Text List

Caput 17

Caput 17

An clerici et ecclesiastici omnes ad decimas solvendas teneantur.

CAPUT XVII. AN CLERICI ET ECCLESIASTICI OMNES AD DECIMAS SOLVENDAS TENEANTUR.

1. Haec quaestio petitur in secunda parte prioris difficultatis in praecedenti capite propositae, quam hic separatim proponimus, quia largiorem disputationem requirit. Et ratio dubitandi pro utraque parte oritur ex cap. 2 de Decimis. Nam in priori ejus parte, dicitur novum esse, ut clerici a clericis decimas eaxigant - appellat autem novum, id est, insolitum, et praeter jus, ut ex contextu constat, et ita sentit ibi Glossa ultima, in fine. Contrarium vero suaderi potest ex eodem textu in fine, ubi quasi comprobando regulam contrariam, ait clericos. qui a clericis spiritualia recipiunt, debere illis decimas persolvere. D. Thomas ergo, dicta quaestione octogesima septima, articulo quarto, clericos sub duplici ratione considerari posse dicit, scilicet, vel quatenus clerici sunt et ministri spiritualium, vel quatenus fideles sunt, et a sacerdotibus possunt spiritualia recipere. Priori modo ait non teneri clericos ad decimas solvendas, sed potius ad illos sub ea ratione spectatos pertinere decimas recipere ; posteriori autem modo ait, ex vi juris teneri ad solvendas decimas, quia sic sub dicta regula includuntur, et nullo jure eximuntur. Et hanc doctrinam communiter recipiunt ibi Sot., Aragon., Valent. et alii, et communiter Canonistae (licet sub diversis terminis), in dicto cap. 2; et Summistae in verb. Decima ; Covar., lib. 1 Var., c. 17, n. 8; Gutierez, dicto cap. 21, n. 52, qui alios referunt.

2. Clericos non teneri ad decimas praediales de redditibus Ecclesie. — Atque ex hac distinctione et doctrina inferunt primo, clericum non teneri solvere decimas praediales ex redditibus Ecclesiae, quos recipit ratione beneficii vel spiritualis ministerii, ex decimis fide'ium, vel ex praedi:s Ecclesiae, quae aliquo titulo ecclesiastico possidet. Ita sumitur ex D. Thoma supra, et docet expresse Alens., 3 p., q. 51, memb. 7. art. 2, et alii Theologi, et Summistae supra relati ; idemque sentiunt Canonistae, cum Gloss. ult., in dicto c. secundo ; et Abbas ibi, numero quarto. Et sumitur ex textu illo in principio, ubi in hoc comparat sacerdotes Levitis, qui non tenebantur solvere decimas, quia non habebant propria bona, sed tantum decimalia; ergo simpliciter clerici ex his saltem bonis non solvunt decimas. Praeterea probatur ex dicto principio, quia hi fructus competunt clerico, ut clericus est, ei minister Ecclesiae; si ergo ex illis solveret decimas, jam solveret ut clericus, contra dictum cap. 2 de Decimis, et contra rationem supra insinuatam, quod talia bona potius debentur ipsi clerico, ut talis est, ratione sui muneris ; ergo repugnat, ex illis ut decimas debeat. Alias sibi ipsi illas deberet, quod moraliter esse non potest; quia justitia et obligatio, seu debitum proprium est ad alterum, et ideo nemo potest sibi solvere tributum, et similia; et in universum inter dantem et accipientem debet esse distinctio, ut dicitur in capite ultim. de Institut. Circa hanc vero rationem occurrit diflicultas, quam infra tractabo.

3. Clericos teneri ad decimas preediales ex pradiis alio titulo possessis. — Secundo mnferunt, clericos teneri ad solvendas decimas praediales, ex praediis quae temporali seu saeculari titulo possident, ut ex bonis patrimonialibus, aut alio simili titulo acquisitis. Ita divus Thomas, Alens., Sot., et alii Theologi ; et Sylvest., Angel., ac Summistae ; Covar., Gutierez, et alii Caponista, quos referunt cum Glossa in dicto capite 2. Ex quo textu in ultima parte illius etiam haec pars probatur ; ibi enim asseritur, clericos posse esse obnoxios decimis solvendis aliis, a quibus sacramenta reci»lunt ; ergo maxime ex his bonis temporalibus, cum ex spiritualibus illas non debeant, ut dictum est. Confirmatur, quia respectu talium bonorum, per accidens est quod talis persona sit clericus, aut beneficiatus; ergo habet illa non ut clericus, sed ut civis; ergo ut sic non est exemptus a solutione decimarum ex talibus bonis; et aliunde est fidelis baptizatus, et ab alio potest recipere sacramenta; ergo comprehenditur quoad haec bona sub g» enerali regula eorum, qui ad decimas solvendas tenentur.

Idem cum proportione de decimis persona- libus dicendum. — Tertio inferunt idem esse de personalibus statuendum cum proportio - ne; nam persona clerici potest aliqua lucrari, ut clericus, id est, titulo et actione spirituali, sicut comparat stipendium seu eleemosynam pro missa vel anniversário, etc. Aliqua vero lucratur ut artifex, vel corporaliter laborans. De priori ergo lucrc non debet clericus personales decimas, quia nullas decimas debet ut clericus; illi autem proventus ad illum pertinent ut clericum ; et ita tenet Covar., dicto capite 17, n. 8, verb. Primum ; imo ibi absolute sentit, esse probabilius clericos jure communi esse exemptos a personalibus decimis, quam sententiam dicit esse communem. Sed intelligenda videtur de his decimis ex lucris spiritualibus ; nam de aliis temporalibus consequenter dicendum videtur, clericos non esse exemptos, ex vi juris communis, a decimis personalibus ex talibus bonis. propter contrariam rationem, quae eumdem locum habet in his decimis personalibus, quem in praedialibus ex patrimonio. Nec est textus in jure, unde talis exemptio colligi possit; et ita sentit aperte Sylvest., verb. Decima, n. 13; excipit tamen clericos communiter viventes ; sed hoc spectat ad tertiam partem regulae.

4. Duae difficultates contra doctrinam traditam proponuntur. — Duae vero difficultates circa hanc doctrinam occurrunt. Una est circa fundamentum quod in hac doctrina supponitur, alia circa consequentiam doctrinae. Supponitur enim in hac doctrina, clericos esse debitores decimarum, saltem ut sacramenta ab aliis clericis recipiunt; declaratur autem hoc debitum posse cadere in bonis laicis, non in clericalibus. Circa primum igitur est difficultas, quia sequitur primo, etiam Summum Pontificem posse esse obnoxium decimis solvendis, saltem ex laicis bonis, si illa habeat. Consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia etiam ipse recipit sacramenta vel confessionis, dum est sanus, vel extremae unctionis, et communionis, quando est aeger; imo et ordinem et consecrationem recipere potest jam electus Pontifex ; quin etiam confirmationem; si enim contingat nondum confirmatum eligi, verus erit pontifex, et confirmatione indigebit; ergo, ut homo fidelis est, indiget aliquo veluti spirituali ministro, qui ei necessaria vel utilia sacramenta ministret, et pro illo offerat, vel sacrum faciat, quando ipse non potest; ergo ut sic poterit esse obnoxius decimis solvendis. Falsitas autem consequentis patet, quia repugnat principem supremum solvere tributum : cui enim solveret? certe non superiori, illum enim non habet; neque Ecclesiae, nam etiam est supra totam illam ; nec sibiipsi, quia hoc repugnat, ut supra dixi : sed decima est veluti quoddam tributum quod Eecclesiae solvitur ; ergo Pontifex non est illi subjectus. Secundo, sequitur clericos posse esse debitores decimarum , etiam ut clerici sunt, quod est contra dicta. Sequela patet, quia ut clerici sunt, spiritualiter pascuntur ab aliis clericis, quod in omnibus inferioribus Summo Pontifice videre licet. Nam imprimis omnes clerici ab Episcopis ordinantur; ergo sacramenta recipiunt ab illis, etiam ut clerici sunt. Deinde inferiores omnes reguntur spiritualiter a superioribus, ut sacerdotes simplices a parochis, hi ab Episcopis, et omnes a Pontifice : regimen autem illud spirituale est, et cadit in clericos formaliter, ut clerici sunt , sic enim subjiciuntur ecclesiasticae potestati et regimini; ergo ratione illius debent decimas, etiam ut sunt clerici. Et confirmatur primo, nam omnes subditi in aliquo ordine debent recognitionem aliquam superiori ejusdem ordinis; ergo omnes clerici inferiores in ordine clericatus eamdem recognitionem debent superiori, cui ut tales subordinantur : illam autem recognitio fit optime per solutionem decimarum; ergo. Confirmatur, quia hoc modo Levitae in veteri lege ex decimis solvebant decimas summo sacerdoti.

5. Secunda difficultas. — Atque hinc oritur secunda difficultas circa consecutionem doctrinae. Nam si clerici possunt esse debitores decimarum, profecto non minus ex spiritualibus redditibus, quam ex temporalibus possunt illas debere: primo quidem, quia possunt illas debere ut clerici, sicut ostensum est, et possunt illud debitum solvere ex fructibus beneficiorum. Respondent aliqui non posse, quia non faciunt illos fructus suos, sed solum eis dautur, ut ex eis sumant necessaria, et reliqua dent pauperibus. Et hoc titulo illos eximunt Innocentius et Abbas, cap. 2 de Decimis ; sed illud impugnant ibi Anton., et Anchar., et ex contrario fundamento fatentur teneri clericos ad decimas solvendas ex illis fructibus tanquam ex lucro pcersonali; quia revera faciunt illos suos. Ego addo, licet non facerent illos suos, fundamentum videri invalidum, quia inter necessarios usus suos unus est , solvere decimas servientibus, et ministrantibus sibi; ergo hoc titulo debent solvere decimas ante omnes eleemosynas. Secundo, quia si clericus debet decimas, ideo est quia recipit ab alio spiritualia, et ideo debet illi temporalia ministrare ; ergo undecumque ila habeat, tenetur ex illis huic debito satisfacere, sive illa temporalia acquisita sint titulo spirituali, sive temporali ; hoc enim valde accidentarium videtur ad rationem illius debiti, et ad solutionem ejus. Nam si clericus debeat famulo stipendium, et non habeat unde solvat, nisi ex fructibus sui beneficii, certe ex illis tenetur solvere; et si unus clericus alteri promittat justa stipendia centum missarum, tenetur illa solvere ex quibuscumque bonis, titulo etiam spirituali acquisitis ; ergo simplex clericus, verbi gratia, debet suo parocho decimas, quia revera est parochianus ejus, et profecto tenebitur illas solvcre ex quibuscumque fructibus aut lucris, etiam ecclesiastico titulo acquisitis.

6. Unde apparent valde infirma rationes adductae pro dicto primo, quia licet clericus solvat decimas ex fructibus ecclesiasticis sibi alias competentibus , si ?llas tantum solvat quatenus fruitur opera et ministerio parochi communi aliis fidelibus laicis, semper solvet illas, non ut clericus, sed ut unus ex fidelibus subditis. Quia haec formalitas (ut sic dicam) non est attendenda ex titulo quo acquiruntur bona, ex quibus solvuntur decimae, sed ex titulo propter quem decima solvitur : quia haec est ratio solvendi, non alia, et per illam reduplicationem ratio solvendi significatur. Sicut, licet mercator solvat decimas ex lucro suae negotiationis, et agricola ex fructibus sui agri, et venator ex praeda, et sic de aliis, omnes solvunt sub eadem ratione fidelis subditi, quia hoc titulo debent, non sub ratione venatoris, aut mercatoris, etc., quia hoc materiale est ad rationem debendi decimam. Unde a contrario si clericus debeat decimam , non solum quia recipit sacramenta modo communi alis fidelibus, sed etiam quia speciali modo vel sacramenta, vel alia spiritualia ministeria recipit ab alio, cui subjicitur , profecto dicendus est debere decimas ut clericus, et ut talis solvere, etiamsi ex patrimonialibus seu laicalibus bonis illas solvat. Videtur ergo illa distinctio sine fundamento conficta, sed potius esse universaliter dicendum, clericos, et communi ratione et titulo aliorum fidelium, et speciali ac proprio clericorum recipientium ab alis spiritualia, vel communia, vel propria, modo explicato, esse posse debitores decimarum. Et quando tales sunt, illas debere tam ex personalibus, quam ex praedialibus, undecumque illa comparent , attento naturali jure ut de- terminato per ecclesiasticum, si aliunde non eximantur.

1. Augetur difficultas. — Accedit tandem quod illa distinctio videtur inventa ad conciliandas duas partes illius capitis secundi de decimis. Nam in priori dicitur esse novum, et improbatur quod clerici a clericis exigant decimas ; in posteriori vero subjungitur illos clericos, qui ab aliis clericis sacramenta recipiunt, debere illis solvere decimas. At utrumque potest universaliter et simpliciter intellici, si prior pars intelligatur de clericis, ut ministrant active spiritnalia ; posterior vero de clericis, ut recipiunt illa. Nam in priori modo non respiciunt alios clericos ut superiores vel pastores, sed ad summum ut cooperatores vel coadjutores ; et ut sic non possunt esse debitores decimarum, sed potius eis debetur pars decimarum. At posteriori modo respiciunt alios clericos ut pastores suos, et sic merito possunt illis debere decimas, et in hoc sensu admitti poterit distinctio de clerico, ut clericus est, vel ut fidelis recipiens, id est, ut active vel passive comparatur ad spiritualia ministeria. Quamvis in secundo membro possit habere locum eadem distinctio in alio sensu; nam in ipsamet receptione sacramentorum ab alio, interdum se habet clericus generali modo laicorum, interdum vero speciali, et ut clericus ; quomodo antiqui canones distinguunt interdum communionem laicam a clericali , et praecipiunt aliquando clericum non communicare ut clericum, sed ut laicum. Igitur, ut clericus dicatur solvere decimas ut clericus , non satis est quod solvat illas ex praediis ecclesiasticis, si alioquin debet illas, quia communi modo aliorum fidelium sacramenta recipit. Et in hoc videtur D. Thomas, in dict. artic. 4, quamdam aequivocationem committere ; prius enim explicat distinctionem illam clerici, ut clerici, et ut fidelis, per respectum activum vel passivum ad ministerium sacramentorum ; postea vero explicat clericum non debere decimas ut clericum, id est in quantum habet ecclesiasticam possessionem. Hoc enim longe diversum est: nam, licet verum sit clericum non debere decimas, in quantum habet talem possessionem , id est, licet non inde nascatur ratio obligationis, potest nihilominus debere decimas ex illis, ratione ministerii passivi sacramentorum, et tunc revera non debet illas ut clericus, ut explicatum est. Distinctio ergo illa de decimis solvendis ex proventibus temporalibus vel ecclesiasticis, neque necessaria est ad intelligentiam illius capitis secundi , nec veram doctrinam continere videtur.

8. An Pontifex summus ad decimas teneatur. — Resolutio quaestionis. — Hae difficultates postulant ut doctrinam illam magis in particulari explicemus, et ad omnes ordines seu gradus clericorum illam- applicemus. In prima ergo difficultate, petitur an Summus Pontifex teneatur aliquo titulo, vel ex aliquibus bonis solvere decimas. In qua re, aliqui canonistae sentiunt Papam teneri ad decimarum solutionem. Ita Rebuff., dicta q. 5, num. 26, cum Andrea Hisp., sua regula 10, q. 11, qui addunt rationem ; quia etiam Papa tenetur Deo recognitionem facere, quia omnes sumus de populo ejus, et oves pascuae ejus, et nihil habemus quod ab eo non possideamus. Confirmari potest, quia Episcopus in sua Ecclesia, et parochus in sua tenetur solvere decimas; ergo Pontifex in sua, vel in quacumque possessionem habuerit. Dicendum vero est, praeceptum decimarum, proprie et per se non obligare Pontificem ratione suae personae, interdum vero posse obligare ad aliquam decimam ratione possessionis et debiti realis. Ad iutelligendam utramque partem , suppono, quod in praecedenti puncto tetigi, decimam duplici titulo deberi, scilicet, vel ratione personae, vel ratione praedii. Quae distinctio tangitur in c. 7ua nobis, de Decimis, circa finem, eamque intelligo, non juxta distinctionem decimarum, in personales et praediales, sed juxta distinctionem debiti in personale, et reale: interdum enim debitum oritur ex actione vel passione ipsius personae, interdum vero ex re accepta vel possessa, quia secum affert onus illud. Et hoc modo dicebamus in puncto praecedenti, praeceptum decimarum directe et per se respicere ipsos fideles, et ipsos obligare; interdum vero onus solvendi aliquam decimam advenire cum re ipsa habente tale onus, et sic posse transire hoc debitum etiam ad infideles. Ad eam ergo modum nunc loquimur de Pontifice, quia ratione suae persona non obligatur hoc praecepto ; potest autem obligari ad aliquam decimam ratione rei.

9. Rationes in contrarium solountur.— Probatur prima pars: primo ratione facta, proponendo priorem difficultatem. Secundo, quia clerici, ut clerici, vel non debent decimas, vel non nisi superioribus, ut infra dicam ; Pontifex autem non habet superiorem; ergo ut clericus et Pontifex non debet decimas; nec etiam ut fidehs, quia etiam non habet pastorem cui in perceptione sacramentorum ex offi- cio subdatur, quod necessarium est ad persopale debitum decimarum, ut iu regula declaravi; ergo nullo modo habet hoc debitum per se, et ut personale. Unde ratio in contrarium, quam tangit Rebuffus de recognitione ad Deum, parvi momenti est, quia non est haec propria et per se ratio institutionis decimarum, sed sustentatio ministrorum, et sunt multi alii modi, quibus Pontifex profiteatur recognitionem ad Deum. Nec etiam obstat ratio illa, quod Pontifex recipit aliqua sacramenta, et habere debet confessorem, vel ministrum ad hoc deputatum : quia hinc ad summum sequitur debere huic ministro sustentationem ; eam vero praestare illi potest, non solvendo decimam, sed vel aliquod ei stipendium praestando, vel ex decimis aliorum fidelium partem aliquam illi applicando: eo vel maxime quod ille confessor Pontificis non est proprie ordinarius pastor ejus, sed commissarius ab ipso electus, et tanquam vicarius, et minister ab ipso constitutus. Unde sicut alios officiales suos alit Pontifex , non solvendo illis decimas, sed applicando eis partem, vel decimarum quas universi fideles solvunt, vel aliorum ecclesiasticorum reddituum, vel certum stipendium, ita et hunc alere potest. Ipsi enim Pontifici ex vi sui muneris debitum est ex redditibus ecclesiasticis, totum id, quod ad sui, suaeque familiae, et omnium officialium suorum sustentationem necessarium fuerit, ut statim explicabimus. Non reperitur ergo in Pontifice proprium fundamentum decimarum, quautum ad debitum personale earum, ideoque nec debitum ipsum inveniri potest. Denique hoc modo habet etiam vim alia ratio, scilicet, quod praeceptum solvendi decimas non obligat Pontificem, quatenus naturale est, quia ut sic obligat ad sustentationem ministorum, de qua jam dictum est. Nec etiam ut ecclesiasticum, quia ut sic Papa est supra canones. Et licet obligetur legibus ecclesiasticis quoad vim directivam, illud procedit, quando lex respicit rationem universalem, et honestatem communem principi et subditis ; non est autem hujusmodi hoc praeceptum decimarum, sed directe respicit fideles aliquo modo subditos in spiritualibus, ut dictum est, et amplius jam exponetur. Et hanc partem sequitur Abulens., Maith. 23, q. 193, infra.

10. Altera pars de debito reali confirmatur. —Alteram partem de debito reali non videtur admittere Abulensis: est tamen vera, et fortasse intenta a Canonistis supra citatis, et illa ad summum suadetur ex proportione ad Epis- copos vel parochos. Et breviter declaratur, quia post parochiarum, vel diaecesium divisionem, praedia unicuique Ecclesiae assignata habent annexum, tanquam onus reale, debitum decimarum, respectu talis vel talis Ecclesiae, ut nunc supponimus, et cap. 21, ex professo, ostendemus. Ergo si Pontifex quocumque temporali titulo acquirat, vel possideat possessiones illas ut proprias, acquirit illas cum suo onere; ergo tenetur ex illis solvere decimas illis Ecclesiis quibus antea debebantur, quia res transit cum onere suo. Et licet Summus Pontifex sit supremus dispensator decimarum, et jurium earum, non est tamen dominus, et ideo non potest arbitrio suo illas usurpare. Quapropter si Cardinalis, antequam eligeretur in Pontificem, haberet praedia pairimonialia, vel alio modo propria, ratione quorum deberet alicui Ecclesiae decimas, easdem ex eisdem, eidemque Ecclesiae debebit postea, etiam electus Pontifex ; eademque ratio est, licet jam factus Pontifex talem possessionem acquirat. Quod si fortasse uti velit potestate pontificia secum ipse dispensando, et se eximendo ab illarum solutione, oportet ut ex rationabili causa id faciat, quomodo posset sibi applicare decimas alicui Ecclesiae debitas ex aliis praediis; et ideo haec potestas non impedit quominus simpliciter, et ex vi justitiae, decimae talium praediorum solvendae sint Ecclesiae, etiamsi dominum praediorum ad Pontificem transeat titulo temporali. Quod semper addo, quia si praedia pertineant ad Pontificem, ut Pontifex est, quia scilicet sunt de patrimonio Petri, sic constat non posse ex eis debere decimas, quia sibi ipsi illas deberet, et quia non sola decima, sed simpliciter omnes fructus talium praediorum ad ipsum pertinent. An vero teneatur ex eis quotam aliquam partem vel pauperibus, vel fabricae applicare, alia quaestio est, quae ad debitum decimarum non pertinet. Et haec satis sunt de Pontifice, per quae prima pars primae difficultatis satis expedita est.

11. Episcopos teneri ad decimas debito reali, non vero personali. — In secunda, de Episcopis et praelatis petitur an teneantur ad decimas ; et, omissis opinionibus, dicendum est non teneri ad solvendas decimas debito personali, attento jure ecclesiastico ; posse tamen teneri debito reali quoad aliquas praediales decimas. non vero quoad personales, etiam temporali titulo acquisitas. Probatur prima pars, quia Episcopi non tenentur solvere decimas parochis, aut Summo Pontifici, nec aliis Episcopis, vel Archiepiscopis, nec clericis sibi inferioribus ; ergo per se non obligantur hoc debito, ut personali. Consequentia tenet a sufficienti partium enumeratione, quia hoc debitum immediate debet esse ad aliquem hominem, sub homine comprehendendo corpus mysticum ex hominibus constans ; hoc autem sufficienter comprehenditur sub illis tribus membris; ergo illis exclusis, non manet debitum, quia nemo constituitur debitor, nisi respectu alicujus. Probatur ergo prima pars, quia licet attento jure divino naturali possit Pontifex postulare ab omnibus Episcopis quotam aliquam suorum reddituum, tam ecclesiasticorum quam temporalium, ad se suaque onera sustentanda, nihilominus, jure communi et ecclesiastico, non est usus hac potestate quoad quotam decimarum episcopalium, sed aliis modis sustentationi et quasi stipendio Pontifici debito provisum est. Et ideo non dixi Episcopos non posse ad hanc decimam obligari, nec dixi simpliciter non teneri, sed, cum limitatione, non teneri, attento jure ecclesiastico. Nam quod in rigore obligari possent, mihi satis probant omnia adducta in secunda parte primae difficultatis, et in tota difficultate secunda, quae maxime procedit in debito personali decimarum possibili, absolute attenta ratione naturali. Et ita etiam fatetur divus Thomas, dicto art. 4, ad 3, quem omnes sequuntur. Et loquitur non solum de Episcopis, sed absolute de clericis, quia eadem est ratio de omnibus, cum Pontifex sit universalis omnium pastor.

12. Quod autem secundum commune jus Pontifex non utatur hac potestate, sentiunt idem D. Thomas et omnes, et constat, quia nullum tale jus ecclesiasticum invenitur, nec usus illud ostendit. Sed alitur Pontifex, et sustentat onera sua, partim ex tributis, et redditibus sui dominii temporalis, quod Petri patrimonium vocatur ; partim ex decimis, et redditibus ecclesiasticis sui Romani episcopatus ; partim ex partitione aliqua beneficiorum ecclesiasticorum, et episcopatuum vacantium, aut de novo provisorum , quam sibi Sedes Apostolica applicavit , in quo consuetudines provinciarum et regnorum observari solent; partim ex certis quibusdam juribus quae in expeditionibus diversarum litterarum illi Sedi debentur, vel aliis similibus redditibus. Et nihilominus potestatem retinet plura exigendi, et non solum decimam decimarum, sed etiam majorem quotam, quando necessitas vel occasio aliqua id postulaverit ; tamen de facto, ei ex vi juris communis constituti, non tenen- tur Episcopi solvere decimas Pontifici: unde a fortiori non tenentur aliis, sive superioribus. sive inferioribus, aut aequalibus praelatis, vel clericis, quia in his nec jus invenitur, nec fundamentum juris , cum non sint pastores Episcoporum, nec illis spiritualia ministrent. Et licet in superioribus videri posset esse aliquod fundamentum respectu inferiorum , ut in Archiepiscopo respectu suffraganeorum Episcoporum, et similibus, nihilominus ex vi juris communis nullum est tale debitum, nec sufficiens fundamentum ejus, quia illa subjectio et subordinatio parva est, et non meretur tantam recompensationem; sed onus illud vel censetur esse superiori dignitati annexum, eique sufficienter provisum per redditus talis dignitatis ; vel per contributiones alias, quae pro actibus judicialibus aut visiationibus debentur, sufficienter compensatur.

13. Probatur assertio quoad debitum reale. — Ex his ergo satis probata manet assertio quoad personale debitum : quoad alteram vero partem de debito reali, quod nimirum hoc modo obligentur Episcopi ad decimas praediales saeculari titulo possessas, communis sententia est, ut ex D. Thoma et Theologis referemus in puncto sequenti, et ex Innocentio et aliis Canonistis sumitur, in capite 2 de Decimis, et sequitur Rebutt., dicta quaest. 5, num. 3 et 4, cum Cardin., cons. 87, num. 7. Probari autem solet ex capit. Queesti, 10, quaest. 1, quod Gratianus refert ex Concilio Moguntino ; invenitur tamen solum in Cabilonens. 2, cap. 19. Nihil vero ad rem praesentem facit, nam verba sunt: Questi sunt quidam fratres, quod essent alicui Episcopi, et abbates, qui decimas non sinunt dari eccless, ubi illà coloni missas audiunt. Proinde decrevit sacer iste conventus, ut Egnscopi, et abbates de agris et vineis , quae ad suum et fratrum stipendium habent, decimas ad ecclesias dari faciant. Familie vero ili dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur , et ubi per totum ann circulum missas audiunt. Ex quibus verbis aperte constat ibi non esse sermonem de praediis patrimonialibus, seu saecularibus Episcoporum, sed de his quae Ecclesia possidet ad clericorum suorum stipendium et sustentationem, ut patet ex illis verbis: Quae ad suwum et fratrum stipendium habent. Episcopi enim non habent patrimonialia bona ad suum et fratrum stipendium, ut per se constat ; ad hoc autem dicuntur ecclesiasticas possessiones habere, quia illas sub sua cura et dispensatione habent.

14. Objectioni occurritur. — Dices hinc augeri difficultatem, quia sequitur teneri Episcopos ad solvendas decimas ex ecclesiasticis praediis. Nam ibi concluditur, ut ex dictis aagris decimas ad Hcclesias dari faciant. Unde a fortiori sumitur argumentum, quod multo magis ex patrimonialibus praediis decimas solvere teneantur. Sed verba illa contrarium habent sensum ; nam intelligendum est, u£ faciant dari decimas ad Ecclesias suas. Ita enim addit Gratianus, ct forte ita invenit in antiquo Concilio, licet nunc in Cabilon. non legatur. Estque consonum casui, et decisioni Concilii. Nam querimonia erat, quia Episcopi non permittebant colonos solvere decimas in suis Eeclesiis parochialibus, quae (ut aperte supponitur) erant distinctae ab Ecclesiis episcoporum, vel abbatum. Decisio autem Concilii est, ut si possessiones sint ecclesiasticae, et ad sustentationem ministrorum Ecclesia depuiatae, Episcopi non solvant decimas praediales parochiis colonorum, sed illas retineant pro suis Ecclesiis; ipsorum autem colonos (quos nomine fanilie intelligit), sinant in parochiis suis solvere decimas, utique vel personales, vel partiales, quas ex praediis conductis habere solent, si praedia sunt intra terminos suarum parochiarum constituta; et in summario illius textus negative legitur: Non persolvant de propriis prediis abbates et episcopi decimas. Qui tamen titulus sano modo intelligendus est de praediis ecclesiasticis, seu suarum ecclesiarum. Atque ad hoc propositum adducitur textus ille a Gratiano. Ac denique sensus ille evidentius exprimitur in canone Urbani Papae, qui sub dicto capit. Questi, refertur in novo Decreto Gregoriano : Perlatum est ad sanctam Synodum, quod sint quidam episcopi et abbates, qui colonos ad se pertinentes non sinant decimas dare ad ecclesias ubi missas audiunt, et anfantes eorum baptizantur. Proinde decrevit sacer iste Conventus, ut Episcopi et abbates de vineis, vel agris, ac frugibus que ad swum vel fratrum usum laborant, decinas sibi pro benedictione, vel kospitum susceptione habeant : familice vero ibi dent decimas suas, ubi per totum anni circulum missas audiunt, et infuntes eorum baptizantur. Wle ergo textus nihil ad rem praesentem facit. Alii vero id probare conantur ex dicto capit. 2 de Decimis; sed nihil etiam probant, nam in priori parte ejus potius negatur obligatio solvendi decimas ; posterior vero, ubi affirmatur, non potest applicari ad Episcopos, quia, per se loquendo, non sunt ex illis clericis qui ab aliis clericis sacramenta recipiunt; quia in ea parte sermo est de debito personali, non de reali.

15. Probatur ratione assertio. — Vla ergo pars eodem modo probanda est, quo similem de Pontifice ostendimus, quia res transit cum onere suo, et quia Ecclesia non debet in bonis suis laedi, eo quod ad temporale dominium Episcopi praedia transeant. Quae rationes eo fortius in cateris praelatis infra Pontificem procedunt, quo minorem illi potestatem habent circa decimarum dispensationem : unde constat partem hanc non procedere in praediis ecclesiasticis, si qua fortasse specialiter Episcopo applicentur in stipendium, et sustentationem propriam ; ex illis enim decimas solvere non fenetur, ut a fortiori constabit ex his, quae de parochis dicemus. Idemque judicium est de quibuscumque decimis personalibus, quia in illis non habet locum reale debitum, ut iterum etiam statim dicemus.

16. Parochum teneri ad decimas has solvendas debito reali, non vero personali. — Tertio, ponitur in eadem parte similis quaestio de parocho uniuscujusque ecclesiae, an teneatur ille solvere decimas. Cui cum proportione respondendum est, parochos teneri quidem posse debito reali ad decimas praediales solvendas, proprie tamen non tereri ad solvendas ullas debito personali, attento jure communi. Prima pars a fortiori constat ex dictis; et juxta illam intelligo dictum D. Thomae, in dicto art. 4, ad 1, ubi ait, clericos debere decimas de propriis praediis, etiamsi sint clerici illarum ecclesiarum, in quibus tales decime solvuntur. Sub quibus clericis etiam parochos comprehendi expressius quam alii, declarant Covarr. et Gutier. supra. Et sic est res clara ex his, quae de Pontifice et Episcopis diximus; nam si praedia ipsa habent hodie reale onus, cum illo transeunt ad clericum, etiamsi parochus sit. Limitandum autem hoc est ad praedia laicalia, seu titulo saeculari acquisita, ut Soto dixit, et D. Thomas aperte sentit. Quia si praedia sint ecclesiastica, et parocho sint in particulari applicata ad ejus sustentationem, non potest ex illis debere decimas, nam potius illae habent locum decimarum, quae ipsi parocho dantur ratione sui ministerii. Quod si Ecclesiae praedium non sit in particulari applicatum parocho, tunc non decimae, sed omnes fructus ejus ad Ecclesiam pervenient, ex quibus sua pars ad parochum juxta modum sui beneficii pertinebit, ex qua parte nullam decimam cogitur solvere, propter eamdem ra- tionem. Secus vero est de fructibus saecularis praedii ; nam illi non pertinent ad personam parochi ratione sui ministerii, et ideo ex illis debet solvere decimas, saltem ex debito reali.

17. Satisfit objectioni. — Dices : in ecclesia parochiali decimae solvuntur ipsi parocho; ergo si parochus illius ecclesiae tales decimas debet, sibi debet, quod repugnat, ut supra argumentabamur. Respondetur primo, licet antecedens esset verum, nihilominus debere in hac persona distingui rationem debitoris, et ejus cui debetur ; et verum semper esset, quod decima illius praedii non competit huie personas, quatenus dominus temporalis illius praedii est, sed quatenus tale beneficium habet. Secundo vero dicitur antecedens esse falsum in rigore, quia decimae non parocho proprie, sed clero, seu ministris hujus ecclesiae debentur, ex quibus pars aliqua ad parochum pertinere solet, ut magis sequenti capite explicabimus. Et hoc significavit divus Thomas, in ratione quam subdit, dicens : Quiaaliud est Lhabere aliquid ut proprium, aliud ut commune. Decima ergo ex tali praedio non potest usurpari a parocho tanquam propria, sed debet illam exhibere suae ecclesiae, ut communem, etiamsi postea ex ipsa tanquam beneficiatus participare debeat. Unde longe diverso modo et distincto onere possidebit illos fructus ut proprios, ratione temporalis dominii, vel ut receptos ratione sui beneficii, ut constat.

18. Probatur secunda pars de debito personali.—Secundam partem de debito personali, in curato specialiter, indicavit Soto; sentit enim curatum, solum propter temporalem possessionem, posse debere decimas, non vero ratione suae personae. Et idem sentit Rebuffus, d. quaest. 5, n. 9, et probatur ex dictis, quia debitum personale decimarum fundatur in receptione spiritualium ab aliquo pastore, qui ex officio ad hoc teneatur, et per jus ecclesiasticum consummatur; at in parocho, vel deest fundamentum illud, vel per jus Ecclesiae non consummatur; ergo debitum illud non habet locum in parocho ratione suae personae. Minor declaratur, quia parochus non habet proprium pastorem, nisi Episcopum et Pontificem (nam sub Episcopo comprehendo quemlibet alium participantem aliquo modo episcopalem jurisdictionem, si esse contingat, nam eadem est ratio de illo). Respectu ergo Summi Pontificis, quae dicta sunt de Episcopo. a forüiori de parochis procedunt, quantum ad potestatem exigendi ab eis decimas pro Summo Pontifice ; tamen de facto etiam non est illis hoc onus impositum jure communi, ut sentit divus Thomas, dicta solut. ad 3, et eodem modo declarari ac persuaderi potest, quo in Episcopo; et ideo licet respectu Pontificis non desit fundamentum, deest tamen commune jus, et ideo attento jure, non est in parochis talis obligatio. Respectu etiam Episcopi non deest fundamentum, ut probant objectiones supra factae, quia etiam Episcopus est pastor ordinarius parochorum sibi subditorum, ejusque spiritualia administrat ; nam licet ordinarie non tribuat illis sacramenta, pascit eos verbo et doctrina, et spiritualiter ipsos gubernat, sicut et caeteras oves suas, et in multis casibus specialiori modo. Ergo intercedit inter parochum et episcopum sufficiens fundamentum persolvendi decimas, de possibili loquendo.

19. Differentia inter Summum Pontificem et Episcopos in decimis imponendis. — Vst tamen haec differentia inter Pontificem et Episcopum, quod Pontifex habet suo jure potestatem imponendi decimas parochis, sicut ct Episcopis ; Episcopus autem non potest illas imperare parochis sibi subjectis, nec tributum aliquod aut subsidium ab illis exigere, praeter id quod jure communi statutum est, ut patet ex cap. Constitutum, cap. Nulli Episcoporum, cap. Ad hoc, cap. Pradicator, 16, quaest. 1. Ratio vero est, quia Episcopi non sunt supremi dispensatores decimarum, sicut Pontifex, nec illis commissa est potestas ad imponendas decimas, non solum parochis, verum etiam quibuslibet clericis vel laicis, ut ex dictis juribus, quae fere omnia pontificia sunt, constat. Ex hoc ergo capite non tenentur, nec obligari possunt parochi ab episcopis suis sibi decimas persolvere ; illisque et eorum sustentationi ac oneri sufficienter provisum est, per communium decimarum portionem eis, juxta sacros canones, designatam, vel (ubi commune jus receptum non est) per alios ecclesiasticos redditus unicuique Ecclesiae designatos. Denique in unoquoque parocho, respectu aliorum extraneorum Episcoporum, vel clericorum aut parochorum, deest non tantum jus, sed etiam fundamentum decimarum, quia non recipiunt ab illis divina, neque eis subordinantur. Et hoc sensu dixerunt aliqui, ut refert Rebuff. supra, num. 6, clericos non debere decimas clericis aequalibus, ita intelligentes cap. 2 de Decimis, quae sententia in se vera est, et rationi conformis, quicquid sit de accommodatione illius ad textum praedictum. Nomine autem aequalium comprehenduntur omnes non superiores in jurisdictione, vel pastorali munere respectu ipsorum.

20. Parochos non teneri ad decimas solvendas ratione personarum. —Va ergo inductione facta constat parochos non teneri ad decimas solvendas ratione suarum personarum, quia nulla persona invenitur, cui debitores constituantur. Dici vero potest debere illas suae ecclesiae, ut in cumulum communem veniant cum aliis decimis, et postea omnes cum proportione dividantur, juxta canones, vel consuetudinem, sicut supra diccbamus de debito reali decimarum praedialium ex saecularibus possessionibus. Sed hoc etiam dici non potest, quia parochus ad suam ecclesiam non comparatur, ut recipiens, sed ut conferens sacra, ut hic Soto advertit; ergo non est cur obligetur ad solvendas decimas, quia ad hoc solum obligantur clerici, quatenus recipiunt ab aliis divina, ut patet ex dicto capite 2 de Decimis, in fine. Nec refert quod ipse etiam parochus sacramenta interdum ab alio recipiat, nam per se tantum recipit illa a suo Episcopo, vel Pontifice, vel a vicario quem loco illorum, ex eorum consensu speciali vel generali, habet; et ideo non magis illi debet decimas, quam Pontifici vel Episcopo. Nec est eadem ratio de decimis praedialibus debitis ratione ipsarum rerum , seu possessionum, quia in illis et jus, et fundamentum est longe diversum, ut explicatum est. Atque ex his aperte concluditur parochum non teneri ad solvendas personales decimas, sive spirituali titulo. sive temporali acquisitae sint. Probatur, quia non tenetur ad solvendas illas ex debito personali, quia ad nullas omnino decimas hoc titulo obligatur, ut ostensum est; debitum autem reale uon cadit in decimas personales, quia persona de se non habet annexum onus solvendi decimam, nisi quatenus resultat ex receptione divinorum, per laborem et operam ministrorum Ecclesiae, quod pertinet ad personale debitum. Atque ita tenet Rebuff., d. quaest. 5, num. 9; Covar. supra, qui etiam generalius loquuntur, ut in sequenti puncto declarabo.

21. Clerici simplices tenentur ex vi juris ad decimas, non solum reali, sed personali debito. — Quarto tandem similis interrogatio peti potest de aliis simplicibus clericis, de quibus alia ratio esse videtur. Et ideo diccndum est alios clericos, qui non sunt pastores Ecclesiae, nec ex officio divina ministrant aliis fidelibus, per se et ex vi juris communis teneri ad decimas persolvendas, non solum reali debito (ubi contigerit illud habere), sed etiam personali. Haec conclusio in genere sumpta est divi Thomae, et communis in dicto capite 2 de Decimis, ubi Hostiens., Anton., Abbas, Henric., Cardin., cons. 90; Covarr., Soto, Gutier., Rebuff. et alii supra citati. Probaturque sufficienter ex posteriori parte illius textus, in qua dicitur clericos, qui ab aliis clericis recipiunt sacramenta, decimis esse obnoxios, non quidem ratione rei possessae, sed ratione operis et laboris in eorum commodum impensi, ex quo titulo oritur debitum personale. Sine causa vero Glossa ibi hoc limitat ad clericos conjugatos; tum quia textus absolute loquitur; tum quia ratio textus in omnibus clericis recipientibus dicto modo sacramenta locum habet, ut notavit Rebuff. supra. Et ideo nec limitandus est ille textus ad clericos inferiores primae tonsurae, vel minorum ordinum (quicquid ille insinuet), quia eadem ratio est de clericis in sacris, etiamsi sacerdotes sint, ut Antoninus ibi, et alii dixerunt. Quia licet sacerdotes non ab alio, sed a se videantur sacramenta suscipere, hoc solum est verum de Eucharistiae communione, quae in ipso sacrificio fit : in aliis vero etiam ipsi subduntur parochis quoad spiritualia, quia eorum curae subsunt in sacrameritorum receptione, ut communiter notant Canonistae, in cap. Omnis utriusque, de Poenit. et remiss.; ergo sub regula solvendi decimas comprehenduntur in rigore juris.

22. Limitatio a quibusdam assignata. — Ab hac tamen obligatione excipiunt aliqui clericos inservientes alicui ecclesiae, cui decimae debentur ; nam illos aiunt non teneri ad solvendas decimas etiam de patrimonialibus bonis. Ita Alensis supra, quem Silvester et Angel. sequuntur, solumque id probant ex capite secundo de Decimis ; sed inde nihil probari potest, quantum ad decimas ex saecularibus bonis, ut ex dictis facile constat. Si ergo illa limitatio intelligatur de debito reali decimarum ex praedüs seaecularibus, probabilis profecto non est, estque contra divum Thomam , et communem supra allegatam, et sine fundamento : si enim parochus ipse tenetur illas decimas solvere, multo magis quilibet alius tali ecclesiae inserviens. Item illud onus est annexum rei, et ideo diximus etiam Episcopum et Papam obligari; ergo. Item alias graviter laederetur Ecclesia, quia posser.t canonici, et alii inservientes ei, multas possessiones acquirere, et eam decimis privare. Denique hoc evidenter supponitur in capit. S quis laicus vel clericus, 16, quaestione 1, ubi dicitur, non posse clericum rem propriam legare aut dare, privando priorem ecclesiam decimarum proventu ; supponit ergo habere ecclesiam decimarum proventum ex rebus clericorum. Si vero illa sententia intelligatur de personali debito, erit fortasse magis tolerabilis. Simpliciter tamen vera non est, neque in jure habet fundamentum, quia cap. secundum, quod pro illa citatur, in secunda parte sua potius contrarium probat, ut deductum est; in priori vero non agit de clericis, quatenus possident praedia more laicorum, sel ad summum ut clerici subt, ut omnes exponunt, et ratio facta convincit ; unde contraria sententia est etiam ratione destituta, nam in his clericis invenitur fundamentum obligationis personalis harum decimarum, et forma generalis praecepti illos comprebendit, tanquam fideles sacramenta recipientes, et nullum est jus illos eximens; ergo.

23. Exceptio praecedens quomodo possit esse vera.— Alia limitatio impugnatur. — Inteilecta vero illa exceptio de decinis, ex possessionibus vel redditibus ecclesiasticis, est probabilis, et communius recepta, et habet in illo capit. 2 magnum fundamentum, juxta expositionem D. Thomae communiter etiam approbatam; et ita accommodatur exemplum a Levitis in eo textu sumptum, nam illi non solvehant decimas aliis Levitis, quia non habebant alia bona, nisi decimarum ; ergo et nostri clerici non solvent abis clericis decimas ex fructibus ecclesiasticis. Tandem ratione declarari potest, quia ad solvendas hujusmodi decimas non obligantur hi cierici ex debito reali, quia possessiones Ecclesiae non habent annexum onus solvendi decimas eidem ecclesiae cujus sunt, ut supra ostensum est, cum D. Thoma et aliis; et eadem ratio est de omnibus fructibus seu redditibus, nam secundum jus commune, Ecclesiae decimae non sunt obnoxiae, ut ex illis solvantur aliae decimae, neque in hoc Ecclesia imitata est legem veterem. Neque etiam obligantur hi clerici ad praedictas decimas solvendas ex debito personali; tum quia illo modo non plus obligantur, quam laici, quia utulo et onere laicorum obligantur, et ideo solum obligantur ad solvendam decimam ex redditibus possessionum saecularium, sicut laici; tum. etiam quia eo ipso, quod eidem ecclesiae ministrant, et illo titulo accipiunt ecclesiasticos redditus in stipendium et sustentationem, censentur illud stipendium accipere integrum, et liberum ab omni ecclesiastico onere, et hoc est quod in dicto capite secundo in principio significatur. Quamdam vero limitationem in hoc puncto invenio positam ab Alensi supra, videlicet, quando clerici testari possunt ex fructibus suorum beneficiorum, teneri etiam ad decimas praestandas ex eorum redditibus. Sed hoc nullo jure fundatum esse video, nec ratione probari potest, et ideo admittendum non est, nisi ubi eadem consuetudo, quae facultatem testandi induxerit, simul etiam decimandi obligationem introducat, quod tamen nec necessarium est, quia illa duo non sunt per se connexa, nec de facto consuetudine servatur, quantum intelligo.

24. Denique ex his colligi potest, quid dicendum sit de personalibus decimis. Verisimilius enim est, clericos nunquam teneri ad decimas personales solvendas ex lucris acquisitis spirituali titulo, propter eamdem rationem cum proportione applicatam. Et potest etiam alia supra insinuata induci, quia Ecclesia non vult clericos gravari in ecclesiasticis bonis, nisi in casibus in jure expressis; hic autem casus, seu decimandi modus non est in jure expressus. De aliis vero decimis personalibus ex lueris temporalibus, variae sunt opiniones: tamen in rigore juris eadem ratio de illis est, quae de praedialibus decimis ex saecularibus possessionibus, licet consuetudo esse dicatur, ut tales decimae non solvantur, maxime a clericis; quae consuetudo, ubi fuerit, servanda est, juxta supra dicta, et dicenda in sequenti capite.

25. Religiosos teneri ad solvendas decamas. —dAtque ex his constat, quid dicendum sit de religiosis, et de quibuseumque personis cccelesiasticis, quocumque modoc aut titulo tales censeantur. Dicendum enim est omnes teneri ad persolvendas decimas, quantum est ex vi communis juris. Probatur, quia non eximuntur ex eo praecise quod ecclesiasticae personae sunut, nam clerici simplicius et proprius sunt ecclesiasticae personae, et non propterea eximuntur; neque etiam ex eo quod sub generali regula non comprehendantur, nam etiam illi sunt fideles participantes sacramenta et divina a pastoribus Ecclesiae. Quod si interdum ipsi participant curam animarum ex officio, non id habent quatenus religiosi sunt, sed quatenus clerici et beneficiati, et ut sic, illorum regulam sequuntur. Religiosi autem per se, et ut religiosi sunt, decimas debent, ut in cap. De cetero, cap. E parte, et cap. Licet, et aliis de Decimis habetur, et cap. 2, S Ceterum, de Decimis, in 6, et idem supponitur in cap. Veniens, de Transactio.

26. Tandem ex his omnibus satisfactum est toti primae difficultati, nam explicuimus quomodo decimarum obligatio in singulos clericorum ordines cadere possit. Solum est cavenda aequivocatio circa illam reduplicationem, de clericis, ut clerici sunt, quia non in eo sensu accipitur a divo Thoma et aliis Doctoribus, 3n quo in illa objectione accipitur; non enim negantur clerici solvere decimas ut clerici, eo quod illas non solvant suis superioribus, qui illos speciali modo pascunt et gubernant, etiam ut clericos; nihil enim repugnat quin hoc titulo illas solvant, ut ostensum est; sed dicuntur non solvere ut clerici, quia quotiescumque decimas solvunt, non solvunt illas ex ecclesiasticis bonis, sed ex temporalibus, nam in illa formalitate solvendi (ut sic dicam ) magis intenditur respectus ad bona ex quibus fit solutio, quam ad modum subjectionis ad praelatos Eeclesiae, seu ad influxum spiritualem pastorum in subditos debentes decimas; nam quod ille influxus sit communis fidelibus, vel proprius clericorum, materiale quid est in ordine ad solutionem decimarum. Et ita manet etiam expedita tota secunda difficultas, quae in praedicta aequivocatione fere fundata est. Cur autem bona seu praedia saeculari titulo possessa, sint obnoxia solutioni decimarum, non autem ecclesiastica praedia, jam satis explicatum est.

27. Cum predia unius ecclesie sunt intra terminos alterius, an ecclesia teneatur ad decimas. — Una vero superest difficultas circa haec praedia ecclesiastica, quando praedia unius parochiae propria sita sunt intra terminos alterius parochia, an tunc ecclesia, cujus est praedium, teneatur solvere decimam illi ecclesiee in cujus territorio est praedium: nam ex dietis videtur sequi teneri saltem ex debito reali, licet personale hic intercedere non possit; sequela patet, qui res transit cum suo onere ; sed praedia existentia in termino alicujus ecclesiae , habent onus reale decimarum illi ecclesia solvendarum; ergo licet perveniant ad dominium alterius ecclesiae, ad illam transeunt cum suo onere, scilicet , solvendi decimas alterius ecclesiae. Et confirmatur, quia dictum est, etiam ad Summum Pontificem et Episcopos transire cum hoc onere; ergo multo magis ad aliam particularem ecclesiam. Confirmatur secundo, quia alias monasterium emens et colens praedia in alicujus ecclesiae terminis existentia, non teneretur ex illis solvere decimas tali ecclesiae ex vi juris communis, quia jam efticiuntur ecclesiastica praedia. Consequens est contra multa decreta, capit. Commissum, cap. Nuper, cum aliis de decimis, et 16, q. 1; ergo.

28. Pars affirmativa proponitur. — Ad hanc igitur difficultatem primo responderi potest, concedendo sequelam, nimirum tales ecclesias tunc teneri ad solvendas decimas alteri ecclesiae , in qua sunt praedia debito reali. Quam sententiam tenent Abbas, in dicto cap. 2. num. 6, et in dicto capit. JVuper, de Decimis ; Rebuffus, in dicta quaestione quinta, numero vigesimo; Gutierrez, dicto capit. vigesimo primo , numero 54, et esse communius receptam, affirmat Covarruvias, dicto cap. 17, numero 8, § Secundae. Et a fortiori tenet eamdem sententiam Glossa , in capite primo de Censibus, vers. Ullo onere, ampliando illam etiam ad mansum, seu proprium fundum ecclesiae. Nam licet de illo manso in illo textu dicatur debere esse liberum ab omni onere, nihilominus Glossa illa dicet, quod si prius ex illo solvebantur decimae alteri ecclesiae, etiam postea solvendae sunt. Habetque haec sententia magnum fundamentum in cap. Fcclesie, et capite Quicumque, 16, q. 1, quibus statuitur antiquiores ecclesias non esse privandas decimis praediorum, propter novas ecclesias in eis aedificatas. Addi etiam potest ratio ultra supra dictas, quia alias posset una ecclesia grave detrimentum pati, si aliae, possessiones intra illius terminos sitas acquirerent, qua ratione utuntur saepe jura citata, cum de religiosis loquuntur.

29. Pars negativa explicatur. — Nihilominus contrariam sententiam, nimirum, in praedicto casu ecclesiam, cujus est possessio aliqua, non teneri ad solvendas decimas alteri ecclesiae in qua est possessio, tenet expresse D. Thomas, dicta quaest. 87, art. 4, ad 1, ubi Cajetanus, Soto, Aragon., qui omnes limitationem adhibent, nisi contingat ob eam causam, ecclesiam, in qua sunt praedia, magnam pati jacturam. Hi vero auctores nullam probationem ex jure offerunt, sed solum hanc conjecturam , scilicet , quod fundus , eo ipso quod fit ecclesiae, efficitur ecclesiasticus, ae subinde spirituah muneri ac ecclesiae fabricae mancipatus; et ideo ad solvendas decimas alteri ecclesiae non manet obnoxius. Quae conjectura parvi momenti esse videtur. Primo, qcuia non potest de novo huic ecclesiae mancipari, cum injuria prioris ecclesiae; et ita per hanc rationem non satisfit objectioni factae, nec juribus in contrarium adductis. Secundo, quia non repugnat, fundum vel possessionem aliquam habentem antiquum censum vel pensionem, donari aut vendi ecclesiae, et cum ipsomet onere transire ad ecclesiam, ut in l. de Immun. eccles. late tractavi, et res est vulgaris et receptissima. Maximeque hoc verum est, quando onus illud spirituale etiam est. juxta cap. 1 de Censibus, in fin. Nihil ergo repugnat fundum esse ecclesiasticum, et fructus ejus quoad nonam partem esse unius ecclesiae, et decimam esse alterius; nam ita etiam totus fuudus erit mancipatus spirituali muneri , vel fabricae ecclesiae, non tamen unius et ejusdem, sed plurium, juxta earum quasi partialia jura.

30. Melius posset suaderi haec sententia ex dicto cap. Questi , 16, quaestione 1, cum his quae circa illud supra notavimus: videtur enim ibi facta concessio unicuique ecclesia, ut ex suis possessionibus, |quas habet ad suorum ministrorum sustentationem, decimas alteri ecclesiae non solvat. Quod videtur generaliter intelligendum, ubicumque illae possessio nes sitae sint; tum quia textus absolute loquitur; tum quia ex contextu colligi potest de hujusmodi decimis ibi esse ssrmonem. Nam alias nulla esset ratio cur clerici alterius ecclesiae conquererentur, quia Episcopus non sinebat colonos suorum praediorum alteri parochiae solvere decimam. Neque enim est verisimile querelam fuisse pro solis personalibus decimis colonorum, quia nec de illis ita solent curare Episcopi, neque Concilium tanta cum distinctione respondisset, si de solis illis esset quaestio: et ita videtur intellexisse textum ilIum Glossa, in dicto cap. 2 de Decimis, verb. clericis.

31. Rejicitur media sententia inter duas supra relatas. — At vero Glos:a, in eodem c. Questi, in proponendo casum illius textus, aliquid addit huic textui, et tertiam opinionem inducit; ait enim ecclesiam dominam agri altera in ecclesia siti, si colat illum suis sumptibus et famulis, non teneri ad solvendas decimas alteri ecclesiae, et quoad hoc approbat posteriorem sententiam. Indicat vero, per argumentum a contrario, quod si per colonos agrum colat, tunc decimas solverc debet alteri ecclesiae , juxta priorem opinionem. Quam sententiam etiam approbat Turrecrem., sed profecto non habet in textu illo fundamentum ; quia textus non ponit illam conditionem : 4S4 agros suos propriis colunt stipendiis ; sed verba textus sunt: De vineis et agris, qu«e ad. suum vel fratrum stipendium habent. Quocirca, licet illa distinctio in aliis casibus a Pontificibus tradi soleat, maxime in privilegiis religiosorum, ut infra videbimus, in praesenti quaestione non habet fundamentum in illo textu, nec in alio jure, quod ego sciam. Omissa ergo hac distinctione, aliae duae opiniones probabiles sunt, quamvis prior magis nitatur rigore justitiae, et ideo in jure videatur habere majus fundamentum : nam sensus illius capit. Questi dubius est, et satis obscu rus. Defendendo autem illum sensum juxta secundam opinionem, dicendum consequenter est ad objectionem factam , illam procedere secundum generalem regulam, tamen in hoc Ecclesiam statuisse speciale jus in favorem ecclesiasticorum praediorum , quod sine dubio facere potuit, mutando aliqua ex parte jura ecclesiarum, ut bona ecclesiastica essent magis certa et integra. Et ideo non est eadem ratio de praediis, quae veniunt in dominium personae Pontificis vel Episcopi, etc., quia per hoc non efficiuntur bona illa ecclesiastica, ut constat. De religiosorum autem praediis statim dicemus. Denique, licet in rigore res sit dubia, usu vero et consuetudine divi Thomae sententia recepta est, ut Covarruvias et Gutierrez significaruut. Et fortasse ipse D. Thomas in illo sensu est locutus. Limitatio vero, quam Cajetanus et alii adhibent, rationi consentanea est ; judicio tamen superioris praelati discernendum erit, quando sit tam enormis laesio, ut jus illud, vel consuetudo admittenda non sit. Et hactenus de secunda parte regula.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17