Caput 20
Caput 20
Quibus modis privilegium non solvendi decimas amittatur.
1. Proponuntur tres modi amittendi privilegiun.—Cres modi amittendi hoc privilegium communiter assignantur. Primus est, si privilegium cedat in enormem laesionem vel gravamen ecclesiae, et personarum ad quas tales decimae pertinerent, secluso privilegio. Ita sumitur ex capit. Suggestum, de Decimis, ubi Doctores omnes, et Alensis, Sotus, Rebuffus, Covarruvias, et alii, locis allegatis. Et ratio est clara, quia non est intentio concedentis ita gravare ecclesiam, ut saepe dicitur in eodem titulo de Decimis, alias concessio esset injusta. Interrogari vero solet, an in eo casu amittatur privilegium ipso jure, aut necessaria sit declaratio vel revocatio superioris. De quo puncto videri potest Panormitanus , in dicto cap. Suggestum, et in capit. Cum ad hoc , de Clericis non resident., num. 8, et in cap. Quid per novale, circa finem, de Verbor. significat.; et ibidem Joannes Andr., et Felin., in capit. Cum accessissent, de Constitutionibus. Breviter tamen videtur dicendum, si privilegiato clare et evidenter constet de enormi laesione, eo ipso amittere privilegium, in conscientia et justitia. Ita Glossa, in cap. Rescripta, 25, q. 2. verb. Quod non ledat ; Panorm. et alii; et patet, quia jam illi constat de mente concedentis, et quia privilegium semper habet intrinsece inclusam illam conditionem, et ideo si a principio eam invenisset, fuisset nullum; ergo, quamprimum impieta fuerit, cessat effectus privilegii. Denique illa conditio resolvitur quasi in limitatione temporis; datur enim privilegium, donec enormiter laedat ; ergo dato termino cessat ; ergo non potest privilegiatus illo in conscientia uti. Nihilominus tamen in eo casu non poterit ecclesia exterius cogere religionem ad decimas solvendas propria auctoritate , sed per superiorem legitimum, quia nullo jure hoc ei conceditur; tunc autem satis est ut causa decidatur per quemlibet judicem competentem.
2. Quando enormis lesio clara non est, quid agendum. — Si vero laesionis enormitas clara non est, et necessarium est arbitrium, recurrendum est ad Pontificem tanquam ad privilegii auctorem, quia ejus est interpretari rescriptum suum, ut bene Parormitanus, qui alia citat. Qui etiam addit in eo casu non esse moderandum privilegium, quia totum extinctum est. Quod verum credo, si res agatur per inferiorem judicem, quia laesio est manifesta, quia tunc cessavit simpliciter privilegium, et inferior nec in totum, nec in partem potest illud restaurare. At si agatur coram Pontifice, etiamsi judicet laesionem esse enormem, potest moderari privilegium, et non omnino auferre, quia vel non fuit ipso facto nullum, aut licet fuisset, ipse potest illo modo illud innovare. Neque habet vim ratio Panormitani, scilicet , quia non est major ratio (inquit ) quare magis in una parte, quam in alia consistat. Sufficiens enim ratio est, quod privilegium moderatum potest esse justum, et antea erat injustum. Et fortasse propter hanc causam dicunt jura, in casu talis laesionis, debere religionem, vel non uti privilegio, vel compositionem cum alia parte facere, ut patet ex dicto capit. Suggestum. Quod maxime habet locum, quando enormitas laesionis non est manifesta, vel si sit occasio litium, aut dilationum sub spe obtinendi a Pontifice moderationem, tunc enim melius facient partes inter se componendo.
3. Secundus modus amittendi privilegium. — Secundo perditur hoc privilegium per contrarium usum solvendi decimas, non obstante privilegio. Quod aliis privilegiis commune est, et de hoc in specie traditur in cap. $i de terra, et cap. Accedentibus, de Privil. In quibus duobus juribus est differentia notanda, quia in priori videtur postulari tempus triginta annorum; in posteriori vero quadraginta, ut per contraventionem hoc privilegium amittatur: unde videtur inter eos esse repugnantia. Aliunde autem videtur neutrum tenipus esse necessarium, sed unico actu posse privilegium amitti, quia per renunciationem amittitur, ut in eisdem juribus significatur: renunciatio autem unico actu fieri potest, et ita multi putant privilegium unico actu contrario amitti, ex capit. Cum accessissent, de Constitutionibus. Sed quicquid sit de aliis privilegiis, quod alibi tractandum est, de hoc est certum non amitti, nisi tempore legitimo, et sufficienti ad praescriptionem. Unde considerandum est duobus modis posse intelligi amitti hoc privilegium : uno modo directe, renunciando illi per voluntariam cessionem ; alio modo indirecte, et quasi per consecutionem, quando alius acquirit jus. Hoc ergo privilegium non amittitur priori modo, sed tantum posteriori, sive hoc sit, quia (ut multi volunt) in hoc privilegio non habet locum expressa renunciatio, eo quod est in favorem Ecclesiae et religionis concessum ; et consequenter multo minus admittitur tacita renunciatio; sive hoc sit, quia licet tota religio, cui datum est privilegium , possit illi renunciare , non tamen privata domus, persona, aut praelatus; sive sit, quia jura ita statuunt, ut, videlicet, non admittatur nec praesumatur talis renunciatio, donec alia ecclesia contra religionem sic privilegiatam jus stabile acquirat, et hoc plane videtur statui in dictis juribus. Unde quia ad jus illud acquirendum requiritur praescriptio plurium annorum, ideo tot anni necessarii sunt, ut hoc modo privilegium amittatur. Renunciatio ergo de qua illa jura loquuntur, non est sola, sed conjuncta praescriptioni alterius partis, et in re, non est aliud quam tacitus consensus in jure alteri dando contra suum privilegium, qui tacitus consensus nonnisi per plurium annorum cursum praesumitur vel admittitur.
4. Non semper idem annorum numerus requisitus ad praescribendum contra ecclesiam.— Differentia autem quae in numero annorum, in illis textibus reperitur, ad varia tempora pertinet ; prius enim ad praescriptionem contra ecclesiam triginta anni sufficiebant, postea vero inductum est ut quadraginta anni sint necessarii, ut expresse dicitur in capit. 7llud, de Praescrip. Et hoc jus nunc servatur, et aliae etiam conditiones ad praescriptionem necessariae servandae hic sunt. Et haec est sententia Glossae et Panormitani, et communis in dicto capit. Ex qua obiter colligo, quod si privilegium non solvendi decimas, non religioni, nec in favorem ecclesiae, sed privatae personae fuisset concessum , posset breviori tempore amitu , quatenus contra privatam personam breviori tempore praescribitur ; imo etiam posset per renunciationem expressam dimitti, quia illa renunciatio non esset contra, sed in favorem ecclesiae ; unde consequenter habere posset in eo locum tacita renunciatio per actus contrarios ; quando autem, vel per quos actus praesumeretur consummata talis renunciatio, ex materia de privilegiis petendum est, quia non habet hic specialem doctrinam, sed generalem.
5. Tertius modus amittendi privilegium.— Tertius modus perdendi privilegium est ex conventione, seu pactione partium. Hunc ponunt Alensis, Angelus et Sylvester supra, allegantes caput Ex multiplici, de Decimis. Sed advertendum est conventionem posse antecedere privilegium, vel subsequi ; quando ante- cedit ad privilegium, et privilegium est conventioni partium contrarium , quia, scilicet, una pars petit privilegium , ut non servet pactum, tunc privilegium a principio est nullum, si in eo non fuit facta mentio prioris conventionis, quia est subreptitium , et hic est casus dicti cap. Ea multiplici, unde tunc non revocatur, nec perditur proprie privilegium, sed a principio est nullum. At vero quando conventio subsequitur post privilegium rite et valide obtentum, tunc non videtur posse tolli per partium conventionem, si in favorem religionis concessum est, quia tunc illa conventio ex parte religionis esset quaedam expressa renunciatio, quae fieri non potest, ut est probabile. Dicendum nihilominus est tale pactum esse posse validum et legitimum, et tunc sine dubio amitti, vel limitari privilegium juxta conditiones pacti. Probatur, quia talis conventio non est per se mala: supponimus enim esse liberam ab omni labe simoniae, neque etiam est ullum jus positivum, quod talem conventionem prohibeat ; imo in multis casibus jus illam consulit, ut patet ex cap. Suggestum, capit. Dilecti, de Decimis, et alioquin potest esse conventio rationabilis, et utilis utrique parti; ergo per illam poterit tolli privilegium. Neque illa dici potest absoluta , et quasi liberalis renunciatio, de qua objectio procedit, sed justa conventio , quae semper intelligitur csse congrua religioni. Unde quia talis conventio non est contra commune jus solvendi decimas, sed potius secundum illud, ideo non videtur necessaria confirmatio Papae, vel alterius praelati, praeter illum, qui ordinariam potestatem habet ad similia pacta cum debito modo et solemnitate facienda.
6. Quartus modus amittendi hoc privilegiwn. — Quarto, addere possumus hoc privilegium amitti per alienationem praediorum, quae ab onere solvendi decimas eximebantur virtute privilegii; intelligo autem, tunc amitti non simpliciter, sed quoad ipsa praedia. Hoc adverto solum propter distinctionem privilegii in personale et reale supra iraditam. Ut nimirum intelligatur hoc privilegium nunquam ita esse reale, ut cum rebus ipsis seu praediis transeat, si contingat, illa vendi, aut alio modo a religione alienari; nam, eo ipso quod praedium desinit esse sub dominio religionis, desinit etiam esse exemptum ab onere decimarum. Quia ( ut dixi) favor ille totus fit religioni, et intuitu ejus, non ad commodum alterius, cui tale privilegium concessum non est, nec aliam potest religio cum re etiam exemptionem transferre, licet maxime vellet; tum quia nec ex se habet talem potestatem, nec est illi in privilegio concessa ; tum etiam quia vel hoc titulo venderet rem carius, et sic venderet privilegium, quod esset injustum et simoniacum ; vel rem daret pro justo pretio, et privilegium liberaliter, et hoc et esset dissipatio bonorum religionis, et usurpatio alienae potestatis. Igitur, eo ipso quod res desinit esse sub dominio religionis, desinit esse exempta ; sicut si servo vel famulo religionis daretur privilegium exemptionis a decimis, verbi gratia, personalibus, si desineret esse servus, aut famulus, eo ipso tale privilegium amitteret. Verum est tamen quod, si religio unam rem immobilem pro alia commutaret, aut praedium venderet, ut ex pecunia aliud emeret, tunc praedium subrogatum loco alterius, et translatum in dominium religionis, exemptum esset a decimis, juxta tenorem privilegii. Quod intelligo, non solum in his qui modo gaudent his privilegiis, tam pro bonis acquisitis, quam pro acquirendis, nam tunc res est omnino certa, et per se nota; sed etiam in his qui post Concilium Lateranense, sub Innocentio III, non habent tale privilegium pro terris acquirendis: tum quia praedium subrogatum loco alterius non est simpliciter acquisitum de novo, sed subrogatum loco alterius, et ita sapit naturam et conditionem ejus, pro quo subrogatur; tum etiam quia illa revocatio fuit odiosa, et ideo restringenda ad acquisitionem omnino novam; tum denique quia tunc servari videtur intentio Concilii, scilicet, ut opes religionis non augeantur cum gravamine ecclesia; cum autem fit illa commutatio, non crescunt opes per se loquendo, neque amplius ecclesia gravatur moraliter aut notabiliter, quod solum Concilium consideravit.
On this page