Caput 21
Caput 21
An secundum commune jus, decimae solvendae sint ecclesia parochiali.
1. Personales decimas deberi proprie parochiee. — Ratio conclusionis. — Quoniam hoc decimarum debitum non est immediate ad Deum, sed ad homines intuitu Dei, ideo, postquam dictum est de personis quae decimas debent, dicendum sequitur de illis quibus debentur ; sed quia personae illae semper habent respectum ad locum, seu ecclesiam aliquam cui inserviunt, ideo prius de locis, postea de personis, quibus decimae so'vendae sunt, dicemus. In priori ergo puncto, distinguendum est quid jure communi debeatur, quid vero aliis titulis excipi possit ac debeat. Et quoniam diversa est difficultas de decimis praedialibus, de personalibus prius dicemus. Sitque generalis regula, personales decimas, ex vi juris communis, deberi propriae parochiae in qua quis tenetur ex eodem jure, vel Missas debitis temporibus audire, vel sacramenta recipere, etc. Ita divus Thomas, dicta quaest. 87, art. 3, ad 2. et ibi omnes ; Abulens., in c. 23 Matth., quaest. 196; Sylvester, verb. Decima, n. 14; Canonistae omnes in sequentibus capitibus: expresse enim hoc traditum est in cap. Ad apostolice, de Decimis, et cap. Significacit, de Parochiis, et in cap. Questi, cap. Statuimus, cap. In sacris, 16, quaest. 1. Et de eisdem decimis est maxime intelligendus textus in cap. de Decimis, ibidem. Ratio vero est, quia decimantur in sustentationem eorum qui spiritualia ministrant ; ergo unusquisque fidelis illi maxime tenetur eas solvere, qui tenetur ei ex officio spiritualia ministrare ; ergo illi ecclesiae debet eas solvere, ubi sacramenta recipit, nam parochus illius ecclesiae est proprius sacerdos et minister ejus.
2. Confirmatur assertio. — Declaratur praeterea in hunc modum, quia decimae personales non sunt onus reale, id est, rei extra personam, sed mere personale ; ergo maxime debetur ab ipsa persona ratione ministerii, seu officii, quod circa illam ecclesiam exercet; ergo ill ecclesia debetur decima personalis, in qua persona ipsa hoc beneficium suscipit. Et eadem ratio probat de rectore ejusdem ecclesiae, quod ei debeantur tales decimae, quia ipse rector suo parochiano inservit, ut a fortiori probat capit. Novrum, de Decimis, in secunda parte illius. Unde infertur, quod si persona mutet domicilium in aliam parochiam, licet habeat possessionem in alia, decimas personales debet solvere ibi, ubi habet domicilium, quia ibi suscipit Sacramenta, etc. At vero si non mutet domicilium, licet extra suam parochiam laboret, negotietur, aut lucretur etiam per magnam anni partem, semper solvere debet decimas personales illi ecelesiae ubi habet domicilium, quia ibi per se recipit divina, licet ex accidenti contingat, ratione absentise et peregrinationis alibi ea recipere. Quod totum ex dicto cap. Ad apostolice colligitur, et optime confirmatur ex cap. 3de Sepult., num. 6. Quod si contineat unam personam habere duo domicilia imn diversis parochiis, tunc, si unum sit principale, aliud quas: accessorium, priori ecclesiae debentur decimae personales ; si vero sint equalia domicilia, dividuntur decimae, ut resolvit Rebuffus supra, quaestione sexta, ubi alios similes casus sufficienter prosequitur. Sed non oportet immorari, quia hae decimae personales fere sunt omnino sublatae per consuetudinem, ita ut nullibi solvantur, ut notavit Panormitanus, in cap. Cum homines, de Decimis, n. 5, in fine. Si alicubi tamen so'- vuntur, semper propriae ecclesiae solvuntur; neque legi alicubi esse consuetudinem, ut persona ex propriis personalibus lucris decimas solvat extra suam parochiam.
3. Si domicilium in una parochia fuerit, et pradia iu alia, cui decima solvenda. — De decimis autem praedialibus est specialis difficultas, quae inde oritur, quod aliquando contingit personam habitare in una parochia, ubi habet domicilium, in alia vero habere praedia, ex quibus percipit fructus. (uod interdum contingit in diversis episcopat:bus, interdum vero in diversis parochiis ejusdem episcopatus. Nam sicut dioeceses, et territoria episcopatuum divisa olim fuerunt per localia spatia, quae suis propriis terminis clauduntur, ita in unaquaque dioecesi divisa fuerunt territoria parochialia, (ut sic dicam) quae singulis ecclesiis fuerunt commissa, quae ecclesiae parochiales vocantur, et unicuique tali ecclesiae praeficitur sacerdos aliquis tanquam rector, cui talis ecclesiae demandata est cura, omniumque habitantium intra ambitum loci tali ecclesiae designatum ; et totum illud spatium solet parochia appellari, ut constat ex toto titulo de 'arochiis, et Doctor. ibi, in Rub., et ex cap. primo, 13, quaest. prima, ubi Turrecrem. et alii, et ex Sylvestr. et aliis, verb. Parochia. Facta ergo hac divisione, optime intelligitur posse aliquem habere domicilium (id est, suae stabilis habitationis domum) in territorio unius parochiae, et possessiones ac fructus in alia parochia ejusdem vel alterius episcopatus, et ita habere duas parochias, unam personae, quam personalem vocare possumus, aliam praediorum, quae preedialis nominetur : cui ergo parochiae decimas praediales solvet? Videri enim potest quod eas debeat ecclesiae domicilii, quia ibi recipit sacramenta, et omnia ministeria, ratione quorum debet decimas, ut late argumentatur Gratianus in illa quaest. 1, causae 13, fere per totam. Quam quaestionem adeo difficilem judicavit Alexander lI, in cap. Cum sint, de decimis, ut consuetudinem consulendam esse dixerit, nec aliter illam definierit.
4. Praediales decime solvende uli sunt praedia. — Nihilominus dicendum est primo, ordinario jure decimas praediales illi ecclesiae solvendas esse, in cujus parochia sunt praedia. Haec est certa, et communis resolutio divi Thomae, Abulens. et aliorum Theologorum, Juristarum, et Summistarum in locis citatis, et explicando jura ex quibus illa probatur, quae multa sunt : imprimis cap. Cum contingat, cap. Cum in tua, de Decimis; idemque supponitur in cap. Quoniam, eod. tit., et cap. ultim., in fine, de Parochiis, et optime in cap. ultim. de Restit. spoliat., in 6. Ratio vero sumenda est ex ipsamet ecclesiae iustitutione, et parochiarum divisione; per eam enim factum est ut praedia omnia, seu terrae sitae in territorio uniuscujusque parochialis ecclesiae illi applicarentur, ut illi solverentur decimae ex omnibus illis terris, quibus ex vi ejusdem communis juris hoc onus reale impositum est. Hinc ergo fit ut, sicut illae terrae immutabiliter manent in illo territorio, ita etiam jus illius ecclesiae parochialis ad tales decimas immutabile sit ex vi juris communis, quantumcumque persona habens dominium talium terrarum mutet domicilium suum, seu parochiam, quia in solvendo reali onere non consideratur persona, sed res ipsa, juxta leg. Imperatores, ft. de Publican. et vectigal. Quod autem talis fuerit ecclesiae institutio, ex allegatis juribus colligitur. ltem ex dicto cap. 1, 13, q. 1, ubi Dionysius Papa sic inquit : Zcclesias singulas singulis presbyteris dedumus parochias, et cemeteria eis divisimus, et unicuique jus propriun habere statumus, ita ut nullus alterius parochiee terminos aut jus invadat, sed sit unusquisque suis terminis contentus. Quibus verbis satis declarat jus illud fundatum esse in ipso territorio, eique quasi affixsum, et hoc est esse onus reale Quod optume confirmat Concilium Moguntinum, in c. S quis laicus, vel clericus, 16, quaest. 1, dicens : Si quis laicus, vel clericus, vel utriusque sexus persona, proprietalis sue loca vel res alicui dare delegaverit, decimationum proventum priori ecclesiee legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potaestatem. Et quicquid in contrarium tentatum fuerit, declaratur ibidem irritum et inane, qu'a semper a possessore terrae poterit decima peti, quia res transit cum onere suo, ut ibi Glossa advertit : fuit ergo hoc onus impositum ipsis terris, seu proprietatibus. Et idem habetur ex cap. Ecclesim , et capit. Quicumgue, eadem causa et quaest.
5. Convenientia hnujus rei. — Fuitque haec institutio magna ratione facta in hunc modum, ut jura ecclesiarum, quoad fieri posset, firma et immutabilia permanerent. Nam si praediorum jura transferrentur cum personis, intfinita esset confusio, cum personae ipsae quotidie mutentur, vel praedia in hoc territorio existentia vendantur, donentur, aut legentur hominibus in alia dioecesi vel parochia degentibus; unde fieret ut proprietates ecclesiarum essent permistae, nam hodie ad hanc, cras ad illam ecclesiam pertinerent. Quam rationem attigit Alexander IIT, in dicto cap. Cum sint homines, dicens : Difficile nimis cidetur, quod una ecclesia in episcopatu alterius accipiat decimas, cum exm hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. Ubi licet de solis episcopatibus loquatur, in quibus illud inconveniens majus est, et clarius cernitur, tamen etiam habet locum in parochiis, ut aperte supponitur in cap. Super eo, de Parochiis, et in cap. Zicet, 16, quaest. 3, et juvat cap. Quicumque, ibid., et cap. 9 de Reformat., Concilii Tridentini, sess. 14, et optime in sess. 24, c. 13, in fine.
6. Per hoc uulli parochiee fit injuria. — Nec vero per hanc institutionem aliqua injuria fit illi ecclesiae, quae sacramenta ministrat personis habentibus praedia in aliis ecclesiis; tum quia jus ecclesiarum aequale est per se loquendo, et per accidens est quod huic ecclesiae hoc incommodum contineat ; potuisset enim etiam alteri accidere, et poterit cursu temporis commutari ; tum etiam quia unicuique ecclesiae semper manent integra ex vi communis juris sua praedia, quorum decimae visae sunt sufficere ad clericorum sustentationem. Quod ergo in aliqua crescat numerus parochianorum sine augmento praedialium decimarum, non est inconveniens; tum quia jam supponitur jus naturale impletum per congruam sustentationem ; tum etiam quia saepe augetur ille numerus personarum ex pauperibus, qui nullibi habent praedia: quid ergo refert quod augeatur ex aliquibus habentibus ea in alio territorio? tum denique quia semper hi parochiani aliquid conferunt vel ex decimis personalibus, vel ex oblationibus, et quotidianis contributionibus, quae solent esse majores, quando parochiani divites sunt, etiamsi in aliis ecclesiis praedia sua possideant. Accedit tandem quod humanae leges considerant id, quod frequentius accidit ; frequentius autem accidit, ut domini praediorum parochiani sint illius ecclesiae, in cujus territorio praedia existunt; quod autem in hoc contingat mutatio, rarum est et accidentarium, nec debet praejudicium afferre ipsi ecclesiae parochiali, quia ipsa parata est de se administrare eis sacramenta, si in suis fundis habitare voluerint. (Rebuffus, q. 5, n. 19, q. 6, n.11, q. 14, n. 39.)
1. Quid in simili casu sentiendum de decimis miaxtis. — RHatio dubitandi. — Superest vero videndum, quid dicendum sit in quaestione simili de decimis ex fructibus et foetibus pecorum, quas supra misxtas appeari diximus. Est enim quaedam differentia inter has et praecedentes, quod res illae, seu animalia unde producuntur, non sunt immobilia, sicut sunt praedia; unde fit ut interdum intra propriam parochiam domini sui fructificent , interdum extra illam. Quando ergo intra illam habitant, et ibi producunt fructos suos, clarum est eorum decimas ecclesia parochiali ipsiusmet domini esse reddendas, quia tunc et persona, et res fructiferae ibi permanentem habitationem habent. Contingit autem ut haec animalia, ut oves, verbi gratia, in hyeme in uno loco pascantur, et maneant longe ab ecclesia parochiali, imo interdum etiam a dioecesi et provincia, in aestate vero ad propriam habitationem reducantur. Tunc ergo difficultas est, an sequantur conditionem personalium vel praedialium decimarum ; et consequenter an tales decimae solvendae sint ubi fructus percipiuntur, vel ubi dominus fructuum recipit sacramenta. Et ratio dubii est primo, quia jura nihil in hoc casu de his decimis disponunt; dictum enim cap. Ad apostolice, solum distinguit de personalibus decimis messium, ac fructuum arborum, de his vero mistis nihil dicit, nec in alio textu disponitur, quem ego viderim : nam capitul. Commissum, quod adduci solet, non agit de animalibus, sed de pascuis, quorum decimae etiam praediales sunt, ut constat. Secundo, quia hae decimae sunt mistae, et ideo non apparet cujus extremi naturam sequantur; nam personalibus multum assimilantur in hoc, quod ex hominum industria maxime pendere videntur; praedialibus vero in hoc, quod immediate non ex lucris actionum, sed ex fructibus rerum possessarum ab homine proveniunt.
8. Resolvitur questio. — Navarri opinio. —In hoc puncto communis resolutio est, jn eo casu dividendas esse decimas, et pro rata tem- poris unicuique ecclesia partem fructuum esse reddendam ; ita ut si per totum dimidium annum in alia ecclesia oves habuerunt pascua, illi dimidia pars decimarum solvatur, alia vero dimidia detur propriae ecclesiae ipsius persona, si in ea per alium dimidium annum commorantur et pascuntur : quod si in alia tertia ecclesia per aliquam notabilem partem anni, verbi gratia, quartam, depastae sunt oves, illi etiam sua pars proportionalis detur, et diminuatur alteri, in qua temporis etiam diminutio facta est. Ratio est, quia hae decimae simpliciter sunt praediales, et in canonibus sub illis comprehenduntur, ut in principio hujus materiae ostendimus, et ideo illarum naturam et legem sequuntur. Et potest confirmari, quia decimae pascuorum debentur ecclesiae praediali, argument. dicti cap. Commissum ; ergo quando haec pecora aluntur ex praediis parochiae alicujus, illi debentur decimae ex fructibus pecorum pro rata temporis. lta tenet Glossa, in dicto capitulo Ad apostolice, quam ibi doctores sequuntur, et divus Thomas 2. 2, quaestione octogesima septima, art. 3, ad. 2; et ibidem Soto et alii; Alensis, tertiae partis quaestione quinquagesima prima , membro quarto, art. quarto, in fine; Rebuffus, dicta quaestione sexta, numero vigesimo quinto, et sequentibus. Haecque sententia in praxi sequenda est, nisi consuetudo aliud exposcat, ut mox dicemus ; minus tamen certa est, quam altera de decimis praedialibus, quia non est omnino certum, has mistas regulandas esse per jura praedialium. Unde alii dicunt, quando dominus ovium domicilium habet in ecclesia, in qua oves nunquam pascuntur, sed in alia, vel aliis, unam partem fructuum dandam esse ecclesiae domicilii, alias vero partes ecclesiae vel ecclesiis ubi sunt pascua ; quia, ut personalis est, haec decima sequitur personam, ut praedialis praedia. Ita indicat Navarrus, consilio primo, de Decimis, n. 10. Quia tamen verius est has decimas simpliciter censeri praediales, ideo communis opinio probabilior est.
9. Aliqua notatu digna. — Nonnulla vero occurrunt advertenda. Primum, in his mutationibus gregum ab uno loco in alium distantem, solere muktum temporis in itinere consumi, quod tamen non consideratur, sed solum illi termini, in quibus habitatio et quasi domicilium per plures menses figitur ; tum quia pascua itineris, respectu singularum parochiarum in itinere occurrentium, sunt parvi momenti, et moraliter fieri non potest ut inter omnes dividantur decimae cum propor- tione, ut notat Navarrus supra, numero tertio; tum etiam quia personae peregrinantes non tenentur solvere aliquam personalem decimam in parochiis per quas transeunt, licet ibi sacramenta percipiant, sed solum ubi domicilium habent, vel si nullibi habeant omnino fixum, ubi diutius permanent, et quasi domicilium ponunt. Est item ulterius considerandum, in ipsamet provincia, ubi oves, verbi gratia, pascuntur per totam hyemem, vel aestatem, saepe non permanere in eadem parochia per totum tempus veris, sed per varias discurrere, unum mensem in una, et alium in alia tentoria figendo, interdum etiam in diversis episcopatibus. Et tunc difficile erit distributionem decimarum facere, ideoque judicio prudentis existimo relinquendum, vel consuetudini, ut infra dicam.
10. Quando greges in una parochia pascuntur, et in alia accubant , cui decime debeantur. — Aliorum probabilis opinio. — Praeterea considerandum etiam est, interdum solere contingere ut greges armentorum pascantur in praediis unius parochias, accubant vero in alia parochia, in qua habent quasi domicilium, seu habitationem. Et tunc divus Thomas, cum Alense, quos Soto sequitur, dixit magis deberi decimam ecclesiae praediali, quia fructus gregis ex agris proveniunt. At vero citata Glossa, quam ibi sequitur Henric., Bohic. et Rebuffus supra, putant tunc etiam esse dividendas decimas. Et videtur hoc probabile, quia hae decimae, ut dictum est, praediales sunt; id ergo quod hic tanquam praedium reputatur, sunt ipsa animalia; ergo sicut decima praedii debetur ubi est praedium, ita hae decimae ubi sunt animalia. Dicuntur autem proprie esse non minus ubi degunt et jacent, quam ubi pascuntur. Et induci potest, quod J. C. ait in l. S plures, ff. Arborum furtim caesarum, in ultimis verbis : Si radicibus vicini arbor alatur, tamen ejus est in cujus fundo origo ejus fuerit. Ita enim per quamdam accommodationem, ubi oves jacent et dormiunt, ibi quodammodo radices figunt, ibique nutriuntur, et ab inclementiis coeli proteguntur ; ergo ea ratione dicentur saltem ex parte illius territorii esse, et ea ratione pertinere ad jus illius ecclesiae quoad partem decimarum, licet altera debeatur ecclesiae praediali propter rationem D. Thomae.
11. Denique interdum potest contingere, ut oves neque pascantur, neque habitent per ullam partem anni in ecclesia parochiali sui domini, sed in aliis, et tunc nulla pars deci- marum videtur deberi tali ecclesiae parochiali, sed dividendas esse cum proportione inter alias ecclesias, in quarum parochiis vel pascuntur, vel jacent. Navarrus autem vult semper esse solvendam saltem partem quartam ecclesiae parochiali, quia putat has decimas reputandas esse personales aliqua ex parte. Sed illud prius videtur verins, praesertim quia nulla ratio illius quotae seu quartae partis reddi potest, magis quam sextae vel octavae, quia nec ex debito persona, nec ex quantitate temporis reddi potest. Igitur sequenda est regula praedialium decimarum, et applicanda cum proportione ad tempus pascuae vel habitationum ovium; semper tamen est consulenda consuetudo, ut generaliter nunc exponemus.
On this page