Text List

Caput 16

Caput 16

Utrum praeceptum solvendi decimas obliget omnes et solos efideles, praesertim laicos.

CAPUT XVI. UTRUM PRAECEPTUM SOLVENDI DECIMAS OBLIGET OMNES ET SOLOS EFIDELES, PRAESERTIM LAICOS.

1. Omnes baptizatos ad decimas obligari. — Explicata vi et origine hujus praecepti, de circumstantiis et modo implendi illud agendum est, inter quae primum occurrit persona cui praeceptum impositum est, in qua explicanda regula generalis facilis est : exceptiones autem sunt variae et obscuriores ad explicandum. Re- gula igitur generalis est, omnes baptizatos, qui de manu sacerdotum sacramenta tenentur recipere, teneri, per se loquendo, et ex vi communis juris, ad decimas solvendas , nisi aliquo legitimo tituio exemptisint. Haec regula sumitur ex D. Thoma 2. 2, q. 87, art. 1 et 4, et aliis Theologis, Canonistis et Summistis infra referendis, et probatur ex c. Ez transmissa, et c. A nobis, de Decimis ; nam in priori dicitur, fileles omnes teneri ad decimas solvendas; in posteriori additur exceptio, nisi quis se exemplum ostendat. Ratione declarabitur et probabitur melius, per singulas propositae regulae partes discurrendo.

2. Expenduntur tres partes posite regula. — Tres enim principales partes in proposita regula consideranda sunt. Prima explicat conditionem necessariam, ut aliquis hoc praecepto obligetur. nimirum quod baptizatus sit, per quam excluduntur infideles omnes non baptizati. Et ratio est, quia praeceptum decimarum considerari potest, vel quatenus naturale est, vel quatenus ecclesiasticum. Priori modo non obligat infideles, quia illi non sunt Ecclesiae membra, et consequenter sacerdotes Ecclesiae non sunt eorum pastores, nec ministrant illis spiritualia, nec pro illis offerunt ; ergo nec possunt ab eis exigere decimas, nec ipsi tenentur eas solvere ex vi juris naturae, cum in eis deficiat fundamentum illius obligationis, scilicet, illud : Dignus est operarius mercede sua. Posteriori etiam ratione non possunt obligari, quia praecepta ecclesiastica solum obligant baptizatos : IVam de his quae foris sunt, nihil ad nos, 1 Corinth. 25. Dixi autem baptizatos omnes obligari hoc praecepto, ut hoc modo explicarem verba dicti capit. Ec transmissa : Fideles omnes. Intelligenda enim sunt de fidelibus in foro Ecclesiae, cujusmodi sunt baptizati omnes ; nam per baptisum , unusquisque Ecclesiae subjcitur, et praeceptis ejus.

3. Haeretici tenentur decimas solvere.—Quwui catechumeni obligentur ad decimas.—Unde haeretici baptizati revera obligantur hoc praecep:o; tum quia ratione characteris obligantur ecclesiasticis praeceptis ; tum etiam quia ante haeresim erant obligati, ut constat; non eximuntur autem a tali obligatione suo vitio et voluntate, non est enim hoc in subditi potestate; tum praeterea quia, licet de facto non sint fideles propter iniquitatem suam, jure tenentur esse fideles, et per Ecclesiam cogi possunt ut ad fidem revertantur. Et similiter, licet fortasse de facto non recipiant spiritualia ab Ecclesie ministris, tencntur recipere, et ipsi sacerdotes parati sunt ad ministrandum, imo ex officio ad hoc tenentur, et debent actu facere, prout possunt, vel eos monendo et ilIuminando, quantum possunt, vel certe eos cogendo, vel puniendo propter haeresim et apostasiam. E contrario vero, licet aliquis fidelis sit, quandiu baptizatus non est, sed catechumenus, in rigore non tenetur ad solvendas decimas, propter rationem dictam. quia sola fides absque charactere, et solemni fidei professione, quae in susceptione baptismi fit, non subjicit homines praeceptis Ecclesiae. Loquor autem de catechumeno filio infidelium, qui sua sponte ad Ecclesiam venit; nam filii Christianorum ex vi originis subduntur Ecclesiae propter characterem parentum, et per voluntatem seu obligationem eorum; et ideo, si contingat eos habere dominia rerum et fructuum prius quam baptizentur, decimis solvendis sunt obnoxii, et tanquam baptizati censentur.

4. Objectio.— Solvitur.—Dbuae vero difficultates circa istam partem occurrunt. Prima est, quia per jus ecclesiasticum Judaei non baptizati tenentur solvere decimas, cap. Pe ferris, de Decim., et cap. Quanto, de Usur.; ergo non est in universum vera regula posita. Respondent aliqui distinguendo inter personales, et praediales decimas, et limitando regulam a nobis positam ad personales decimas ; nam ad praediales solvendas cogi possunt etiam infideles non baptizati, ut jura facta probant. In qua distinctione prior pars, nimirum hos infideles non teneri ad personales decimas, communis est cum Glossa, in dicto c. De terris, et convincitur rationibus factis. Panormitanus vero, in dicto cap. De terris, numer. 6, illam limitat, ut intelhgatur per se, et formahter (ut sic dicam) de decima; nam per modum compensationis, ait obligari Judaeum non baptizatum, habitantem in parochia Christianorum, ad solvendum Ecclesiae valorem decimae personalis, quam Christianus ibidem habitans posset solvere; nam infidelis habitando ibi, impedit ne Christianus habitet, et consequenter defraudat Ecclesiam personali decima, quam esset perceptura a fideli ibi habitante, et ideo cogi potest ad satisfaciendum interesse. Et hoc fortasse significavit Glossa in c. 7ua nos, ver. Pretextu, de Decimis , dicens : Naam et Judeus praestat personales decimas quasdum quaundoque, sed non omnes, licet non ratione divini obsequii. Non explicat enim quae sint illa decimae, nec qua ratione solvendae sint, nec videtur alia posse excogitari, praeter eam quam Abbas expressit.

5. Judeos non obligari ad decimas personales. —Hanc vero sententiam non probat Soto, THib. 9 de Justitia, quaestion. 4, art. 4, nec mihi verisimilis videtur, quia nullo jure fundatur; imo, si quis recte expendat caput penultimum de Usuris, inde sumet argumentum ab speciali satis probabile contra hanc sententiam. Dircitur enim ibi cogi posse Judaeos ad satisfaciendum Ececlesiis pro decimis, quas de domibus et aliis possessionibus recipere consueverant; non ergo pro personis. Deinde neque in ratione habet illa sententia fundamentum, nam ille praetextus non est solidus, neque verus; quia parochialis ecclesia non habet jus acquisitum, ut omnes qui intra eam habitant, laborent et lucrentur aliquid manibus, aut negotiatione sua, ex quo decimam solvant ; sed hoc iiberum est ac voluntarium, etiam ipsis fidelibus. Alioquin nobilis habitans in aliqua parochia, cum personales decimas non habeat, deberet nihilominus satisfacere Ecclesiae interesse pro decima personali, quam negotiator ibidem habitans posset dare; et similiter clericus habitans intra parochiam, quia impedit ne ibi habitet artifex, qui solveret personales decimas, deberet solvere interesse; haec autem vel similia admittere, ridiculum est ; ergo, etiam respectu infidelis, similis praetextus fictus est, et non verus. Adde, posse Judaum venire ad habitandum in parcchia Christianorum, de novo ibi domum aedificando, et consequenter neminem impediendo. Denique si nunc in Japone dividerentur parochiae, et in singulis manerent gentiles habitantes inter fideles, possent obligari ad solvendas decimas personales ratione interesse. Quod dicere nec pium, nec utile esset, et sine dubio verum non est. Quia quod gentilis hic habitans impediat, vel non impediat habitatorem fidelem, et obnoxium personalibus decimis, et incertum, atque contingens et accidentarium est ; nam ille utitur jure suo, et per se non facit contra aliquod jus Ecclesiae acquisitum ; ergo ad nullam satisfactionem tenetur.

6. Ad preediales decimas obligantur Judei. — De praedialibus autem decimis videtur illa sententia frequentior, quam tenet Glossa, in dicto cap. 7ua nobis ; Panormitanus supra ; et Silvester, ver. Decime, quaest. 1, cap. 1, citans Hostiensem, et hoc maxime videtur probari per jura citata : sed, ut recte advertit Glossa. in dicto cap. De terris, Judai non obligantur ad solvendas decimas ut sic, etiam praediales, sed solum obligantur ad solvenda onera realia talium praediorum. Nam ipsi Judaei, vel quicumque infideles non baptizati, ratione suarum personarum non obligantur solvere aliquid, ut probatum est. Et ideo in assertione posui illam per se, quia hic consideramus vim directam praecepti de solvenda decima. Nihilominus tamen, quia praedia ipsa habent annexam decimam Ecclesiae solvendam, tanquam onus ipsiusmet rei, necesse est ut ad Judaeum et quemlibet alium transeat cum illo onere, ut Ecclesia servetur illaesa, et hoc modo potest infidelis obligari ad decimas praediales per modum zsatisfactionis interesse. Quod satis in jure ipso declaratur : nam in dicto cap. Terris, dicitur: Ne forte illa occasione Hceclesig valeant suo jure fraudari. Haque supponit Ecclesiae jus esse acquisitum in tali fundo quoad talem pensionem, et Judaeos cogi non ad decimam ut sic, sed ad non laedendam Ecclesiam. Imo in dicto cap. Quanto, dicitur, poena etiam imposita, cogendos esse Judaeos ad satisfaciendum Ecclesiis pro decimis, et oblationibus debitis, quas de domibus, et possessionibus alüs, accipere consuecerant , antequam ad Judeos quocumque titulo devenissent. Ubi Glossa notat rationem : Quia res (inquit) transit cum onere. Supponitur ergo jus illud acquisitum in rem ipsam.

7. Duplex modus quo Hoeclesia acquirit jus reale in decimis.— Quod autem onus hoc intelligatur esse reale, et quasi adhaerens ipsis rebus, duobus modis accidere potest. Primo, ex vi alieujus contractus, vel per specialem donationem factam Ecclesiae aut inter vivos, aut per testamentum, aut legatum, vel quia possessio illa fuit aliquando Ecclesiae, et cum illo onere illam alienavit, vel aliosimili modo, et tunc nulla est difficultas, neque id pertinet ad jus decimarum, sed potius ad oblationes, de quibus supra dictum est. Alius modus est, ut possessio aliqua intelligatur habere hoc ex vi juris decimarum, et hoc est quod ad praesens spectat : quando autem praedium aliquod intelligatur habere tale onus reale, et quae conditiones ad hoc requirantur, in cap. seq. explicabim us.

8. Infideles, ubicumque degant , decimas Hcclesie debere, falso quidam aiunt. — Fundamentum eorum. — Quam probabilitatem hoc habeat in terris, quae jam fuerunt Christianorum. — Ex his vero juribus, convincitur falsam esse sententiam Abbatis, ubi supra, et OIdrad., consil. 9, omnes infideles, ubicumque degant, debere Ecclesie praediales decimas, et jure ad eas solvendas cogi posse, si facto esset possibile ; et si nunc convertantur, teneri in conscientia ad persolvendas omnes decimas quas antea non solverant. Fundamentum eorum esse potuit, quia Ecclesia habet jus possidendi totam universi terram, et consequenter exigendi decimas ab omnibus praediis ubique gentium, et inique ab infidelibus impediri, ne hoc jure utatur et fruatur. Haec ergo sententia falsa est, et impossibilis, ut Soto supra notavit, et ex illo capite Quanto, satis improbatur : nam ibi dicitur Judaeos posse cogi pro decimis : Quas Ecclesiee de possessionibus prius accipere consueverant. Ergo alii infideles non possunt obligari pro decimis praediorum, quae ad Ecclesiam nunquam pertinuerunt.hatio itaque est, quia illa praedia nunquam habuerunt tale onus reale, neque cum illo pervenerunt ad gentiles, verbi gratia, a quibus possidentur ; ergo illi non tenentur ad tales decimas, nec ratione suarum personarum, nec ratione rerum ipsarum ; ergo nullo titulo. Nec ratio in contrarium quicquam probat, quia Ecclesia non habet proprium jus justitiae ad terras infidelium, nec ipsi peccant contra justitiam, vel eas occupando, vel fidem non recipiendo, sed tantum contra fidem ipsam, et contra salutem propriam, ideoque non habet in eis locum obligatio per modum satisfactionis, seu cujusdam restitutionis. Habet tamen nonnullam probabilitatem in terris, quae aliquando fuerunt Christianorum, et in eis fuerunt erectae ecclesiae, et praedia in jus decimarum attributa fuerunt, postea vero ab infidelibus et paganis per injusta bella usurpata sunt. Nunquam enim privata fuit Ecclesia jure acquisito in illa praedia, ut a fortiori sumitur ex Concilio Hispal. Il, capit. 1, et habetur in capit. Prima, 16, quaest. 3, et capit. Cum per bellicam ,34, quaestion. 1, neque contra hoc jus ab infidelibus praescribi potuit; ideoque semper videntur obligari ad satisfactionem reddendam Ecclesia pro illo interesse.

9. Quid de hoc sentiendum. — Sed licet hoc de rigore juris et speculative fortasse verum sit , tamen, moraliter loquendo, est nullius utilitatis; quia isti infideles, dum in sua infidelitate manent, moraliter obligari non possuut ad hanc recompensationem, multoque minus possunt cogi, et facile possunt excusari, saltem per ignorantiam invincibilem ; nam licet fidei ignorantiam invincibilem non habeant, hujus tamen ecclesiastici juris omnino illam habere possunt. Si vero ad fidem convertantur, nulla ratione obligandi sunt ad aliquid satisfaciendum Ecclesiae pro hujusmodi decimis, seu interesse illius non soluto; tum quia esset intolerabile onus, et magnum fidei impedimentum; tum etiam quia Eccle. ia id facere non consuevit; eo vel maxime, quia licet jus Ecclesiee semper duret quasi in habitu, ut, scilicet, si contingat provincias illas ad Ecclesiam Catholicam revocari, dioeceses et parochiae cum suis praediis, quantum de illis constare poterit, instaurentur, quod ad summum probanr jura citata, nihilominus, quandiu ibi spiritualia non ministrantur, videtur cessare jus illud, vel quasi suspendi in actu, quia debentur Ecclesiae propter ministerium, et in sustentationem ministrorum, ecclesiarum instaurationem et cultum ; cum ergo haec omnia in illis regionibus cessent, non videtur peculiaris aliqua injuria inferri Ecclesiae, eo quod decimae illi non solvantur, sed fit injuria generalis in detentione injusta illius terrae totius, et omnium fructuum ejus, quos omnes tyrauni illi et infideles restituere tenentur; sed illa restitutio (ut dixi) non potest ad praxim reduci.

10. Proponitur objectio. — Statim vero occurrit altera objectio, quia licet infideles non sint subjecti ecclesiastico juri, subjiciuntur nihilominus juri divino; ergo ratione illius obligantur ad solvendas decimas. Primo, quia ipsi etiam tenentur recognoscere Deum ut supremum dominum : Deus autem ipse decimas sibi solvi praecipit in recognitionem sui supremi dominii, ut dicitur in capit. 7ua nobDis, de Decimis; ergo. Secundo, quia licet non teneantur Gentiles solvere decimam quoad quotam, tenentur tamen quoad sustentationem, quia tenentur auditum fidei praebere, et praedicatores Evangelii recipere ; et ad hoc possunt a Pontifice Summo cogi; ergo etiam cogi possunt ad alendos hujusmodi praedicatores, et pastores Ecclesiae, quatenus huic muneri incumbunt, et ad illud parati sunt, et ex officio obligati. Et hoc modo sacerdotes Ecclesiae, etiam respectu infidelium, sunt ministri sacramentorum, saltem quoad baptismum, et seminant illis spiritualia per fidei doctrinam, et praecepta, ac sacramenta; ergo etiam in ilis habet locum illud Pauli: S$ nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? 1 Corint. 9. Confirmatur ipso usu et experientia; nam ad mittendos praedicatores Evangelii ad Sinas, verbi gratia, vel Japonios, magnas expensas facere necesse est, et plures ad conservandos, nutriendos et augendos illos; ergo potest Ecclesia has expensas ab ipsismet Gentilibus exigere, cum teneatur hoc modo illos pascere, et nemo militet suis stipendiis unquam.

11. Respondetur objectioni.—Prior pars hujus objectionis facilis est. Nam licet omnes homines teneantur jure naturae divinum dominium recognoscere, non tamen ex vi ejusdem juris tenentur illam recognitionem facere per solutionem decimarum, ut supra ostensum est. Fuit ergo illa determinatio facta jure divino positivo, quod olim non omnibus hominibus, sed populo Israelitico positum fuit; nunc vero etiamsi demus sub illa etiam ratione morali fuisse ab Ecclesia retentum, tamen ut sic non potest extra Ecclesiam extendi, ut probatum est. Qui ergo sunt extra Ecc'esiam, non tenentur hoc peculiari modo divinum dominium recognoscere, donec baptizentur, sicut non tenentur ad colendum Deum per sacrificium missae, sed solum quantum naturalis ratio dictat. Difheilicr est altera pars; non enim satisfacit quod Soto ait, infideles non baptizatos, licet immediate obligentur ad fidem, et baptismum suscipiendum, non tamen ad alia Ecclesiae praecepta. Hoc enim verum est de praeceptis positivis Ecclesiae, et ita solum concludit de decima quoad quotam : objectio autcm procedit de decima quoal sustentationem, et de praecepto juris divini, quod videtur annexum illi praecepto recipiendi fidem et bapusmum. OQuia qui praecipit actum, praecipit omnia quae ad actum consequuntur; Deus autem ipse subjecit omnes gentes Ecclesiae, quoad hoc ut tenerentur praedicationem Evangelii per ejus ministros suscipere, audire, et eis parere proxime et immediate, quoad fidei et baptismi susceptionem ; sed ad hoc necessaru sunt ministri, et consequenter eorum susteutatio; ergo.

12. Probabile est posse ecigi tributum a) infidelibus ad preedicatores eorum alendos. — Probabile profecto est, hoc titulo posse Ecclesiam et principes ejus aliquod tributum ab infidelibus exigere, ad quos de facto praedicatores Evangelii mittuntur, tum ad expensas itineris, tum ad eos susteutandos, quandiu inter ipsos versantur. Sicut Romae, verbi gratia, posset exigi a Judaeis tributum specialiter deputatum ad sustentandum praedicatorem Evangelii, qui illos doceat et illuminet : Ecclesia vero non solet uti hac potestate, maxi- me circa infideles sibi non subditos temporaliter, quia fortasse scandalum esset infidelibus. Unde in principio, prius a Christo, post ab Apostolis, missi sunt praedicatores, qui omnino gratis sine stipendio, etiam sustentationis, verbum Dei praedicarent, victum et vestitum vel suo labore quaerendo, vel ab his, qui fidem admittebant, accipiendo, vel certe ab ipsismet infidelibus eleemosynam postulando. Postquam vero Ecclesia et Pontifices habere coeperunt ecclesiasticos redditus, quos possent dispensare, ex decimis, quae ab ipsis fidelibus praestantur, sustentare potuerunt ministros, quos ad infidelium ministerium mittebant, et eis providere, donec a fidelibus in singulis provinciis conversis sustentari possent. Et certe cum haec cura pertineat ad universalem Ecclesiae pastorem, qui est Pontifex, merito potest ab Ecclesia fidelium exigere redditus sufficientes ad sustentandos ministros Evangelii, etiam pro infidelibus, quando necessarii fuerint. Et fortasse haec ratio aliis addita, quas supra iractavimus, non parum cobhonestat quotam decimarum et abundantiam readituum ecclesiasticorum. Atque ita consulendum profecto est, ut Gentiles ipsi non graventur nec vexentur tributis pro praedicatoribus Evangeli; sed a Pontifice et christianis principibus alendi sunt, donec fideles, dcnuo ad fidem conversi ex gentibus, eos ex bonis^suis sponte alant. Eo vel maxime quod Deus semper vocat aliquos in Ecciesia sua, qui cum voluntarie pauperes sint, sine certo stipendio, vel viatico huic muneri incumbant, ex eleemosynis victitando.

13. Secunda pars regule positee euplicatur, qua sacerdotes liberantur a decims. — Secunda pars regulae positae continetur illis verbis: Qui de manu sacerdotum sacramenta recipiunt, per quae partim limitatur, partim ampliatur haec regula. Limitatur enim ad eos fideles, qui sacramenta a sacerdotibus recipiurt : ipsi enim sacerdotes fideles etiam sunt, et baptizati ; tamen quia ipsi sunt ministri constituti ad ministrandum aliis sacramentum (sub quibus nunc omnia spiritualia comprehendimus ), ideo non solvunt ipsi, ut tales sunt, decimas, sed potius ipsis penduntur. Sicut in veteri lege tribus undecim decimas solvebant Leviticae, haec autem aliis non solvebat : sic ergo limitatur assertio ad fideles, quibus ministrantur sacramenta. Intelligitur autem de his fidelibus, qui pro sacramentorum snsceptione alicui subjecti sunt, qui ex officio tepeatur illa eis ministrare ; nam illi per se debentur decimae, ut infra ostendemus, et ita solum fideles sic subjecti illas debent. Inter hos vero extenditur regula ad omnes, sive pauperes sint, sive divites, sive nobiles, sive principes et reges. Et ratio est, quia praeceptum de se universale est, et generalibus verbis propositum, ut patet ex citatis juribus, et ex communi forma ecclesiasticorum praeceptorum universali Ecclesiae traditione recepta, et alioquin in his omnibus est capacitas hujus obligationis, quia sunt fideles baptizati, subditique pastoribus Ecclesiae, et invenitur etiam in eis fundamentum obligationis; nam omnes fruuntur opera et labore ministrorum Ecclesia ; ergo par est ut omnes ad eorum sustentationem concurrant ; ergo omnes obligantur ad solutionem decimarum, quae ad hunc finem proxime ac praecipue ordinantur.

14. An inhunanum sit obligari pauperes ad decimas. — Sitne conveniens quod veges obligentur. — Circa utramque vero partem occurrit difficultas, et primo circa ampliationem : primo, ex parte pauperum ; videtur enim inhumanum pauperes ad solvendas decimas obligare, cum innumeri sint, qui vix possint seipsos suamque familiam alere. Item, quia ipsaemet decimae exiguntur ad pauperum sustentationem, ut supra visum est; quomodo ergo ab ipsismet pauperibus extorqueri possunt ? Secundo, ex parte divitum, quia si omnes omnino fideles, quibus Ecclesia spiritualia ministrat, tenerentur, per se loquendo, et ex vi juris, decimas omnium suorum reddituum, et lucrorum reddere, obligarentur omnes reges et principes, Ecclesiae decimam partem omnium suorum reddituum, tributorum, ac fructuum, vel bonorum, undecumque sibi quotannis provenientium, Ecclesiae reddere ; similiter omnes mercatores decimam partem omnium quae lucrantur, et sic de aliis; hoc autem incredibile est, alias immensae essent Ecclesiae opes.

15. Teneri pauperes ad decimas. — Ad primam difficultatem, Doctores simpliciter docent pauperes obligari ad decimas solvendas. Ita D. Thomas, dicta quaest. S1, art. 4, et ibi Sot., et alii; Alens., 3 p., q. 51, memb. 7, art. 1; et Silvest., Angel. et alii Summistae ; Rebuffus, dicto tract., q. 5, num. 14, cum Panor. et aliis, in capit. Cum homines, de Decimis ; Hostiens., in Sum., S de Decim. hatio vero, praeter supra tactam, addi potest ex Alense, quia pauperes non eximuntur a tributis regiis solvendis; ergo nec eximi debent a solutione decimarum. D. Thomas aliam rationem indicat, quia pauperibus fidelibus subveniendum est per dispensationem Ecclesiae et ministrorum ejus, et ideo non oportet ut ipsi a solutione decimarum seipsos eximant; oportet enim, ut solvendo decimas, Deum colant, et subjectionem Ecclesiae recognoscant ; quod si alias indiguerint, melius illis per Ecclesiam subvenietur, quam si ipsi suam partem decimarum praeoccupent : imo addit Alensis promissionem esse Dei, ut qui fideliter decimas solverit, penuriam non sentiat, per Malach., cap. 3, dicentem : Inferte omnes decimum, eic., .et probate me super hoc, dicit Dominus, eic. Juxta quam promissionem, dixit etiam Augustinus : Majores nostri ideo omnibus copiis abundabant , quia Deo decimas dabant , eic., libr. Quinquaginta homil., in 48, et similia habet serm. 219 de Tempore , et refertur 16, q. 7, cap. Majores.

16. De quibus pauperibus sententia commaunis intelligenda. — Verumtamen quod ad promissionem attinet, existimo illam, quatenus erat de temporali abundantia, vel extendendam non esse ad legem gratiae, vel non esse absolutam, sed sub conditione, si ad spiritualem fructum fuerit conveniens. Unde licet verum sit quod Augustinus refert, non oportet ut ex rigorosa promissione id fieri soleat, sed ex ordinatissima providentia Dei. Quod vero spectat ad pauperum obligationem, licet doctrina communis vera simpliciter sit, intelligenda videtur de his pauperibus, qui, licet tenuissimos proventus aut lucra habeant, nihilominus habent necessaria ad congruam sustentationem personae et familiae, etiamsi decimas solvant. Nec enim verisimile est ut Ecclesia velit cum tanto rigore obligare pauperes ad decimas solvendas, ut etiam ex rebus sibi moraliter necessariis illas solvere teneantur, et postea mendicando illas postulare. Praesertim hoc tempore, quando parsilla ecclesiasticorum reddituum, quae pauperibus destinata erat, disparuit, vel cum aliis confusa est, et subventio pauperum ex arbitrio clericorum pendet.

17. Aliqui praecedentem doctrinam impugnant. — Qui in necessitate extrema aliena consumit, non tenetur postea restituere. — Haec declaratio et moderatio fuit antiqui cujusdam Doctoris Canonistae, ut Innocentius refert in cap. Licet, de Censibus, quam ipse non videtur improbare. Panormit. antem, cum Joanne Andr. et aliis, eam non probat. Primo, quia decimae debentur ex justitia, cap. Parochianos, de Decimis ; sed propter inopiam non potest committi injustitia; ergo. Confirmatur, quia decimae sunt ipsius Ecclesiae ex reservatione divina, cap. 7ua, de Decimis; ergo non possunt a quoquam detineri , etiamsi pauper sit, nisi fortasse in casu extremae necessitatis, in quo omnia sunt communia. Et ita solum illum casum excipiendum esse, tenet in specie Rebuff. supra; imo addit etiam in illo casu debere pauperem habere propositum reddendi, si venerit ad pinguiorem fortunam, et in confessione id aperire ac promittere. Sed hoc ultimum est plane falsum, nam qui in casu extremae necessitatis accipit alienum, et illud consumit, postea non tenetur aliquid restituere, quia nec ratione acceptionis, quae justa fuit, nec ratione rei acceptae, quae consumpta jam est ; ergo a fortiori in praesenti; item quia tunc non consumitur res ut aliena, sed ut propria. Át vero extra casum extremae necessitatis pium, ac probabile est quod dicti auctores asserunt, pauperem debere suam necessitatem Ecclesiae ostendere, id est, pastoribus Ecclesiae eam comprobare, et tunc ipsi pastores tenentur decimam remittere; non tamen posse pauperem sua auctoritate eam retinere. Quod maxime probabile est, si sententia illa vera est, quae affirmat decimas esse sub dominio Ecclesia, etiam antequam solvantur, quam postea discutiemus : illa tamen supposita, est consecutio valde apparens, quia nemo potest accipere alienum in gravi necessitate auctoritate sua, sed debet a domino postulare. Item, oeconomus non potest consumere sua auctoritate, et sine domini voluntate, propter necessitatem gravem ; ergo idem est in praesenti, supposita illa sententia.

18. In gravi necessitate non teneri quempiam ad decimas est probabile. — At vero quia illa sententia incerta est, et contraria est probabilis, ideo non videtur improbabile, quod excusetur a culpa, qui propter solam necessitatem gravem decimam non solvit. Quia illa revera indiget ad sustentationem suam et familia suae: haec enim necessitas gravis reputatur. Neque tunc facit injustitiam propter vitandam inopiam, sed ipsa inopia facit ut justitia tunc non obliget, quia hoc praeceptum affirmativum est, et non obligat pro semper, sed cum certis circumstantiis; et ita etiam licet decima per se debeatur, pro tunc tamen non urget ejus debitum. Imo licet dicatur decimam esse sub dominio Ecclesiae, antequam tradatur, dici posset obligationem ad tradendam illam etiam postulare circumstantias suas, et posse prorogari propter necessitatem. Sicut qui possidet rem alienam, et non potest reddere statim sine magna jactura personae vel status, potest differre. Maxime vero potest haec opinio locum habere, quando pauper certus est de sua necessitate, et timet probabiliter non esse subveniendum illi, nec remittendam decimam, etiamsi necessitatem suam ostendat et comprobet. In hoc vero casu, sive mala, sive bona conscientia, decima non solvatur propter paupertatem, restituenda integre erit postea, si ad pinguiorem fortunam deveniatur; et hoc ad minimum probant fundamenta contrariae sententiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16