Text List

Caput 23

Caput 23

De privilegio ut extra propriam parochiam decimae solvantur.

CAPUT XXIII. DE PRIVILEGIO UT EXTRA PROPRIAM PAROCHIAM DECIMAE SOLVANTUR.

1. Objectioni occurritur. — Ex dictis in superioribus hanc generalem assertionem statuere possumus: privilegio concedi posse, ut praediales decimae non solvantur ecclesiae parochial illius territorii in quo sunt praedia, sed vel alicui ecclesiae alterius territorii, vel alteri non parochiali in eodem territorio existenti. Conclusio est certa apud omnes, et ex supra dictis satis nota; nam ostensum est supremam potestatem dispensandi decimas, omnesque ecclesiasticos redditus, esse in Summo Pontifice, ac subinde posse vrivilegia concedere ad retinendas seu non solvendas decimas; eadem ergo ratione, potest privilegia concedere uni loco sacro, ut decimas accipiat, licet de jure communi ei non debebantur. Dices, non posse hoc fieri, quin alter locus, cni jure debebantur, illis privetur ; hoc autem contra justitiam videri. Respondetur, semper supponendum esse ecclesiam illam, ad quam jure ordinario, vel etiam consuetudine. decimae illae pertinebant, non privari occasione talis privilegii congrua sustentatione ministrorum, et omnium onerum suorum, alias argumento concludi , privilegium fore injustum, et contra naturale jus, et quoad illam partem non valere. At vero quando ecclesiae relinquuntur sufficientes redditus, non est contra justitiam, partem decimarum applicare alteri, ut supra ostensum est; quia illa solum est dispensatio in jure humano, et quia talis ecclesia non habet absolutum dominuium talium decimarum, sed pendens a justa Pontificis dispensatione.

2. Due partes assertionis ecplicantur. — Duas autem partes in assertione distinximus. Una est de applicatione decimarum ad ecclesias alterius territorii, sive parochiales sivenon parochiales : altera est ad ecclesias ejusdem parochiae non parochiales, nec curam animarum habentes. Prior dispensatio difficilior est quam posterior, quia in priori, decimae unius ecclesiae distrahuntur ad aliam, in qua fideles, qui decimas illas solvunt, nullam spiritualem utilitatem vel ministerium accipiunt; in posteriori autem, cum ecclesia cui applicantur decimae, maneat intra eamdem parochiam, semper possunt illius parochiani divinis officiis, quae in illa fiunt, interesse, et aliquem spiritua- lem usum illius habere; ideoque hoc posterius minus exorbitat a communi jure, et ab scopo et fine propter quem decimae a fidelibus solvuntur; hac ergo ratione difficilior est prior dispensatio. Unde in illo genere dispensationis, quo fuerit minor elongatio seu separatio ecclesiarum, eofacilius poterit privilegium seu dispensatio justificari, ut si pars decimarum unius parochia applicetur ecclesiae alterius parochiae intra eamdem civitatem, seu populum, minus habet incommodi, quam si in diversis populis fiat ; et quando fit applicatio ad ecclesiam alterius populi intra eamdem dioecesim, minor est dispensatio, quam si fiat ad ecclesiam alterius dioecesis, quia in jure difficile valde judicatur, quod fructus unius dioecesis in aliam transferantur, ut patet ex cap. Cum sint, de Decimis.

3. Uniones perpetuoe beneficiorum difficiles. —Et hinc in jure uniones perpetuae beneficiorum difficiles sunt et odiosae, quia per illas decimae ad unam ecclesiam pertinentes alteri applicantur, ut satis significavit Concilium Tridentinum, sess. 7, c. 6 de Refor., maxime vero illae quae inter ecclesias distinctarum dioecesum fiunt, ex eodem Concilio, sess. 14, cap. 9. Nihiloniinus licet haec applicatio decimarum ad ecclesiam alterius dioecesis sit difficilis, et ideo non debeat, nisi raro et magna ex causa, fieri, tamen non est impossibilis, ut notavit Glossa in dicto cap. Cum sint ; quia quod cousuetudine introduci potest, etiam potest per privilegium Pontificis concedi, quia major est potestas Pontificis quam consuetudinis; ostensum autem est id posse consuetudine introduci; ergo. Item heec dispensatio saepe necessaria est ad bonum Ecclesiae, ejusque potestas Pontifici commissa est, ut supra ostendimus. Unde non refert quod fortasse Ecclesia , cui applicantur decimae aliquorum fidelium, illis immediate non serviat, nec spiritualia ministret ; tum quia omnes sumus unum corpus in Christo, et membra debent se invicem juvare, quando indigent; tum etiam quia Pontifex ipse potest a quibuscumque fidelibus decimas exigere, quatenus ad suum universale regimen necessarium fuerit; nam ipse omnibus ministrat, et in omnes influit, et ideo potest etiam partem decimarum huic vel illi Ecclesiae applicare, prout necessarium judicaverit.

4. An per tale privilegium novalium decimue concedantur. — Ratio difficultatis. — Contraria pars proponitur. —Superest autem dubitatio circa hoc privilegium, quando uni Ecclesiae conceditur decima praediorum alteterius ecclesiae, an sub illa concessione novalia comprehendantur. Ut autem ratio difficultatis intelligatur, supponimus ut clarum, concessionem non extendi ultra vim verborum, quia privilegia non plus valent quam sonant: unde si determinate concedantur decimae talium praediorum, vel terrarum, vel tantae quantitatis fructuum, nulla potest moveri quaestio, quia solum tales decimae debentur, sive plures accrescant postea per novalia, sive non. Difficultas ergo est, quando indefinite conceduntur decimae talis ecclesiae, vel talis terrae, et in illa ecclesia vel terra postea fiunt novalia ; nam ex una parte videntur tunc novalia concessa, quia concessio est indefinita, quae nihil exciudit, sed aequivalet universali. Item quia dictum est, in privilegio non solvendi decimas comprehendi novalia ; ergo et in privilegio percipiendi. Maxime vero suadetur ex cap. Za parte, de Decim., ubi sic dicitur : Cum tibi quod majus est, sit concessum, cidelic«t, ut de laboribus terre parochiarum tuarum cum integritate percip/us, de novalibus eas ecigere sats potes, quia ubi majus conceditur, minus concessum esse videtur ; ergo in absoluta concessione decimarum novalia comprehensa esse intelliguntur. In contrarium vero urget non parum decisio, et ratio textus in capit. Tua, 1, S ult., eod.; sic enim ibi dicitur: JVec occasione decimationis antigue ( licet in feudum decima sint concessm) sunt decime novalum usurpande, cun in talibus non sit ectendenda licentia, sed potius restringenda. Quae ratio in omni simili concessione locum habet, quia concessio haec odiosa est, et odia sunt restringenda. Item quia verba illa in rigore non continent distributionem. Item quia qui donat fructus suarum haereditatum , non inelligitur donare fructus haereditatum , quas postea acquisiturus est , sed quas nunc habet. Denique, quia privilegium aequiparatur praescriptioni ; at praescriptio decimarum non extenditur ad novalia, ut supra visum est ; ergo.

5. Communis sententia. — Secunda sententia. — Confirmatur luec sententia cap. primo. — In hac difficultate, et in concordia illorum duorum canonum, , variae sunt sententiae doctorum. Prima et communis distinguit inter privilegium concessum clericis aut laicis. Et de priori ait, extendi ad novalia, propter capitulum Z parte ; de posteriori autem negat propter capitulum Tuza. Et raiio reddi potest, quia respectu laicorum tale privilegium est valde odiosum, non vero respectu clericorum: ita Glossa ibi, et Panormitanus, estque communis sententia, ut testatur Covarruvias dicto cap. 17, numero 13. Secunda sententia dicit hoc privilegium non extendi ad novalia, sive clericis, sive laicis concessum sit. Ita tenet late Rebuffus, dicta quaest. 14, a principio, usque ad numer. 8, et numero 29 et sequentibus ; Covarruvias, dicto num. 13; Guttierez, dicto cap. 21, num. 120 et sequentibus, qui referunt Anchar., Fortun., Garn. et alios. Et suaderi potest primo, quia licet hoc privilegium, clericis concessum, minus odiosum sit quam concessum laicis, tamen simpliciter est odiosum, et praejudicat tertio; ergo ut sic, et quoad hune respectum restringendum est. Unde sic argumentor: vel verba privilegii talia sunt, ut, salva eorum proprietate, possint restringi ad prius culta praedia, et non extendi ad novalia; vel ex vi verborum omnia comprehenduntur, nec possunt verba restringi absque impropria et violenta interpretatione. Quando sunt prioris modi, tam in clericis quam in laicis restringenda sunt, propter rationem factam ; quando vero sunt posterioris rationis, non possunt ita restringi etiam pro laicis, nisi in eo casu in quo, intellecta plene et juxta suam proprietatem, continerent iniquitatem, vel injustitiam, in quo casu etiam respectu clericorum restrictio facienda esset ; ergo non est conveniens illa distinctio, nec est verisimile in illis decretis esse intentam. Praeterea multum juvatur haec sententia ex capit. primo, de Dectmis, in 6. Nam in principio illius capitis, supponitur privilegium veterum decimarum non extendi ad novalia, nisi ex presse addatur extensio, et, quando additur, stricte dicitur interpretanda, quantum verba permittunt ; et in S primo subjungitur, quando privilegium erat prius datum de percipiendis totaliter antiquis decimis, et postea de novo extenditur ad novalia, quae antea non erant concessa, restringendum esse ad medietatem decimarum novalium : Quia non est verisimile (ait), si tunc de plena et integra perceptione velerum fuisset expressum, quod Apo - Lolica sedes pariter , et similiter novalium decinas in tam grave parochiarum dispendium wdulsisset. Additurque , ut concessio novalium in posterum intelligatur restricta ad medietatem, etiamsi absolute concedatur. Et licet illa fuerit specialis dispositio juris ultra vim verborum privilegii, ex illa tamen colligitur, quam sit hoc privilegium in jure odiosum, ac subinde pro certo supponi, privile- gium de obtinendis decimis ad aliam eeclesiam spectantibus jure commni, absolute concessum sine expressa mentione novalium, ad illa non extendi ; ibi autem nulla distinctio fit de clericis, aut laicis, sed absolutus est sermo; ergo.

6. Secunda sententia probabilior. — Quapropter haec sententia probabilior videtur. Nec est eadem ratio de privilegio negativo non solvendi decimas; tum quia hoc ex forma et vi verborum magis universale est propter negationem inclusam; tum quia minus affert praejudicium ecclesiae, quia solum privat illam decimis pradiorum pertipentium ad unam personam ; per aliud autem privilegium percipiendi decimas alterius parochiae , omnino privaretur ecclesia illa toto territorio suo, si tale privilegium ad novalia extenderetur, et omni spe habendi aliquam utilitatem ex tota illa terra; quod est grave detrimentum, quod considerasse videtur Pontifex in dicto cap. 2, de Decimis. Ad dictum autem capitul. E parte, respondent Rebuffus et Covarruvias, ibi non esse sermonem de privilegio contrario juri communi, de quo hic louimur, sed de ordinario jure parochiali, declarato in capitul. Cum contingat , de Decimis. Quem sensum satis indicant illa verba, explicantia concessionem: Uf, videlicet, decimas de lacribus terre parochiarum tuarum cum integritate percipias. Refert avtem Rebuffus quam lam lectionem integram illius textus, ex qua sensus ille evidens est. Nam ex illa constat , parochialem quamdam ecclesiam, per quemdam Episcopum privatam fuisse veteribus decimis, quas ille Episcopus, praetextu cujusdam consuetudinis, cuidam canonico concesserat ; illa vero ecclesia veteres suas decimas a Pontifice recuperaverat. Postea vero petit, ut in illa concessione declaretur, sib: esse concessa novalia, quod profecto nulla declaratione indigebat ; tum quia ex vi alterius gratiae, quam Episcopus canonico fecerat in pragjudicium ecclesiae ( etiamsi fuisset valida ), non erant comprehensa novalia quae parochiae de jure competebant, juxta eamdem opinionem, quam defendimus, quod sub generali concessione decimarum facta in ecclesiae praejudicium, non veniunt novalia; tiun etiam quia per illam concessionem restituebatur ecclesia ad statum pristinum, et juri consentaneum , et ideo non tam concedebantur ei novalia, quam a esse declarabantur.

7. Enodatur difficultas. Dices: cur ergo in illo textu pro ratione affertur, quia cui majus conceditur, minus intelligitur esse concessum. Respondet Rebuffus in integra non esse talia verba, nec talem rationem, qua vera non esset; quia in privilegio non valet argumentum a majori, sed a comprehensis ex vi verborum. Ratio ergo, quae in integra ab illo relata redditur, est: Cum ergo perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de jure comwni pertineat, per quod decime novalium, quce fiunt in parochiis earumdem ad ipsas spectare noscuntur, etc. Quia vero alia verba in Gregoriana compilatione habentur, possumus illa trahere ad eumdem sensum ; non enim esse potest sensus illorum verborum, in privilegiis valere argumentum a majori ad minus, si tantum sit a simili, et non simul ex vi verborum : igitur juxta subjectam materiam intelligendum est, cum concessio, vel potius redintegratio fuerit facta in eo, quod fuerat expresse ablatum, multo magis factam fuisse in eo, quod expresse ablatum non fuerat, et ad idem jus parochiae pertincbat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23