Caput 19
Caput 19
Exponuntur varia dubia circa privilegia non solvendi decimas.
1. Primum dubium est, an per praedicta privilegia eximentia a solutione decimarum praedialium, liberetur quis a debito etiam reali solvendi decimam praedialem, quae antea parochiae ex tali agro debebatur. Nam OIdra., dicto consil. 268, putat non liberari, sed solum a decimis agri novalis, quem religiosi suis laboribus denuo excoluerunt. Quod sequitur Rebuff., 13, num. 114, et alii, ut referunt Covar., dicto capite 17, numero 14; Guttier., dicto cap. 21, numero 129. Ratio est, quia hoc privilegium est odiosum, et ideo stricte interpretandum; ergo cum possit habere effectum, et sufficienter servari ex exemptione a decimis, quae sine praejudicio tertii possunt non solvi, non est ultra illas extendendum ; sed intellectum de decimis novalium praediorum cavetur praejudicium tertii, quia illa praedia nunquam fuerunt obligata solutioni decimarum alteri ecclesize, et suffieienter impletur privilegium in rigore verborum; tum quia illa verba, de laboribus quos propriis manibus et sumptibus eucolunt, propriissime arctantur ad novalia, et quae proprio labore et sumptu fructifera fiunt; proventus enim antiquorum praediorum suo modo aliorum laboribus attribui possunt; tum etiam quia, cum aliquis eximitur a decima, optime intelligitur eximi a debito personali, non a reali, quod magis est rei quam personae, cum ratione rei solius persona obligetur.
2. Pars affirmativa communis et certa. — Nihilominus contraria sententia est communis, ut referunt Covar. et Guttier. supra, cum Abb, in cap. Dudum, de Privileg. Estque communis praxis. Et post declarationem Alexandri III, videtur mihi res indubitata ; nam antea poterat fortasse prior sententia apparenter sustineri, quia neque Paschasius, neque Adrianus Papa, usi fuerunt verbis, quibus satis aperte ostenderent, se eximere non tantum personas, sed etiam res prius obnoxias dehbito decimarum. At vero Alexander III, in dicta cap. Ez parte, 1, expresse distinguit dicens, antiquitus fuisse concessum omnibus religiosis, ut decimas non solverent de laboribus suis: quod intelligit a temporibus Paschasii Il, in dieto cap. Decimas, 16, quaestione prima; nam antea monachi solvebant decimas, non minus quam laici, ut notat Gloss.. in dicto cap. Ha parte, 1, juxta cap. Alia causa, 1, adjuncta Glossa, ver. Si minus, 16, quaest. 1. Rebuff. vero, dicta quaest. 14, num. 27 et 38, addit, Gregorium exemisse monachos a decimis suorum praediorum solvendis simpliciter et sine illa limitatione, de laboribus suis, citatque canonem Gregorii, qui in jure, vel operibus ejus non invenitur. Postmodum vero Paschasius religiosos exemit verbis supra relatis, quae ambiguitatem tactam facere poterant. At vero, attenta relatione et contirmatione Alexandri, res est clara ; dicit enim se cum Adriano eximere quosdam absolute a decimis solcendis de laboribus suis, alios cero tantum a decimis de nocalibus, animalibus, et hortis. Ergo plane declarat illos priores, non tantum quoad novalia, sed absolute quoad omnes terras propriis manibus cultas, eximi, sive prius cultae fuerint et solvendis decimis assuetae, sive non, alias nulla esset differentia inter illa duo membra. Et consequenter exponit illa verba, de laboribus, eic., extendi ad quaecumque praedia propriis laboribus vel sumptibus culta, ac subinde in hoc sensu fuisse antea concessum privilegium. Ac denique in cap. Ad audientiam, eodem titulo, expresse refert priorem interpretationem, et explodit illam. Tandem Innocentius IlI. in dicto cap. Nuper, statuit ut religiosi de terris amodo acquirendis decimas persolvant ecclesiis, quibus ratione praediorum antea solvebantur; ergo de terris ante illud decretum acquisitis non tenebantur solvere decimas, licet ratione praediorum antea solverentur. Et e contrario etiam nunc non tenentur solvere de novalibus, nam ex illis, vel ratione ipsorum, nullis ecclesiis prius decimae solvebantur. Ergo per illa verba generalia, concessa erat exemptio a praedialibus decimis, etiam quoad reale debitum. Atque hoc evidentius locum habet in privilegiis extra jus concessis religiosis, in quorum favorem interdum derogatur dictum cap. Nuper , interdum additur distributio, ab omnibus decimis , aliquando simpliciter dicitur, a pra dialibus decimis.
3. Objectio. — Solvitur. — Sed objici potest cap. Dudum, de Privileg., quatenus ex eo colligitur, per privilegium non solvendi decimas de novalibus non privari aliquam ecclesiam jure vel possessione exigendi decimas de talibus rebus, nisi hoc ipsum in ipso privilegio exprimatur; ergo in universurm, nisi induitum mentionem faciat debiti realis, non eximit ab illo, nec privat tertium jure suo. Sic etiam in capit. Dudum, de Decimis, per concessionem cujusdam ecclesiae cuidam hospitali factam, non censetur Episcopus privari jure decimarum talis ecclesiae, quia hoc in litteris bon exprimebatur; ergo idem est in praesenti. Respondetur, casum utriusque textus esse longe diversum: nam in priori sermo est de privilegio concesso ad non solvendas decimas de novalibus, et declaratur sub tali indulto non comprehendi novalia, a quibus ecclesia decimas accipiebat prius quam rumperentur et excolerentur. Poterat enim prius accipere decimas ex herbis, pascuis, aut lignis talium terrarum; et tunc non censetur Pontifex facere praejudicium ecclesiae possidenti, sed solum concedere illa novalia, qua omnino infructuosa erant ecclesiis, quia ex vi vocis nocalium, haec videtur esse intentio Pontificis, et ita declarata est illa vox in cap. Quid per notale, de Verbor. significat. At in praesenti cum conceditur absolute exemptio a decimis ex propriis laboribus (seu, quod idem est) ex praediis propriis laboribus vel sumptibus cultis, comprehenduntur etiam decimae ex terris prius cultis, et sub possessione ecclesiae constitutis quoad decimarum perceptionem, quia verba illa in proprietate hoc totum comprehendunt. Nam ipsa vox decima, significat aliquid sub jure ecclesiae constitutum, a quo jure privilegium liberat, quia implicite saltem fit in eo sufficiens mentio illius juris. Hinc vero inferunt Covarruvias et Guttierez, hanc sententiam intelligendam esse quoad decimas, quatenus communi jure debentur. Nam si ali- cui deberentur ex talibus praediis ex particulari privilegio vel titulo, tunc illi non praejudicaret tale privilegium, nisi vel alterius juris specialis expressam faceret mentionem, vel daretur per verba adeo particularia, ut omnes similes titulos et exactiones comprehenderet, ut in privilegiis religionum fieri nunc solet, quod mihi valde placet. In alio vero capit. Dudum , minor est difficultas ; quia concedere ecclesiam, seu illam unire hospital aut monasterio, in rigore non est illi applicare jura episcopalia illius ecclesiae, sed ad summum propria et parochialia; et ideo nulla ibi erat difficultas, nec similitudo cum nostro casu.
4. An privilegium de non solvendis predialibus decimis extendatur ad novalia.— Secundo vero potesl e converso dubitari, an privilegium concessum de non solvendis predialibus decimis, extendatur ad novalia post concessum privilegium culta, vei solum de praedis usque ad illud tempus cultis intelligatur. Quidam enim censent non extendendum ad novalia. Ita Rebuffus, dicta quaest. 14, num. 29 et 30; refertque Anton. et Socin., et eum sequitur Gutier., dicto c. 21, num. 130. Consutuunt autem dicti auctores differentiam inter privilegium eximens a decimis solvendis ex propriis laboribus propriorum agrorum, vel absolute eximens a decimis propriorum praediorum ; nam primum fatentur extendi ad novalia, auod de altero negant. Quocirca loquendo de privilegiis in jure concessis, simpliciter dicendum est extendi ad novalia, quia in jure non invenitur privilegium eximensa praedialibus decimis, nisi cum illa duplici limitatione, de prediis propriis, et de propriis laboribus, vel eagensis ; sed ita concessum extenditur ad novalia; ergo. Atque ita colligitur ex dicto cap. Ad audientiam, ibi: Nam si intelligeremus tantummodo de novalibus ; ergo intelligit etiam de illis, quamvis non solis. Idem argumentum sumitur ex capit. E parte, 1, ibi: Cateris cero, ut de nocalibus suis; aliis ergo, id est, quibus privilegium de propriis laboribus datum est, tam de novalibus, quam de aliis facta est gratia. Item potest sumi argumentum ex cap. Za parte, 3, de Decimis, quia ibi dicitur, parochianis, quibus concessae sunt decimae de laboribus terrae parochiae suae, concessas etiam esse decimas novalium ; ergo similiter religiosis, quibus concessae sunt decimae de propriis laboribus, novalia etiam data intelliguntur. Verum est textum illum habere obscuriorem intellectum, de quo in capite sequent.
5. Prius vero quam rationem reddamus, oportet expendere alteram partem de privilegio absolute concesso, de non solvendis decimis praedialibus : nam si hoc non extenditur ad novalia, difficile est rationem differentiae reddere. Illi enim auctores hoc probant, quia hoc privilegium est odiosum et restringendum: at idem argumentum procedit de altero; nam etiam est odiosum, ut dictum est; in utroque ergo non est restrictio facienda ultra verborum proprietatem. Unde quia in novalibus implentur duae illae conditiones, nimirum, quod decimsae ipsorum sunt ex agriis propriis (supponimus enim terras illas esse proprias monasterii privilegiati) et sunt ex propris laboribus (nam etiam supponimus propriis laboribus, et expensis fuisse ruptas), ideo sub illa negatione non solvendi decimas ex praediis et laboribus, evidenter comprehenduntur etiam novalia. At vero haec ratio procedit in alio privilegio de non solvendis decimis ex propriis prediis, quia etiam novalia sunt propria praedia, et iila negatio est absoluta ; ergo omnia praedia comprehendit. Item inter haec privilegia solum videtur esse differentia, quod in uno exigitur duplex conditio supra dicta: in altero vero una tantum, scilicet quod, praedia sint propria; ergo sicut illud extenditur ad omnia praedia, in quibus duplex conditio invenitur, sive illa sint novalia, sive non, ita et secundum aeque universaliter intelligendum est de omnibus praediis, in quibus illa conditio verificatur, quod, scilicet, propria sint.
6. Alia differentia, quae assignatur. — Assignant vero aliam differentiam, quod quando privilegium limitatur ad proprios labores, potest parvum detrimentum ecclesiae afferre, quia non possunt religiosi magnam terrae partem propriis laboribus colere, ideoque potest ad novalia extendi ; secus vero est de alio privilegio sine tali limitatione concesso, quia potest magnum praejudicium afferre. Sed haec differentia non est solida: primo, quia fieri facile potest, ut prius privilegium grave praejudicium afferat, si monasterium multa praedia habeat ; nam licet religiosi non possint facile propriis manibus illa colere, possunt tamen facile propriis sumptibus, quod perinde est ; et e contrario, aliud privilegium parvum detrimentum aftferet, si monasterium parvam terram habeat. Secundo, quia illud est per accidens; hic autem per se loquimur, nam sive in uno, sive in alio privilegio enormis laesio contingat, alio jure agendum est, ita ut vel solvantur decimae, vel congrua compositio fiat, juxta cap. Suggestum, de Decim., cap. Quid de novale, de Verb. sign., et argum.cap. penult. de Cler. non resid. Quapropter verius existimo, utrumque privilegium per se extendi ad novalia, quia proprietas verborum utriusque id requirit; per accidens vero saepius uni derogari propter enormem laesionem inde subsecutam, quam alteri.
7. An privilegia sint solum ad predia acquisita, an etiam ad acquirenda. — Resolvitur extendi etiam ad pradia acquirenda. — Tertio, dubitari solet an talia privilegia limitanda sint ad praedia acquisita et possessa tempore concessionis, an vero extendantur etiam ad acquirenda. Nam priorem partem affirmat Oldrad., cons. 268, ex eodem principio, quod tale privilegium stricte intelligendum est. Itcm quia res transit cum suo onere. Item quia in decimis non fit extensio ad futurum, capit. Cum contingat, cap. Tua, 1, S ultimo, de Decimis. Sed contrarium est omnino verum, maxime quando privilegium est restrictum ad proprios labores, potestque id non obscure colligi ex dicto cap. JVuper, de Decimis, in quantum decernit, ut de terris amodo acquirendis decima ea tunc solverentur, non olstante preedicto privilegio; ergo antea ad terras acquirendas extendebatur, et ex vi illorum verborum tales terrae comprehendebantur. Et ita omnes intelligunt, in illo Concilio Lateranensi factamn esse revocationem illius privilegii quoad illam partem, et idcirco in privilegiis postea concessis, quando extensio fit ad terras acquirendas, additur : Non obstante cagnt. Nuper, etc. Deinde est ad hoc textus fere expressus in cap. Quia circa, de Privileg., ubi interrogatus Pontifex, an privilegium monachis concessum ab Episcopo de retinendis decimis, extendatur ad possessiones acquirendas, respondet affirmando (si privilegium fuit secundum jus concessum ) : Quia indefinite concedendo intelleadsse videtur non solum de decimis illius temporis, sed futuris. Haec ergo decisio a fortiori procedit in privilegio pontificio, quod non dubitatur esse legitimum. Nam rationes quae ibi redduntur, fortius in Pontifice procedunt. Prima, cum nihàl exceperit, et potuerit eacepisse. Secunda, quia in beneficiis plenissima est interpretatio adhibenda , utique juxta verborum proprictatem : unde recte dixit , plenissima, quia debent verba integre expleri, non addendo limitationem in verbis non contentam, nec necessariam ad aequitatem beneficii. Quae ratio maxime locum habet in beneficiis supremi principis, juxta regulam juris. Tertia ratio, quia non debet una eademque substantia diverso jure censeri. Quae licet non semper cogat, ut sequenti capite videbimus, est tamen congrua ratio, quando aliae juvant. Maxime quia ex ila colligitur alia, scilicet, quod indefinita equivalet universali, quando est eadem ratio de omnibus, ut ibidem advertit Henricus, in prineipio, et cum eo Covarr., lib. 1 Variar., cap. 13, in fin. Accedit tandem, quod privilegivm hoc includit negationem non solvendi decimas, et tunc etiam indefinita transit in universalem, ut ibidem late Covarr., num. 7. Et per haec satis est responsum fundamentis contrariae sententiae. Quia privilegium est stricte intelligendum, sed plane, et tunc res transit cum onere, quando privilegium illud non tollit; hic autem tollit, ut ostensum est. Nec est eadem ratio de praescriptione decimarum, de quibus textus ibi allegati loquuntur, ut in capite sequenti videbimus.
8. An religiosi evimantur a solvendis decimis praediorum quorum non habent proprium dominium. — Non eaimuntur in prediis conductis. — Panormitani responsio. — Quarto, interrogari potest an ex vi dictorum privilegiorum eximantur religiosi a solvendis decimis, ex praediis quorum proprium dominium non habent. Quidam enim distinguunt, quia vel privilegium concedit ut non solvant religiosi decimas ex predis suis, seu proprüis, et tunc aiunt solvendas esse decimas, si praedia non sint propria, etiamsi in emphyteusim habeantur; vel privilegium concedit ne solvant decimas ez pruediis, seu locis quae habent, et tunc aiunt eximi a solvendis decimis, etiam ex agris conductis, quos ipsi suis manibus vel sumptibus colunt, quia etiam praedia conducta habentur a conductore, et multo magis bona emphyteutica. Idemque videri potest dicendum esse, quando forma privilegii est illa usitata in jure: De laboribus et nutrimentis suis propriis, ut habet cap. Decimas, 16, quaest. 1, vel illa : Indulsit decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, ut habetur in c. Ea parte, 1, de Decimis. Nam si religiosi manibus suis vel sumptibus colant conductitios agros, revera illi fructus sunt de laboribus suis propriis; ergo de illis non debent decimas. Verumtamen hac in re unum habemus de jure certum, nimirum, si agri sint conducti, licet religiosi eos colant propriis laboribus vel sumptibus, teneri ad solvendas decimas. Ita enim declaravit Alexander II, in cap. Dilecti, de Decimis, et sumitur etiam ex dicto cap. Ea parte, ut in utroque loco notant Panormitanus et omnes, et Rebuffus, dicta quaest. 14, num. 52. Nec oportet hic alias rationes quaerere, praeter voluntatem Pontificis, qui noluit illam concessionem amplius extendere; tum ne parochiales ecclesiae enormius laederentur; tum ne religiosi in conducendis agris excederent. Haec autem declaratio solum cadit in haec privilegia, quatenus in jure conceduntur, seu quatenus ante Alexandrum IH concessa erant, non enim poterat ipse declarare futura, si verbis distinctis concederenr. Contra illam vero declarationem videtur procedere ultima objectio facta. Ad quam tacite respondit Panormitanus, in dicto capite Lilecti, quo1 licet esset privilegium simplieiter concessum de decimis non solvendis, restringitur contra propriam significationem verborum, ut tertio non inferatur grave praejudicium. Et nihilominus inferius ait, non fuisse illam revocationem partialem privilegii, sed declarationem intentionis Pontificis.
9. Impugnatur praedicta responsio. — Sed imprinis non videtur vera facti narratio, quia in jure non conceditur religiosis privilegium simpliciter de decimis non solvendis, sed cum limitationibus multis, ut patet ex verbis citatis. Deinde non videtur esse verum, quod privilegium restringatur contra propriam verborum significationem, quia hoc est contra naturam privilegii, ut supra dictum est. Unde si Pontifex talem declarationem faceret, in rigore potius esset partialis revocatio, quam interpretatio, vel certe solus ipse posset illam declarationem adhibere, quia ipse novit intentionem suam, licet fortasse per verba non bene fuerit explicata, quod in praesenti dicere necessarium non est. Unde existimo ex vi et proprietate verborum, quae in jure habentur, privilegium illud non extendi ad praedia conductitia ; nam in verbis illis Alexandri IlI, laborum suorum, subintelligendum videtur suorum agroruwn, nam subjungitur : Quos propriis manibus, vel sumptibus colunt ; non enim coluntur labores, sed agri; ergo necesse est agros subintelligere, quos oportet esse suos, non conductos : unde cum ibi referat Alexander, talem fuisse concessionem Adriani, in eodem sensu interpretatur priora verba de laboribus suis, seu propriis. Et addi praeterea potest, labores culturae tunc maxime dici proprios, quando in propriis agris fiunt, nam quando fiunt in alieno agro, potius videntur alieni, et domini agri venditi, seu locati. Atque haec tandem videtur esse propria ratio hujus declarationis, nimirum, quia per hoc privilegium eximuntur directe ab onere decimarum personae, non praedia, nisi ratione personarum, ut notavit Abb. in dicto cap. Ex parte. Et ideo, quando praedia sunt aliena, non eximuntur a decimis, etiamsi colantur a personis exemptis, quia sola cultura non sufficit ut praedia censeantur exempta ratione personarum, si non sint sua. Quod ita etiam declaratur, quia fruetus agri culti non sunt proprii ipsius colentis, vel laborum ejus, sed sunt maxime fructus ipsius agri, et ideo decima illorum fructuum non potest dici ex propriis laboribus, nisi etiam agri sint colentium ipsos. Ita ergo verum existimo decimas ex agris conductitiis, etiam in rigore verborum, non comprehendi in privilegiis jure concessis sub praedicta verborum forma.
10. De illa igitur verborum forma : JVe solvant decinas ex propriis fundis, vel ex suis fundis, a fortiori sequitur sub illa non comprehendi agros conductitios, quia illi revera non sunt proprii vel sui : quod etiam convincit dictum capit. Dilecti. Ildem vero censeo dicendum de verbis illis : Non solvant decimas de pradiis quae habent, seu de bonis possessis et obtentis, et similibus : et hic maxime habet locum doctrina Panormitani, quod Pontifices voluerunt, satisque declararunt verba privilegiorum istorum, quoad hanc partem, esse stricte intelligenda; illa autem verba cum omni proprietate restringuntur ad bona, quae habentur vel possidentur ut propria; non enim dicitur quis babere domum simpliciter, eo quod habeat conductam, sed dicitur habere secundum quid, id est, ad habitandum aliquo tempore, seu habere usum ejus.
11. An ex bonis emphyteuticis monasterium debeat decimnas. — Major certe difficultas esse potest de bonis acceptis in emphyteusim, an si monasterium privilegiatum aliqua talia habeat, et suis sumptibus colat, ex illis decimas debeat : videtur enim non debere, quia bona emphyteutica simpliciter et absolute in bonis propriis talis monasterii numerantur, juxta communem existimationem et loquendi modum. Item contractus emphyteuticus distinctus esi a locato et conducto, ut constat ex jure; sed Pontifex in dicto cap. Dilecti, solum excipit agros conductitios ; ergo non comprehendit emphyteuticos ; ergo exceptio illa firmat regulam in contrarium, ac subinde tales agri sub privilegio exemptionis decimarum comprehenduntur. Denique emphyteuta simpliciter solet vocari dominus agri, quia habet dominium utile; ergo hoc satis est ut monasterium, quod est emphyteuta, dicatur colere agros suos; ergo, etc.
12. In contrarium vero est, quia illi agri sunt alterius habentis dominium directum illorum, nam ille proprietatem eorum habet: unde monasterium eos colendo, non potest dici proprios agros colere. Maxime, quia verba hujus privilegii sunt stricte intelligenda; in rigore autem et propriissime , emphyteuta non est dominus, juxta leg. 1, juncta Glossa ultim., ff. Si ager emphyteuticus petatur. Praeterea, si priviiegia illa extendantur ad agros emphyteuticos, pari ratione extendentur ad agros conductos ad longum tempus. Consequens admittendum non est; ergo. Sequela patet, quia revera emphyteusis non est nisi quaedam ad longum tempus locatio et conductio ; nam eosdem effectus et easdem conditiones habet, et conductor longi temporis etiam censetur habere dominium utile, seu actionem in rem, juxta leg. 1, ff. De Superficiebus; et locatio ad longum tempus etiam censetur in jure quaedam alienatio, juxta capit. Nulli, De rebus eccles. non alien., cum Gloss. in Clement. 1, eod. tit. Quod si haec non dicitur alienatio nisi large, nec etiam emphyteusis, et consequenter nec ex parte accipientis est propria acquisitio; est ergo aequalis ratio. Minor vero patet ; tum quia consequenter extendetur etiam ad rem locatam ad breve tempus, quia majoris vel minoris temporis duratio substantiam contractus non mutat: tum maxime quia Pontifex indefinite loquitur de agris conductitiis; ergo ubi ipse non distinguit, nec distinguere debemus. Maxime quia illa declarauo est simpliciter favorabilis. et ad evitandum gravamen, et praejudicium tertii, et ideo restringenda non est. Imo si verba textus attente pensentur, videntur omnes illos contractus comprehendere, in quibus res accipitur ad culturam, et fructus, sine dominio directo, et sub certa pactione, sub qua generalis omnis conductio, sive ad longum, sive ad breve tempus, et emphyteusis comprehenditur ; verba textus sunt : Conduaistis, et recepistis pred.a ad formam, scilicet, pensionem; sic autem accipiuntur etiam emphyteutica bona, seu ad longum tempus conducta, argumento capit. Vestra declaratio. Quocirca licet res appareat dubia, haec posterior tutior et probabilior est; nam est juri conformior, et quia ex fundamentis ejus contraria dissolvuntur facile, et non tanti momenti esse videntur.
13. Colonos religiosorum non eximi a decimis per luaec privilegia. — Ratio assertionis.— Aliqui religiosi circa hoc habent particulare privilegium. —Quinta dubitatio esse potest, an coloni conducentes praedia religiosorum habentium talia privilegia, eximantur ipsi a soIutione decimarum. In quo, si de solis privilegiis in jure contentis loquamur, resolutio clara est, colonos non eximi, sed teneri ad solvendas decimas. Ratio est, quia hoc privilegium expresse conceditur sub illa conditione ex propriis laboribus, et explicatur necessarium esse, ut propriis manibus, vel expensis praedia colant, ut saepe dictum est; ergo si per colonos id faciant, tenentur ipsi religiosi solvere decimas de iilis fructibus quos ipsi percipiunt, ut expresse declaratur in capit. Zicet, de Decimis; ergo etiam ipsi coloni tenentur solvere decimas illius partis fructuum, qua fruuntur, juxta capit. A nobis, et capit. Tua, 2. eodem titulo. Quando vero aliquis censendus sit colonus, et quomodo inter eum et dominum integrae decimae solvenda- sint, infra capit. 35 explicabitur. Hoc autem procedit, ut dixi, et indubitatum est, attenta forma privilegiorum juris : si tamen forma mutetur, vel augeatur, ut iuterdum solet, tunc aliter judicandum erit. Aliquibus enim religiosis concessum est, ut de suis praediis, etiamsi per colonos ea colant, decimas solvere non teneantur. Quo stante privilegio, coloni ipsi non tenebuntur solvere laicam decimam , praeter pensionem, quam religiosis solvunt ratione contractus, non quidem quia coloni ipsi aliqua ex parte privilegio il!o fruantur, ut statim explicabo, sed quia religiosi possunt sibi vendicare illam decimam, sive augendo ob eam causam quantitatem pensionis, sive distincte exigendo tantum pro pensione, et tantum pro decima. Quia cum simpliciter sint exempti a decima, eam sibi usurpare possunt.
14. Discrimen inter privilegium reale, et persona!e. — Et juxta haec intelligenda est communis distinctio juristarum de privilegio reali et personali. Dicunt enim, si privilegium detur tartum personae, et non praedio, tunc ad colonos non extendi; si vero per privilegium praedia ipsa eximantur directe et absolute ab onere decimarum, sine alia conditione vel onere, nisi quod talis religionis sint, tunc extendi ad conductores. Ita Glossa, in Clementina 1, de Decimis, verb. Eacolendas, quam ibi omnes sequuntur; et Abbas, in capit. Ez parte, 1, de Decimis, numero quinto. Non explicant autem dicti auctores, quando privilegium hoc censendum sit tantum personae concessum, quando vero etiam praedio. Solum Pa- normitanus ait privilegia in jure contenta tantum personis concedi, et ideo ad colonos non extendi. Glossa vero illa dicit, consideranda esse verba privilegii, juxta caput Porro, de Privil. Quatuor ergo modis possunt concipi talia verba. Primus est ille usitatus in jure, de propriis, vel de agris quos suis laboribus cel expensis eacolunt; et tunc res est clara, privilegium esse personale, ut bene dixit Abbas. Secundus est, si privilegium dicat : Eximimus tales religiosos , el eorum pradia ab onere solvendi decianas, ut de facto nunc habent aliqua privilegia. Et tunc sine dupio privilegium est reale, ut praedicta Glossa expresse declarat, et verba ipsa prae se ferunt. Tertius modus erit, si privilegiura eximat religiosos a decimis solvendis de suis praediis, addendo: Sive per se, sive per colonos illa colant. Et tunc, licet privilegium videatur directe referri ad personas, tamen quia in favorem earum simpliciter eximit terras, reale dici potest, et eumdem effectum habet, ut mox explicabo. Quartus modus esse potest, si absolute eximatur religio a debito decimarum praedialium suorum praediorum, non addita restrictione: Si ea propriis laboribus colant, nec ampliatione, licet per colonos, eic. Et tunc Glossa illa sentit privilegium esse personale; ego vero censeo transire in reale.
15. Impugnatur discrimen a Glossa assignatum.— Ut autem haec intelligantur et probentur, oportet expendere differentiam inter hoc privilegium, quando est personale aut reale, quam dicta Glossa assignat. Dicit enim, quando privilegium est reale, tunc si ager tradatur aliis excolendus, colonos non teneri ad solutionem decimarum , quia privilegio participant, et sequitur Abbas, quia fructus capuuntur ex terra privilegiata. Scd non existimo hoc esse verum, nisi sano modo intelligatur, quia privilegium illud concessum est rebus seu agris, in ordine ad commodum et ntilitatem religiosorum, non vero colonorum; nec enim intentio concedentis fuit directe vel indirecte concedere bencficium aliquod conductoribus, seu locatoribus. Igitur coloni non sunt liberi a decima, nisi quatenus illam compensant, solvendo eam religiosis, vel augendo pensionem quam solvere obligantur, nisi ipsi religiosi illam remittant ex justa causa; aliter enim non possunt, quia esset abusus privilegii, etin virtute darentur laicis bona Ecclesiae, sine causa et potestate; ergo coloni non participant privilegium quoad exemptionem ab onere, sed solum quoad libertatem vel facul- tatem solvendi religiosis, et non ecclesiae, tales deeimas. Reale igitur privilegium in praesenti dicetur illud, per quod agri ita eximuntur, ut, quomodocumque colaniur, possint religiosi apud se retinere decimas, et non solvere illas ecclesiae, nec permittere ut a colonis solvantur. Personale autem erit, quando conceditur cum onere personali, id est, colendi agros per se, seu suis sumptibus, quia tunc, si aliter fiat, non possunt privilegiati retinere decimas illorum fructuum, quos percipiunt, nec colonos impedire quominus pro sua parte ceclesiae solvant : juxta hanc ergo doctrinam, quam omnino veram censeo, etiam privilegium tertio modo concessum reale erit, quia per illud eximuntur omnino talia praedia ab onere decimarum ecclesiae solvendarum, et applicantur ipsis relisiosis, quomodocumque talia praedia excolantur.
16. Objectio. — Eaplicatur. — Dices, verba illa posse habere hunc sensum, ut, scilicet, religiosi ex vi illorum liberentur ab onere solvendi decimas fructuum quos percipiunt, qui interdum sunt omnes fructus agri, ut quando illum per se excolunt, interdum pars aliquota, ut quando colunt illum per colonos partiarios, seu pensionarios, et tunc ex altera parte fructuum , quam coloni percipiunt, solvent decimas ecclesia, et sic privilegium erit personale. non reale. At enim hic sensus erit probabilis, si privilegium dicat : JVon solvant decimas de fructibus suis; non solet autem sub hac forma concedi, sed sub hac: Non solvant de prediis suis decimas , etiamsi per colonos, etc., quod perinde est ac si dicatur : Non solvant decimas de fructibus prediorum suorum ; pars autem illa fructuum, quam cojoni accipiunt, de praediis religionis sunt, licet ipsi fructus non sint illius; ergo etiam decima illorum fructuum ad religionem pertinet, quia illi etiam fructus eximuntur ex vi illoum verborum. Et ita privilegium reale est, quia ex vi illius eximuntur illi fructus ab onere decimae solvendae ecclesiee, et applicatur religioni, cui per colonos danda est, vel ratione illius pensio augenda. Et revera si recte pensentur hac verba: Ezinimus predia religionis, vel emimimus fructus prediorum religionis , aequipollentia sunt : at vero idem est eximere personas a solutione decimarum ex fructibus cum illa ampliatione, quod esimere absolute fructus talium praediorum. Quamvis ergo non repugnet concessionem fieri in priori sensu, et ad illum judicandum pensanda sint verba privi- legii, tamen, juxta formam verborum a nobis propositam, quam in privilegiis legimus, sensus declaratus videtur proprius , absque ampliatione verborum, cum sola propria et integra illorum significatione.
17. Ultima forma privilegiorum supra posita. — De ultima vero forma verborum posset esse nonnullum dubium, quia, cum non addatur in ea illa amphatio : Licet per colonos, non videtur derogari juri communi, nam posset illa clausula exponi secundum commune jus. Sed nihilommnus censeo ex vi illorum verborum eximi fructus et praedia, absque illa conditione, quod propriis laboribus colantur , quando Fontifex illam non adhibet, quia quando vult ut servetur, solet illam addere; si ergo hic voluisset, expressisset, ut in simili ait Pontifex, dicto cap. Ad audientiam, de Decimis. Item jus commune non statuit quasi positive ut religiosi non eximantur a decimis sine illa conditione, sed solum negative in hoc se habet, quia in eo non invenitur privilegium tam absolutum ; hoc autem non satis est ut illa forma dicatur esse contra jus commune, sed esse ultra formam inventam in jure communi; ergo non est restringenda ad formas juris communis, quia potius omittendo illam conditionem, satis indicavit Pontifex velle ampliorem concessionem faccre. Denique si Pontifex in privilegio dicat : Haunimus predia religionis, non addendo restrictionem, nec ampliationem, sed pure, intelligitur absolute eximere praedia, ita ut, licet per colonos colantur, non sint subjecta oneri decimarum, ut dicta Giossa et Panormitanus fatentur, et ego admitto, dummodo decimae cedant religiosis, non ipsis colonis; ergo idem est si pure dicat : Eximimus religiosos a decimis predialibus, quia, sive hoe, sive illo modo explicetur, semper intenditur favor religiosorum in omnibus illis decimis absolute. Unde si religiosi non possunt sibi retinere decimam fructuum quos percipiunt coloni, revera licet proxime videantur coloni illam solvere, non ipsi, sed religiosi solvunt, cum sit de praediis ipsorum, et coloni nihil juris in illa habeant; at vero Pontifex per illa verba liberat eos ab onere decimarum praedialium pure et absolute, et sine conditione; ergo dicendum est, per illa verba simpliciter eximi praedia religiosorum a tali onere, eo ipso quod illorum sunt, a quocumque, nomine illorum, colantur.
On this page