Caput 24
Caput 24
An in ecclesia baptismali decimae solvendae sint.
1. Dicendum superest de decimis solvendis in ecclesia baptismali, matrice vel cathedrali, quando haec a parochiali distinguitur, vel quando intra terminos sui territorii habet parochiales ecclesias aedificatas, ad quas proxime spectat cura aliquorum parochianorum. Et ut intelligatur dubium, adverteudum est, regulariter ac ordinarie eamdem ecclesiam solere esse baptismalem et parochialem; baptismalis enim dicitur, in qua solent et debent fideles filios suos baptizare; et quia in eadem ecclesia solent ctiam sacramenta recipere, ac participare divina, ideo talis ecclesia etiam est parochialis. Contingit autem aliquando ut sub ecclesia baptismali sint erectae parochiales ecclesiae, quae baptismales non sint, sed pure parochiales, quia nimirum fideles jam baptizati in eis recipere debent alia sacramenta, ibi tamen non baptizantur, sed in alia, in qua fons baptismi relictus est pro aliis parochiis, quasi inferioribus; illa vero tunc speciali modo baptismalis dicitur. Non quia nullam omnino parochiam habeat, aliquam enim semper retinet, respectu cujus parochialis etiam est ; nam si solum sit erecta ad juvandas parochiales in ministratione baptismatis propter periculum puerorum, tunc solum reputatur ut capella quaedam parochialis ecclesiae, unde in praesentem considerationem non venit, quicquid Rebuffus sentiat in dicta quaestione 6, a numer. 19.
9. Quae sit ecclesia baptismalis. — Baptismalis ergo proprie est, quae licet propriam habeat parochiam, habet etiam alias, quae illam aliquo modo recognoscunt in hoc, quod ad professionem solemnem fidei, per susceptionem baptismi faciendam, subditos suos ad illam deferre tenentur, unde talis ecclesia respectu aliarum solet matrix appellari, juxta modum loquendi juris in capitul. Ad aud'entiam, 1, de Ecclesiis aedific., et capitul. Ez transmissa, de Praesc., et cap. Preeterea, 2 de Transaction., et Clement. 1, de Sent. excommun., ubi id notat Glossa, verb. Matria, dicens, baptismalem ecclesiam matricem vocari, quia sicut mater generat, sic et illa regenerat per baptismum. Sed juxta hanc rationem omnis baptismalis ecclesia esset matrix ; non tamen ita appellatur, nisi quando habet alias ecclesias sibi aliquo modo subjectas, ut sentit Panormit., capitul. Fa parte, de Rescript., num. 1, et notat Rebuftus, tract. de Decimis, quaest. 6, num. 6 et 7. Qui etiam advertunt ecclesiam matricem simpliciter dictam, Cathedralem significare, nisi qualitas materiae aliud necessario postulet, juxta cap. Venerabili, de Verb. significat.
3. latio dubitandi proponitur .—Probabilior sententia. — Hinc ergo nascitur dubium, quia jura interdum dicunt decimas solvendas esse ecclesiae parochiali, cap. Quoniam, cap. Ad apotolice, cap. Cum contingat, de Decimis; aliquando vero dicunt solvendas esse ecclesiae bapt:smali, c. 1, S 7n dieces., 13, quaest. 1, et cap. De decimis, cap. Statuimus, cap. In sacris, 16, quaest. 1, et in Concilio Lateranensi, sub Alexandro IIT, p. 4, c. 3, ubi integre habetur cap. Nuncios, de Decimis, et dicitur: Omnes de Paroclüia tua moneas, ut decimas matricibus ecclesis persolvant, ubi parochia dioecesim plane significat ; per matrices autem ecclesias, videntur intelligi baptismales. Quando ergo eadem ecclesia parochialis est et baptismalis respectu ejusdem personae, seu familiae, tunc plane procedunt omnia supra dicta, et de illis ecclesiis loquuntur expresse cap. Questi, et cap. In sacris, 16, quaest. 1. Quando vero una est baptismalis, alia parochialis, dubium est quomodo sint applicanda et intelligenda omnia quae diximus. Potestque hoc tam de personalibus, quam de praedialibus inter- rogari. Primo ergo de personalibus probabilior sententia videtur, pertinere ad parochialem, etiamsi baptismalis non sit. Ita tenet lossa in dicto cap. de Decimis, verb. Baptismalem ; Abb., in cap. Cum contingat , de Decim., num. 6; Joann. Andr., et Anchar., in dicto cap. Ad Apostolice ; hebuff., d. q. 6, n. 291. Et ratio est, quia regula juris est, ut hae decimae parochiali ecclesiae debeantur, ut supra visum est: at ecclesia parochialis , licet baptismum non tribuat, simpliciter parochialis est; ergo. Item si quis alibi baptizatus domicilium mutet, absolute debet decimas personales illi parochia, ubi fixit domicilium, juxta cap. ult. de Parocniis; ergo. Denique parochialis ecclesia est, quae permanenter ministrat spiritualia; illi ergo debentur majora, et quasi continua stipendia; saltem ergo debentur decimae personales. Addit vero Abb., dicto cap. Cum contingat, cum Cardin. , ibidem, verisimile esse, aliquam partem harum decimarum esse dandam ecclesiae baptismali, quia Sacramentum aliquod administrat, et quia solet esse ecclesia matrix, cui aliqua recognitio facienda est. Sed hoc licet servandum sit ubi consuetudine fuerit receptum, per se tamen non videtur necessarium; tum quia semper in ipso baptismo fit aliqua oblatio, quae in recognitionem et stipendium illius ministerii sufficit; tum etiam quia quatenus ecclesia baptismalis matrix est, solet inferior ecclesia aliis modis vel actionibus subjectionem illam recognoscere, juxta cap. Ad audientiam, 1, cum Glossa ibi, de Ecclesiis aedific.
4. Decime praediales ad parochialem spectant. — Objectio. — Secundo de praedialibus multa dicunt Panorm. et lebuff. supra; vera tamen resolutio esse videtur, ubi constiterit ecclesiam parochialem habere territorium propriis terminis clausum, ad illam pertinere decimas omnium praediorum, in illius territorio existentium, nisi aliunde constiterit, speciali aliquo jure pertinere ad ecclesiam baptismalem. Ita tenet Abbas, in dicto cap. Cum contingat , uum. 8; et Archid., 13, quaest 1, in principio, et ad hoc suadendum faciunt cum proportione rationes adductae in puncto praecedenti. Favent etiam jura adducta, quae censert baec praedia esse adjudicata parochiali ecclesiae talis territorii; nam talis est illa ecclesia, simpliciter loquendo, licet baptismum non administret. Unde alia jura, quae de ecclesia baptismali loquuntur, vel baptismalem accipiunt pro parochiali, quia regulariter sunt eadem, et illa partitio extraordinaria est et rara ; vel certe loquuntur, quia praedia sunt constituta intra parochiam ipsius ecclesiae bapüsmalis. Dices : ordinario solet baptismalis ecclesia esse antiquior parochiali, et antea sub terminis suae parochiae comprehendisse totum territorium novae ecclesiae parochialis, ac subinde omnia praedia illius territorii reali debito fuisse obligata illi ecelesiae antiquiori pro decimis praedialibus; ergo licet praedia postea transierint ad novam parochiam, transierunt cum onere suo, ac subinde illorum decimae non vicinae ecclesiae parochiali, sed baptismali et matrici debentur. Maxime quia in cap. Fcclesia, et cap. Quicumque, 16, quaest. 1, statuitur ut ecclesiae antiquae non priventur suis decimis propter novarum aedificationem.
5. Solvitur objectio. — Respondetur imprimis, argumentum posse converti, quando constiterit, parochialem ecclesiam esse antiquiorem ; nam illi etiam favet jus parochiale, quod oritur ex continuo servitio, seu ministerio spirituali, et obligatione ad illud. Et ita in eo casu rem esse indubitatam, fatetur Rebuffus supra, num. 17. Deinde si fuerit dubium de antiquitate, pro parochiali praesumendum est, et ad baptismalem pertinebit probare suam antiquitatem et jus (quidquid Rebuffus supra contendat) ; quia jus commune magis favet parochiali, ut ostensum est, e propter rationem quam nunc subjungemus. Unde ulterius addo, etiamsi constet, ecclesiam baptismalem esse antiquiorem, et prius habuisse illa praedia in suo territorio, per novae ecclesiae aedificationem juxta illos terminos, et legitimam erectionem illius in parochiam, cum assignatione talis territorii, translata fuisse praedia, etiam cum jure decimarum, ad talem parochiam, non obstante praejudicio antiquioris ecclesiae. Quod sane satis aperte videtur probare textus in dicto c. ÁAd audientiam, 1, de Ecclesiis aedific. Et ratio est, quia licet res soleat transire cum onere suo, tamen quando causa et fundamentum illius oneris cum ipsa re, publica auctoritate, et rationabili causa, in alium transfertur, etiam utilitas illius omnis debet in eumdem transferri, quia ratio justitiae et aequitatis hoc postulat : in praesenti autem, onus ministrandi sacramenta, quod babebat antiqua ecclesia, transfertur in novam parochiam, et illud est praecipuum fundamentum decimarum ; ergo et praedia antiquae ecclesiae translata censenda sunt in novam ecclesiam cum utilitate decimarum, ac subinde non cum onere tradendi decimas alteri ecclesiae, sed cum jure percipiendi illas translata sunt. Alias prior ecclesia ahjecisset a se onus onerosum (ut sic dicam), scilicet, ministrandi sacramenta in territorio novae parochiae, et retinnisset jus et utilitatem ad onus reale ejusdem territorii, quod videtur contra aequitatem per se loquendo. Non est ergo id praesumendum, nisi aliqua certa ratione constet.
6. Explicantur jura. — Quando ergo jura dicunt, antiquis ecclesiis non esse inferendum praejudicium quoad decimarum perceptionem per novae ecclesiae aedificationem, loquuntur imprimis, quando per novae ecclesiae aedificationem non dividitur parochia. Et ita loquitur aperte dictum capit. Ecelesiee, de novis oratoriis, et capit. Quicumque, de ecclesia, quam aliquis in sua proprietate aedificare vult de consersu episcopi, quae non solet esse parochia, sed simplex quaedam capella. Secus vero est, quando aedificatio ecclesiae fit ad dividendam parochiam, juxta dictum cap. Ad audientiam, renovatum et auctum in cap. 4 Concilii Tridentini, sess. 21, ubi declarat, posse hoc facere episcopum, etiam invitis rectoribus matricis ecclesiae, seu baptismalis, juxta formam praedicti cap. Ad audientiam. Ad quam formam maxime spectat, ut id non fiat sine magna necessitate parochianorum, ut quando alias non possunt accedere ad divina audienda sine magno incommodo, ut ibidem dicitur, et notant Doctores in dicto cap. Ad audientiam. Ubi videri potest Glossa, 2, et circa illam Abbas, qui bene hoc explicat. Denique oportet advertere semper praesumi, hanc translationem decimarum ad parochialem ecclesiam ex rationabili causa et modo legiiimo factam esse, nisi oppositum probetur, ut notavit Abbas in dicto cap. Cum contingat, num. 8; et Rebuffus, in dicta quaestione 6, numero 15, ex cap. Nisi essent, de Praeben. Et faciunt cap. ultimum, 9, q. 2, et quae congerit Felin. in cap. de Quarta, de Praescription., numero duodecimo.
7. Limitationis ratio eaplicatur. — Addidi vero limitationem : Nisi aliunde constiterit, ecclesian baptismalem vetinuisse jus ad tales decimas, quia certum est multis modis hoc posse contingere. Unus est, si constet transactionem et compositionem esse factam in erectione parochialis ecclesiae inter eam et baptismalem, cum approbatione episcopi, et ex vi illius decimas retentas esse baptismali ecclesiae, et parochiali aliter esse provisum ; nam tunc id servandum est, ut notat Rebuftus supra, n. 12. Alius est, si parochialis ecclesia non est omnino separata a baptismali, nec erecta in titulum beneficii curati, aut vicariae perpetuae, sed est annexa baptismali, cujus parochus mercenarium illic constituit, ut in ea serviat; tunc enim tota est quasi sit una parochia, et ita omnes decimae pertinent ad matricem. Et sic ait Panormitanus, per textum ibi in eap. Enz parte, de Rescript., posse ecclesiam matricem plebanalem (sic enim appellat) tenere capellam positam in suo plebanatu, non ponendo ibi rectorem, sed capellanum, qui eum officiet. Tertius esse potest titulus consuetudinis, nam in hac materia habet magnam vim, ut jura docent. Et consuetudo ostendit, a principio erectam fuisse inferiorem ecclesiam cum hac conditione et modo, praesertim quando aliunde habet sufficientes redditus sine talibus decimis. Et tunc sine dubio sufficiet decennalis consuetudo, quia illa non est aperte contra jus, sed ad summum est de jure dubio ; et ideo Innocentius et alii, in dicto cap. Cum contingat, dicunt, in toto hoc dubio standum esse consuetudini, nam si haec favet parochiali, multo magis procedunt ea quae diximus.
8. Idem sentiendum etiamsi baptismalis ecclesia sit cathedralis. — Addo praeterea, dictam resolutionem procedere, etiamsi ecclesia baptismalis sit cathedralis vel cujuscumque diguitatis ; semper enim pro parochiali praesumitur, non solum, quando illi favet consuetudo, sed etiam secluso hoc titulo, ex vi ordinarii juris, quando oppositum sufficienter non probatur in alterius ecclesiae favorem. Nam sola major dignitas talis ecclesiae non confert illi speciale jus ad decimas pradiales alterius parochiae, etiamsi illi alias subjecta sit. Dicit tamen Glossa, in cap. Quicumque, 16, q. 1, in fin., pluralem ecclesiam (sic enim parochialem appellat) debere suas decimas in quatuor partes dividere, et quartam dare ecclesiae baptismali, alias pro pauperibus, fabrica et suis clericis retinere. Sed hoc nullo jure probat, et supra ostensum est, quartam illam portionem esse de jure episcopali ; non ergo debetur de jure ecclesiae baptismali, quaecumque illa sit. Unde tandcm constat, hoc jus praedialium decimarum, quod diximus esse in tali parochiali ecclesia pura, extendi ad novalia, quae post talis ecclesiae fundationem in illius territorio facta fuerunt, quia non ex privilegio vel praescriptione habet tales decimas, sed ex vi juris communis pertinentis ad parochialem ecclesiam, et ideo in illa locum habet decisio capit. Quoniam, et cap. Cum contingat, de Decim. Idem vero dicendum est de baptismali ecclesia in illis casibus, in quibus praediales decimas antiqui territorii retinuisse ostenditur ; tunc enim non nisi jure parochialis ecclesiae ab antiquo illi conveniente illas retinet, et ideo ad novalia semper extendi potest.
9. Quando predia in nullius parochiee territorio sunt, quid dicendum. — Tandem vero interrogari potest in hac materia, ad quam ecclesiam pertineant decimae praediales, ubi constat, praedia non cadere intra territorium alienjus parochiae. Respondeo breviter, ad nullam ecclesiam jure communi pertincre, sed ad episcopalem mensam. Ita docet Panormitanus, dicto cap. Cum contingat, et sequitur Rebuffus, quaest. 7, num. 8, et sumitur ex dicto cap. Quoniam, quatenus decernit decimas novalium ad Episcopos pertinere, quando terrae de novo culta intra certam alicujus ecclesiae parochiam non continentur, nisi Episcopus eas velit alteri ecclesiae deputare. Eadem autem ratio est de terris quibuscumque ab antiquo cultis, extra terminos parochiarum existentibus. Generalis autem ratio esse videtur, quia Episcopus, ante divisionem parochiarum, habet jus disponendi de omnibus decimis totius dioecesis modo sacris canonibus praescripto; si ergo in divisione parochiarum aliquae terre nulli parochiae designatae fuerunt, sub antiquo jure remanserunt ; unde relictae censentur pro mensa episcopah, vel illi accrevisse, si postea de novo cultae sunt. Et ita videtur hoc jus declarari in illo cap. Quoniam.
On this page