Text List

Caput 18

Caput 18

An aliqui eximantur a debito decimarum, ubi de privilegio non solvendi decimas nonnulla disseruntur.

CAPUT XVIII. AN ALIQUI EXIMANTUR A DEBITO DECIMARUM, UBI DE PRIVILEGIO NON SOLVENDI DECIMAS NONNULLA DISSERUNTUR.

1. Explicatur tertia pars regule supra posite. —In hoc capite explicanda est tertia pars regulae propositae in c. 16, quae habebat, omnes supra dictos obligari ad decimas, nisi peculiari titulo exempti sint. Quam particulam et limitationem expresse addidit Innocentius IlI, in cap. A nobis, de Decimis, in illis verbis: Nisi a praestatione ipsarum specialiter sit eaemptus ; et infra : Visi ab eis ostendatur quare ab hujusmodi sint immunes. Et ratio talis hmitationis est clara ex dictis in capite 11, 12 et 13. Nam haec obligatio solvendi decimas considerata in particulari, ut applicata singulis personis, non est naturalis, seu divina, sed mere humana ; ergo fieri potest ut aliquae per- sonae obligatae alias ex vi juris ad solutionem decimarum, ab ea obligatione eximantur. Dieees hoc solum probare de exemptione a quota, non vero a tota solutione, quia praeceptum deeimarum solum est humanum quantum ad T quotam. Respondeo hoc procedere respectu totius communitatis, vel parochiae, vel ecclesise, non vero respectu singularum particularium personarum , vel familiarum. Quia de jure naturali et divino solum est, ut r inistri Ecclesiae habeant ab eadem ecclesia congruam sustentationem ; quod vero concurrant omnes et singuli de Ecclesia, aliquid contribuendo, non est de jure paturali, neque quoad quotam decimae, nec omnino quoad aliquam partem, quantumvis minimam ; possunt ergo aliqui per Ecclesiam eximi ab hoc onere. Dices : : altem erit haec acceptio personarum, quae est contra jus divinum et naturale, quia est contra justitiam distributivam, quia dum quidam eximuntur, alii gravantur. Assumptum patet, quia cum omnes fideles gaudeant laboribus ministrorum Eecclesiae, acceptio personarum est, quibusdam imponere totum onus sustentandi ministros, et alios eximere. hespondetur hanc exceptionem semper fieri debere ex rationabili causa; et quando respicitur justa causa, non accipi personam, neque hoc redundare in gravamen aliorum qui non eximuntur, quia non exigitur ab illis ultra decimam, ad quam ex jure tenentur; solum ergo per hanc exceptionem diminuitur census, et stipendium ministrorum Excclesiae, quae diminntio nunquam est, nec esse potest citra congruentem sustentationem ; quod autem ultra illam datur, potest Ecclesia taxare, augere et minuere, prout ad commune bonum expedire judicaverit. Haec ergo exemptio saepe juste fit, et ideo illa limitatio regulae necessaria fuit.

2. Exemptio a decimis a solo Summo Pontifice potest fieri.—Proponuntur tres modi eximend a decimis.—Est autem circa istam partem ulterius advertendum, ex dictis in capit. 15, solum Summum Peontificem posse hanc exceptionem facere, quia inferiores praelati non possunt, ut ibi ostensum est. ft licet per consuetudinem comparari possit, ut diximus c. 12, tamen ibidem adnotavimus, consuetudinem, quoad hunc effectum, pendere semper aliquo modo a Papa, ut expresse, vel tacite, in generali aut in particulari admittente talem consuetudinem, quae contra illius voluntatem vel potestatem praevalere non potest. Et hoc modo dicimus a solo Pontifice hanc exemptionem fieri. Possumus autem distinguere tres modos, quibus fieri solet. Primus est per ipsum commune jus, sub quo comprehendimus omnia privilegia in corpore juris inserta. Secundus est per privilegia scripta, et concessa extra jus commune. Tertius est per consuetudinem non scriptam. De hoc tertio modo, quae ad doctrinam generalem spectare possunt, tradita sunt in capite 12; reliqua particularia, quae ad factum potius quam ad jus pertinent, non possunt a nobis tradi, quia in diversis provincns, populis et familiis variae sunt consuetudines, quas illi scire et servare tenentur, ad quos pertinent. In secundo etiam modo est magna varietas pro diversitate religionum, et unicuique remittimus, ut sua privilegia consideret et observet, et traetando de statu religioso, attingemus aliqua, tum in communi, tum in specie de nostra rehgione Societatis. Nunc ergo de exemptionibus in jure concessis pauca dicemus; et quia illae ad religiosos maxime spectant, quaedam etiam generalia principia de hoc privilegio decimarum elucidabimnus.

3. Primo modo erimuntur a decinis, qui in commvuni vivunt. — Ad primum ergo modum pertinet exemptio a solutiore decimarum personalium ex propriis laboribus, quam concedit his, qui in communi vivunt, Paschasius Papa, in cap. Decimas, 16, quaest. 1, ut notant Abulens., Sylvester et Angelus, locis saepe citatis. Et fit extensio in textu, tam ad monachos, quam ad clericos communiter viventes, id est, regulares, et paupertatem in communi profitentes, nam illi non sibi, sed suae communitati lucrantur ad sustentationem illius, quae ecclesiastica est; et si quid habet superfluum, in pauperes et pia opera illud expendere debet, ut dixit Gregorius in responsione secunda ad Augustinum; et ideo merito ab hac decima eximuntur. Imo Glossa, Turrecrem. et alii intelligunt, ibi non solum concedi exemptionem a decimis personalibus, sed etiam a praedialibus, quae ex labore et industria talium regularium proveniunt. Quod certe satis insinuatur in verbis illis textus: Decimas de laboribus, seu nutrimentis suis propriis. Nam licet vox illa, de laboribus, posset in rigore restringi ad decimas mere personales, per alias nimirum, seu nutrimentis suis propriis, extendi videtur etiam ad praediales. Nam hoc verbum non est synonymum prioris, sed ampliat illud ad omnes labores, qui ad nutrimentum proprium ordinantur . hujusmodi autem sunt animalium, quibus nutrimur, educatio; propiii agii vel horti cul- tura ; est ergo haec sententia valde probabilis. Unde per haec verba solent significari in jure decimae omnes, quae ex propriis laboribus proveniunt, ut in sequentibus videbimus.

4. Et confirmari potest ex cap. secundo de Ecclesiis aedif., ubi extenditur haec concessio ad leprosos communiter viventes, quando sunt in tanto numero, ut propriam ecclesiam cum suo caemeterio, ei proprium presbyterum habere possint. Qui dicuntur, sub communi vita congregati, non quia religiosi sint, ut bene ibi Glossa ultima supponit, sed quia per modum unius communitatis quasi in hospitali sibi communi separatim vivunt. lllis ergo ibi conceditur, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur. Hoc ergo multo magis intelligitur concessum monachis, et clericis communiter viventibus. Sed hoc evidentius in sequentibus confirmabitur. Addit vero Alens., dicta quaest. 51, memb. 7, art. 3, per clericos communiter viventes intelligi etiam canonicos saeculares, quatenus de stipendiis Ecclesiae vivunt, quia bona Ecclesiae, ex quibus aluntur, communia sunt; ex quo concludit, illos non teneri ad solvendas decimas de redditibus Ecclesiae. Quae conclusio in se quidem vera est, aliena tamen a sensu illius textus, ut ex communi expositione constat, et ex proprietate verborum; et quia Gregorius, quem Paschasius citat, per clericos communiter viventes, aperte intelligit regulares clericos, qui proprium stipendium non habent, eosque distinguit ab illis, quibus propria portio ex decimis assignatur. Est ergo illa exemptio regularium propria, praeter casum specialem in alio jure expressum.

5. Quo pacto se habeant religiosi circa decimnnas. —Hoc autem privilegium, quantum ad praediales decimas spectat, magis in aliis juribus explicatur: nam in cap. Fa multiplici, de Decimis, Adrianus II dicit, se concessisse simile privilegium Cisterciensibus, illis verbis: Ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus emcolunt, nulli decimas solvere teneantur. Ejusdem privilegii meminit Alexander IlI in cap. Ea parte, de Decimis, dicitque prius concessum fuisse a praedecessoribus suis fere omnibus religiosis, postea vero Adrianum sohs Cisterciensibus, Templariis, et Hospitalariis illud simpliciter concessisse, cateris vero, ut de novalibus suis, quee propriis manibus vel sumptibus emcolunt, et de nutrimentis animalium suorum , et hortis suis decimas non persolvant. Et hoc idem pri- vilegium ipse confirmat addens, extra casus in illo privilegio expressos, tcneri religiosos omnes, ad decimas ex rebus omnibus solvendas. Et in duobus capitibus sequentibus, declarat per id privilegium non eximi a solvendis decimis, quas per colonos excolunt. Et in cap. Dilecti, eodem titulo declarat privilecium illud arctari ad decimas praediorum propriorum religionis. Nam de praediis conduetis debent religiosi decimas, etiamsi per se vel famulos suos illa excolant. Et idem declaravit Innocentius cum Lateranensi Concilio, in cap. Nuper , eodem titulo, ubi etiam prius privilegium Cisterciensium revocat quoad praedia ab illo tempore acquirend: , de quibus antea decimae debebantur Ecclesiis; statuit enim ut de illis decimas solvant, etiamsi terras suas suis laboribus excolant; etidem scrvari statuit de omnibus regularibus habentibus similia privilegia. Post illud vero Lateranense Concilium non invenitur aucta vel immutata haec exemptio. Et iia ex vi juris communis religiosi jam non habent in hcc majorem exemptionem, ut colhgitur etiam ex cap. 2, S Caterum, de Decimis, in 6; et notarunt Rebuf., dicto tractat., quaestion. 5, numero 5 et 29, cum sequent., et quaest. 14, num. 30 et 42; et alii. quos refert Guttier., dicto cap. 21, num. 136. At vero per privilegia particularia plurium religionum nova exemptiones et concessiones factae sunt, quae (ut supra dixi) nunc exponere non est in animo, sed in proprium locum ea remittere.

6. Privilegium religiosorum circa decunas non solvendas odiosum esse. — Hic vero quaedam generalis regula circa haec privilegia religiosorum de non solvendis decimis obser-. vanda est, quia locum habet etiam in privilegiis in jure contentis. Est autem regula, hoc privilegium exemptionis a decimis solvendis, etiam religiosis concessum , odiosum esse. Nam, licet ex parte eorum quibus datur, videatur religioni favere, tamen simpliciter derogat communi juri, et secum afftert praejudicium tertii, scilicet, ecclesiarum et clericorum, qui illis decimis privantur, ideoque simpliciter odiosum reputatur, ut notarunt Oldra., consil. 268, et Guttier., consil. 5, num, 5, et alii infra referendi; unde fit ut stricte interpretandum sit juxta vulgarem re»ulam: Odia restringi, eic., ita ut, quam minimum fieri possit, et juri communi legis deroget, et juri alterius noceat; ut in simili respondet Pontifex, in cap. Cum capella, de Privil. lIta enim solet princeps privilegium concederc. ut, quoad fieri possit, sine cujusque praejudicio observetur, ut dixit J. C., in legc Pretor ait, paragrapho S quis, 1 et 2, ff. Ne quid in loco publico. Semper tamen ita est restrictio facienda, ut verba privilegii in sua proprietate salventur, et secundum illam significationem privilegium servetur, et ad effectum perducatur, juxta doctrinam Decii, cons. centesimo decimo tertio, num. ultimo, et Bald., cons. 271, in primo volum., quia voluntas superioris servanda est; illa vero ex verbis proprie intellectis colligi debet, nisi aliunde de illius intentione constet. De qua re latius in materia de legibus dictum est. Et juxta hoc videtur inteliigenda Gloss., in cap. Ad audientiam, de Decimis, quatenus dicit privilegia haec esse latissime interpretanda, utique quantum ad proprietatem verborum retinendam et explendam necesse fuerit. Ex hoc autem principio varia dubia breviter definiri possunt, quae in sequenti capite expedientur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18