Caput 15
Caput 15
An privilegium de non solvendis vel de recipiendis decimis sine causa laico concessum, validum sit.
CAPUT XV. AN PRIVILEGIUM DE NON SOLVENDIS VEL DE RECIPIENDIS DECIMIS SINE CAUSA LAICO CONGESSUM, VALIDUM SIT.
1. Dicemus prius de privilegio non solvendi decimas. Illud enim sine causa concessum laico esse invalidum, tenet Anton., in dicto cap. A nobis. Fundaturque in hoc, quod talis exemptio derogat juri divino decimarum; dispensatio autem quae attingit jus divinum, si absque ccusa detur, invalida est, ut patet in voto et juramento, in quo ipse ponit exemplum. Sequitur hanc opinionem Panor. ibi, dicens sic privilegiatum non esse tutum in conscientia ex remissione Papae, quia, licet Papa (inquit) habeat plenitudinem potestatis, debet tamen facere sicut diligens paterfamilias, dispensando unicuique, prout opus est; citat etiam capitulum primum, 16, quaest. 7, sed ibi nihil agitur de potestate Pontificis, sed de retentione, vel usurpatione decimarum propria auctoritate. Panormitanum vero sequi videtur Silvester, ver. Decima, q. 5, ubi refert Innocentium, et alios.
2. Validam esse ememptionem a Pontifice factam, et iam sine causa. — Haec autem sententia communiter non videtur probari ab aliis auctoribus, qui simpliciter asserunt posse Pontificem eximere quoscumque fileles a solutione decimarum, dummodo id fiat sine praejudicio naturalis juris sustentandi congruenter ministros Ecclesiae, et licet in particulari non definiant validam esse exemptionem in dicto casu, tamen ex eorum principiis colligi videtur, quia tota haec dispensatio est tantum in jure ecclesiastico, et non in divino positivo, vel naturali. De positivo est res clara, quia nullum est jus divinum a Christo specialiter traditum, quod omnes Christiabos in particulari obliget ad decimas solvendas. De naturali probatur, quia (ut supponimus) per exemptionem unius non gravantur alii solventes decimas (quod videri posset contra naturalem justitiam); quia non plus solvunt quam si alter non esset exemptus. Neque etiam fit propria injuria Ecclesiae, quia nondum habet jus in decimis solvendis, priusquam solvantur; et quod talis persona in particulari teneatur solvere decimas, non est debitum Ecclesiae ex justitia, sed ex solo praecepto Ecclesiae ; ergo exemptio alicujus ab hoc praecepto, licet sit iilicita, non est contra justitiam commntativam respectu Ecclesiae ; ergo tals dispensatio ex hac parte non est contra jus naturale; ergo nec est invalida ex tali capite; ergo simpliciter valida est, quia licet sit illicita ex suppositione praecepti communis ecclesiastici, et ex defectu causae legitimae, hoc non satis est ad nullitatem. Et confirmatur, nam laicus potest praescriptione acquirere hanc exemptionem, ut diximus, neque ad valorem talis praescriptionis specialis causa examinatur aut postulatur ; ergo signum est hunc effectum tantum derogare juri ecclesiastico, ac subinde posse fieri a Fontifice valide, licet inordinate fiat. Dixi autem, dummodo id fiat sine prajudicio, etc., quia si propter talem exemptionem Ecclesia tantam indigentiam pateretur, ut non posset ministros et fabricam sufficienter sustentare, tunc privilegium non excusaret, quominus privilegiatus teneretur solvere decimas saltem ad hunc finem necessarias, ut satis constat ex hactenus dictis.
3. Potest Pontifex applicare partem decimarum aliis personis, etiam laicis. — Major ditficultas est, quando ex decimis quae revera solvuntur Ecclesiae a fidelibus, magna pars applicatur aliquibus laicis per Pontificem. In qua supponimus imprimis posse Pontificem non solum ecclesiis, vel personis ecclesiasticis, sed etiam laicis applicare aliquam partem decimarum, et valde, et licite, si justa sit causa. Ita docent omnes, et constat ex usu. hatio vero est, quia licet laicus sit incapax spiritualis juris, non est tamen incapax fructuum decimarum, qui temporales sunt; Pcntifex autem est supremus dispensator horum fructuum ; ergo potest illos applicare cuicumque personae capaci, si secundum rectam, et convenientem causam expedire judicaverit. Potest autem haec causa esse vel pia subventio personae vere indigentis, et dignae tali subsidio, vel adjutorium alicujus principis ad defendendam Ecclesiam, vel gratitudo pro magnis laboribus pro Ecclesia susceptis, et aliae similes. Quod totum ex frequenti usu Ecclesiae manifestum est.
4. Applicatio ad personas ecclesiasticas valida est, etiam sine causa sufficiente facta.— benique solum quaerimus de laicis ; quia quando haec distributio vel applicatio fit inter ipsas ecclesias, vel personas ecclesiasticas, aliter tamen quam in jure communi ordinatum sit, tunc etiam videtur certum, applicationem esse validam, etiamsi absque sufficienti causa fiat, non sine aliqua culpa vel inordinatione. Ratio est, quia etiam tunc fit dispensatio tantum in jure ecclesiastico , et si aliquis defectus ibi committitur, non est in rigore contra justitiam commutativam, et ideo non sufficit actum facere invalidum. Quod totum constabit ex sequenti puncto, in quo est major difficultas.
5. Applicatio facta laico sine causa, nulla est. — Ultimo ergo videtur dicendum , largitionem decimarum factam laico per modum dispensationis , vel applicationis pontificiae, sine causa pietatis quae honestet actionem, esse in conscientia nullam, et non reddere tutum nec Pontficem applicantem, nec eum cui applicatur. Haec assertio ex hypothesi tantum procedit ad veritatem explicandam : credendum est enim Pontifices, quoties has decimas distribuunt , habere rationabiles et pias causas; et ideo, qui has gratias recipiunt, si bona fide procedant, et veram informationem causarum tribuant, securos posse esse in conscientia, praesumendo semper legitimam esse concessionem. Dicimus nihilominus, si contingat talem dispensationem ftieri sine causa, solum ex humano affectu, vel prodigalitate quadam, et hoc constet recipieuti gratiam, non reddere illum tutum in conscientia. Hoc a fortiori sumitur ex sententia Panormitani et À Anton. supra citata, et ex eorum fuudamoento, nimirum, quia hoc repugnat aliquo modo juri divino naturali. Quod tamen fundamentum longe aliter, quam ipsi sentiant, nos explicamus. Non enim agimus de praecepto ipso solvendi decimas, sed de alio divino jure, quod illo posito resultat. Quod imprimis declarari potest, juxta opinionem eorum, qui dicunt decimas , et redditas omnes ecclesiasticos ipsi Deo immediate donari, et sub illius dominio tantum esse; homines vero, etiam Pontificem, tantum esse illorum dispensatores. Nam ex hoc principio, optime sequitur dispensationem talium bonorum contra Dei voluntatem factam esse nullam, utpote contra veri domini voluntatem, et ultra illius commissionem ; talis enim est dispensatio quae fit sine causa legitima, seu ad pietatem pertinente. Confirmatur, quia dispensatio in his quae attingunt divinum jus, facta sine causa legitima , est nulla, ut constat in dispensatione voti; ergo similiter in praesenti applicatio est nulla, quia est contra jus Deo acquisiturs.
6. Aliud fundamentum commodius assignatur. — Quia vero principium illud non est certum , nec fortasse verum, ideo possumus aliter rationem explicare, supponendo ecclesiasticds redditus sub dominio aliquo humano constitui, sive illorum dominus censeatur esse determinata persona, cui ratione beneficii applicati sunt, sive ipsa communitas ecclesiae ad quam tales redditus pertinent, illique collati sunt, ut in divino cultu, et sustentatione ministrorum ejus et pauperum, aliisquc piis operibus consumantur. Sic enim etiam Papa non cst dominvs decimarum, seu ecclesiasticorum reddituum, his exceptis, qui illi in particulari, ratione suae dignitatis, et officii, scu bene- ficii applicati sunt (de quibus hic nunc non tractamus). Ergo contra justitiam, atque adeo contra jus divinum naturale facit, quando decimas, ex primaeva institutione sua Ecclesiae tributas ad praedictos fines, in usus mere humanos et profanos convertit ac prodigit ; est ergo talis elargitio nulla, quia etiam est contra voluntatem veri domini, et contra justam intentionem eorum, qui decimas solvunt, ac denique sine potestate legitima facta; quia Deus non dedit Pontifici potestatem dispensandi in dissipationem, sed in aedificationem. Neque in hoc invenio objectionem aliquam, vel rationem quae contrarium probabiliter suadeat.
7. Injustam esse applicationem, si minister proprie ecclesie sustentatione careat. — Hinc vero obiter infertur, quoties decimae, seu fructus alicujus beneficii ita applicantur alteri loco vel personae, ut beneficiatus ipse, seu minister Ecclesiae debita sustentatione privetur, injustam esse applicationem, et nullam, saltem quoad partem necessariam ad congruam sustentationem ministri. Ratio est, quia talis actio est contra naturalem justitiam, quae dictat dignum esse operarium mercede sua; quae ratio procedit, etiamsiis, cui applicati sunt fructus, sit persona ecclesiastica, vel locus pius, quia semper committitur dicta injustitia. Unde fit ut, non obstante tali applicatione, teneatur is, cui tales fructus applicati sunt, congruenter alere beneficiatum, nisi Pontifex ipse aliterilli provideat, vel conferendo ei aliud beneficium sufficiens, vel pensionem, vel ex propriis bonis illum sustentando. Patet, quia non potest aliter illa inaequalitas ad debitam aequitatem redigi. In quo tamen considerandum est (ut latius dicemus infra, tractando de horis canonicis) dupliciter posse aliquem recipere beneficium quoad titulum, sine fructibus etiam ad sustentationera necessariis: uno modo sciens et videns, ac libere consentiens, et tunc nulla illi fit injuria, ideoque obligatur satisfacere officio propter quod beneficium datur, etiamsi nullum emolumentum ei conferatur, quia volIuntarie se obligavit suis expensis inservire, quando scienter tali modo beneficium acceptavit. Et hoc generale est in omnibus beneficiis, tam curatis, quam habentibus ministerium aliquod annexum, sive omnino simplicibus, servata proportione, quia ratio facta in omnibus militat. Alio vero modo potest quis recipere tale beneficium per deceptionem et ignorantiam, et tunc non tenetur sine stipendio saltem sustentationis congruae ministrare quia nec se sponte obligavit, nec juste cogi potest, ut involuntarie ita faciat sine aliqua extrema Ecclesiae necessitate. Neque etiam cogi potest ut beneficium relinquat, si absque stipendio ministrare non vult, quia postquam illud recepit, est verus dominus, et habet jus illud retinendi debito modo. Nec denique cogi potest ut non inserviat, vel ministret, ut sic Pontifex, vel tertia persona, quae fruitur decimis, liberetur obligatione sustentandi illum; tum quia si beneficium habeat curam animarum, illa deserenda non est ; si vero habeat annexum aliud ministerium, vel servitium Ecclesiae, etiam est praestandum, quia non debet Ecclesia privari servitio suo, maxime quando ad spirituale regimen vel bonum commune spectat ; et eadem ratione nunquam potest obligari beneficiatus ut non praestet officium proprium sui beneficii, ne jus ad propriam sustentationem acquirat, quia hoc semper est et contra commune bonum Ecclesiae, et contra proprium jus, quod acquiritur ex vi tituli beneficii; talis ergo applicatio decimarum quoad hanc partem valere non potest.
8. Si nunc Pontifem, nec pensionarius provideat ministro Ecclesie, an populus ad id teneatur. — Pars affirmativa. — Sed quid si in eo casu nec Papa nec pepsionarius provideat ministro Ecclesiae de congruenti sustentatione, et ipse nihilominus inserviat? tenebiturne populus, qui alias sufficientes solvit decimas, illum congruenter alere, augendo oblationes, vel alio modo illi providendo? Aliqui affirmant, tribuique solet divo Thomae 2. 2, q. 86, a. 1, quia affirmat, populum teneri ad alendum ministrum ex oblationibus, quando indiget; quae est certa et communis sententla, ut etiam supra a nobis dictum est: sed in eo casu sacerdos indiget, ut supponitur; ergo. Confirmaiur primo; quia ille sacerdos non potest licite deserere ministerium suum, cum sit pastor ovium, nectenetur gratis ministrare, et aliunde quaerere victum; nam qui altari deservit, de altari vivere debet ; ergo tenetur populus illum alere. Confirmatur secundo; quia ille populus simpliciter debet huic ministro sustentatiouem, et licet solvat decimas, illae tamen cum effectu non perveniunt ad ministrum, nec ex illis sustentatur ; ergo non satistit debito ejus; ergo semper manet apud populum obligatio implendi tale debitum. Sicut si debitor mittat per famulum pecunias debitas creditori, et famulus ei non tribuat, sed defraudet, tenebitur debitor iterum eas solvere. Aliis videtur dura haec sententia ; quia po- pulus ille semel jam solvit justum stipendium suorum ministrorum per decimarum exhibitionem; ergo non potest juste obligari ut iterum alat ministros,quia nemo tenetur duplicatum stipendium pro ministerio praestare. Item, qui semel misit debitam pecuniam creditori per ministrum ab eo designatum, vel admissum, vel certe publica auctoritate constitutum, etiamsi per iniquitatem ministri, talis pecunia cum effectu non solvatur creditori, non tenetur debitor iterum eam solvere; sic autem est in praesenti, et in hoc multum deficit esemplum in contrarium allatum. Denique onus sustentandi vicarium seu ministrum est quasi reale, et irhaerens ipsis decimis, unde cum illis transit ad eum cui conferuntur, vel ad Pontificem, per quem applicantur ; ergo non potest simul manere in ipso populo.
9. Dirimitur questio. — In hac re primo certum est, de jure non teneri talem ministrum sive beneficiatum, sive vicarium, ministrare suis stipendns, sed illi deberi dejustitia sustentationem ab aliquo. Secundo, est certum, primum debitorem ( ut sic dicam ) hujus congruae sustentationis esse illum, qui decimas recipit, sive ille habeat etiam titulum beneficii, et minister sit vicarius ejus, sive e contrario ipse minister habeat titulum beneficii, et alius recipiat omnes decimas per modum pensionis ; utroque enim modo potest casus accidere. Et in priori est res clarior. quia ille est proprius pastor, et vicarius subit vicem ejus; verumtamen etiam in posteriori modo assertio locum habet propter rationem supra insinuatam, quod decimae transeunt cum hoc onere, quae statim amplius confirmabitur. Tertio videtur etiam certum in casu quem tractamus, scilicet, quando sine justa causa decimae alteri donatae sunt, seu applicatae per Pontificem, ipsummet Pontificem teneri secundo loco (ut sic dicam) ad ministrum alendum, id est, in defectum alterius, cui applicatae sunt decimae, quando nec ipse praebet congruam sustentationem, nec Pontifex vult eum cogere. Tunc enim Pontifex ipse tenetur, quia est prima radix et causa illius injustitiae ; unde non potest iterum gravare populum sine gravissima causa ad commune bonum pertinente. Difficultas vero superest, quando neuter satsfacit huic obligationi, an cadat in populum quasi tertio loco; nam pars quidem aftirmans videtur sane probabilis propter rationem priori loco factam ; juxta quam dicendum esset, semper manere jus apud populum ad recuperandos hujusmodi sumptus, et e converso eum, qui recipit decimas, et in defectum ejus Pontificem, teneri ad resarciendum populo damnum illud, quia est causa ejus conira justitiam.
10. Non teneri populum in eo casu ad sustentationem ministri. — Nihilominus censeo contrariam sententiam veriorem , scilicet , non obligari populum ad prabendam sustentationem in eo casu, etiam cium dicto ordine ; quam indicat Covar., 1. 5 Variar., cap. 17, num. 3, in fine, absolute affirmans non posse cogi in eo casu populum ad alendum ministrum, citatque in eamdem sententiam Sotum, lib. 9 de Just.,quaestione tertia , articulo primo, qui non tam clare loquitur. Et quidem quando ille, qui servit beneticio, est vicarius alterius proprii beneficiarii, res est clara, quia jam | populus satisfacit proprio pastori; et vicarius non cum populo, sed cum ipso beneficario paciscitur, proprieque est minister ejus, et ideo ab illo, et non a populo injuriam patitur, quare populum gravare non potest. Et ideo Concilium Tridentinum saepius providit de congrua portione vicariis designanda et solvenda sess. 6,c. 2 de Refor., et sess. 7,c. Det T, et sess. 25, c. 16. Deiude licet proprius pastor seu beneficiatus sit qui ministrat, et Pontifex alteri injuste applicuerit decimas, non relicta congrua sustentatione ministranti, non est ad illam praestandam populus gravandus, nec in conscientia obligandus, quia revera solvendo decimassatisfecit suae obligationi. Necobstat quod non dederit ei, qui immediate servit tanquam proximus pastor, quia satis est quod dederit supremo pastoriqui est etiam immediatus pastor, si vult, aut debet de illo sufficienter providere.Sicut etiamsi rex non solvat stipendia debita praetoribus, vel judicibus regni, non tenetur regnum illa solvere, quia jam solvit regi (ut supponitur) sufficientia tributa, ut per se et ministros suos regnum gubernet et judicet. Ad hunc enim podm se habet populus christianus respectu Pontificis, nec possunt füdeles aliter reddere suis proximis ministris sustentationem ex decimis debitam; ergo si per ipsum Pontificem impediatur, ne pars illa decimarum cum effectu perveniat ad beneficiatum ministrantem, non potest obligatio illa iterum in populum recidere. Neque tunc cogitur beneficiatus sine stipendio ministrare , nam semper habet jus stipendii, et Papa, vel alius tertius semper tenetur illud ei praestare: quod si non faciant, et cogi non possint propter potentiam eorum, non potest propterea populus obligari ad resarciendam injuriam quam alius committit.
11. Praelatos inferiores non posse jus decimarum mutare. — Ultimo, est in fine hujus capitis addendum, reliquos Praelatos Ecclesiae inferiores Pontifice, nullam habere potestatem circa jura decimarum immutanda , vel decimas ipsas aliter distribuendas vel applicandas, quam jure communi statutum sit, vel legitima consuetudine receptum. Conclusio est communiter recepta ab auctoribus in hoc et superiori capitce citatis, maxime ab his, qui vix in Summo Pontifice hanc potestatem agnoscunt. Et de Episcopis in speciali id docet Rebuf., q. 5 de Decimis, n. 32, ubi multa jura adducit. Ratio vero est, quia caeteri Episcopi vel praelati sunt inferiores juri communi, et non possunt immutare ea, quae per Summos Pontifices stabilita sunt, nisiin casibus sibi concessis; hic autem nulla talis concessio eis facta est, neque in jure vel conciliis legitur; sed solum in quibusdam specialibus casibus eis committitur, ut decimas, vel aliquam earum partem, aut beneficia ex illis instituta, ad aliqua opera, vel loca pia applicare possint, nunc uniendo beneficia, nunc dividendo, vel decimarum partem applicando. Quae concessiones maxime in Concilio Tridentino factae sunt, ut videre licet sess. 1, c. 5, 6, T et 8, de Refor., et sess. 21, c. 3, 4, 5 et 1, et sess. 92, c. 9, et sess. 93, c. 18, sess. 24, c. 13 et 15, et sess. 25, c. 9. Et in plerisque ex his locis, dicitur hanc potestatem tribui Episcopis, ut Apostolicae Sedis legatis, et si attente inspiciantur omnia dicta jura et similia, concessiones illae non tam sunt relaxationes communis juris, ad decimarum solutionem et applicationem pertinentis, quam directiones et providentissima remedia, ut finis decimarum fructuosius comparetur, et jus ipsum executioni mandetur. Aliae ergo dispensationes vel exemptiones, aut liberales concessiones circa decimas, nec ad ordinariam potestatem Episcoporum pertinent , neque ipsis concessae inveniuntur.
On this page