudo est immemorialis, praesumitur bona fides, etiamsi de titulo non constet ; quia, sicut initium consuetudinis extra memoriam hominum est, ita etiam facile potuit oblivisci titulus, et ideo prassumitur bonus, cum probari non possit malus : imo, si conjectura utendum sit, verisimilius apparet, tam diuturnum et constantem usum non potuisse sine bona fide introduci. Imo, licet in principio male inchoatus fuisset, postea potuit bona fide continuari, et ex quo coepit bona fides, potuit etiam sufficienti tempore praescribi, quia immemoriale tempus totum hoc comprehendere potest, et ideo totum praesumitur, quando aliud non constat.
9. Quando praesumatur mala fides in consuetudine. — At vero quando de initio consuetudimis constat, et non apparet titulus, eo ipso merito praesumitur mala fides, quia actus sine legitimo titulo factus contra communem legem de se malus est. At vero actus ille quo inchoatur praescriptio, nisi habeat legitimam excusationem, de se injustus est, quia est, verbi gratia, usus vel detentio rei alienae, et ideo nisi ostendatur titulus, contra se habet praesumptionem, maxime in praesenti, ubi non solvere decimas est contra jus commune, et adeo gravc, ut difficile dispensetur, aut privilegium contra illud concedatur. Item quia non potest quis in eo casu justam causam oblivionis tituli allegare, cum ipsummet initium consuetudinis immemoriale non sit. Át vero ad consuetudinem alicujus communitatis de non solvendis decimis, sufficere censetur tempus quadraginta annorum absque alio titulo, quia, ut dixi, illa non est praescriptio, sed aliud genus consuetudinis, in quo in principio non requiritur bona fides, et ideo non postulatur praesumptio ejus, sed sive praecesserit, sive non, consuetudo est sufficiens ad derogandum legi, dummodo habeat alias conditiones in tali consuetudine requisitas, et praesertim quod sciente et tolerante Pontifice, ad eum statum pervenerit. Et per haec satis responsum est ad difficultates omnes supra insinuatas.
On this page