Caput 22
Caput 22
De consuetudine solvendi decimas in aliena parochia.
1. Consuetudine potest introduci contrarium. —Supponendum imprimis est, contra supra dictum jus consuetudine introduci ac praescribi posse, ut decimae praediales, non in ecclesia ubi est praedium, sed in alia parochiali persolvantur. Haec est sententia D. Thomae, et omnium quos supra retuli, et certa ex responsis Pontificum, in capit. Ad apostolice, et cap. Cum sint homines, de Decimis, et colligitur ex cap. Ad aures, de Praescrip., et cap. 1 de Praescript., in 6. Et ratio est, quia consuetudo habet vim derogandi ordinario juri positivo. Ttem, quia inducit praescriptionem, per quam etiam jura et dominia mutari solent, ita disponente ipsomet jure, ut dominia et jura rerum certa permaneant, ut in materia de praescriptionibus latius tractatur.
2. Quantum tempus requwatur ad hoc jus. — Ditfficultas vero est in explicando quaptum temporis necessarium sit, ut consuetudo tribuat hoc jus. Multorum enim resolutio est, decennium suffhicere, ut tradit Panormitanus, in dicto c. Cum sint homines, in fine. Quem sequitur Covarr., dicto cap. 17, n. 8, S Quarto ; et Guttierez, dicto cap. 21, n. 58. Fundamentum eorum est, quia in consuetudinibus quae non sunt contra jus, sed praeter jus, sufficit diuturnum tempus, quod decennium esse censetur ad jus praescriptionis acquirendum, juxta doctrinam communiter receptam ex Glossa, in cap. ultim. de Consuetud., in 6; sed haec consuetudo non est contra jus, sed praeter jus, vel potius est ipsius juris interpretatio, quia nullum est jus quod absolute prohibeat praediales decimas solvi ecclesiae parochiali domini praedu; sed potius ipsum jus dicit obscuram esse controversiam inter utramque ecclesiam parochialem et praedialem, quando sunt distinctae, et ideo consuetulinem esse servandam ; ergo. Potest etiam ad hoc ponderari dictum cap. Ad apostelice, ibi: Tu eligas in hoc, quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum. Nam consnetudo tunc dicitur diu durasse , quando per decennium duravit, juxta Gloss. in l. De quibus, verb. Inceterata, ff. de Legib., et quae allegant tam illi quam Panorm. supra; ergo.
3. Precedens opinio inpugnatur. — Glossa. — Contra hanc vero sententiam objici potest, quia haec consuetudo potius est contra jus; ergo, ut per eam inducatur praescriptio, necessarium est tempus quadraginta annorum, juxta sententiam dictorum auctorum, quae satis communis est cum Gloss., in cap. fin. de Consuet. Antecedens expresse asseritur a Glossa in dicto cap. Cum sint homines, verh. Ad consuetudinem, ib: Per quam juri communi prajudicatur. Et in cap. Ad apostolice, verb. Consuetudo, dum ait, jus commune in promptu esse, quod illi ecclesie debent dari lae decimee, in cujus territorio sunt praedia ; et certe omnia, quae pro assertione adduximus, videntur hoc convincere. Nam in dicto cap. Cum contingat, perceptionem decimarum ad parochiales ecclesias de jure contingere, erat sermo aperte de praedialibus, et de parochia ubi praedia sunt; nam inde concluditur, decimas novalium eodem communi jure ad illam ecclesiam pertinere, in cujus territorio novalia fuerint. Idem probat c. Cum in tua, ibi: Ad quas de jure commnna spectat perceptio decimarun.
4. Dicetur fortasse haec et similia jura, ordinare quidem ut praediales decimae dentur ecclesiae territorii, non tamen prohibere quin alteri parochiali dari possint : nam potiüs dictum cap. Cun sint homines, et cap. Ad apostolice, de ecclesia parochiali generatim loquuntur, possuntque intelligi vel de parochiali personae, vel de parochiali praedii. Alia vero jura intelligi poterunt indefinite, seu absque praejudicio alterius ecclesiae, ut scilicet, tales decimae dandae sint ecclesiae talis praedii, nisi alia habeat majus jus, ut aperte additur in cap. Cum contingat. Contra hoc vero instatur primo, quia jus non solum disponit affirmative (ut sic dicam) quod ecclesiae praediali dentur decimae, sed etiam privative, quia expresse prohibet ne tales possessiones ita possint alteri ecclesiae applicari, ut altera privetur decimis suis, ut patet ex cap. Si quis laicus, vel clericus, 16. quaest. 1, et expressius ex seq.: Ecclesie antiguitus constitute, nec decimis, nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoris tribuantur. quod plane intelligitur de capellis etiam intra eamdem parochiam erectis: ergo a fortiori tribui prohibet extraneis ecclesiis. Et idem habetur in c. Quicumque, ibid. Item in cap. 1, 13, quaest. 1, ita dividuntur jura parochialium ecclesiarum per tterritoria, ut nullus (dicitur ibi) alterius parochie terminos aut jus invadat, scilicet, nullus presbyter parochialis ; ergo recipere decimas ex terminis alterius parochiae, plane est contra hoc commune jus. Tandem in cap. ult., de Restitut. spoli., in 6, dicitur praesumi, eos decimas injuste occupare, qui eas exigunt ex praediis in aliena parochia constitutis; haec autem praesumptio in hoc fundatur, quod illa exactio est contra jus commune; unde consequenter subjungitur: Sitque manifest um (nuisi aliud ostendatur) eas de jure comnuni ad eam dem ecclesiam pertinere ; quomodo dici poterat clarius, contrarium hoc esse contra commune jus? Deinde non refert limitatio illa, nisi consuetudo, etc.; nam eodem modo non solvere decimas est contra jus commune cum illa limitatione, ut supra dictum est, et nihilominus illud simpliciter est contra jus commune.
5. Alia responsio. — Aliter vero responderi potest, aliud esse, considerare jus introductum ab Ecclesia post divisionem parochiarum; aliud, primaevum jus ipsarum decimarum se cundum se, quod maxime connaturale institutioni decimarum dici potest ; nam loquendo de priori jure, negari non potest quin haec consuetudo contraria sit juri communi, ut videntur convincere qua: adduximus. At vero considerando primaevum jus, consuetudo illa non est juri contraria, sed potius per illam reditur ad jus proprium, et quasi intrinsecum ipsis decimis ; quia juxta illam consuetudinem solvuntur propriis ministris sacramentorum, propter quos ille primum institutae sunt et praeceptae; et ideo talis consuetudo non dicitur simpliciter contra jus, ac subinde ad illam sufticit decem annorum tempus.
6. Contra hoc vero objicio ex cap. Accedenlibus, de Privil. ; ibi euim postulatur tempus quadraginta annorum, ut una regularis ecclesia contra aliam praescribat in perceptione decimarum a religiosis privilegiatis, qui tauto tempore suo privilegio usi non fuerunt, ut supra expendimus, quia talis consuetudo censetur esse contra jus ecclesiae; ergo necessarium erit tempus quadraginta annorum, ut ecclesia parochialis seu personalis (ut sic dicam) contra ecclesiam praedialem praescribat. Probatur consequentia ; quia vel per ecclesiasticum jus intelligimus jus facti (ut sic me explicem), id est, facultatem illam, quam unaquaeque ecciesia habet ad recipiendas, et exigendas, vel retinendas decimas virtute alicujus concessionis, privilegii, aut consuetudinis; ita ut idem sit dicere contra jus ecclesiae, quod contra dominium, vel quasi dominium ecclesiasticum ; et sic non minus, imo quodammodo magis est dominium ecclesiasticum, quod habet unaquaeque ecclesia parochialis ad decimas praediales sui territorii. quam quod habet monasterium privilegiatum ad retinendas decimas suarum terrarum, aut ecclesiarum sibi unitarum, quia utrumque jus est legitimum, et vera facultas moralis dominio aquivalens; et prius est ex jure communi, posterius ex privilegio; ergo quoad hoc procedit aequiparatio. Nam si ad praescribendum contra jus illud, ex privilegio proveniens, tempus quadraginta annorum necessarium est, multo magis ad praescribendum contra illud jus competens juri communi, quod non minus ecclesiasticum est. Vel per ecclesiasticum jus intelligimus legale per Ecclesiam introductum, quod nil differt a praecepto ecclesiastico, et sic proprius est consuetudo contra jus ecclesiasticum in nostro casu, quam in casu c. Accedentibus ; uam casus hic est proxime cona ordinariam legem et universale praeceptum Ecclesiae, et ita in rigore opinio, quam dicti auctores supponunt, scilicet, necessarium esse tempus quadraginta annorum ad derogandum communi juri ecclesiastico, magis procedit in nostro casu quam in alio, ubi agitur contra privilegium, quod minus proprie vocatur jus in hoc sensu. Et quamvis verum sit incertam esse illam opinionem de necessitate temporis quadraginta annorum, ut consuetudo praevaleat contra legem Ecclesiae, et fortasse opposita sit probabilior, tamen revera in praesenti, consuetudo magis est contra jus facti quam legis, et solum in vi praescriptionis confert aut tollit jus Ecclesia, de qua certum est postulare tempus quad-zaginta annorum , ut supra dictum est, et constat ex cap. Auditis, de Praescript., et ex cap. 3de Consuet., in 6.
1. Probabils est tempus quadraginta annorum necessarium esse ad hanc preescriplionem. — Quapropter mihi probabilius videtur ne- cessarium esse tempus quadraginta annorum, ut haec consuetudo conferat ecclesiae parochiali unius personae jus ad decimas praediorum existentium in alia parochia; quia oportet ut sit praescriptio contra ecclesiam, quae minori tempore non fit; quod etiamsi consideretur ut est contra legem Ecclesiae, falsum est per illam consuetudinem rediri ad aliquod antiquius jus; nunquam enim fuit in Ecclesia lex contraria, sed solum aliquando non fuit in Ecclesia materia hujus legis. Quando enim in singulis diaecesibus non erant divisae parochiae, non poterat circa terminos, vel praedia earum propria lex constitui ; tamen eo modo quo poterat, eadem lex vigebat; quia tunc unusquisque episcopatus totus erat veluti una parochia, et ideo interdum ita appellatur, ut patet ex canon. 14 Apostol., et cap. Ad apostolice, de Decim., et in cap. Apostolice, de Donation. Et inter dioeceses ipsas eadem lex semper fuit servata, ut ex allegatis juribus constat. Denique in cap. Ad aures, de Praescript., aperte supponi videtur quadragennalem praescriptionem in hoc casu esse necessariam; et in cap. 1, de Praescript., in 6, ad similes praescriptiones inter diversas dioeceses idem tempus cum titulo postulatur, vel tempus immemoriale sine titulo.
8. Occurritur contrariae sententiae fundamento. — Quare non video quomodo sententia Abbatis possit defendi, nisi in eo casu in quo dubium esset de ipsomet praedio, ad quam illarum ecclesiarum pertineret ; tunc enim ipsummet jus commune esset dubium pro utraque ecclesia , et ibi posset decennalis praescriptio deservire. Et in eo casu videntur aperte loqui Covarruvias et Guttierez. Nam Covarruvias, paulo superius, numero 5, nobiscum sentit in casu proprio, quem tractamus. Fundamentum vero contrariae sententiae expeditum jam est. Ponderatio autem illius particulae diu, in dicto cap. Ad apostolice, parvi momenti est; eadem enim vox habetur in dicto cap. Accedentibus, et non significat tempus decem annorum, nec aliquod tempus certum. [lla ergo vox solum ponitur ad declarandum, illam consuetudinem non debere esse minorem decem annorum, non vero ut tempus decem annorum semper ad illam suffliciat ; interdum enim decem, interdum viginti, aiiquando plures anni requiruntur, juxta diversas materias et personas. Ex illa ergo particula solum colligitur, ex vi illius textus esse necessariam consuetudinem longi temporis: quantum vero tempus necessarium sit in illo ordine, ibi non declaratur, sed ex aliis juribus colligitur esse quadraginta annorum, ut ostensum est.
9. Consuetudo haec non extenditur ad novalia antea non possessa. — Addendum vero est circa hanc consuetudinem, illam non extendi ad novalia antea nullo modo possessa. Itaque, licet una parochia consueverit per longissimum tempus exigere decimas a praediis, quae eoli consueverunt in alia parochia, et in hac nunc denuo excolantur, et seminentur, vel plantentur agri inculti, non extenditur ad illos jus prioris ecclesiae, nec poterit ex illis novalibus decimas exigere. ITaec sententia communis est, et in hoc sensu dici soet, praescriptionem non extendi ad furem, et ita tenet Rebuffus, dicta quaest. 14, a num. 9, ubi docte et late per varios casus hanc materiam explicat. Idem Covarr., dicto cap. 17, num. 13; Guttier., dicto cap. 21, num. 78 et sequentibus. Et probatur bene ex cap. Cum cont/ngat, de Decim., ubi Glossa, verb. Nocaliwn, et omnes notant. Item ex cap. Tua, S Nec, eod., ubi additur, in tal bus non esse extendendam licentiam, sed potius restringendam. Ratuo etiam est clara, quia praescriptio supponit possessionem, et per usum et consuetudinem acquiritur; sed in eo casu, ecclesia quae praescripsit praediales decimas, non possedit unquam terras sylvestres et incultas, nec usum habuit aliquid ab eis percipiendi; ergo non potuit praescribere decimam, quae postea de novo debetur ex novis fructibus. Confirmatur, quia praescriptio in aliena parochia nor extenditur ab uno praedio ad aliud, sed potest esse circa unum praedium, et non circa aliud, etiam ex praediis cultis, ut plane supponitur in c. Cum in tua, de Decimis, ex illa ratione, quod non nlus praescribitur, quam possideatur, et usu capiatur; ergo a fortiori idem erit de praediis incultis; illa ergo novalia non sunt praescripta, ideoque jure communi debentur illi ecclesiae, in cujus territorio sunt, juxta capite Quoniam, de Decim., et dictum cap. Cum contingat.
10. Quid faciendum si agri inculti antea possidebantur. — Et propterea addidi, hanc praescriptionem non extendi ad novalia antea nullo modo possessa. Nam si agri inculti antea possidebantur, et ex herba, vel lignis, vel pastu illorum aliqua decimae accipiebantur, tunc, licet postea de novo excolantur, et crescant decimae, ad omnes illas extenditur praescriptio, quia nec possessio, nec usus deest, et aliae conditiones supponuntur, et videtur casus expressus in cap. Dudum, de Privil. ; juvat c. 2, 81 de Decimis, in 6. Nec varietas in fructibus seu decimis obstat, quia praescriptio per se primo est realis circa terram ipsam, seu fundum, et ideo, quicquid fructificet, praescribenti fructificat quoad decimam. Sicut si in eodem praedio culto ab antiquo in seminatione grani, et ita praescripto, postea plantetur vinea, etiam extenditur praescriptio ad decimam vini, quia illa varietas accidentalis est, et per se attenditur praescriptio terrae, uta paritate rationis probatur aperte ex c. Commissum, de Decimis, ibi: Ft sicut de pascuis olim decimaee persolvebantur, ita wunc de eisdem ad frugum fertilitatem translatis decimas volumus absque diminutione persolci, ut ibi notat Glossa, verb. Pascuis, et latius auctores citati prosequuntur. et Covarruvias etiam in Pract., cap. 37, num. 5; et idem censent dicti auctores esse, quando praescriptio cadit in fundum, qui simplieiter censetur unus, quia certis terminis clauditur, et tanquam unus et indivisibilis possidetur ; tunc enim licet antea non coleretur in omnibus partibus suis, et in aliquibus earum postea fiant novalia, ad illa extenditur praescriptio , quia totus simpliciter censetur possessus, licet per partes, ut late Rebuffus supra, a num. 20. et Guttierez, a num. 101.
11. Decima miste eodem modo procedunt quo praediales, quoad consuetudinem. — Tandem addo, haec. qua de consuetudine circa praediales decimas dicta sunt, cum proportione habere locum in mistis, quia illae etiam inter praediales computantur, et in omnibus, quoad fieri potest, illis imitantur. Imo, quia in his non est tam expressum jus, ideo fere omnes auctores docent in eis servandam esse receptam consuetudinem ; estque aliunde major necessitas, quia res illae, unde percipiuntur hi fructus, non habent ita firmam sedem et radicem, sicut praedia et arbores, et ideo facile potest praedialis ecclesia (ut sie dicam) mutari aut multiplicari ; ex quo oriuntur varii casus, qui non possunt melius quam consuetudine terminari, ut ex supra dictis constare potest. Quapropter in his decimis mistis, et in casibus dubiis supra itractatis circa divisionem talium decimarum, admitti facile potest, sufficere consuetudinem decem annorum ad praescribendum, et acquirendum jus, quia non est tam clare contra jus commune, et ita non est certum talem consuetudinem esse contra aliquam ecclesiam, quia nulla est quae ex vi juris communis habeat certum jus in casibus praedictis.
On this page