Caput 25
Caput 25
Possintne decimae deberi aut juste solvi laicis.
1. Variis personis decimas solvi.—Vulgaris distinctio. — Licet dictum sit, decimas certis locis seu parochialibnus ecclesiis esse solvendas, tamen propter personas dantur, ad quarum sustentationem praecipue ordinantur. Personae autem sunt variae : quidam enim sunt laici, alii clerici; et inter clericos quidam habent curam animarum, alii minime; quidam item habent in tali ecclesia ministerium aliquod, quidam nullum habent. Igitur exponere necesse est cui ordini personarum decimae debeantur ordinario jure, et consequenter dicendum erit quibus ex consuetudine vel privilegio competant. Ad cujus quaestionis decisionem vulgaris distinctio supponenda est : nam potest esse sermo vel de jure, seu titulo percipiendi decimas, vel de ipsis decimis, prout sunt quidam temporales fructus pretio aesti- mabiles. Inter quae discrimen assignatur, quod jus ad decimas percipiendas spirituale quid est, quatenus est fundatum in spirituali ministerio, seu in potestate et obligatione ministrandi spiritualia, ratione cujus ministerii temporalia dantur. Quod probatur optime ex cap. ult. de Rerum permut., ubi hac ratione dicitur jus percipiendi decimas, non posse temporali pensione compensari , quia non potest spirituale pro temporali comparari. At fructus ipsi decimales temporales sunt, ut constat.
2. Objectio. — Solvitur. — Dices: etiam jus ad decimas percipiendas potest esse temporale, ut si quis conducat beneficium, titulo conductionis habet jus ad decimas, quod temporale est. Idem acquiri potest titulo venditionis: potest enim quis futuras decimas hujus anni vendere, et consequenter alteri jus conferre ad illas percipiendas; laici etiam saepe videntur habere hoc jus, et tun- necesse est esse temporale. Respondeo sermonem esse de jure proprio, et per se pertinente ad decimam, ut talem, et juxta institutionem suam; de hoc enim procedit ratio facta, et de illo loquuntur jura, cum dicunt, beneficium dari propter officium, et ideo esse quid annexum rei spirituali. Conductor autem aut emptor non habet tale jus ad decimam, nec illam respicit ut decimam, nec ut stipendium pro munere spirituali, sed solum matcrialiter (ut sic dicam), ut est quidam temporalis fructus tanto pretio eestimabilis. Et similiter laici habentes decimarum concessionem aliquam non proprio jure illas recipiunt, sed quasi vice aliorum, ut statim dicemus.
3. Decimae, ut tales, non debentur laicis. — Ratio assertionis.— Ex his ergo dicendum est primo, decimas, ut tales sunt, et ut sunt ecclesiastici fructus, per se non deberi laicis, neque illis esse solvendas. Est certa, et communis sententia , quam D. Thomas et alii Theologi 2. 2, quaest. 87, art. 3, tenent. Idem divus Thomas, Quodlib. 2, art. 8, ad argum.; Alens., 3 p., q. M, memb. 6, art. 1; Abulens., quaest. 178, in dicto cap. 23 Matth.; Glossa communiter approbata in cap. Quamcis, de Decimis, verb. Concesserit, et Glossa iu cap. Causam qure, de Praescript., et Doctores communiter ; Rebuffus late, dicto tract., quaest. 10, fere per totam; Covarruvias, dicto cap. 17,a num. 6; Guttierez, dicto cap. 21, a num. 64. Et habetur saepius in jure, cap. Decimas, 10, quaest. 7, ubi Gregorius VII, cum Concilio Lateranensi, sic ait : Decimas, quee in usum pie- talis concessas esse, canonica auctoritas demonstrat, a laicis possideri auctoritate apostolica prohibemus ; et infra : Decimas et primiLias, quas jure sacerdotum esse sancimus, etc. Notatur autem in editione Gregoriana, priora verba reperiri etiam in Concilio Romano, sub Innocentio lI, cap. 9; et utrumque Concilium extare in Dibliotheca Vaticana; posteriora autem verba in neutro Concilio inveniri. Idem vero habetur in cap. Quamcis, cap. Prohibemus, cap. Ad heec, cap. Tua, 1, de Decimis, et in cap. Causam, de Praescription. ; et gencratim de oblationibus Ecclesiae idem tradit Damas., in capite ult., 10, quaestion. 1, refertque idem fuisse in Nicaeno Concilio statutum; sic etiam intelligendum est quod in capit. ult., 16, quaestion. 7, dicitur, usum decimarum et oblationum saecularibus provenire non posse. Idem fere in cap. Pervenit , 1, quaestion. 3 et 16, quaest. 7. Ratio vero clara est, qua laici spiritualia ministrare non possunt; ergo non sunt capaces spiritualis juris; ergo proprium jus decimarum non potest illis convenire; ergo laicis non possunt per se, seu ratione illorum deberi decimae.
4. Quam immutalilis sit hec regula. — Prascriptione non mutatur hoc jus.— Atque hinc colligitur, hanc regulam non solum procedere de jure communi, sed etiam simpliciter de jure ita fundato in naturali ratione, supposita institutione divina, ut per nullam praescriptionem vel humanam concessionem immutari possit, si formaliter ac proprie loquamur.Declaratur imprimis ex ratione facta, quia ratio naturalis dictat, neminem esse capacem stipendii, qui non est capax ministerii aut laboris cui stipendium respondet; sed laici jure divino sunt incapaces spiritualis ministerii, ut nunc supponitur, et est per se constans in jure; ergo sunt incapaces decimarum, ut sunt stipendium ministrorum Ecclesiae; ergo nullo modo potest immutari jus, prohibens ne laici decimas accipiant. Deinde per partes ostenditur. Et primo, non posse laicos decimas praescribere, aperte docet Alexander III, in cap. Causam que, de Praescription.; ergo maxime id verum est de decimis, hoc modo et quasi forinaliter spectatis, quatenus ratione proprii et intrinseci juris debentur. Et ratio est, quia praescriptio supponit capacitatem tituli, et possessionis justae, seu civilis, quia sine tali possessione non currit praescriptio, juxta regulam juris, in sexto. An vero possint laici praescribere decimas ipsas qua-i materialiter, id est, fructus illos alio nomine et ratione percipiendo, mox dicemus.
5. Neque etiam humana concessione variatur hoc jus. —landem hinc etiam facile probatur, non posse hoc jus immutari per humanam concessionem, etiamsi pontificia sit, quia non potest Pontifex laicis concedere spiritualem titulum, quia non potest illis concedere spiritualia ministeria. Et hoc sane clarum est in ministeriis, quae essentialiter pendent a potestate ordinis, ut sunt oblatio sacrificii, et administratio sacramentorum, et consequenter usus spiritualis jurisdictionis in foro poenitentiae. De aliquo vero usu spiritualis jurisdictionis in exteriori foro Ecclesiae, et de aliquo spirituali ministerio, quod sine ordine aliquo potest exerceri vel in publicis orationibus, vel in alio ministerio Ecclesiae, potest esse nonnullum dubium, cur mediante tali ministerio non possit jus aliquod decimarum laicis concedi, saltem a Pontifice, sed de hoc inferius dicam. Nunc breviter dico, etsi aliquid possit hoc titulo aliquibus concedi, qui proprie clerici non sunt, nihilominus non eis concedi ut laici sunt, sed ut aliquo modo fiunt ecclesiasticae personae, ut postea declarabo.
6. Laicos posse licite percipere fructus decimarwum. — Secundo ergo dicendum est, non repugnare quin laicae personae licite interdum percipiant fructus decimarum, non proprio titulo, sed vel nomine clericorum, ad quos pertinent, vel per justam dispensationem et applicationem praelatorum Ecclesiae. Sensus assertionis non solum est de perceptione decimarum quasi materiali, vel ministeriali, ut sic dicam, qualis est in famulo, vel oeconomo, qui colligit fructus non sibi, sed domino, in eujus possessionem et dominium statim transeunt; nam hoc non est proprie percipere decimas. neque hoc poterat in quaestionem venire, cum constet posse clericos, per ministerium laicorum, redditus suos colligere ac percipere. Sensus ergo est de propria perceptione quasi formali, qua quis fructus colligit, ut in suam possessionem et dominium illos transferat. Et in hoc sensu assertio est communis, divi Thommae, et aliorum, quos supra retuli ; Glossae receptae in cap. Quamcis, de Decimis; Abbas ibi, et dicto cap. Ad hec, et dicto cap. Causan ; Rebutfus, dicta quaest. 10, a numer. 33; Tiraquel., de Retr., tit. 1, S 1 Glossae, num. 51. Estque conclusio per se clara, quia decimae hoc modo spectatae res temporales sunt, ideoque in potestatem juste venire possunt, dummodo ratio accipiendi illas et ab his ma- et, quibus jus decimarum, et primarius us earum competit, et justum aliquam cauhabeat laicis accommodatam. Hoc autem do illam accipiunt, quando et nomine cleorum, ad quos pertinent, et ex aliqua juscausa illas recipiunt. Maue ita probatur etiam assertio ex jure, in cap. 2, de Locato. Dico autem hoc posse concedi per justum conet jure non prohibitum, quia intereniente Ecclesia prohibitione, jam laicus non perciperet decimas ex Eeclesiae consensu, et approbatione ; unde nec nomine Ecclesiae, nec justa aliqua ratione, aut titulo eas posset exigere.
7. Quibus modis laici accipiant hoc jus. Statim vero occurrit inquirendum, quibus modis possint laici accipere hanc facultatem percipiendi fructus decimarum licite et valide, saltem nomine clericorum, a quibus talem facultatem accipiunt. In quo imprimis considerandum est, aliud esse accipere fructus, seu redditus decimarum jam perceptos ab ipsis ecclesiasticis personis, ad quas pertinent; aliud vero esse accipere facultatem durabilem ac diuturnam exigendi decimas ex concessione habentium spiritualem potestatem, atque adeo nomine illorum. De priori modo hic non tractamus, quia revera tunc non solvitur decima laico, de quo tantum hic agimus, sed, postquam sacerdoti soluta est a laico, ipse sacerdos illam iterum dispensat in laicos, et tunc sacerdos est, qui proprie utitur suis redditibus, eos dispensando, vel donando laico; postquam autem in dominium laici transennt, jam non habent rationem bonorum ecclesiasticorum, sed mere temporales sunt, et libere illos potest expendere.
8. Regula discernendi an justa sit acceptio decumarum. — Regula autem discernendi quando talis acceptio fructuum ecclesiasticorum, etiam de mann clerici, licita sit vel illicita laico, sumenda est ex parte clerici; nam si clericus bene dispensat, laicus licite recipit; si autem sacerdos dat quando non potest, alter inique accipit, quia saltem cooperatur iniquae actioni ac distributioni; non tamen semper eodem modo. Nam clericus si dispenset eam partem decimarum quarum non est dominus, sed solum fidelis dispensator, et in donationem excedit suam commissionem, et decimas donet eis qui non sunt capaces earum, juxta titulum et rationem dispensationis clerico commissae, tunc sicut dans dat contra justitiam, ita et recipiens, nec potest acceptas decimas tuta conscientia retinere, sed tenetur eas Ecclesiae restituere. Si vero clericus donet decimas quarum est dominus, peccet autem in modo contra charitatem, vel aliam ecclesiae prohibitionem non irritantem donationem, tunc peccabit quidem accipiens propter cooperationem, nihilominus tamen factum tenebit, et postea retinere poterit quae accepit, et illis licite uti, quia effectus est dominus. Quando autem clerici habentes redditus ecclesiasticos peccent uno vel alio modo, vel nullo modo in expendendis decimis, dicemus, Deo dante, tractando de clericis et beneficiis, quia non pertinet ad praesentem materiam.
9. Alius modus quo laici decimas percipiunt. — Agimus ergo in praesenti de alio modo facultatis, quae interdum conceditur laico ad accipiendas et exigendas decimas, vice et nomine clericorum : et hoc etiam interdum concedi potest ex vi particularis juris, quod clericus vel aliqua ecclesia habet ad tales decimas, interdum vero ex universali aliqua potestate gubernandi et dispensandi ecclesiastica bona. Priori modo, unusquisque clericus habens ecclesiasticum beneficium, ratione cujus decimas habet, potest sua auctoritate et voluntate, eas locare ad breve tempus, et pro illo dare conductori facultatem ad exigendas illas, juxta cap. secundum, de Locato. Et eadem ratio est de quolibet alio justo contractu, ut satis indicatur in Clem. 1, de Reb. eccles. non alien., in fine; ut autem contractus sit justus, necesse est imprimis ut jure canonico non sit prohibitus, ut in dicta Clemen., et cap. JVulli, de Reb. Eccles. non alien., ubi constat maxime necessarium esse, ut contractus in alienationem jurium Ecclesiae, seu bonorum immobilium, non transeat; haec enim maxime prohibita est. Reputatur autem alienatio, quando est locatio perpetua, seu ad longum tempus, ut notant Glossa, et Doctores, in dicto cap. 2, de Locat., qui tempus illud dicunt esse decennium; nam infra il'ud ex jure communi tempus reputatur breve, ut de septennio habetur in cap. ultim. Ne prelati vices suas; et notat Glossa in dicta Clement. 1. At vero Pius II, in Extravagant. Ambitiose, de Rebus cccles. non alienan., hoc tempus contraxit ad triennium, et irritavit omnem locationem aut venditionem longioris temporis. Quae constitutio servanda est, ubi non fuerit contraria consuetudine derogata. Undea fortiori fit, etiam concessionem ad vitam esse prohibitam auctoritate privata, vel etiam Episcopi, ut notavit Abbas, in cap. Quams, de Decim, Quia concessio ad vitam non potest brevis temporis existimari, quod etiam de jure communi ille affirmat, et videtur verum. Oportet autem considerare, hanc prohibitionem non esse tantum in ordine ad laicos, sed ctiam ad clericos, quia etiam inter ecclesias, monasteria, vel Episcopos non licent iuae alienationes, et ideo nihil habent peculiare quod ad praesens pertineat.
10. Decimas pro stipendia conferri laicis posse. — Alio etiam modo possunt decimae conferri laico per modum teniporalis stipendii : sic enim potest laicus accipere ab ecclesia particulari, vel ab Episcopo portionem aliquam in fructibus decimarum pro obsequio exhibito ecclesiae, vel in cantu publico, vel in docenda grammatica, vel in alio simili obsequio quod per laicos exerceri potest; et tunc laicus non suo jure spirituali, sed ecclesiae, vel episcopi auctoritate recipit fructus illos, tanquam mercedem pro temporah obsequio. De quo etiam modo percipiendi decimas, nulla est difficultas quin licitus esse possit, quia in eo non conceduntur decimmae laicis, ut aliquam spiritualitatem habent, sed ut sunt quid mere temporale, et justo titulo, et ab habente potestatem, ut supponitur, largiuntur. Unde tunc etiam usus decimarum non a laico, seda clerico, vel ecclesia exercetur, et per illum usum fit, ut pars illa decimarum ad temporalem (ut sic dicam) statum transferatur ex justa causa, ut sit justum pretium corporalis laboris, vel obsequii pretio aestimabilis. Et in hoc genere concessionis nulla videtur facta in jure temporis limitatio, sed potest ad decennium, et ad vitam alicujus fieri ; in hoc enim contractu ecclesia, vel ecclesiastica persona non locat bona ecclesiae, sed conducit potius alterius operas, quas potest ad longum tempus conducere, quod illi prohibitum non est, imo in usu ita servatur.
11. Alius modus conferendi decimas laicis ger donationes. — Ad alium modum concedendi decimas laicis, per superiorem et universalem potestatem dispensandi ecclesiastica bona, spectant maxime liberales donationes decimarum, quae interdum fieri solent laicis per legitimam potestatem. Sic enim reges et principes saeculares solent interdum percipere tertiam vel quartam partem decimarum, vel certa quaedam subsidia aut alia genera contributionum, ex ecclesiasticis decimis. Hoc- autem posse esse licitum, praxis Ecclesia ostendit; nec enim verisimile est, tam frequentem consuetudinem inter catholicos principes, consentientibus Pontificibus, honestari non posse. Nec etiam ostendi potest iu illo usu decimarum intrinseca malitia, ut licitus esse non valeat. Multa vero concurrere necessarium est, ut sancte fiat. Primum enim certum est, id non posse fieri propria auctoritate, et potestate ipsorum principum saecularium : sive enim illi usurpare tentent hoc jus, sive aliis concedere, injuste faciunt, et res Ecclesiae rapiunt ; unde neque ipsi, neque illi quibus eas concedunt, retinere illas possunt, et varias censuras incurrunt, ut constat ex omnibus titulis de Reb. eccles. non alien., et ex cap. Prohibemus, et cap. Tua, 1, de Decim., et in Bulla Canae clausula 17.
12. Has concessiones a Pontifice fieri. — Oportet ergo ut talis concessio per ecclesiasticam potestatem fiat. Quam potestatem sine controversia habet Summus Pontifex, nam in omni genere gubernationis et administrationis ecclesiasticae, habet supremam potestatem. Item quia haec potestas moraliter necessaria est ad bonum Ecclesiae universale, et commune; ergo non deest ipsi Ecclesie; ergo maxime est in Pontifice, nam per illum omnis similis potestas ad Ecclesiam manat, ut alibi ostensum est. Denique ex usu ipso id constat; sepe enim Pontifices, cum regibus Hispaniae, et Galliae, hac gratia usi sunt, ut videre licet in Covarr., libr. Pract. quaest., cap. 35; hebuff., quaest. 10, de Decim. An vero Episcopi inferiores hanc potestatem participent, infra dicemus. Denique necessarium est ut talis concessio ex legitima causa fiat, qualis interdum sumitur ex magrnis obsequiis ac beneficiis ab aliquo rege aut principe in Ecclesiam collatis, praesertim quando facta sunt cum magnis expensis, ac laboribus, nam hujusmodi gratitudo et remuneratio ad universale bonum Ecclesiae necessaria est, ut constat, et indicavit D. Thomas, dicto Quodlib. 2, art. 8. ad argum. Aliquando vero haec concessio fit per modum subsidii propter imminentes necessitates ad resistendum infidelibus et haereticis, et aliis Ecclesiae hostibus. Saepe vero conceduntur decimae in feudum cum aliqua recognitione et obligatione alicujus obsequii, vel adjutorii in certis occasionibus, vel necessitatibus, in quo etiam habetur ratio gratitudinis, et defensionis Ecclesiae, simulque id pertinet ad quemdam splendorem et auctoritatem Ecclesise, ut praelati ejus in majori veneratione ac honore, etiam a temporalibus principibus, habeantur. An vero talis conces - sio possit esse perpetua, capite sequenti, dicemus.
On this page