Caput 29
Caput 29
Corollaria et assertiones qua ex doctrina praecedentis capitis inferuntur.
1. Decimas primo Episcopis deberi. —Ex dictis in superiori capite, inferimus primo, decimas primo ac principaliter deberi Episcopis, quia principaliter habent curam animarum ex officio, et praeterea ad eos proxime pertinet spirituale regimen clericorum, et Christiani populi in rebus ecclesiasticis,etiam ad forum externum pertinentibus, propter quod munus etiam decimae merito impendi possunt. Ad eosque maxime spectat subventio pauperum, et omnia alia onera propter quae decimae exigi possunt. Tria autem genera decimarum videntur ad Episcopos pertinere. Unum est ratione Cathedralis ecclesiae, cujus peculiari modo est membrum et caput, et ideo illi debetur jure ordinario magna portio decimarum, ac reddituum talis ecclesiae. Aliud est ratione parochiarum suae dioecesis, quarum etiam est suo modo membrum et caput, et ideo quarta pars decimarum illi debetur jure communi, ut ostensum est. Quod si in aliqua, vel aliquibus ecclesiis parochialibus ipse est immediatus curatus, ad illum etiam pertinebunt decimae, quae parochis deberi solent, sive illa parochia sit suae ecclesiae Cathedralis, sive aliarum: eadem enim ratio quoad hoc est de omnibus. Unde si aliquae diceceses nunc sunt ( ut revera sunt ), in quibus parochiae non sunt ita divisae, ut insingulis sint propria beneficia curata pro parochis instituta, sed sub cura Episcopi immediatc maneant, et per mercenarios ab ipso constitutos animarum cura ministretur, ibi habebit Episcopus omnes decimas parochorum; tenebitur autem ipse congruenter alere dignos et sufficientes animarum pastores, et alia onera talium ecclesiarum sustinere. Tertium genus decimarum episcopalium esse potest ad ipsius personam seu mensam immediate pertinens ex praediis quae sunt intra terminos suae dicecesis, et nullius parochiae vel particularis ecclesiae sunt ; nam decimae praediales inde consurgentes ad Episcopum pertinent, ut diximus. Et haec dici possunt de communi jure, possunt tamen consuetudine augeri vel minui, ut constat ex dictis, et paulo inferius aliquid addemus.
2. Post Episcopos decimas parochis praecipue deberi.— Secundo, sequitur ex dictis, post Episcopos, decimas praecipue deberi parochis, tam titulo justitia, quam omni alio qui in hac materia intervenire possit. Et hanc conclusionem cum praecedenti fortasse intendit D. Thomas. Nam hic duplex ordo ministrorum est maxime per se (ut sic dicam ) necessarius in Christiano populo, et in qualibet etiam parochiah ecclesia. In ministris ergo Eecclesiae necessariis parochi tenent secundum locum (nam de Summo Pontifice nunc non agimus ), ipsique maxime sustinent pondus ministerii spiritualis, et ad illud ex officio et peculiari titulo tenentur; ergo illis maxime debentur decimae ex justitia, et consequenter etiam ex charitate, quia sunt peculiari modo spirituales patres et pastores suorum subditorum, et ex religione, quia eorum sustentatio ad divinum cultum maxime pertinet, et quia peculiari modo vicem Dei gerunt. Denique etiam ex obedientia maxime illis debentur, quia haec est voluntas Ecclesiae, ut illi praecipue ex decimis alantur, et hoc maxime praecipiunt jura, ideoque diligentissime provident ut beneficia curata in sua institutione conserventur, et sufficientes habeant redditus, ut patet ex Tridentino, session. 25, cap. 16, de Reform. Quanta vero pars decimarum, praesertim parochialium, ad parochos pertineat , non invenio in jure definitum specialiter. Si tamen spectemus jus antiquum, quarta pars fructuum decimarum uniuscujusque parochiae pertinet ad clerum ecclesiae illius. Unde si in illa ecclesia non fuerint alia beneficia instituta ex decimis, ad inserviendum illi ecclesiae, praeter parochiale, ad parochum pertinebit quarta pars decimarum praedialium, praeter personales, et oblationes, et alia commoda. Ipse vero tenebitur necessarios sibi ministros adjutoresque conducere, et suis sumptibus alere; nec in hoc poterit amplius populum gravare, quia hac lege et conditione illi tanta pars decimarum tribuitur in Concilio Tridentino, sessione vigesima prima, de heform., c. 4, arg.c. ultim. de Eeclesiis aedif., et c. Ft temporis, 16, quaest. 1.
3. Quibus etiam proprissime debeantur decima. — Tertio sequitur, ecclesiarum cathedralium capitulis et eorum membris, seu clericis praebendatis, ut sunt canonici, dignitates, etc., propriissime deberi decimas ecclesiae suae, eo modo et proportione quo eorum memsis vel beneficiis applicatae sunt. Idemque cum proportione dicendum est de quibuscumque ecclesiis collegiatis, ex decimis ecclesiasticis legitime fundatis. Atque denique idem est de omnibus clericis, qui, titulo cujuscumque beneficii ecclesiastici proprie dicti, decimarum fructus vel aliquam eorum partem recipiunt. Hoc corollarium quantum ad primam partem de canonicis, probatur ex capitul. Ex parte, 2. de Decimis, et consequenter inde probari possunt omnes propter similitudinem rationis. Est autem generalis ratio supra facta, quia omnes hi proprio jure spirituali ad se pertinente decimas recipiunt. Et confirmatur, nam hi omnes non recipiunt fructus suos, vel partem decimarum ad se pertinentem, a parochis proprie loquendo; licet enim (ut supra dixi) parochi saepe habeant aliquam administrationem, vel curam circa collectionem decimarum (in quo est consuetudo consulenda), nihilominus nunquam sibi colligunt totas praediales decimas suae parochise, ita ut illarum efficiantur domini, et postea teneantur aliis suas portiones dare; sed immediate unusquisque, habens beneficium, jus vel dominium in sua portione obtinet, alioquin esset quasi pensionarius, vel stipendiarius parochi, quod falsum esse constat. Sicut ergo post divisionem parochiarum unusquisque parochus habet jus in parochiam suam, ita postquam ecclesia divisit redditus uniuscujusque parochia in plura beneficia, unicuique beneficiato per se et directe competit jus ad portionem decimarum suo beneficio correspondentem ; illi ergo proprie debentur decimae.
4. Hoc decimarum debitum non solum ad religionem, sed etiam ad justitium pertinere. —Unde etiam colligo, hoc debitum non solum ad religionem, sed etiam ad justitiam pertinere, cum tam propria obligatione justitae, quanta est respectu clericorum habentium curam animarum. Nami licet in his videatur esse majus quoddam fundamentum ri- gorosee justitiae, in illis non deest sufficiens ad propriam et veram obligationem justitiae. Quia illae decimae, quae his conferuntur, debentur ex justitia Ecclesiae, et ipsa, erigendo beneficiorum titulos, transtulit jus suum proprium in suos ministros beneficiatos; ergo dis debentur ex justiua decimae. Item illi sunt veri ministri Ecclesiae; ergo debetur illis sustentatio ex justitia ; ergo debetur juxta taxam et modum ab Ecclesia praescriptum ; ergo debetur secundum proprium decimarum jus; unde nihil obstat, quod ad hoc debitum necessaria fuerit institutio, taxatio, et praeceptum Ecclesiae, nam per tale praeceptum et institutionem constituitur illa materia in propria ratione justitiae. Sic enim etiam justitia parochorum ad suas decimas pendet ex institutione Ecclesiae, et naturalis ac divina obligatio justitia, quam habet populus Christianus ad alendos ministros ecclesiasticos, non est limitata ex se ad parochos (licet erga illos majori quadam ratione urgeat), sed extenditur generatim ad omnes etiam ministros, quos Ecclesia judicaverit sibi esse necessarios vel convenientes, et ideo facta determinatione et institutione beneficiorum per Ecclesiam, illa obligatio justitiae ad oranes extenditur.
5. Clericis etiam divitibus solvende decima. — Hic vero inquiri solet, an omnes hi clerici et beneficiati, de quibus in his tribus assertionibus locuti sumus, possint percipere decimas, eisque debeantur, etiamsi divites sint. Sed in hoc resolutio est certa, divitias eorum nihil obstare quominus eis debeantur decimae, et juste illas percipiant, si ministrent, quia nemo militat suis stipendiis unguam, ut Paulus dixit ; unde accidentarium est quod sint divites, nam creditori diviti suum debitum solvendum est, nemo enim suo jure privatur propter divitias. Ideoque merito damnatus est error Pseudoapostolorum, qui negabant decimas dandas esse clericis, qui non profitentur evangelicam paupertatem, ut refert Castro, verb. Decima, et Turrecremata, lib. 4 Summae, part. 2, c. 37. De qua re in materia de beneficiis et redditibus ecclesiasticis tractandum est, hic enim non explicamus quomodo clerici teneantur uti decimis quibus ipsi interdum non indigent, sed solum agimus de debito solvendi illas ex vi praecepti, quod absolute datur, et ideo respectu omnium obligat. Et eodem modo resolvenda est similis dubitatio de malis beneficiatis, an illis solvendae sint decimae. Nam Wicleph. dixit, liberum esse fidelibus negare decimas malis sacerdoti- bus. Sed ille erravit in fundamento, quia putavit decimas non esse debitas, sed voluntarias ; ideoque articulus ille cum aliis damnatus est in Concilio Constantiensi, sessione 45, et expresse sententia illa rejicitur in cap. Tua nobis, de Decimis. Et ratio est evidens, quia decimae non dantur propter bonitatem vitae, sed propter servitium ; et ideo si clerici ministrent ut debent, malitia eorum non liberat alios a debito decimarum. Vide Rebuffum, q. 7 de Decim., num. 14, 15 et 16; et Abulens., dicto cap. 23 Matth., q. 174 et 175; et Alens., dicta quaest. 51, memb. 6, artic. 3.
6. Simplices clericos non habere pgroprium jus ad decimas. — Objectio. — Diluitur. — Quarto e contrario sequitur, clericos simplices nullum habentes ecclesiasticum beneficium, non habere proprium jus ad decimas recipiendas, nec illis esse proprie debitas. Utraque pars est certa et communis. Ratio autem prioris est, quia jus decimarum non sequitur ipso facto, seu ipso jure ex vi characteris seu clericatus, sed ad summum intelligitur ordo, vel tonsura dare capacitatem quamdam ad habendum tale jus, si aliquo titulo conferatur, quia cum laici non sint capaces illius juris, clericatus dat capacitatem. Non vero dat statim jus ipsum, quia nec divinum jus id statuit, ut per se constat, nec etiam Ecclesia illud confert; ubi enim est talis Ecclesiae institutio aut praeceptum? Confirmatur, quia ex vi solius clericatus non obligatur quis ad ministrandum populo Christiano in spiritualibus; ergo nec acquirit statim jus ad decimas. Et inde patet ratio alterius partis, quia si clericus non est obligatus ex vi status ad ministrandum populo, nec populus est illi decimarum debitor. Dices : saltem clerici in sacris obligantur statim ad Horas canonicas recitandas, in quo toti populo Christiano inserviunt, cum illius nomine orent, et a Deo impetrare illi possint multa bona. Respondeo, obhgari ad illud officium non debito justitiae, sed religionis, ex praecepto Ecclesiae. lllud autem praeceptum non imponitur quasi in vi pacti includentis obligationem justitiae, sed solum ratione status ad religionem pertinentis, ut infra tract. 4, lib. 4, late dicetur, et ideo nisi clericus beneficium habeat, nullae decimae illi debentur ex vi ordinationis suae. Urgebis praeterea : saltem illis, qui ministrant et inserviunt ex aliquo pacto, debetur sustentatio; ergo et decimae propter sustentationem ministrorum dantur. Respondetur ex dictis, deberi quidem illis sustentationem ab eo, cum quo pactum inierunt, non in vi juris decimarum, sed in vi pacti, sive sustentatio illa detur ex decimis, sive ex aliis bonis, sive ecclesiasticis, sive saecularibus; unde licet saepe talia stipendia solvantur ex decimis, id est quasi per accidens, ita enim etiam laicis conferri possunt, ut supra vidimus.
7. Religiosis non debentur decime jure communi. — Quinto infertur, etiam religiosos ex vi sui status non habere proprium et intrinsecum jus decimarum, neque illis jure communi deberi. Ita D. Thomas 2. 2, q. S6, art. 3, ad 3, et ibi omres ; Alens,, 3 p., q. 51, memb. 6, art. 2; Abul., d. cap. 23 Matth., q. 189; Turrecrem., in c. ult., 16, q. f, ad quaestionem primam; Abbas, in c. SuggesIun, de Decimis, notab. 1; Glossa et Doctores, in c. penult. de Decimis ; Anton., 2 part., tit. 4, c. 3, 83; et Canonistae passim, ex quorum sententia sub religiosis omnes personae ita Deo devotae, ut aliquo modo ecclesiasticae censeantur, comprehenduntur. De quibus procedunt imprimis omnia dicta in cap. praecedenti. Et praeterea probatur assertio ex cap. Alia causa, cap. Placuit, 2, cap. Perveuit, 16, q. 1, et faciunt etiam cap. Doctos, et cap. Si monacfhns, ibidem. Quibus locis dicitur ad clericos pertinere ex altari vivere, non vero ad monachos, nisi ad clericorum statum et munus assumantur; et ideo religiosis non deberi decimas ex vi status.
8. Ratio assertionis. — Ratio vero est, quia status religiosus, ut sic, non constituit ministros Ecclesia, nec inducit obligationem serviendi populo in spiritualibus ; et ideo nec populus obligatur ex justitia ad religiosos sustentandos, etiamsi ipsi ex devotione, vel regula aut voto, proximorum saluti maxime incumbant; sed solum ex gratitudine, misericordia, seu charitate aut religione, poterit populus eos alere, non tamen ecclesiam privando decimis suis. Quia semper jus ad decimas manet integrum apud ecclesiam, et ministros suos ex officio ad id obligatos, etiamsi ipsi religiosi cooperatores, et coadjutores clericorum voluntarie se exhibeant. Tandem ob hanc causam in Clemen. 1, de Decimis, suspenduntur aut excommunicantur (respective) religiosi, qui decimas ecclesiis debitas sine justo titulo usurpant, et qui, artibus et fraudibus, impediunt ne decimae ecclesiis debitae illis persolvantur. Et in Clement. Cupientes, de Poenis, excommunicantur religiosi, qui suis sermonibns alios avertunt a solutione debitarum decimarum; et suspenduntur religiosi, qui audiendo confessiones, detinentibus injuste decimas scrupulum non injiciunt. De quibus juribus videri possunt adnotata in tom. 5 de Cens., disp. 23, sect. 5, n. 3, et 36, et seqq., et disp. 31, sect. 6, n. 12 et 13.
9. Religiosis variis modis decime conferri possunt. — Quamvis autem religiosis non debeantur decimae, ex eo praecise quod religiosi sunt, conferri tamen possunt, et aliquo modo eis deberi variis modis. Primo, si illis ut pauperibus conferantur, quod etiam D. Thomas et Alensis notarunt. Tunc autem non confertur religiosis jus decimarum, sed fructuum; neque hi conferuntur ex titulo justitiae, sed ex charitate, ideoque conferri non possunt, nisi ab his, quibus ipsae decimae proprio jure competunt, vel potestatem habent illas dispensandi et applicandi. Et sic res est clara. Secundo, possunt eas habere, si beneficium aliquod eeclesiasticum eis conferatur, quod interdum fit, uniendo ecclesiam, vel beneficium parochiale aut simplex, monasterio alicui, interdum conferendo beneficium ipsum alicui particulari religioso. De quibus unionibus et collationibus, quomodo et a quibus fieri possint, non est hic dicendi locus ; tamen illis factis, non est dubium quin jus decimarum in religionem vel religiosum transferatur, quia per beneficium tale jus confertur sub onere ministrandi, quod onus in se suscipit religio, vel religiosus, qui supponitur etiam clericus, et ideo capax est talis juris.
10. Tertio, possunt decimae religiosis conferri ex speciali privilegio, quod satis constat ex usu, et ex dictis in superioribus; nam si hoc privilegium potest laicis concedi, multo magis et religiosis. Quin potius in cap. Quamvis, de Decimis, ita probibetur Episcopis ne laicis saecularibus decimas concedant, ut de religiosis etiam laicis id permitti videatur in verbis illis: Si quis laico alicui in seculo vemanenti. Ubi Panormitanus notat, laicum conversum, et religiosum non excludi, quominus ex privilegio possint illi decimae concedi. Unde indicat differentiam inter laicos saeculares et religiosos, nam prioribus potest conecdi ex privilegio perceptio decimarum, non tamen jus proprium ad illas. Religiosis autem potest non solum concedi privilegium percipiendi decimas more laicorum, per modum cujusdam eleemosynae, vel charitativi subsidii sine aliqua obligatione ad ministerium spirituale, ut est clarum, c. ult., 16, q. 1. Sed etiam potest concedi privilegium percipiendi decimas sub aliquo titulo spirituali, et cum onere alicujus spiritualis ministerii, quia religiosi possunt exhibere tale ministerium, et sunt capaces illius juris, ut Abbas supra docet per textum in dicto cap. Qumvis. Et est communis sententia in capit. Causam que, de Prescrip., de qua re Miden potest Covarruvias, dicto capit. 27, num. 13; Guttierez, cons. 5, num. 2, et 17. Caetera vero, quae de hoc privilegio desiderari possunt, ex cap. 10 et 13 petenda sunt.
On this page