Caput 28
Caput 28
Ad quas personas ecclesiasticas decimae pertineant jure communi.
1. Decimas jure communi ad solos parochos pertinere. — Ex dicus in praecedenti capite, constat decimas ad clericos per se et jure pertinere ; tamen, quia inter clericos est magna varietas, ideo explicare oportet ad quos pertineat hoc jus decimarum, et quo modo. Iu qua re est quaedam sententia satis communis, quae affirmat decimas jure communi ad solos parochos pertinere, et omnem aliam decimarum applicationem, seu donationem alis clericis vel personis ecclesiasticis factam, esse privilegio, vel alio speciali jure factam. Ita sentit D. Thomas 2. 2, quaest. 87, art. 4, ubi ait, jus spirituale decimarum sequi ex debito, quo ministris altaris debentur sumptus de ministerio spirituali : Quod (ait) ad solos clericos perLtinet habentes curam animarum, et ideo eis solum competit hoc jus habere. Quam sententiam ibi Cajetanus ita exponit et defendit, quam etiam in articulo primo tradiderat. Et hanc opinionem habet Glossa in cap. Cum contingat, de Decimis, ver. De jure communi, per textum ibi, quatenus ait, decimas de jure commwni ad ecclesias parochnales pertinere, ex quo Glossa infert, decimas parocliaurum ita deberi parochis, ut Episcopi nulam in eis debeant habere portionem, sed solum in decimis sue parochie, vel episcopalis ecclesiee. Sentit ergo decimas ad solos parochos, vel pastores ecclesiae respective pertinere. In idem inclinat Sylvester, ver. Decima, quaest. 8, distinct. 9, dum ait clericum non posse praescribere decimas, nisi habeat parochiam, sed solos parochos.
2. Fundamentum secundae sententiae. — Aliorum opinio.— Hanc vero opinionem reprobant Soto, libr. 9 de Justit., quaest. 3, art. 1 et 3; Aragon., 2. 2, quaest. 97, art. 1 et 3. Et in hanc partem magis inclinat Valentia, et alii moderni. Fundamentum hujus sententiae est, quia non soli parochi, nec illi soli qui curam animarum habent, ministrant Ecclesiae in spiritualibus, et ex officio; sed decimae institutae sunt pro omnibus qui ministrant in spiritualibus, juxta sententiam Pauli sape citatam; ergo decimae non parochis solis debentur. Alii denique distinctione utuntur dicentes, decimas solis parochis, seu habentibus animarum curam ex justitia deberi; alirs vero clericis deberi posse ex charitate et religione, ac praecepto Ecclesiae, non vero proprie ex justitia. Ratio prioris partis est, quia soli curatores auimmarum, ex obligatione et officio habent quasi implicitum pactum cum populo, ut illi teneantur spiritualia ministrare, ideoque ab ipso alantur; alii vero, licet divino cultui inserviant, non ita sunt populo obligati, unde nec ipse populus tenetur eos alere ex vi justitiae, cum illius utilitati non serviant: ex praecepto autem religionis et Ecclesiae teneri possunt, quia Ecclesia ita statuit.
3. Decimas ex prima institutione deberi clericis. — Haec dissensio fotasse magna ex parte est de modo loquendi, et ideo, ut tota res explicetur, incipiemus a prima institutione decimarum, et indicabimus quid olim servatum fuerit, et quid nunc servandum sit in distribuendis decimis inter clericos, ac tandem constabit quid in hoc peculiare habeant parochi, vel in universum omnes qui curam habent animarum. Dico ergo primo, decimas ex primaeva institutione deberi clero ad ipsius sustentationem, et ad omnes expensas necessarias ad ecclesiarum servitium, ac divini cultus ministerium. Hoc facile ostendi pctest ex dictis in principio hujus materiae, et ex proportione ad institutionem decimarum in veteri Testamento, et ex decretis statim allegandis.
4. Dimcesum divisio antiquissima. — Secundo ergo dicendum est, in Ecclesia factam esse a principio divisionem dioecesum, et uniuscujusque dioecesis decimas ad clerum illius dioecesis pertinuisse, licet praecipua earum administratio Episcopo esset commissa, ut cum debita proportione eas distribueret. Prima pars de divisione dicecesum constat ex ipsamet Scriptura, praesertim in Actibus Apostolorum, et epistolis Pauli, et Apocalypsi; item ex decretis Pontificum, distinct. 80, cap. 1 et sequentibus, et distinct. 99, cap. 1et sequentibus : item ex ecclesiasticis historiis, in quibus Hierosolymitanam Ecclesiam ab Apostolis fundatam, et Jacobum illius Episcopum creatum fuisse legimus: item Antiochiae Petrum prius sedem suam collocasse, paucis annis post Christi ascensionem, et alias Eeclesias per Syriam et alias regiones fundasse, et postea Romae sedisse, et partim per se, partim per discipulos a se missos episcopatus varios erexisse ; idemque Joannem Apostolum Ephesi, et in aliis Orientis Ecclesiis, Paulum vero et alios Apostolos fere per universum mundum fecisse, ut summatim collegit Baronius, tom. 1, anno Christi 39, a numero nono, usque ad finem, et anno quadragesimo quarto, a numero decimo, usque ad 41. Ratio etiam illam partem suadet, nam episcopalis dignitas a Christo est instituta, et ita haec divisio ecclesiarum episcopalium a Christi praecepto manavit, licet modus et determinatio in particulari ex Petri et Apostolorum fuerit arbitrio, ideoque tanquam maxime necessaria ad Ecclesiae ordinem et regimen, statim a principio, quoad fieri potuit, indicata est.
5. Decimarum usus quando incepi. — Clemens. — Decimae unius dieecesis ad Mlus clerum spectabant. — Et ita etiam facile suadetur pars secunda, nam licet forte prior fuerit episcopatuum divisio, quam decimarum institutio (nam prius per aliquot annos omnia fuerunt communia, postea ex eleemosynis, et oblationibus fidelium clerici vivebant, et pauperibus subveniebatur, ut intelligi potest ex illo Pauli, 1 Corinth. 6: De collectis autem quae fiunt in sanctos, et ex aliis quae refert Baronius, tom. 1, anno A44, num. 068 et sequentibus); nihilominus etiam decimae imperatae sunt non multo post, quandoquidem earum memninnit Clemens, lib. 2 Constit., cap. 25, 34 et 35, et post eum fere omnes antiqui Patres, quos in principio hujus materiae retulimus. Semper ergo pro cleri et ministrorum Dei sustentatione, et cum dicta proportione imperatae fuerunt, ut in unaquaque dicecesi ad clerum illius dioecesis pertinerent, quia ratio justitiae id postulabat, et ad debitum ordinem necessarium erat. Imo, quando erant omnia communia, non est putandum in universa Ecclesia Catholica, jam per varias regiones dispersa, omnia fuisse ita communia, ut essent sub dominio totius universalis Ecclesiae ; sed ita ut in unaquaque ecclesia, vel civitate, Hierosolymitana, Alexandrina, etc., omnia essent ibi communia; ita ergo decimae et oblationes ad singulas diveceses cum proportione spectabant. Quod etiam aperte probatur ex 16, quaest. 1, cap. Perecnit, cap. Omnes Basilice, et cap. Quoniam, cum aliis: et ratio est clara; tum quia in unaquaque dioecesi ministri ejus sunt illius clerici; ergo illis dari debent illius dioecesis decimae ; tum etiam quia hoc necessarium semper fuit ad servandum debitum ordinem, et confusionem et dissensionem vitandam.
6. Confirmatur tradita doctrina.—Quod ex tertia parte proposita aperte declaratur et confirmatur ; nam, ut Clemens dicit, dicto c. 25, ad unumquemque Episcopum, decimarum et oblationum distributio spectabat; vitanda antem semper fuit Episcopatuum confusio, ideoque ad uniuscujusque Episcopi curam suae dioecesis decimae pertinebant. Non tamen pro solo Episcopo solvebantur, sed pro ipso et universo clero, aliisque ecclesiasticis sumptibus et oneribus, unde non illi proprie, sed clero per illum solvebantur. Et hoc ipsum sumitur ex multis decretis, 12, quaest. 1, cap. Videntes, cap. Episcopus, capit. Precipimus, et sequentibus; et 12, quaest. 2, cap. Vulteranae, cap. Concessio, cap. Quatuor, et sequentibus. In quibus de divisione ecclesiasticorum reddi- tuum in quatuor partes per Episcopum facienda, sermo est. Unde in capit. 1, 16, quaest. 7, sic Gregorius inquit: Decimas sub manu Episcopi fure censerous, ut ille, qui ceteris preeest, omnibus juste distribuat, etc.; et in cap. Pervenit, reprehendit Episcopos, qui decimas, atque oblationes christianorum, non in sacerdotes propriee diecesis conferunt. In quibus verbis rationes etiam hujus institutionis tanguntur, quia decimae institutae sunt pro his, qui divina populo ministrant ; at non soli Episcopi ministrant, sed etiam alii clerici; ergo. In clero autem Episcopus praeest ; ergo et illi peculiari ratione provideri debet de necessariis ex fructibus decimarum , et ipsi tanquam aliorum pastori committi debuit omnium reddituum dioecesis suae gubernatio.
7. Quando decime unius parochue ad illius clerum pertinere inceperint. — Tertio dicendum est, postquam dioeceses in parochias divisa fuere, uniuscujusque parochiae decimas ad clerum, in illa parochia ex officio ministrantem divina, per se loquendo pertinere, illique esse reddendas, et non soli parocho, licet per illum regulariter distribuantur, in quo consuetudo vel Episcoporum ordinationes servandae sunt. Haec assertio imprimis habet fundamentum in his quae supra diximus, de divisione parochiarum a Dionysio facta, cum assignatione propriorum finium, seu decimarum ad unamquamque pertinentium. Inde enim plane constat, uniuscujusque parochiae decimas pro ministris propriis solvi, non pro alienis ; in hoc enim sensu probatum est, decimas parochiae in illius ecclesia solvendas esse, nonin aliena. Item facta divisione, eadem proportio servanda est inter parochias distinctas, quae inter dioeceses distinctas prius servabatur, ut respondit Urbanus II, in cap. Super e0, de Parochiis, et rationes supra factae probant ; ergo.
8. Differentia consideranda inter pavochias et dieceses. — Est autem hic consideranda quaedam differentia, nam parochiae nunquam debent intelligi ita divisae, ut unaquaeque solum parochum et inferiores clericos comprehendat ; nam etiam Episcopus totius dioecesis ad clerum uniuscujusque parochia aliquo modo pertinet, tanquam principalis illius populi gubernator, et minister in spiritualibus, et suo modo etiam proximus ; dioeceses vero ita fuerunt semper distinctae, ut clerus illius dicecesis solum Episcopum et inferiores comprehendat. Nam licet Papa ex institutione divina, omnium ecclesiarum et episcopatuum sit pastor, nihilominus quatenus Papa est, censetur esse extra, et supra clerum uniuscujusque dioecesis , praesertim quoad negotium decimarum, quia, tanquam supremus princeps et caput, non ordinario jure, sed altiori modo de redditibus singularum dioecesum participat, ut supra tetigimus, et statim amplius explicabimus. Alii vero superiores praelati episcopalium dioecesum, quos Ecclesia constituit, ut Archiepiscopi , primates, seu patriarchae, valde etiam remote attingunt regimen et curam suffraganeorum episcopatuum , et ideo extra clerum illorum censentur , maxime in jure decimarum.
9. Decima parochiales ad episcopum etiam pertinent. — Ex his ergo satis probata manet non solum prima assertionis pars, sed aliquo modo etiam secunda quoad negationem illius exclusivae, nimirum, quod decimae parochiales non pertineant ad solum parochum, etiam per se et jure ordinario, quia etiam ad Episcopum dioecesis cum proportione pertinent, quo sensu dicimus sub clero uniuscujusque parochiae comprehendi. Dico autem, cum proportione, quia inter clericos parochiae cum proportione dividendae sunt decimae, et inter eos praelatus computatur , ad quem pars decimarum spectat, ut recte docuit Abulens., quaest. 176, in 23 cap. Masth. ; et Panormitanus in cap. Cum contingat, de Decimis, num. 7, ubi quartam partem ad Episcopum pertinere dicit, ut videtur expresse declaratum in capit. Conquerente, de Offic. ordin., ubi inter episcopalia jura ponitur, Quarta decimationum ; et hicet Glossa ibi dicat, quod hanc quartam Episcopus de consuetudine percipiebat , tamen et nullam probationem affert, et illa consuetudo sufficere potuit ad introducendum jus ; vel certe ex antiquo jure manasse, probabilius est : nam illa consuetudo consentanea est antiquis decretis cap. Fobis, cap. Fulteranw et sequentibus, 12, q. 2. Unde in cap. De quarta, de Praescript., clare supponitur hanc quartam pertinere ad Episcopum jure ordinario, cum ibi dicatur necessariam esse praescriptionem quadraginta annorum, ut parochus possit contra Episcopum se tueri in hujus quartae petitione. Et idem plane colligitur ex c. Quoniamn, de Decimis, ibi: 7ua parte retenta ; nam plane supponitur , partem aliquam decimarum praedialium parochiarum ita ad Episcopum pertinere, ut tanquam suam possit illam retinere. Signum est ergo esse certam partem aliquotam, quam oportet esse jure definitam el concessam ; nam propter solam consueta- dinem contingentem, non oporteret illam exceptionem facere. Idem colligitur ex cap. Dudum , eod. tit., ut ibi notant Joannes Andreas et Hostiensis, in illis verbis: Zntentione tua de jure communi fundata petisti. Nec refert quod Glossa, quam sequitur Rebuffus, dict. quaest. 7, num. 11, dicat illam esse narrationem partis, non Papae ; hoc, inquam, non obstat, tum quia id non satis constat ex verbis; tum etiam quia Papa inferius consentit, dum ait non fuisse juri episcopali derogatum ; loquitur enim de jure quod pro se Episcopus allegaverat.
10. Decimas mediante parochia deberi Episcopo, aliqui dicunt. — Ratio institutionis. — Addunt tamen Joannes Andreas, et Abbas in dicto cap. Conquerente, decimas de jure communi non deberi Episcopo, sed ecclesiis parochialibus ; has vero ecclesias debere Episcopo quartam partem perceptarum decimarum. Sed hoc in idem redit; dicuntur enim decimae parochiarum non deberi Episcopo quasi immediate , sed mediante ipsa parochia: quia immediatum jus est in ipsa parochia, seu clero illius, et respectu illius totus cumulus decimarum ad talem ecclesiam pertinentium congregandus: ex illo autem sua portio ad Episcopum spectat aeque primo, ac ad caeteros de illo clero, vel etiam principalius, quia ipse de jure est principalis dispensator illius cumuli perceptarum decimarum ; et ita etiam in hoc modo loquendi vel non magis pertinent decimae de jure communi ad parochum, quam ad Episcopum, respective loquendo de portionibus illorum, vel ad summum dici posse videtur, parochum esse quasi proxsimum ministrum, ad quem jus coliigendi decimas ecclesiae suae debitas pertinet. Propter hoc enim ille habet potestatem agendi ad petendas omnes decimas parochiae contra injuste occupantes, ut notavit Rebuffus, quaest. 9, n. 16, licet non sibi soli, sed aliis consortibus petat. Ratio autem hujus institutionis est supra tacta, quia Episcopus est principalis minister singularum parochiarum ; ergo ratio postulat, ut de bonis ac decimis uniuscujusque parochiae principaliter participet, unde olim etiam pars fructuum illi conferebatur , ut colligitur ex cap. Unio, 10, quaest. 3. Quod tamen non de decimis, sed de oblationibus multi intelligunt, juxta alia jura ejusdem quaestionis. Inde vero roboratur saltem ratio facta, quod Episcopus semper habitus est tanquam pars et caput parochialis cleri ; ideo enim etiam oblationum particeps fiebat; ergo licet iilud de oblationibus ordinariis usu videatur sublatum, merito participatio decimarum jure communi retenta est. Neque huic assertioni divus Thomas aut Cajetanus refragantur, nam generatim loquuntur de clericis habentibus animarum curam, sub quibus merito Episcopi comprehenduntur. Atque ex hac ratione constat, non esse hoc limitandum ad parochiam cathedralis ecclesiae , quia, quod attinet ad quartam partem decimarum praedialium, jura de omnibus parochiis dioecesis loquuntur. Nec majorem partem habet in decimis parochiae ecclesiae cathedralis, nisi ubi ipse fuerit proprius curatus ejus (ut notavit Rebuffus, dicta quaest. 7, num. 7, alios referens ), quia nullo jure plus illi tribuitur.
11. Objectio. — Satisfit ilh. — Dices, hac ratione concludi decimas singularum ecclesiarum, sive parochialium, sive episcopalium, cum debita proportione etiam ad Summum Pontificem pertinere, quia ipse etiam est clericus habens animarum curam ; habet autem curam omnium animarum in omnibus parochiis degentium, et ibi suas decimas persolventium. Respondeo breviter, ex supra dictis capite duodecimo, loquendo de possibili, potuisse quidem jure communi statui, ut in distributione omnium decimarum parochialium suam partem Summus Pontifex haberet, quia cum ipse sit caput omnium ecclesiarum, et universalis pastor spiritualis, in illo maxime locum habet finis proximus decimarum. Et ita supponit D. Thomas, secunda secundae, quaest. 18, art. 4 ad 3; Alens., 3 part., quaest. D1, memb. 6, art. 6; Abulensis, dicto cap. 23. quaest. 176; Joannes Andreas, Hostiensis, et alii, in cap. 1, de Decimis. Ad quod notari potest singulare verbum in Concilio Lateranensi, sub Alexandro III, parte quarta, capite quarto: Cum homines, etc., decimas Hcclesiee et mihi solvere teneantur ; est enim consideranda illa particula, et mihi; nam Pontifex est qui loquitur, et significat decimas sibi deberi. Sed illa particula, in cap. Cum homines, extra, de Decimis, omittitur ; tamen potest intelligi, ut dicantur Pontifici deberi, tum quia ex praecepto ejus debentur; tum quia est supremus dispensator illarum; tum quia jus habet de illis participandi, si velit et indigeat. Nihilominus jure communi et ordinario non usurparunt sibi Pontifices hoc jus, ut iidem auctores pro comperto habent, et nos in dicto capite ostendimus, et hujus institutionis varias congruentias Abulensis supra adducit, Et in hoc sensu diximus supra, Pa- pam non comprehendi sub parochia, seu clero parochiali cui debentur decimae jure ordinario et communi ; quamvis alioquin habeat supremum jus dispensandi omnes decimas, et aliquam earum partem postulandi ex vera, ac justa causa, et necessitate. At Episcopus e converso quoad suam canonicam portionem jure communi censetur de illo clero; quoad reliquas vero partes, licet habeat potestatem administrandi et distribuendi illas, habet tamen illam alligatam juri communi, nec potest ea, quae ad alios pertinent, usurpare, nec novum onus clericis imponere, ut in multis decretis institutum est, 16, quaest. 1. Hac ergo ratione, merito dicimus decimas parochiae non soli parocho deberi, quia etiam Episcopo magna ex parte, et quodammodo magis ac principalius debentur.
12. Quibus ecclesiee ministris decime etiam debeantur.— Addendum vero ulterius est, alia etiam ratione deberi decimas non solis parochis, quia, videlicet, in unaquaque ecclesia simul debentur aliis ministris altaris, qui ex titulo alicujus beneficii, ex decimis instituti, tenentur ex officio altari vel choro inservire. Hanc conclusionem principaliter intendunt Soto, et qui eum sequuutur : et licet non possit positive (ut sic dicam) et in particulari ex jure ostendi, ostenditur autem imprimis illa ratione, quod decimae non sunt institutae propter solum ministerium curandi animas, seu ministrandi illis sacramenta, sed simpliciter propter ministerium divini cultus, cap. Ez parte, 2, de Decim. Quia populus christianus non tenetur tantum sacramenta suscipere, sed etiam sacrificia offerre, ac Deum publice colere et laudare, fidemque profiteri, ac tueri; ad hos autem fines, necessarium est, non solum alere ministros qui curam habeant animarum, sed etiam alios, qui Deum variis modis colant nomine totius populi, et fidem tueantur ac doceant, et verbo Dei populum pascant; ergo decimae non tantum curatis, sed etiam aliis ex officio ministrantibus spiritualia deberi possunt. Atque hoc modo potest hoc ex jure colligi partim negative, partim ex generalibus locutionibus et rationibus decimarum, quae in jure habentur. Negative quidem, quia nullum est jus ita praecipiens decimas dari parochis, ut alii ministri ecclesiae excludantur ; ad summum enim dicunt jura, decimas persolvendas esse parochiis ; at in parochiis non solum compntantur parochi, sed etiam alii ministri, licet cura et administratio proxima parochiae, et bonorum ad eam pertinentium, peculiari modo Rectori ejus commissa sit.
13. Unde adjungi potest alia probatio ex generalibus locutionibus; nam in cap. Non est, de Decimis, dicitur, decimas esse ministris HFcclesie tribuendas; et in cap. E parte, 2, supponitur canonicis in sua ecclesia esse debitas ; et In cap. Tua, 2, dicitur, Deo debitam esse solutionem decimarum , quia nimirum propter cultum suum principaliter imperantur, unde subditur, esse clericis emhibendas, quilus eas ipse pro suo cultu concessit. Et in c. 1, 16, q. 71, absolute dicitur: Decimas in usum pietatis concessas esse, canonica auctoritas demonstrat. Et hoc maxime probant antiqui canones, qui in divisione decimarum disposuerunt, ut quarta pars non solis parochis daretur, sed presbyteris , diaconibus et clero divideretur, ut dicitur in cap. Ad hoc, 16, q. 1, et aliis supra citatis. Quae jura antiqua quoad hanc partem non sunt per posteriora decreta sublata, nec parochiarum divisio obstat, quominus illa in sua vi possint remanere.
14. Objectiones proponuntur. — Quorumdam opinio. — Sed objici potest, quia hinc sequitur decimas praediales non ad solum clerum pertinere, sed etiam ad pauperes, quia etiam illis sua portio decimarum ex vi communis juris applicanda est; consequens est plane falsum, ut ex omnium sententia et ex dictis in capite praecedenti constat. Similiter sequitur, decimas aliqua ex parte non pertinere ad personas clericorum, sed etiam ad ipsam ecclesiam, seu fabricam ejus, in qua etiam pars aliqua decimarum expendi debet, juxta dispositionem juris. Consequens est falsum, quia materiale ipsum templum non est capax juris; sed clerici vel rectores ejus habent tale jus cum tali obligatione seu onerc. Denique si ratio facta esset efficax, quotquot ministri Ecclesia ex decimis ejus aluntur, computandi essent inter eos quibus decimae debentur, et:am cantores laici, et famuli, quia omnibus "atur aliqua pars decimarum, ex vi illius legis : Non alligabis os bovi trituranti, et : Dignaus est mercenarius mercede sua. Propter haec et similia, dicunt aliqui decimas solis parochis proprie deberi, et ad summum etiam Episcopis ; caeteros autem ecclesiae ministros non habere jus decimarum, quia populus non tenetur eos alere, cum illius utilitatem non procurent ; sed ecclesia, cui inserviunt, ad hoc tenetur, quae obligatio cadit in eos, qui habent animarum, et consequenter etiam ecclesiarum curam. Tenentur enim illi alere ex suis redditibus ministros et coadjutores sibi necessarios, ut suo muneri possint satisfacere, sive illi ministri clerici sint, sive etiam laici, pro ratione et modo ministerii aut servitii ecclesiae, ad quod conducuntur.
15. Solvuntur objectiones.— Respondeo, ad excludendas has et similes objectiones, et rem totam explicandam, dictum a nobis esse, decimas deberi illis minisiris altaris, qui ex titulo alicujus beneficii tenentur in ecclesia ad aliquod ministerium spirituale, etiamsi propriam animarum curam non habeant. Quod omnino verum esse probatur, quia illi proprie et in rigore debentur decimae, qui habet jus spirituale in quo fundatur tale debitum; sed omnes illi qui habent tale beneficium, habent jus ad percipiendos fructus ejus, etiamsi sint fructus decimarum ; ergo. Major ex supra notatis clara est, quia in decima duo tantum a D. Thoma et Doctoribus distinguuntur, redditus ipsi materiales, et jus spirituale; cui ergo ista duo proprie conveniunt, propriissime etiam decimae debentur. Minor autem est etiam certa. Nam omnia beneficia, etiamsi curata non sint, in spirituali jure fundata sunt, et illud principaliter includunt ; temporale autem est quasi annexum, et hoc est totum fundamentum simoniae, in venditione et emptione beneficiorum; non enim tantum in beneficiis curatis, sed in omnibus simonia committitur, et ideo ait Soto, non posse sine errore negari, jus ad decimas in talibus beneficiis spirituale esse. Et confirmatur ac declaratur, quia licet alii clerici non ita immediate incumbant saluti animarum, sicut curati, nihilominus non tantum actiones propriae parochorum spirituales sunt, sed etiam aliae; ergo aliae etiam sufficiunt ad fundandum jus, et proprium debitum decimarum, quia non est de ratione hujvs juris ut fundetur in actionibus directe operantibus salutem animarum, sed satis est ut sint actiones spirituales pertinentes ad cultum Dei. Eo vel maxime quod nullae sunt hujusmodi actiones factae a miristris Ecclesiae, ut tales sunt, quae non conferant ad animarum salutem, licet non omnes aequaliter, neque cum eadem necessitate, quod parum refert.
16. Accedit tandem quod utrumque genus actionum pertinentium tam directe ad curationem animarum, quam ad alia ministeria divini cultus, potest duobus modis fieri, scilicet, vel ex proprio officio collato per Ecclesiam cum spirituali titulo, vel non ex officio, sed aut devotione, ut fit a religiosis, vel mercenario stipendio, sicut fit a clericis mercede conductis, inter quos modos tanta est differentia, ut etiam ministerium propriorum parochorum, nisi fiat priori modo, non sufficiat, ut sic operantibus decimae proprie debeantur. Et hac ratione, religiosis ut sic et ex proprio jure non debentur decimae, etiamsi maxime cooperentur animarum saluti, ut est certa omnium sententia. Nec etiam clerico capellano per mercedem conducto ut parochum juvet, debentur decimae, sed parochus vel Episcopus debet ei suam mercedem. Ergo simil modo dicendum est inaliis spiritualibus actionibus, ac ministeriis divini cultus, quod licet, facta ex devotione vel mercenaria conductione, non sufficiant ad fundandum proprium debitum decimarum, nihilominus facta ex ofcio ratione beneficii et tituli spiritualis, fundant proprium jus, cui etiam ondt proprium debitum decimarum.
17. Non esse eamdem rationem in pauperibus, atque in aliis clericis. —Et ita facile respondetur objectionibus factis. Imprimis enim non est ea lem ratio de pauperibus, quia illi nunquam habent intrinsecum jus ad aliquam partem decimarum, sed ipsis clericis dantur beneficia cum hoc onere subveniendi pauperibus, sive onus illud sit ex propria justitia, sive ex charitate, vel alia virtute, quod alibi est tractandum. Unde optime dixit Ambrosius, serm. 58 de Ascens: 7lle bonus Christianus est, qui decimas Deo annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honcrem impendit ; pauperibus ergo decimae sunt erogandae, sed per sacerdotes locum Dei tenentes, qui decimarum solutione honorandi sunt. Sic etiam Clemens, . 2 Constitutionum, cap. 25: Quae secundum Dei mandatum (ait) tribuuntur, decimas dico et primitias insumat Episcopus, ut homo Dei, quae causa pauperum sponte offeruntur, distribuat decenter, etc. Et plura de hoc videri possunt in Abulens., in d. c. 23 Matt., quaest. 117.
18. Quid de templi fabrica dicendum. — Eademque ratio est de fabrica cum proportione. Quod si fortasse contingat, ut olim observatum erat, partem aliquam decimarum nulli clerico seu beneficiato applicari, sed ad usum fabricae vel pauperum reservari, tunc quidem decimae illae non debentur proprie alicui clerico in particulari, ut in ejus dominium transferantur; sed debentur ecclesiae, non quidem materiali templo, ut objectio procedebat, sed ratione templi debentur ecclesiae, id est, cle- ro, ut in talem usum, et non in alium illas dispenset ; non est autem ita de decimis, quae per institutionem beneficiorum ecclesiasticorum variis modis applicata sunt clericis ad varia ministeria ; nam tunc proprium jus decimarum confertur clerico habenti tale beneficium. Et ideo etiam non est simile de aliis qu: ecclesia inserviunt (etiam in spiritualibus), tantum ut mercenarii conducti, quia il non habent intrinsecum jus ad decimas, neque respectu plebis solventis decimas habent propriam actionem, sed tantum respectu Episcoporum, parochorum, vel ecclesiarum, quae eos conduxerunt; secus vero est de his qui ratione beneficii ministrant in quibuscumque spiritualibus actionibus, ut declaratum est.
On this page