Caput 27
Caput 27
An laici possint praescribere decimarum perceptionem.
1. An laici possint praescribere decimas. — Pars negativa. — Tandem potest circa laicos inquiri, an consuetudine seu praescriptione possint laici decimas acquirere. Nam licet supra dictum sit non posse praescribere jus decimarum, quod spirituale est, ita ut consuetudo efficiat, ut laici quasi proprio dominio et intrinseco jure illas possideant, quia illi non sunt capaces talis juris vel possessionis, nihilominus de ipsis decimis (ut sunt quidam temporales fructus, et percipi possunt sine spirituali titulo, ex alia concessione), dubitari potest an hoc modo possint consuetudine comparari a laico; ita ut eo modo quo per privilegium Pontificium concedi possunt laico, ita intelligantur consuetudine concedi. Aliqui absolute negant ex cap. Causam, de Praescript., ubi absolute dicitur, laicos decimas praescribere non posse. Hoc enim non videtur intelligendum, tantum quoad titulum spiritualem decimarum, quia non est verisimile, virum illum nobilem (de quo ibi est sermo) pro spirituali jure decimarum contendisse, sed pro ipsis fructibus, quacumque ratione praescribi possint; ergo oportet ut nullo modo valeant praescribi, alias non potuisset illa ratione sim- pliciter privari fructu decimarum, sed solum ut spirituali titulo eas non perciperet, quod non multum ille curaret, dummodo illi copcederentur. Intelligit ergo Pontifex decimas quacumque ratione spectatas praescribi non posse ; atque ita videntur ibi omnes sentire.
2. Affirmativa pars proponitur. — In contrarium vero est, quia praescriptio longissimi tem poris seu immemorialis aequiparatur privilegio, cap. Suwper quibusdam, de Verb. signific., ubi Glossa notat, consuetudinem, cujus initii memoria non extat, privilegium inducere, nec indigere alio titulo ; et ad hoc multa allegat, et notatur etiam a Doctoribus in leg. Hoc jure, S 4, ver. Ductus aguee, ff. de Aqua quotid. et aestiva; sed laicus potest per privilegium decimas obtinere; ergo et praescriptione. Respondet Felin., dicto cap. Causam, num. 2, cum Abb. et multis aliis, illam aequiparationem procedere in persona capaci; fallere tamen, quando praescribens est incapax, ut est in praesenti, respectu decimarum. Sed contra, quia, licet laicus sit incapax juris spiritualis, non est incapax illius commoditatis temporalis, quae est in perceptione decimarum; ergo hanc potest praescribere, quod hic solum intendimus, non de spirituali jure. Et confirmatur, quia per privilegium non dantur decimae laico, ut capaci juris spiritualis; nec enim per tale privilegium aliquod jus spirituale illi conceditur (et fortasse nec dari potest); sed datur illud temporale commodum, cujus capax esse supponitur, atque ita privilegium non dat capacitatem, sed, illa supposita, dat actum ; hunc ergo actum poterit etiam dare praescriptio, quia jam non deest capacitas.
3. Quaestionis resolutio.— Prior pars conclusionis probatur. — Dicendum breviter est consuetudinem, etiam immemorialem, non sufficere in vi solius praescriptionis, ad possidendas et exigendas legitime decimas, posse autem sufficere in vi cujusdam probationis sufficientis privilegii, in cujus virtute illa consuetudo inchoata et continuata creditur, etiamsi tale privilegium nec inveniatur scriptum, nec aliter probari possit, quam per diuturnam famam et opinionem. Priorem partem intendit communis sententia in dicto cap. Cuusam. Et ratio est, quia praescriptio tune censetur dare jus vi sua, quando potest transferre ab una persona in aliam dominium proprium, seu jus in illa re quae praescribi dicitur; in praesenti autem materia, non potest praescriptio hanc vim habere, propter rationem tactam, quod proprium jus decimarum est spirituale, quod in laicum transferri non potest propter incapaciiatem ejus. Facultas autem illa ad fruendum decimis, quae solet laico per privilegium concedi, non potest dari ex vi praescriptionis ; tum quia tota vis praescriptionis est a lege instituente talem modum transferendi rerum dominia, vel jurisdictionem, aut alia similia; nulla est autem lex in cujus virtute haec tacultas conferatur ex vi solius consuetudinis; tum etiam quia praescriptio praerequirit bonam fidem et possessionem; decimae autem non possunt a laicis possideri propria et civili possessione, quae requirit, ut proprio nomine, jure, ac titulo, res ipsa, vel jus ad illam habeatur; laicus autem non est capax ut proprio nomine et jure decimas habeat, et jus ad illas, ut dictum est. Ut autem possit illas accipere nomine ecclesiae, oportet ut a praelatis habeat legitimam facultatem; ergo, ut consuetudo sit legitima, debet supponi haec facultas, ac subinde non consuetudo, seu praescriptio dat talem facultatem, sed potius ex facultate debet manare consuetudo licita et honesta, qualis ad hujusmodi effectus necessaria est,
4. Posterior pars ostenditur. — Hinc autem facile ostendi potest altera pars, quam docuit expresse Felinus in dict. cap. Causam, num. 3, cum Cardinal. ibi, et dieto cap. Cum Apostolica, de His quae fiunt a Praelatis; ubi etiam idem tenent Baldus et Imol., et Domin., in cap. 2. S Sane, de Decimis, in 6; et idem sentit Silvester, verb. Decima, quaest. 10, dicto 2; refertque Joannem Andr., in cap. 1 de Praescript., in 6, et in cap. Super quibusdam, de Verborum significatione, dicentem, quando consuetudo illa immemoralis introducta est cum opinione et fama, quod ex aliqua concessione legitima petuntur tales decimae a tali laico, et ab antecessoribus ejus, tunc praesumi probatum privilegium, vel investituram feudi debita auctoritate factam, scilicet, Pontificis, vel Episcopi, ante Concilium Lateranense, et in re idem sentit Covarruvias, plures alios referens, dicto cap. 17, num. 5, S Sed si dubitetur ; ubi in principio videtur ita Eoc ampliare, ut dicat non esse necessariam probationem famae, sed sufficere probationem immemorialis possessionis. Tandem vero concludit necessarium esse, ut saltem ex fama constet, laicos ex feudo decimas possedisse. Quod necesse est intelligi de feudo justo, idemque est de quacumque legitima concessione. Sic ergo intellecta haec opinio, persuaderi potest optime ex leg. ultim., ff. de Aqua pluv. arcend., ubi sic habetur : Scevola dixit, solere eos, qui juri dicendo preesunt, tueri agwe ductus quibus auctoritatem vetustas daret, tametsi jus non probaretur ; sic ergo tueri debemus privilegium cui auctoritatem vetustas dat, tametsi aliter non probetur ; ergo in nostro casu, licet consuetudo non det jus praescriptionis, tamen dat sufficientem auctoritatem, seu probationem privilegio, sub cujus opinione et fama continuata est.
5. Confirmatur exemplis. — Et ad hoc confirmandum adduci possunt multa exempla, ut de facultate eligendi confessorem, quia licet consuetudine comparari non possit, potest tamen consuetudo probare talem facultatem esse legitimam, et ex privilegio manasse, ut alibi diximus. Item de unione ecclesiarum, quae, licet praescriptione fieri non possit, potest tamen consuetudine probari a superiore aliquo legitime factam esse, ut ex Joann. Andr. et aliis notat Felinus supra. Praeterea est optima ratio pertinens ad forum animae, quia unusquisque praesumitur bonus, nisi probetur malus; sed in praesenti, non probatur praedecessores laicos per vim et injustitiam decimas usurpasse; imo, ut supponitur, simul cum usu recipiendi decimas currit opinio, quod ex aliquo privilegio vel concessione legitima illas acceperint ; ergo ita est presumendum, et probata consuetudine, sub tali opinione probatum censetur privilegium. Alia ratio politica, seu ad externum regimen necessaria, est, quia popter difficultatem probandi rem adeo antiquam, credendum est receptae opinioni, seu famae aeque antiquae, ne pereat jus possidentis, praesertim quia in dubio melior est conditio illius, nedum quando habet tam vehementem praesumptionem. Unde constat, quod si cum tali consuetudine percipiendi decimas, non conjungeretur constans fama et opinio, quod in virtute alicujus privilegii reciperentur, cessaret praesumptio privilegii, et praescriptio non sufficeret. Et ita componuntur omnia quae pro utraque parte adducta sunt.
On this page