Text List

Caput 14

Caput 14

Quid possit summus pontifex in remittendis vel dispensandis decimis.

CAPUT XIV. QUID POSSIT SUMMUS PONTIFEX IN REMITTENDIS VEL DISPENSANDIS DECIMIS.

1 Prima difficultas, an Pontifex possit abrogare totam legem decimarum. — Ex potestate Summi Pontificis, insurgit specialis difficultas circa doctrinam capitis undecimi, quae hoc loco expedienda est, et simul declarabimus quantum extendatur potestas pontificia, vel prout in ipso est, vel prout participatur ab aliis Episcopis, tam circa jus decimarum, quam circa proventus seu redditus ipsos. Quod magna ex parte attingit materiam de beneficiis, non tamen involvemus illam, sed tantum nonnulla fundamenta jaciemus. Difficultas ergo est, quia videtur sequi ex dictis, Pontificem Summum posse abrogare totam legem decimarum, salva tantum congrua sustentatione clericorum. Consequens nulla rationc videtur admittendum, quia esset in magnam perniciem Ecclesiae, et in destructionem, et non aedificationem; ergo. Sequela patet, quia dictum est praeceptum decimarum, quoad quotam, esse mere ecclesiasticum, solumque pertinere ad jus divinum naturale ratione congrui stipendii : Pontifex autem potest abrogare totum id quod est de solo jure ecclesiastico, quia totum pendet ex voluntate ipsius, quia per quam voluntatem introductum est, potest etiam tolli; nam si affirmatio est causa adaequata affirmationis, negatio erit negationis.

2. Secunda, an possit sibi capere decimas, relinguendo ecclesiasticis sufficiens stipendium. — Tertia, an possit liberare a decimis quem voluerit. — Secunda difficultas est, quia sequitur posse Pontificem sibi usurpare totas decimas quoad quotam, relinquendo caeteris inferioribus omnibus ecclesiasticis ministris solum certum stipendium, sufficiens ad congruam sustentationem, juxta uniuscujusque statum. Consequens est durissimum, et nulio modo admittendum. Sequela patet, quia Pontifex habet in se supremam potestatem ; ergo in rigore solum tenetur ad id, ad quod jure divino naturali obligatur , nam positivum ipse potest mutare; sed dando aliis stipendium sufficiens, satisfacit juri divino naturali; ergo usurpando reliqua, contra nullam legem facit: ergo potest licite id facere. Tertia difficultas similis est, quia sequitur posse Pontificem suo arbitrio liberare quem voluerit a debito solvendi decimas, et dare, cum voluerit, jus recipiendi illas, vel applicare illas ad hunc vel illum locum, aut personam, ita ut etiam licite id faciat, si ex rationabili causa, vel saltem valide, etiamsi absque illa pro sola voluntate faciat. Consequens autem non est admittendum; ergo. Sequela probatur eodem modo quo aliae, quia in omnibus illis factis nihil est contra jus naturale, sed tantum contra ecclesiasticum.

3. Quorumdam opinio. — Circa quaestionem hanc multi ex Canonistis docuerunt, Summum Pontificem non posse tollere in totum, seu absolute et simpliciter praeceptum de decima solvenda, etiam quoad quotam; sed solum posse eximere aliquem ab hac obligatione, et concedere huic vel illi usum aut jus decimarum. Ita tenuit Glossa, in cap. A nobis, de Decimis, quam scribentes fere sequuntur, Hostiens., Joann. Andr., Panorm., et alii, tum ibi, tum etiam in cap. Zicet, et c. Ad audientiam. et c. Ez parte tua, eodem titul. Fundantur autem quoad primum dictum in hoc, quod praeceptum decimarum est divinum, et ideo non potest in totum abrogari a Papa. Confirmant hoc et declarant, quia Deus ipse retinuit sibi decimas in signum universalis dominii, juxta cap. Tua nobis, de Decimis; non potest autem Papa facere quin homines recognoscant Deum ut universalem dominum.

4. Posse aliquos ewimi a decimis. — Nihilominus vero addunt posse Pontificem eximere aliquos particulares ab onere solvendi decimas, quia potest, inquiunt, remittere ex parte jus divinum et naturale. Ponit Glossa illa exemplum in jure libertatis humanae, quod naturale est, et ideo non potest in totum tolli; non enim possunt omnes homines fieri servi; potest autem ex parte remitti, quia possunt aliqui in servitutem redigi. Aliter vero Panorm. et Hostiensis, cum existiment praeceptum hoc decimarum pertinere ad moralia, differentiam constituunt inter illud et alia moralia, quod alia non possunt per Pontificem tolli nec remitti, quia continent imniutabilem honestatem. In hoc autem praecepto duplicem distinguunt considerationem : una est, quatenus ordinatur ad recognitionem supremi dominii Dei, et hac ratione dicunt non posse tolli omnino a Papa. Alia consideratio est, quatenus concernit commodum clericorum, et hac ratione dicunt posse ex parte, et quoad aliquas personas remitti. De tertio autem puncto, scilicet de potestate applicandi decimam, ad hanc vel illam personam, ait Panormitanus rem esse claram, quando personae sunt ecclesiasticae, quia ibi nihil fit contra praeceptum divinum, seu ad summum contra ecclesiasticum. Si vero decimae conferantur laico, est inter Canonistas nonnulla dissensio, quam in sequentibus attingemus: nunc de duobus primis punctis pauca dicenda sunt.

5. Refellitur primum Canonistarum dictum. — Primum ergo dictum Canonistarum falso nititur fundamento, quia, ut ostendimus, totum hoc praeceptum decimarum non est de jure divino mere positivo, quia jus positivum legis veteris omnino cessavit; in lege autem evangelica, nullum est jus positivum divinum de decima quoad quotam; et licet inveniatur jus evangelicum de decima sustentationis, illud non est proprie positivum, sed est explicatio juris naturalis, quod in Ecclesia locum habet, supposita institutione ejus et ministrorum illius. Ex hoc ergo jure divino solum potest colligi, Pontificem non posse dispensare, aut efficere quominus ministris evan- gelicis congrua sustentatio debeatur, quia hoc est contra jus naturale. Si autem ipse alio sufficienti modo provideat clericis et Ecclesiis de sustentatione congrua, ex illo principio non potest ostendi hoc esse extra Pontificis potestatem. Nec confirmatio illa de recognitione universalis dominii divini ahcujus momenti est ; nam, licet sit de jure naturali haec recognitio, et protestatio illius per aliquod signum sensibile, determinatio autem hujus signi per solutionem decimae non est de puro jure naturali, ut est evidens ex dictis in principio hujus libri. Quod si illa determinatio facta est in lege veteri, quoad illam fuit jus illud positivum et temporale, licet divinum; et inde jam nunc non obligat, ut lex divina fuit. Ac subinde si talis determinatio nunc etiam est in lege gratiae, solum est in quantum Ecclesia vult illam facere, et in ea imitari antiquum jus divinum ; et ideo. quantum est ex hoc capite, per eamdem Ecclesiam poterit talis determinatio auferri, et constitui ut illa recognitio universalis dominii Dei fiat per alias oblationes, vel contributiones, praeterquam quod etiam fit per divinum sacrificium.

6. Refellitur secundum punctum.—Praeterea in secundo puncto non satis constanter loquuntur. Nam verum jus divinum, ut supra dixi, non solum non potest in totum auferri, verum etiam nec diminui circa propriam materiam suam. Quod imprimis clarum est in jure naturali, seu morali proprio, id est, quod ex se necessarium est, seclusa omni lege positiva, divina et humana: nam quod est contrarium tali juri naturali, intrinsece malum est, et prohibitum quia malum, non malum quia prohibitum ; et ideo in quocumque individuo semper est malum, quia semper secum defert intrinsecam rationem suam; ergo tale jus non solum in totum, sed etiam quoad quamcumque partem immutabile et irremissibile est, maxime per potestatem homini concessam. Neque exemplum adductum a Glossa ad rem facit, quia, quod homines sint liberi, et non servi, non est de jure naturali praeceptivo (ut sic dicam), sed de jure naturali concessivo, seu creativo ( ut sic etiam rem declarem); si enim puram naturam hominis consideremus, ab illa habent homines naturaliter ut liberi procreentur. Non est autem aliqua lex naturalis, quae praecipiat ut homines in illa libertate conserventur aut generentur semper. Et ita cum jus libertatis dicitur naturale, illud jus non est proprie lesale, sed dominativum, ut supra in simili distinxi ; quia videlicet dominium libertatis, seu propriarum actionum, naturale est, et ideo auferri non potest, nisi ex legitima causa et potestate; nam quod hoc modo auferatur, non est prohibitum praecepto naturali. Et in idem cedit, quod alias dici soet, libertatem esse de jure naturae negative, non affirmative, quia lex naturalis non facit hominem servum, neque etiam positive praecipit ut semper sit liber. In illo ergo exemplo nec tollitur, nec remittitur jus naturale praeceptivum, de quo tantum in praesenti sermo est.

7. Differentiam supra traditam non subsistere. — Objectioni respondetur. — Differentia autem a Panormitano et Hostiensi assignata, inter hoc praeceptum et alia moralia, subsistere non potest, supponendo, ut supponunt, hoc etiam praeceptum morale esse. Nam si jus naturae determinate praecipit ut homines habentes fructus terrae, solvant Deo quasi tributum decimae partis, in recognitionem universalis dominii ejus, nullus hominum poterit eximi ab hac lege, sicut nullus filius eximi potest a lege honorandi parentes, et sicut nullus hominum potest eximi a lege colendi Deum cultu externo illi naturaliter debito, quicumque tandem ille sit. Quapropter ex illo principio non solum deherent concludere, hanc recognitionem divini dominii non posse in universum auferri, verum etiam nec posse diminui, aut aliquem ab illa eximi. Verumtamen quia jus illud quoad talem determinationem, ut dixi, naturale non est, ideo, quantum est ex hoc capite, non minus in totum auferri, quam ex parte remitti potest. Addo quod, licet hoc jus esset positivum divinum, nihilominus dicendum jam esset non posse ex parteremitti magis quam auferri in totum, quia non potest Pontifex dispensare in jure divino positivo, nisi fortasse in casu sibi specialiter concesso. Unde sicut non potest auferre praeceptum divinum confitendi vel communicandi, ita non potest cum aliqua personain talibus praeceptis dispensare. Dices posse Pontificem remittere decimas debitas Ecclesiae, etiamsi debeantur jure divino, quia hoc non est dispensare in praecepto divino. Respondeo imprimis hoc non satis esse, ut dicatur remittere ipsum jus divinum in parte. Nam hoc modo quilibet parochus, vel beneficiatus habens jus ad decimas, potest eximere aliquem, remittendo jus suum ; nam ibi intervenit quaedam virtualis donatio, et consequenter ex parte alterius praecedit virtualis solutio, per quam servat praeceptum sol- vendi decimas. Deinde illa remissio facienda a Pontifice solum haberet locum in decimis ad ipsum speciali titulo pertinentibus, quia non faceret illam per potestatem supra legem decimarum, sed per jus proprium, seu dominium quod haberet circa tales decimas.

8. Pontificis potestatem dupliciter spectari. — Omissis ergo fundamentis illius doctrinae, et supposita communi sententia Theologorum supra explicata, circa modum quo decimae sunt de jure divino, vel ecclesiastico, advertendum ulterius est, potestatem Pontificis quoad jurisdictionem seu administrationem ecclesiasticam, duobus modis spectari posse. Primo, secundum se, seu nude sumptam, quomodo dici potest quaedam absoluta potentia ; secundo, prout subest directioni et regimini Spiritus Sancti, quomodo dici potest potentia quaedam ordinata. Rursus in usu hujus potestatis distinguendum est inter licitum et validum. Multa enim per potestatem jurisdictonis fiunt, quae licet illicite fiant, facta tenent. Quanquam e converso nihil tiat invalide, quin etiam illicite fiat, per se loquendo,seu nisi ignorantia excuset, quia semper ibi intervenit illicita ucurpatio jurisdictionis, seu potestatis quae non habetur. Optimus autem usus potestatis est, quando et est validus et licitus.

9. Pontifex quomodo calide possit decimas omnino tollere.— Dico ergo primo Pontificem, absoluta potestate utendo, posse omnino obligationem decimarum tollere, ita ut si id faceret, factum teneret, quamvis male faceret, salvo tamen semper naturali jure alendi ecclesiasticos ministros. lta docent communiter Theologi supra citati, quos Covarruvias, Gutierrez, et alii moderni Canonista, sequuntur, ex principio posito, quod haec obligatio est de jure ecclesiastico; potest autem Pontifex auferre totum ecclesiasticum praeceptum, quia semper pendet ex ejus voluntate, non ut talis vel talis persona est, sed ut Pontifex est. Si ergo, per impossibile, daretur casus in quo Pontifex totum hoc praeceptum abrogaret, laici non tenerentur ad quotam decimae solvendam, neque in rigore ad aliquam determinatam partem fructuum , sed retinerent tantum naturalem obligationem alendi ministros suos: hanc enim auferre non potest Pontifex, etiamsi universa ecclesiastica praecepta everteret per impossibile (ut dixi). Et consequenti ratione, si in eo casu Pontifex non determinaret modum alendi ministros, Episcopi possent et deberent illum determi- nare, quia sunt ordinarii pastores, et habent sufficientem jurisdictionem, nisi impediantur. Quod si ipsi etiam hoc facere omitterent, tunc ipsimet fideles prudenti arbitrio possent modum illum determinare, praesertim per modum compositionis cum suis clericis divina ministrantibus. Et juxta hanc assertionem, et sensum ejus, existimo intelligendos esse auctores modernos, dicentes posse Pontificem remittere decimam , reducendo illam in vigesimam aut trigesimam partem, non tamen posse in universum praeceptum de decimis auferre, ut videre licet in Soto, dicto libr. 9 de Just., quaest. 4, artic. 1; Covarr., dicto cap. 11,a num. 9; Gutierrez, dicto cap. 21, n. 30, qui alios allegant. Intelligunt autem, ut aperte explicant, non posse auferre in totum praeceptum decimarum, quatenus continet sustentationem necessariam ministrorum, vel nisi haec aliunde suppleatur. Posset etiam id interpretari juxta sequentem assertionem.

10. Quomodo non possit Pontifea decimarum legem abrogare. — Dico secundo, simpliciter loquende, non posse Pontificem legem decimarum in totum abrogare, etiam quatenus ecclesiastica est. In hoc Canonistis assentior, Theologis non repugnantibus, ut ex declaratione patebit: nam imprimis certum est talem abrogationem non posse licite fieri, quia non esset dispensatio, sed dissipatio reddituum ecclesiasticorum. Deinde talis usus supremae potestatis a Christo datae Pontifici, sine dubio cederet in gravissimum et generale damnum totius Ecclesiae, non solum temporale, sed etiam spirituale; tum quia necessario fieret consequens, ut divinus cultus, et maxima ex parte minueretur, et fere in universum indecenter, vel sine convenienti ornatu et honore fieret. Praeterea ecclesiasticae personae vilescerent, essentque veluti mercenarii operari laicorum, et ita ab eis contemnerentur, et saepe etiam cogerentur ad sacramenta indigne tractanda. Unde ulterius ipsimet clerici habentes animarum curam, nec de illa essent multum solliciti, humano et morali modo loquendo, neque in administrando suo munere auctcritatem et libertatem necessariam habere possent. Tandem subventio pauperum et miserabilium personarum magna ex parte periclitaretur. Hinc ergo magna cum probabilitate inferimus, cum ad providentiam Spiritus Sancti pertineat regere et gubernare supremam potestatem Pontificis, ut non erret, saltem cum notabili et communi detrimento iotius Ecclesiae, fieri non posse ut eum hujus- modi abrogationem facere permittat. Hoc ergo modo dicimus simpliciter non posse in totum tollere decimas, sicut etiam alibi diximus non posse ecclesiasticam immunitatem abrogare, vel ecclesiasticas ceeremonias auferre, aut similibus modis universalem Ecclesiae statum perturbare. Atque hic etiam loquendi modus consentaneus est modo loquendi ipsorum Pontificum, ut constat ex c. Litteras, de Restit. spoliat., cum similibus.

11. Pontifex potest cum aliquibus dispensare in decimis —Dico tertio : potest Summus Pontifex in particulari eximere aliquos a solutione decimarum, non tantum cedendo juri suo, sed dispensando, vel in praecepto ipso solvendi decimas, vel in usu et applicatione ipsorum fructuum decimarum. Tota haec assertio communis est, et satis certa ex usu ipso, et praxi Pontificum; frequenter enim haec privilegia conceduntur, ut colligitur ex c. A nobis, et c. Ha parte, de Decimis; et ex cap. Nuper, eodem titulo, eadem potestas colligitur, quamvis similia privilegia ibi aliquo modo restringantur. Eadem potestas colligitur ex c. 2 de Ecclesiis aedificandis, et ex c. ult. Ut lite pendente, et ex variis privilegiis religionibus concessis, quae interdum satis ampla snnt, et juri etiam communi derogant, quae fortasse inferius tractando de statu religionis explicabimus : hic enim provinciam hanc non assumimus, ne doctrina ordinem pervertamus. Videri potest interim Joannes Azorius, in 1 tom., lib. 7, c. 31, q. 6,1 et S. Ratio denique est, quia praeceptum solvendi decimas, ecclesiasticum est, ut saepe dixi, et ideo per potestatem ecclesiasticam possunt aliqui eximi ab ejus obligatione. Dices praeceptum hoc naturale esse, saltem quoad decimam sustentationis; ergo dispensatio Pontificis non poterit omnino eximere a decimis solvendis, saltem quoad sustentationem. Respondeo, quamvis naturale jus dictet, dandam esse ministris congruentem sustentationem, non tamen dictare ut detur ab omnibus et singulis personis, seu membris communitatis ; ideoque potest Pontifex eximere omnino aliqua membra in particulari, dummodo ex decimis. quas ali solvunt, habeant ecclesiastici ministri congruam sustentationem, vel aliunde eis sufficienter sit provisum; haec enim conditio semper subintelligenda est, ne illam repetere necessarium sit.

12. Dispensatio in decimis reguirit justam causam. —Et ex ratione data constant aliae partes assertionis, scilicet, hoc privilegium non concedi per modum donationis, seu cessionis ex rebus propriis, vel pertinentibus ad proprium et speciale jus Pontificis. Nam constat generaliter privilegia concedi respectu cujuscumque Ecclesiae, episcopatus, vel beneficii. Datur ergo per modum dispensationis in lege communi, ut probatum est. Vel certe intelligi etiam posset per modum applicationis talium decimarum ad usum et sustentationem eorum quibus tale privilegium conceditur, ut in privilegiis religiosorum facile considerari et credi potest. Unde circa hujasmodi dispensationes ac privilegia imprimis necessaria est justa causa, saltem ut licite concedantur; quia dispensatio in lege communi causam justam requirit, ut licite fiat, sicut in materia de legibus constans est. Maxime vero est necessaria talis causa, quando dispensatio redundat in aliquod praejudicium vel gravamen aliorum, ut in praesenti cortingit; nam exemptio aliquorum a decimarum solutione minuit redditus ecclesiasticorum. Quocirca, etiamsi haec dispensatio consideretur ut distributio et applicatio reddituum ecclesiasticorum, magnam causam requirit, ut aliis applicentur, quam illis quibus ex communi et ordinario jure competebant. An vero haec causa necessaria sit etiam ad valorem concessionis, statim dicemus. Est enim ulterius considerandum qualis sit persona, qua a solutione decimarum eximitur: potest enim esse vel ecclesiastica, vel laica.

13. Exemptio a decimis, ecclesiasticis facile potest concedi. —De ecclesiasticis indubitatum est apud omnes, facile posse illis hanc exemptionem concedi, ut advertunt Anton., et Panormit. in c. A nobis de Decimis. Imo, si quis recte consideret jura omnia, et indulta quae supra ad hoc confirmandum allegavimus, inveniet, per illa omnia concedi hoc privilegium ecclesiasticis personis; nam religiosi omnes in hoc ordine continentur. Unde certum existimo, privilegium hoc ecclesiasticis concessum validum semper esse absque alia extrinseca causa, tum quia ipsamet subventio personarum ecclesiasticarum, vel alicujus particuliaris ecclesiae est causa justa, et quasi intrinsece inclusa in hac dispensatione; tum etiam quia per hoc privilegium non immutatur generalis ratio, et quasi adaequatus finis, et per se intentus in decimis, qui est divinus cultus, et sustentatio ministrorum Dei ac pauperum; sed immutatur particulare jus applicandi hanc partem decimarum huic ecclesia vel illi, his personis vel illis; hoc autem licet aliquam causam requirat, quatenus per tale privilegium aliquo modo jus commune immutatur, tanto vero minor causa sufficit, quanto minor est immutatio. Praecipue tamen cavendum est ne tale privilegium cedat in aliorum scandalum, vel rationabilem querimoniam, juxta capitulum Suggestum, de Decimis. Nihilominus tamen, etiamsi in hoc Summus Pontifex interdum sit nimium liberalis, ita ut excedat justitiam causae, ac denique licet in tali concessione peccet, nihilominus censeo privilegium esse validum, quia contra nullum divinum jus est, nec rontra naturale; semper enim suppono Ecclesia et clericis relinqui sufficientes redditus; et ita in rigore non fit injuria contra justitiam commutativam, licet fiat contra legalem, et fortasse etiam contra prudentem distributionem, et fidelem dispensationem. Et in hoc etiam videntur convenire Anton. et Panormit. supra.

14. Quomodo laicis possit concedi hoc privilegium .—At vero in personis laicis habet hoc privilegium nonnullam majorem difficultatem, quia per exemptionem earum non haec vel illa ecclesia, aut haec vel illa pars personarum ecclesiasticarum, sed in universum totum ecclesiasticum corpus illis ecclesiasticis redditibus privatur. Quod videtur esse magnum praejudicium Ecclesiae, et contra ipsam institutionem decimarum. Unde ex nullo jure canonico (quantum invenire potui) probari potest tale privilegium laicis concessum. Nihilominus ccrtum est, ex justa causa posse hoc privilegium concedi laicis. Probatur primo, quia per hoc non laeditur jus divinum, vel naturale; ergo non est cur potestas Papae ad noc non estendatur. Secundo probatur a fortiori, quia laico potest Pontifex concedere decimas, quas alii solvunt Ecclesiae; ergo ex simili, vel proportionali eausa, potest idem Pontifex laico concedere ut decimas non solvat, sed sibi retineat. Ut autem tale privilegium licite concedatur, justa causa necessaria est, ut ex dictis constat; an vero sit etiam necessaria ad valorem ejus, in sequenti capite dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14