Caput 30
Caput 30
An clerici vel ecclesiasticae personae possint praescriptione acquirere jus decimarum.
1. Prima sententia. — Haec questio locum habet in religiosis et in aliis clericis, qui non sunt incapaces decimarum, sicut laici. Et in hoc puncto aliqui docuerunt, non posse religionem praescriptione acquirere jus decimarum, nisi aliunde habeat unitam aliquam parochiam, ratione cujus praescribat decimas in alia parochia. Et idem dicunt de quolibet clerico; nam si parochiam vel beneficium habet, ratione illius potest praescribere aliquas decimas, quae videantur excedere titulum talis beneficii secundum commune jus; si tamen nec parochiam, nec beneficium habet, non potest praescribere. Ita sentit Hostiens. in Summa, tit. 1 de Decimis, S An preescribi possint ; et Abulens., in c. 23 Matth., q. 88; Anton., 2 p., c. 4, tit. 3, S 3. Quorum sententuia ita explicari potest et fundari, quia jus decimarum consuetudine praescribi potest quoad augmentum vel extensionem suam (ut sic dicam), non vero quoad substantiam, seu quoad primum esse suum, seu respectu omnium decimarum.
2. Prior pars nota est ex superioribus, et ex omnibus juribus quae in hac materia loquuntur: nam si quis ea recte consideret, tractant de extensione decimarum. Nam cap. Cum sint homines, de Decimis, agit de Ecclesiis parochiaJlibus, quae jus habent percipiendi decimas in suis territoriis, et interdum ex consuetudine extenduntur ad percipiendas decimas ex praediis sitis in alia parochia; et de eodem loquitur cap. Ad apostolice, et cap. Ad aures, de Praescript. ; in cap. autem De quaría, de Praescriptione, illa praescriptio in quarta episcopal est etiam per extensionem, quia clericus habens jura parochialia praescriptione extenditur ad illud jus episcopale. Sic etiam in cap. 1 de Praescriptione, in 6, sermo est de Episcopo qui praescribit contra Episcopum, extendendo jus suum de percipiendis decimis ad alterius dioecesim. Et ratio hujus partis est, quia qui habet jus ad aliquas decimas percipiendas, potest bona fide possidere aliarum perceptionem, putans comprehendi sub suo jure, et ita currente tempore praescribere.
3. Fundamentum assertionis. — Hinc vero sumitur ratio alterius partis, quia qui nullum habet beneficium, nec verum jus aliquarum decimarum, non potest possidere saltem bona fide aliquas decimas, quia non potest habere titulum etiam coloratum ad percipiendas illas; sine possessione autem civili et bona fide non potest praescribi. Atque hinc fit, ut de tali modo praescribendi decimas etiam a clericis, vel religiosis, nulla sit in jure mentio. Nam si aliquando indicatur religiosos posse praescribere, illud est ratione alicujus parochiae, vel facultatis quam ex privilegio supponuntur habere ; nam, supposito jure ad aliquas decimas per privilegium obtento, non est inconveniens quin sub illius colore possint alias praescribere; et ita videtur supponi in cap. Dudum , de Decimis; et fatentur Hostiens., et Abulens. supra, et potest etiam sumi ex cap. Cum contingat, et cap. Cum in tua, de Decimis. Ut vero totum jus decimarum possit praescribi, non videtur habere exemplum in jure, neque fundamentum.
4. Secunda sententia contraria pracedenti. — Contrariam nihilominus sententiam tenet Rebuffus, q. 13, de Decimis, n. 63; ait enim absolute, religiosos posse praescriptione acquirere jus percipiendi decimas, etiamsi ecclesias parochiales non habeant ; citatque in eamdem sententiam Turrecrem., in cap.ult., 1. quaest. 16, ad quaest. 1. Sed ibi nullum habet verbum de praescriptione, sed potius absolute dicit, religiosos, seclusa Ecclesiee donatione per modum eleemosynae, aut nisi parochiam habeant, non posse percipere decimas sibi non concessas, quae ad aliorum jus pertinent ; citat etiam dictum cap. Cum in tua, sed ibi nec verbum quidem est de consuetudine et praescriptione, sed solum generatim supponitur, aliquando religiosos jure accipere decimas majores, et explicatur quomodo illud jus ad minutas decimas extendatur ; non vero dicitur, illud jus posse praescriptione acquiri. Referri solet in eamdem sententiam Covarruvias, d. c. 17, n. 7. § Tertio, sed sine causa ; nam ibi tantum generaliter dicit, consuetudine fieri posse, ut decimae ordinario jure alicui Ecclesiae debitae, alteri solvantur, quod verum est, supposito aliquo jure accipiendi decimas in utraque ecclesia. Illam vero sententiam sequitur Guttier., d. c. 21, num. 6, affertque c. Statuto, S penult., de Decimis, in 6, sed sine causa, vt statim dicam.
5. Fundamentum secunde sententie. — Potest autem haec sententia suaderi, quia jura et dominia humana, quae nullo jure prohibentur praescribi, praescriptione comparari possunt ; tale autem est jus decimarum respectu personae ecclesiastieae , vel monasterii religiosi; ergo. Major communis est in materia de praescriptione, quia leges civiles et canonicae illam admittunt in materia non prohibita, etiam in spiritualibus juribus, ut patet ex cap. Auditis, de Praescriptione, cum similibus. Minor autem patet, quia in jure decimandi, supposita capacitate personae, nulla est prohipitio, neque ex natura rei, cum non sit hoc intrinsece malum, nec jure canonico, quia in eo solum specialiter prohibetur ne laici praescribant jus decimarum ; unde potius per argumen:um a contrario, vel ab speciali, indicat clericos vel monasteria posse praescribere, eo ipso quod non sunt laici, sed ecclesiastici, licet nullum aliud beneticium habeant. Et confirmatur, quia praescriptio et privilegium aequiparantur, ut supra dictum est : sed religiosi possunt habere jus decimarum ex privilegio, ut etiam dictum est; ergo etiam poterunt praescriptione illud acquirere.
6. Discrimen adnotandum. —Mihi occurrit breviter advertendum, aliud esse loqui de jure retinendi decimas praediorum; aliud vero de jure accipiendi decimas jure ordinario debitas alteri ecclesiae. De primo enim non est dubium, quin possit a religiosis et aliis clericis praescribi, cum etiam a laicis possit ; quia illud non est jus ad recipiendas decimas, sed ad non solvendas, quod non est jus spirituale, sed immunitas quaedam a temporali onere, quae potest consuetudine acquiri. Et in hac specie lcquitur cap. Statuto, S penult., de Decimis, in 6, quamvis neque illud loquatur de consuetudine, sed de privilegio; sed quoad hoc est eadem ratio, ut supra visum est. De acceptione vero decimarum, subdistinguendum est; nam aut consuetudine praescribitur non tantum jus decimarum, sed etiam fundamentum , quod est spirituale ministerium ex officio praestandum , ratione cujus decimae dantur, vel solum acquiritur jus ad decimas percipiendas, separatum ab omni tali ministerio spirituali, vel obligatione ad illud; ut, verbi graua, potest monasterium intelligi praeseriptione acquirere decimas alicujus pa- rochiae, quia praescriptione acquisivit ipsam parochiam, et jus parochiale illius, ita ut obligatum maneat ad gerendam curam talis parochiae ; vel intelligi potest solum acquisivisse jus ad decimas, sine parochia ipsa vel onere illius.
7. Religiosos posse preescribere decimas alicujus Ecclesiee, suscipiendo illius omus. — Dico ergo primo, revcte fieri posse ut monasterium acquirat jus decimarum alicujus ecclesiae, praescribendo ipsammet ecclesiam, et illius onera in se suscipiendo. Hoc certum vi-- detur apud omnes. Suppono enim ecclesiam posse praescriptione acquiri ab alio, qui sit! capax ejus, possitque illam possidere, quale est religiosum monasterium, ut tradit Sylvester, ver. Praescriptio, 2, n. 4, ex cap. Ad aures, de Praescriptione. cum his quae ibi communiter notantur. Acquisita autem ecclesia, clarum est etiam decimas acquiri, quia acquiritur fundamentum decimarum, quod est principale, unde fit ut etiam acquiratur accessorium. Item tunc semper decimae exiguntur titulo parochia ; ergo optime illo modo praescribi possunt. Item, hicet quis non possit prasscribere jus ad procurationem debitam ratione visitationis, si non visitet, nec visitare possit, tamen praescribendo jus visitandi, potest etiam procurationem praescribere, cap. Cwmn ea officiis, de Praescriptione; ergo similiter, praescripta ecclesia, praescribuntur decimae. Quanto autem tempore praescribatur ecclesia, et quis titulus sit necessarius, ad hunc locum non spectat.
8. Non posse ecclesiasticum preescribere jus decimarum sine parochia. — Dico secundo: per se et directe non potest quispiam, etiam ecclesiasticus, totum jus decimarum sine parochia vel alio simili titulo praescribere; potest tamen per talem praescriptionem sufficienter probari seu praesumi privilegium, ratione cujus tales decimae juste postulentur. Priorem partem probat mihi prioris sententiae fundamentum ; quia, secluso privilegio, nunquam potest decima exigi juste ab eo, qui non servit nec laborat, quia decimae intrinsece ha-- bent, ut sint stipendium spiritualis ministerii, et ideo non possunt aliter juste peti, nisi ra-- tione concessionis, vel donationis a domino) vel dispensatore facta, quam nomine privue-- gii comprehendimus. Sed in eo casu constat,, talem personam vel monasterium non accipere decimas ut stipendium, quia supponimus: non suscepisse in se onus Ecclesiae, seu beneficii, sed tantum commodum, ideoque non habet ibi locum ratio stipendii; ergo pon possunt aliter juste peti, nisi ratione privilegii. Neque sub alio colore potest valere praeseriptio, quia per actionem injustam non potest praescribi ; et petere decimas non ministrando, et sine concessione speciali seu privilegio, nunquam potest esse licitum. Neque in hcc potest prassumi bona fides, quia continet tam claram injustitiam, ut nullo alio titulo colorari possit. Et ideo non procedit contra hanc partem fundamentum prioris sententi:e, quia hic non est necessaria specialis prohibitio talis materiae praescribendae, quia modus ille praescribendi intrinsece continet injustitiam, et excludit bonam fidem. Neque etiam confirmatio quicquam probat, quia, licet quicquid praescriptione acquiri potest, possit etiam privilegio concedi, non tamen e contrario convertitur, ut aperte probatur ex cap. Accedentes, de Praescriptione, ubi dicitur, posse aliquem privilegio eximi a procurationibus pro visitatione solvendis, et non posse eximi praescriptione longissimi temporis; non ergo quicquid privilegio obtineri potest, potest etiam praescriptione. Et ratio est, quia posito privilegio, interdum fit juste quod sine illo bona fide fieri non potest, quia non habet locum praescriptio.
9. Probatur secunda pars conclusionis. — Ad hanc preescriptionem immemorialis mos necessarius. — Hinc vero probatur facile altera pars, quia si privilegium sit, vel existimetur esse, tunc potest bona fide inchoari, vel saltem continuarti consuetudo exigendi decimas; ergo tunc nihil oberit, quominus possit praescribi illo modo, quia persona est capax, et habet locum bonae fidei possessio. Tunc autem praescriptio non est propria praescriptio rei seu juris, sed est quasi praescrip:o privilegii, seu talis praesumptio ejus, quae et conscientiam reddat securam, et det actionem, et jus etiam in foro exteriori; sicut supra dicebamus, hoc modo posse etiam laicos probare consuetudine privilegium obtinendi decimas, etiamsi non possint aliter probare. Est tamen differentia, quia sicut privilegium non dat laicis jus proprium spirituale decimarum, sed solum facultatem ad temporalem utilitatem de licentia Ecclesiae capiendam, ita nec illa consuetudo plus ostendit. In religiosis autem, quia per privilegium dari eis potest jus etiam decimarum, idem potest consuetudine probari, si in modo consueto exigendi decimas sint sufficientia signa talis juris, et quod illae decimae petantur tanquam debitae ex proprio et in- trinseco spirituali jure. Quod maxime judicari poterit, si monasterium, in quo est talis consuetudo, se agnoscit obligatum ex justitia ad aliquod ministerium spirituale, ratione talinum decimarum. Hinc vero constat, ad hoc genus praescriptionis vel consuetudinis, necessarium esse immemorialem morem, juxta dicta supra de laicis; nam quoad hoc est eadem ratio, nimirum quod in hac consuetudine non potest allegari et ostendi titulus, praeter privilegium ipsum, de qua dubitatur, et sola consuctudine ostenditur, et alioquin res, de qua controvertitur, est contra jus commune; ergo necessaria est immemorialis consuetudo ad plenam ostensionem, et quietem conscientiae, juxta decisionem cap. 1 de Decimis, in 6, et alia quae videri possunt in Covar., dicto capit. 17, numer. 7, et aliis supra relatis.
On this page