Caput 26
Caput 26
An decima possint dari laicis in feudum auctoritate inferiorum episcoporum.
1. Quoniam certum est auctoritate Pontificis hoc fieri posse, ut ex supra dictis constat, et obiter hic dicetur, solum de caeteris Episcopis movetur quaestio, in qua duo solent distingui tempora : unum est ante Concilium Lateranense sub Alexandro IlI, anno 1179; aiiud ab ipso Concilio. Ego vero (ut infra dicam) potius distinguenda puto haec tempora a tempore Urbani II, qui per 84 annos ante illud Concilium Lateranense praecessit. Item distinguitur de concessione vel in perpetuum feudum. vel ad tempus, aut ad vitam. Primo ergo de concessione temporali, seu vitalitia, communis sententia est, fieri posse ab Episcopo ex justa causa, ut propter magnum obsequium Ecclesiae praestitum, eam a tyranno defendendo, vel propter aliud simile. Ita tenet Glossa, in cap. Quamvis, de Decimis; quam refert, communiter probatam esse dicens, Covar., dicto cap. 17, num. 5. llla vero Glossa dicit quidem posse hanc concessionem fieri laico ad vitam, non tamen dicit Episcopum habere hanc potestatem, sed indifferenter loquitur : unde Abbas eam intelligit etiam de locatione, quae propria et privata auctoritate fieri potest; ipse vero addit, sine Episcopi auctoritate fieri non posse locationem ad vitam. Unde extendendo sermonem ad concessionem remunerativam, seu feudalem, sentit ipse posse fieri auctoritate Episcopi, quod etiam significat in dicto cap. Ad hec; refert etiam Covarruv. Cardin. et Bald. in eam sententiam, quam ipse etiam sequitur, non tamen affert illius fundamentum ; videtur autem posse probari ex decreto Urbani II, quod refertur in Rubrica Episcopum vel Abbatem, in Usibus feudorum, de quo plura inferius. Et ratio reddi potest, quia hoc non invenitur Episcopo prohibitum ; ergo intelligitur concessum per ordinariam ejus potestatem, cum ad bonum et ordinarium regimen pertinere possit. Item ex his quae de feudis perpetuis statim dicemus, hoc potest colligi per argumentum a contrario, quia in feudis perpetuis facta est specialis prohihitio; ergo signum est temporalia non esse ita prohibita, quin ab Episcopo dari possint, unde haec assertio communis in sequentibus magis ex pendetur et explicabitur.
2. Potuisse Egnscopum olum fructus decima- rum in feudum perpetuum dare laicis. — Secupdo supponunt omnes, olim potuisse Episcopos fructus decimarum in feudum etiam perpetuum dare laicis ex justa causa, et multi existimant illud jus durasse usque ad Concilium Lateranense sub Alexandro Ill; fortasse tiamen solum duravit usque ad Urbanum II. Unde etiam attendendum est, similes concessiones antea factas, nunc posse retineri tuta conscientia. Ita colligitur ex auctoribus staüm citandis. latio prioris partis illa esse videtur, quae facta est, quia ante illud tempus non erat talis prohibitio facta; ergo intelligitur potestas concessa, quia Episcopus in suo episcopatu potest quicquid potest Pontifex in Ecclesia, nisi prohibeatur. Quae regula maxime verum habet in his, quae ordainarie fieri contingunt absque dispensatione aliqua in jure communi. sed ex generali (ut ita dicam) et communi praelatorum providentia ; hujusmodi autem sunt istae concessiones seu infeudationes, etiam perpetuae, ut Doctores supponunt : praesertimque videri potest Felin., in cap. Quee in ecclesiarum, de Constit., n. 69, S Quinta declaratio. Maxime vero confirmatur ex dicto Decreto Urbani lI, ex quo etiam aperte probatur posterior pars, nam de feudis antea factis ibi dicitur, in suo robore permansisse. Quia nimirum decretum illud non revocavit concessionem aut infeudationes antea licite factas, sed solum prohibuit in futurum; ergo prius factae validae permanserunt ; ergo tuta conscientia retinentur a laicis aeque ac antea. Quod ex dicendis amplius declarabitur et confirmabitur.
3. A quo tempore concessio feudi perpetui irrita sit sine Summi Pontificis auctoritate. — Tertio dicendum est, post illud tempus omnes concessiones laicis factas in feudum perpetuum decimarum sine pontificia auctoritate illicitas esse, imo et irritas et inanes. In hoc omnes Doctores conveniunt, multi tamen existimant hanc prohibitionem incoepisse a tempore Concilii Lateranensis sub Alexandro III. Quod maxime tradit Covarruvias, dicto num. 5, quem Aragon. sequitur 2. 2, quaest. 87, artic. 3. Ego vero, cum HRebuffo et aliis, antiquiorem esse existimo prohibitionem, imo nullam inveniri specialiter ab Alexandro Ill factam. Quod ostendam, exponendo decreta quae in hac materia afferuntur. Primum est cap. Prohibemus, de Decimis, ex dicto Concilio, part. 1, c. 14, in Bne, ubisic habetur: Prohibemus ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos pos- sint aliquo modo transferre ; si quis vero acceperit, et Ecclesie non reddiderit , Christiana sepultura privelur. Quem textum late expendit Rebuffus, dicta quaest. 10, a num. 11. Tamen si attente verba pensentur, intelligetur illam prohibitionem non esse universaiem simpliciter, nec directe fieri Episcopis, ne decimas in feudum concedere possint, eo modo, quo antea poterant, quia nulla mentio Episcoporum ibi fit, sed prohibitio directe dirigitur in laicos, et non ad omnes indiscriminatim, sed specialiter ad illicite decimas detinentes, nimirum (ut Rebuftus significat) quia illas de manu principum saecularium, praesertim cujusdam regis Franciae, et non de manu praelatorum Ecclesiae illas acceperant; vel certe generalius, quia ab illis acceperunt, qui dare non poterant, ut infra dicam; illi enim qui decimas sic receperant, eas retinere non poterant, et in malo statu erant, eas occupando, juxta capitulum secundum, de Reb. eccles. non alien. Unde etiam sine prohibitione nova Concilii Lateranensis eas non poterant transferre in alios, sed tenebantur statim eas Ecclesiae restituere. Tamen ex justis causis, et fortasse ad vitanda scandala, noluit Concilium eos ad hoc cogere per ecclesiasticam personam, sed solum prohibere ne illas in alios transferrent, ut saltem per mortem eorum ad Ecclesiam redirent. Nec tamen propterea eis concessit , ut licite in vita retinerent quae male acceperant, sed in hoc permissive se habuit, ut bene notat Rebuffus, num. 22. Et hic videtur proprius sensus illius textus. Ex quo nulla specialis prohibitio colligitur ab illo Concilio facta episcopis, ne decimas dare possint in feudum perpetuum ; unde si antea haec licebant, nihil circa illa videtur innovasse Concilium, et consequenter nec prohibuisse quin in posterum, episcoporum etiam auctoritate, similia fieri possint; alibi ergo quaerenda est prohibitio.
4. Ab Urbano II haec prohibitio fuit facta. — Addo praeterea in illo capite non explicari quinam sint laici, qui decimas detinent in animarum suarun periculum, ideoque non oportere coarctari ad eos, qui de manu principum saecularium illas receperant, sed intelligi posse etiam de multis , qui de manu Episcoporum illas acceperant. Nam ante illud Concilium invenimus, id fuisse prohibitum ab Urbano II, et Alexandrum IllI non legimus specia!em circa hoc prohibitionem addidisse. Primum patet ex dicto decreto Urbani lI, relato in dicta lege de Usibus feudorum, sub rubrieis Episcopum, vel abbatem , ubi sic dicitur : Item. si Episcopus, vel abbus, vel abbatissa, vel dominus plebis feudum dederit de rebus ecclesiarum , quae eis subjectee sunt, et tituli vocantur, nullum habere vigorem, secundum hoc quod constitutum est a Papa Urbano in sancta Sgnodo, hoc est illud quod post ejus decretum fuerit datum, quod autem ante dutum fuerit, firmiter permanere debet. Fuit autem illud decretum editum ab Urbano in Concilio Turonico, anno 1096, ut ex Archidiac. et Henric. refert Rebuffus, dicta quaest. 10, num. 23, qui inde concludit, prohibitionem illam factam esse Episcopis ante Alexandrum III
5. Est autem in allegatis verbis advertendum imprimis, absolutum esse sermonem de feudis sine limitatione ad perpetua: nihilominus de illis solis communiter intelligi, fortasse quia illa tantum videntur esse simpliciter et absolute talia, et lex illa, quae rigorem continet, est restringenda. Deinde adverto ibi non esse tantum sermonem de feudis laicis concedendis, sed simpliciter de feudis, et ideo in rigore omnia videri comprehendi, nisi aliunde de limitatione constet. Semper tamen verum est illam prohibitionem maxime propter laicos factam esse, et in eis speciali ratione justam fuisse. In Concilio autem Lateranensi , sub Alexandro III, videtur haec prohibitio supponi potius. quam de novo fieri, ut in dicto capit. Prohiàbe mus , explicatum est. Idemque colligi potest ex capit. Quamvis , de Decim., quod etiam ex Alexandro IlI refertur, quod in dicto Concilio non invenitur, sed ante illud fuisse ab Alexandro editum, Rebuffus supra insinuat. In illo ergo textu graviter conqueritur Alexand. quod, cum laicis non liceat decimas ecclesiarum tenere, nonnulli praelati ecclesiarum eas illis indulgent, et ideo suspensionis poena imponitur ei, qui alicui laico in seculo remanenti ecclesiam , decimam , oblationemque concesserit, quod de decimis quoad feudum perpetuum ibi Glossa exponit juxta dicta, et colligitur etiam ex capit. Ad heec, eodem titulo, ubi dicitur non licere laicis ita decimas possidere, ut jure haereditario ad haeredes illas transmittant , et cap. Cum Apostolica, de Iis quae fiunt a praelat., etc., in fin., de feudo perpetuo expresse loquitur. Unde per argumentum a contrario, Glossa et Doctores colligunt , concessionem decimarum non perpetuam, nec ad posteros transfundendam, non esse illo jure prohibitam : habetur autem illud jus in dicto Concilio Lateranensi, sub Alexandro IIT, part. 50, cap. 39. Ex hus ergo saüs constat assertio posita, sive illa prohibitio incoeperit a Concilio Lateranensi, sive a Concilio Turonico, sub Urbano II, quod videtur probabilius.
6. In quo fundetur hec prohibitio.—Atque binc intelligitur, hanc prohibitionem non esse in eo fundandam, quod jus decimarum spirituale est, et non potest laicis concedi, ut nonnulli Doctores significant ; nam hoc modo non a tempore illorum Conciliorum, sed semper fuit prohibitum laicis decimas dare, etiam ad tempus; imo etiam ab ipso Pontifice non fit, saltem ordinario jure: fundatur ergo in positiva prohibitione Ecclesiae, quae necessaria fuit propter abusum et prodigalitatem praelatorum in concedendis decimis laicis jure perpetuo. Et hinc etiam constat concessiones factas ante hanc prolhibitionem firmas permansisse , et usque in hodiernum diem permanere. Àn vero illarum tempus computandum sit a tempore Alexandri IIl vel Urbani H, potest esse controversia ; nam Covarruvias supra pro indubitato habet, esse computandum a tempore Alexandri et Concilii Lateranensis. Ex dictis autem videtur sequi, numerandum esse a tempore Urbani II, quia in dicta rubrica de Usibus feudorum ita refertur et deciditur, et illa habet auctoritatem, teste Joanne Andr., et aliis ibi; et ita tenet Hostiensis in Summa. Quod si hoc verum est, sequitur concessiones factas ante Concilium Lateranense, et post Turonicum, non esse nunc firmas. Cujus contrarium videtur supponi in cap.2,8 JPBSane , de Decimis, in 6. Nam ibi declaratur, concessiones decimarum factas ante ConciItum Lateranense, posse ab eisdem laicis ecclesiae vel alicui religioni uibui de licentia Episcopi, unde supponitur ibi licite nunc detineri a laicis. Ita ergo illa declaratio facta in illo titulo de Usibus feudorum videtur ampliata, et extensa usque ad tempus Concili Lateranensis, sive hoc factum fuerit consuetudine, et quasi praescriptione, sive expressa ejusdem Concilii declaratione , quamvis ego hactenus illam non invenerim; sive (ut Sylvester ait) quia pie creditur, tempore Urbani, omnes qui injuste decimas tenebant. illas restituisse Ecclesiae ; et ideo praesumitur omnes decimarum concessiones, quas laici antea habuerunt, et usque ad Concilium Lateranense ab eis retentae fuerunt, licitas fuisse.
7. Utrum laici perpetui feudi decimas transferre in alios possint. — Resolutio queestionis. — Solet autem ulterius dubitari, an isti laici, qui ab antiquo licite retinent decimas in feudum perpetuum , possint juste in alios transferre illas, sive in laicos, sive in ecclesiasticos. Et quoad laicos quidem, multi simpliciter negant posse alteri laico donare aut transmittere hujusmodi feudum , etiam ex consensu Episcopi. Ita Abbas, in cap. Prohibemus, de Decimis, et dicit esse ceommunem sententiam Doctorum, quam tenet etiam Hostiens., in dicto capit. Cum Apostolica ; Archidiacon., in capit. 2, de Decimis, in 6; Rebuffus, dicta quaest. 10, a num. 26. Alii vero affirmant id fieri posse, saltem Episcopi consensu. Ita tenet Giossa, in dicto cap. Prohibemus, quam sequitur Cardin. ibi; et Sylvester, numero 16, cum Raymund., Summa Confess. et Summa Pisan. Et idem tenet Joannes Andr. in capite 1, de Praescriptione, in 6. Et hanc opinionem praevalere in consuetudine ait Felin. ( referens alios), in cap. Quae in ecclesiarum, de Constitut., num. 69, et in cap. Causam, de Praescription., num. 4; et Covarruvias, dicto num. 5, S Preeter hec. Breviter dico aiter esse loquendum de decimis injuste detentis a laico, aliter de juste possessis per feudum licitum et justum, id est, vel antiquius Concilio Lateranensi, vel a Papa concessum. In priori enim casu, certum est non posse illas decimas transferri in alium laicum, etiam auctoritate et consensu Episcopi. Et in hoc conveniunt omnes citati Doctores. Et probatur aperte ex cap. Cum Apostolica, et ex dictis capit. Prohibemus, et ex cap Ad hec, de Decimis, quae maxime in hoc casu loquuntur, ut ex verbis plane constat, maxime in cap. Ad Ahoec, et c. Cwum Apostolica infra ponderabimus; in cap. autem Prohibemus , considerandum est verbum illud, aullo modo transmittant, nam excludit etiam haereditariam successionem, quae tamen in feudo justo et legitimo excludi non potest, ut infra videbimus. Habet ergo locum casus hic vel in decimis antiquioribus Concilio Lateranensi, quae a laicis, et non a praelatis Ecclesiae receptae fuerunt, vel in his quae post illud Concilium sine auctoritate Papae receptae fuerunt. At vero in posteriori casu, supponimus feudum illud perpetuum transferri posse ad successores legiiimos , juxta feudi institutionem, quia feudum prius constitutum firmum manet, et ejusdem qualitatis cujus antea erat; sicut ergo erat perpetuum, ita perseverat. Non est autem perpetuum, nisi ratione successionis, saltem filiorum in jus parentum ; ergo semper est locus huic successioni.
8. Quid faciendum cwum eatinguitur linea. — Difficultas vero est quando extinguitur li- nea ; et tunc etiam duo tempora distingui possunt : unum, in quo feudum adhuc durat, quia ultimus possessor vivit ; aliud, in quo jam defunctus est ultimus possessor, et feudum vacavit. In priori quidem tempore et casu, ego non dubito quin possit fieri translatio feudi in alium de consensu Episcopi. In quo secundam sententiam sequimur, quia cum transfertur feudum adhuc in suo esse permanens, revera non erigitur de novo; ergo ex vi verborum non comprehenditur haec translatio sub prohibitione Urbani et Concilii Lateranensis; ergo fieri nunc potest sicut antea poterat ; ergo, consentiente Episcopo, feudatarius potest illud transferre in alium, etiam laicum. Et confirmatur, quia illa bona non sunt tunc sub dominio utili Ecclesiae, sed solum sub directo ; ergo per translationem illam non magis alienantur ab Ecclesia quam antea essent; ergo quantum ad hoc non cadunt sub prohibitione non alienandi; ergo nec etiam cadunt sub prohibitione non dandi illa in feudum. Et hoc a fortiori ex sequenti puncto patebit. Hinc vero colligitur, quod in altero casu, et tempore quo feudum jam vacavit, mortuo ultimo feudatario sine successoribus, non possit Episcopus decimas illas in feudum dare, quia jam prius feudum extinctum fuit; oportet ergo ut omnino de novo detur; ergo talis concessio comprehenditur sub prohibitione facta Episcopis per Urbanum IlI et Alexandrum IlI. In illo etiam casu decimae illae fuerunt ipso facto per mortem ultimi feudatarii incorporatae Ecclesiae ; ergo statim recuperat Ecclesia dominium utile illius; ergo illa dare in feudum alteri laico, esset illa alienare, quod Episcopo non licet. In hoc ergo casu est satis probabilis prior sententia.
9. Contraria sententia probabilior. — Nihilominus tamen etiam in illo videtur contraria probari fortiter ex cap. 2, de Feudis, ubi interrogatus Innocentius IIT, an Episcopus, qui jurat non inteudare bona Ecclesiae, possit sine transgressione juramenti dare feudum alteri, quando contingit, vasallum decedere sine successore. Respondet Pontifex, libere posse id facere, declarans subinde sub juramento non infeudandi de novo, non comprehendi bona jam data in feudum, etiamsi per mortem vasalli ad Ecclesiam redeant : et ita omnes Doctores ibi fatentur. Eadem ergo ratione in praesenti, sub prohibitione facta Episcopo non infeudandi in perpetuum, non comprehenduntur bona jam antea infeudata, etiamsi vacaverit antiquius feudum. Ratio vero est, quia illa bona non censentur ess simpliciter de mensa Episcopi, vel Ecclesiae ut notant late Panormit. et alii, in cap. U super, de Reb. eccles. non alien.; Glossa, ir Clement. unic., de Excessi. praelat., ver. Ac mensam, quia non sunt sub ejus dominio utili, et ideo ad illa non extenditur prohibitio. Item quia difficilius est de bonis omnino propriis; jamque incorporatis aliquid abscindere, et de novo infeudare , quam non admnttere, vel incorporare quod separatum jam erat. Unde consequenter dicendum est, illas decimas prius infeudatas, non incorporari Ecclesiae quoad dominium utile ipso facto per morte vassalli, sed necessariam esse acceptionem Episcopi ; unde, prius quam illam det, potest! infeudare alteri. Si autem illas semel incorporavit, jam non poterit, juxta doctrinam Abbatis in dicto cap. Ut super ; atque hoc modo haec sententia videtur probabilior. Solum. occurrit aldendum. quod licet haec sint vera. quoad prohibitionem Concilii, et loquendo in rigore potestatis necessarie ut factum teneat, nihilominus, ut licite fiat talis feudi renovatio, necessariam esse justam causam, ut ita utilitati Ecclesiae consulatur, vel alia ratio gratitudinis vel boni communis intercedat. Quia haec ex natura rei est necessaria, et parum interest quoad hoc, ut feudum sit omnino novum vel instauratum , aut quasi continuatum per novam concessionem.
10. An laicus possit feudi decimas cuicumque ecclesiee dare. — Atque ex his facile responderi potest ad alteram partem initio propositam, an possit laicus in eo casu dare illas decimas cui voluerit ecclesiae, de consensu Episcopi. In quo sententia communis affirmat, quae videtur expresse probari in cap. Cun Apostovica, de lis quae fiunt a praelat., et in cap. Cum et plantare, de Privileg.; sed in hoc puncto etiam considerandum est, an laicus vere et juste habeat tales decimas in feudum , vel solum injuste detineat, quia non recepit illas ab habente dandi potestatem. In priori casu, est indubitata dicta resolutio, et vel formaliter vel a fortiori probatur ex citatis juribus, ut videbimus. Imo addo ex Glossa, in cap. 2, 8 Sane, de Dcecim., in 6, quando laicus habens feudum alicujus ecclesiae, vult eidemmet ecclesiae, cujus est vasallus, resti-- tuere decimas quas in feudum habet, tunc neque consensum Episcopi esse necessarium, quia ibi nihil subtrahitur illi ecclesiae, sed acquiritur ; tunc ergo consensus Episcopi necessarius est, quando laicus possidens decunas non vult illas reunire eccelesiae cujus antea erant, sed alteri, quia tunc fit quaedam alienatio ab una ecclesia in aliam; ideo merito praelati consensus postulatur in dictis cap. et in dicto paragrapho Sane. At vero quando feudatarius non est verus et justus possessor, sed intrusus, ac injustus detentor decimarum, et non vult illas illi ecclesiae restituere cujus erant, sed alteri, difficultas est an possit fieri de consensu Episcopi. Et videtur profecto non posse, nam ille injuriam facit priori ecclesiae; ergo etiamsi consentiat Episcopus, non potest justificari, et consequenter neque factum valebit, quia non potest Episcopus ecclesias priyare suis decimis ;,illa autem decimae revera sunt illius ecclesiae, etiamsi ab alio injuste detineantur; et hoc videtur sentire Glossa ultim., in dicto cap. Cum Apostolica ; et Panormitanus, et alii ibi; et idem sumitur ex Panormitano, in cap. Prohibemus, de Decimis. 11. Opposita pars probatur. — Contrarium autem videtur probari ex dicto cap. Cum Apostolica, nam quaestio proposita erat de decimis detentis a laicis : dicuntur autem detineri, quae non possidentur juste, sed per vim detinentur ; nam detinere ad factum refertur, possidere ad jus, ut in dicto capit. Prohibemus ponderavit Rebuff., dicta quaest. 10, num. 24. Eo vel maxime quod Hieronymus, citatus in eodem capit. Cum Apostolica, expresse dicit: fuerint a laicis male detente ; et nihilominus ait sufficere consensum Episcopi, cujus sententiam in hoc Pontifex sequitur. Praeterea idetur clare hoc colligi ex illis verbis: MoAdnendus est laicus qui decimam. detinet, ut eam restituat ecclesie ad quam spectat ; ergo loquitur de eo qui injuste detinet, et restituere tenetur, ut ibidem Glossa sentit. Ac tamen de illo subditur, ut, si induci non possit ut illi ecclesiae restituat, et alteri det de consensu Episcopi, donatio valeat. Item Pontifex ibi videtur intendere, ut in eocasu suffticiat consensus Episcopi in ordine ad locum religiosum, in quo non sufficeret respectu alterius laici, ut patet ex illa ratione, cum per utrunque utilitati Bcclesie consulatur ; sed quando laicus juste possidet, potest in alium laicum transferre jus suum de consensu Episcopi, ut supra visum est; ergo ut aliquid speciale ibi concedatur de locis religiosis, oportet dicere quod, licet restitutio fiat de injuste detentis, applicatio fieri potest de consensu Episcopi.
12. Secunda sententia probabilior judicatur. —His vero non obstantibus, Panorm. et alii conantur omnia verba illius textus, imo et capituli Prohibemus, accommodare ad justam possessionem decimarum, in verum et validum feudum. Et ultimum argumentum a nobis factum retorquent, inde colligentes, non posse laicum transferre in laicum, etiam ex consensu Bpiscopi, decimas quas legitime possidet in verum feudum perpetuum. Sed profecto magnam vim inferunt verbis decretorum, et quoad hoc ultimum repugnant aliis juribus, ut visum est ; ideoque probabiliorem putamus hanc sententiam, cum declaratione et restrictione addita in dieto S Sane, de Decimis, in 6, ubi, postquam declaravit Pontifex, religiosos non posse habere decimas a laicis sine consensu Episcopi, quantumvis fingant ipsos illas dedisse laicis in feudum, subjungit : 7las autem decimas intelligimus posse taliter a religiosis de manibus laicorum recipi et acquiri, quae ante Lateranense Concilium ipsis laicis in feudum perpetuo fuere concesse; dicit autem taliter, id est, consensu Episcopi, ut ex antecedentibus constat.
13. Aliter dicendum de decimis usurpatis post Concilium Lateranense. — De illis ergo decimis, quae ante dictum Concilium a laicis detentae fuerunt, verum existimo de consensu Episcopi cuilibet loco religioso applicari posse, seu ita restitui posse, etiamsi injuste detentae fuerint. Hoc enim probant argumenta facta, idque videtur ab illis Pontificibus concessum ad majora mala vitanda, et damna Ecclesiae aliquo modo reparanda, prout fieri possit. Quia minus inconveniens est decimas mutari ab una ecclesia in aliam, quam a laico possideri; nec per hoc fovet Ecclesia peccatum aliquod, vel aliquam injustitiam, sed per piam Ecclesiae dispensationem et conniventiam, fit ut materia injustitiae subtrahatur, etiamsi restitutio fiat aliter quam in rigore fieri deberet, non interveniente providentia Ecclesiae. Nam qui tenetur alicui centum restituere, si a creditore obtineat facultatem dandi illa pauperibus, vel alicui ecclesiae, sufficienter restituet : sic ergo, licet alicui ecclesiae in particulari debeantur decimae injuste ab aliquo retentae, universalis Ecclesia, quae est veluti principalis creditor, potest esse contenta ut alteri ecclesiae donentur, illaque sufficiens restitutio habeatur. Id ergo in praesenti ordinasse videtur Ecclesia cum hac justissima conditione, ut cum Episcopi consensu et auctoritate applicatio decimarum alteri ecclesiae fieret. Omnino enim prohibitum est ut laici sua auctoritate de rebus ecclesiasticis disponant, decim. sext., quaestione septima, per totam ; unde etiam in feudis, seu decimis juste possessis a laicis, servandum omnino est, ut sine consensu Episcopi nulli religioso loco eas audeant applicare, juxta cap. Cum et plantare (sic intelligendum), de Privileg. Denique accedit, quod de illis decimis ante Concilium Lateranense in perpetuum feudum concessis, vix constare potest an juste vel injuste concessae fuerint, et ideo indistincte concessum est, ut omnes illae restitui possint ecclesiis quibuscumque, dummodo consensus Episcopi accedat.
At vero de decimis usurpatis alaicis post Lateranense Concilium sine titulo justo, existimo omnino esse restituendas illi ecclesia ad quam antea pertinebant, nec posse alteri applicari, etiam de consensu Episcopi, et in hoc verum habere sententiam Giossae et aliorum. Quia nec ex juribus dictis aliud colligitur, imo ex dict. S Sane, videtur hoc satis colligi ; nec est in caeteris eadem ratio vel necessitas ; neque haec licentia, quae videri potest in praejudicium aliquarum ecclesiarum, amplianda est sine majori fundamento.
On this page