Caput 31
Caput 31
Ex quibus rebus decimae personales solvendae sint.
1. Exponitur quaestionis sensus. — Haec est tertia principalis circumstantia in decimarum solutione observanda, quae pertinet ad circumstantiam quid, seu circa quid, et inde etiam pendet scire quanta decimarum quantitas sit solvenda. Nam licet quoad quantitatem partis aliquotae singulorum fructuum, constet debere esse decimam, stando in communi jure, tamen quantitas omnium decimarum pendet ex multitudine vel paucitate rerum, ex quibus solvendae sunt. Et quia haec quantitas ev circumstantia maxime pendet ex modo supputandi fructus, ex quibus decimae solvendae sunt, ideo de hoc etiam modo in discursu dicemus. Quia vero in multis loquendum est aliter de praedialibus quam de personalibus decimis, ideo prius expediemus quae ad personales pertinent, postea de praedialibus dicemus.
2. Decimae personales eg omnibus lucris solvende. — De personalibus ergo decimis generaliter dicendum est, stando in jure communi, Ecclesiae solvendas esse ex omnibus lucris, quae quovis modo vere ac juste acquiruntur. Est communis sententia omnium quos referemus, et sumitur ex verbis Augustini: De militia, de negotio, de artificio redde decimas; praemiserat autem: Si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse? ostendens esse praeceptum. Habetur in cap. Decima, 16, q. 1. Expressius ac generalius id traditur in cap. Ex transmissa, de Decimis: F'idelis homo de omnibus quee licite potest acquirere, decimas erogare tenetur , et in cap. Non est, eodem: De negotiatione, de ipsa etium militia, et venaLtione, et omnibus bonis. hatio ergo hujus tam generalis obligationis est Ecclesiae praeceptum ; congruentia autem nunc sit, quia non est major ratio de uno lucro quam de alio, cum de omnibus honorandus sit Deus.
3. An aliqua limitatio adhibenda conclusioni. — Ratio dulitandi. — Ut autem haec generalis regula explicetur, nonnulla circa illam inquiri possunt. Primum est, an de omnibus licite acquisitis debeatur haec decima, vel aliqua limitatio vel declaratio adhibenda sit. Ratio autem dubitandi est, primo, quia multa acquiruntur per liberalem donationem aliorum, vel per legatum, aut haereditariam successionem, ex quibus non est verisimile deberi decimas, alias facile hona omnia pervenirent ad Ecclesiam. Item, quae aliquis acquirit ex propriis laboribus, tanquam justa illorum stipendia , justissime acquiruntur; et tamen durissimum est obligare omnes ad solvendas decimas suorum stipendiorum , alias advocatus ex mercede, lector ex cathedrae stipendio, et omnes similes, decimas ex his lucris debe rent solvere. Quod videtur injustum onus; nam qui vendit equum vel triticum suum justo pretio, non tenetur solvere Ecclesiae decimam ; ergo nec ille, qui vendit laborem suum justa aestimatione, quod fit quoties pro opere merces accipitur. Simile argumentum fit de militibus : cur enim decimas solvent stipendio quo vix possunt sustentari. Dices : solvant saltem de praeda. Contra : ergo tenebitur princeps decimam partem terrarum, quas in bello justo acquirit, Ecclesiae dare, quia tenetur decimam solvere. Accedit, quia modusille lucrandi in bello multis est periculis plenus, et quod hodie ab hoste accipitur, paulo post duplicatum perditur : durum est autem praedam non accipere integram, et postea subire periculum amittendi illam, non tantum integram , sed etiam duplam. Et haec difficultas invenitur etiam in lucratis per ludum, quantumcumque justum, quia semper est dubia fortuna, ideoque non potest statim in lucrum computari quod hodie per ludum comparatur; cras enim perditur : quod si lucrum antea obtentum posteit amittatur, antequam solvatur decima, non videtur posse deberi. Quando ergo ex tali lucro orietur obligatio solvendi decimas? Denique si propter distributionem positam in cap. Ea transmissa, et similibus, de omnibus his lucris deberentur decimae, etiam de omnibus bonis , tam immobilibus , quam mobilibus denuo comparatis, deberentur decimae, quia in cap. Non est , absolute dicitur deberi de omnibus bonis : id autem dici non potest , ut omnes fatentur ; ergo nec alia regula certa est.
4. Stabilitur praecedens conclusio.— hespondeo nihilominus, ex vi juris communis, de omni vero lucro ab homine acquisito deberi decimam, quia ita loquuntur jura, et ita intelligunt omnes, ut, praeter D. Thomam et Theologos, ac Summistas, videri potest in Abbate, et aliis exponentibus illa jura, et late per Rebuffum , d. tract., q. 8, a n. 18. Et praeterea, quia non possumus dicere ex nullo lucro personali licito deberi decimam, quia est expresse contra jus, nec possumus cum ratione excipere unum potius quam aliud ; tum quia nulla est major ratio ; tum etiam quia ubi jus non distinguit, nos distinguere non debemus sine alio jure vel ratione cogente ; ergo ex vi juris, generalis est illa obligatio. Dico autem semper ez vi juris , quia consuetudine fere sunt istae decimae sublatae, et facile potuerunt consuetudine excipi aliqua lucra, et non alia, quia ipsa consuetudo derogat, vel minuit jus, et ita illa posita insurgit specialis ratio excipiendi. Interdum vero dubitari potest de aliquibus bonis, quae de novo in nostrum dominium veniunt, an sint propria lucra, ut de lucro jura in hac materia loquuntur.
5. An propria lucra sint, quae per donationem acquiruntur. — Pars affirmativa. — ka hoc imprimis postulatur in prima objectione posita de his bonis, quae per donationem, vel aliam largitionem, vel testamentum, aut successionem nercessariam , vel alio simili modo comparantur , an sint propria lucra , ex quibus decimae debentur. Nam partem affirmantem simpliciter docuit Sylvester, verb. Decima, cum Hostiens. et aliis, solum propter absolutam et universalem locutionem juris de omni lucro, nam omnia ista obtinentur titulo lucrativo. Et hoc ipsum significant, qui dicunt ex omni lucro castrensi , quasi castrensi, adventitio , vel profectitio, deberi decimam,ut loquitur Rebuffus, dicta quaestione 8, numero 2, cum Andr. Hispan., q. 12. Addi vero solet duplex limitatio. Una est de filio succedente patri in haereditate vel non habente fructus, vel habente illos jam decimatos, quia tunc non censetur filius aliquid lucrari, sed possidere incipere quod jure suum jam erat. Ita Glossa, in cap. Pastoralis, dc Decimis, ver. Quasi de lucro, quam multi ibi sequuntur. Alii vero hanc exceptionem extendunt ad omnes ab intestato succedentes , quia illi sunt necessarii haeredes, et ideo non tam acquirunt, quam rem sibi debitam accipiunt: ita Glossa in cap. Decima, 16, quaest. 1. Secunda limitatio est, ut de solis mobilibus bonis decima solvatur, non de immobilibus, etiam de novo per legatum vel donationem acquisitis. Ita Glossa, dicto cap. Pastoralis, quam ibi in hoc multi sequuntur ; et Rebutfus , dicta q. 8, num. ult.: Quia frugum (inquit) nomine res immoliles non veniunt. Et quia si ex immobilibus decima deberetur, omnia fere immobilia bona ad Ecclesiam pervenirent.
6. Pars negativa proponitur. — Aliorum autem opinio est de bonis nobis advenientibus per liberalem largitionem alterius, sive per donationem inter vivos, sivecausa mortis, sive per lecatum, aut institutionem haeredis, quamtumvis extranei. non deberi decimas. Hanc sententiam bene defendit ac declarat Valent., in Sum., tom. 3, disp. 6, quaest. 5, p-2; fuitque Alberi., ut Silvest. refert. Et in eam inclinat lunocentius, in cap. Non est, de Decimis, qui refert fuisse opinionem antiquiorem ; et Panormitanus, in dicto cap. Pastoralis, ait non esse facile in hoc praecipitare sententiam, et tandem ait standum esse consuetudini. Quem imitando , assero rem quidem esse dubiam, tamen in rigore juris, satis probahile videri de sic acquisitis non solvi decimam, quia ex nullo jure hoc satis colligitur, et non sunt augenda onera sine jure cogente. Antecedens patet, quia ex jure solum habemus solvendas esse decimas ex frugibns, seu fructibus , aut emolumentis rerum immobilium, vel animalium, quod pertinet ad decimas praediales, vel ex laboribus nostris, vel ex acquisitis nostra manu, opere, seu industria, quod spectat ad personales. At illa bona, quae nobis donantur quocumque modo, nec ad prius membrum pertinent, ut per se constat ; nec ad posterius, quia non ex actione nostra nobis proveniunt, sed ex actione alterius in nobis recipiuntur, ut sic dicam ; ergo.
7. Confirmatur haec doctrina. — Unde confirmari ac declarari potest, quia sicut decimae praediales debentur ex fructibus praediorum, ita personales ex fructibus personarum, qui fructus sunt actiones et labores ipsius personae, et lucra illorum: at quae nobis dono dantur, neutro modo sunt fructus; ergo non sunt materia decimarum. Confirmatur secundo, quia si aliquo modo ex jure illa obli- gatio colligeretur, maxime ex generalibus locutionibus canonum ; inde autem non colligitur; ergo. Patet minor, nam imprimis cap. Non est, et cap. De omnibus bonis, non possunt tam late accipi, ut nullam declarationem admittant ; alias etiam de immobilibus testamento nobis relictis decimas deberemus, quod ab omnibus rejicitur : sequela patet, quia etiam res immobiles sunt bona, quae vere acquirimus, cum nobis donantur. Unde parum referret quod non sint fruges (ut Rebuffus argumentatur), tum quia textus ille non dicit de omnibus frugibus, sed de omnibus bonis; tum etiam quia, si licet exponere de bonis, quae sint fruges vel fructus, etiam aliae res mobiles, ut vasa aurea et argentea, et vestes, et similes, testamento nobis relictae, non sunt truges, nec fructus ; ergo etiam illae non comprehenduntur sub illa generalitate. Videtur ergo illa locutio exponenda juxta subjectam materiam, et contextum, de omnibus proventibus, ut loquitur cap. 7ua nobis, de Decimis; legata autem, vel donaria non dicuntur proprie proventus, quia non sunt redditus, et proventus idem est quod redditus ; unde nec eleemosynae nomine proveutuum vel reddituum comprehenduntur. Et similiter quod dicitur in dicto cap. Ex transmissa, de omnibus, quae homo licite potest acquirere, etc., active (ut sic dicam), et non passive tantum intelligendum videtur, id est, de his quae nostra actione vel industria acquirimus, non de his quae a nobis acquiruntur ex sola quasi actione, vel donatione alterius, alioquin etiam immobilia comprehenderet (ut dictum est), quia simpliciter dicit de omnibus quae acquirimus, et immobilia etiam acquirimus.
S. Augetur argumenti vis. — Atque idem argumentum urgeri potest etiam contra aliam limitationem de acquirentibus per successionem ab intestato, quia etiam illi acquirunt de novo; solum ergo possunt excludi, quia non per actionem suam acquirunt; nam quod acquirant ex debito, parum refert, nam etiam mercenarius acquirit rem sibi jam debitam ratione operis sui, juxta leg. Quwi operas, ft. Locati. Solum ergo constitui potest differeniia, quia in mercenario lucrum fit debitum per actionem ejus, in haereditate ab intestato nascitur jure sanguinis, quod jus partim humana lege, partim ex voluntate defuncti (saltem negative se habente, non constituendo alium haeredem) provenit, quando sucessio non est necessaria omnino, ut in filio, etc. Quae differentia parum ad praesentem materiam facit, nisi supponamus non de omni lucro quocumque modo nobis adveniente, sed de comparato per propriam actionem, decimam deberi. Nam si de bonis mere ab extrinseco provenientibus deberi potest, quid refert quod illa bona nobis debeantur et proveniant ex sola voluntate testatoris positiva, et jure extraneo, vel quod proveniant jure haereditario virtute legis, absque interventu voluntatis defuncti. Imo etiam in successione filiorum est parva differentia, quia illi etiam revera acquirunt de novo haereditatem per mortem patris, licet antea haberent jus ad illam màágis intrinsecum et necessarium.
9. Evasio refellitur. — Tandem confirmari potest; quia alias ex eleemosynis quae nobis conferuntur, teneremur decimas solvere: consequens videtur absurdum ; ergo. Sequela patet, quia etiam acquisita per eleemosynam sunt bona quaedam, ut per se constat, et sunt licite comparata, ut etiam est clarum, quia excludimus omnem fictionem et violentiam; ergo in rigore comprehenduntur sub illis generalibus locutionibus jurium, si nullam limitationem admittant. Consequens autem illud absurdum esse, constat ex sensu omnium; nullum enim Doctorem legi, qui diceret ex eleemosynis decimam deberi. Necin jure invenitur verbum in quo id fundari possit, neque fuisset conveniens pauperibus mendicantibus, seu ex eleeinosynis viventibus, iale onus imponere. Unde licet canones interdum dicant, religiosos debere decimas ex laboribus, vel fructibus, nullibi tamen indicatur, eos debere decimas ex eleemosynis, etiam attento jure; ergo non de omnibus, quaeliberaliter nobis dantur, decimas debemus. Quod si quis forte dicat de eleemosynis non exigi decimas, vel quia necessariae sunt pauperibus quibus dantur, vel quia pro minimis reputantur, et de minimis lucris non exiguntur decimae, quia minima in generali locutione non computantur, respondemus non minus esse necessariam mercedem pauperi mercenario, velstipendium militi, quam eleemosynam mendicanti ; ergo quoad hoc est eadem ratio. Nec est dissimilis in quantitate, nam in utroque lucro invenitur et parva et magna quantitas, et licet eleemosyna untus dieli sit parva, cumulus totius anni efficit magnam quantitatem, quod etiam in mercede operum reperitur, et saepe etiam per unam tantum eleemosynam magna quantitas confertur. Non est ergo illa vera diffterentia, sed quae ex modo acquirendi per propriam industriam, vel per alterius tantum voluntatem insurgit. Nam jura loquentia de decimis, solum de acquisitis priori modo loquuntur, et illa vocantur propria lucra negotiationum , emptionum, ac venditionum, et aliarum actionum, de quibus piane loquuntur dicta jura, et c. Pastoralis, de Decimis, ibi, Quasi de lucro.
10. Quando res donantur cum fructibus quid faciendum.— Atque ex his satis responsum est ad fundamenta aliarum opinionum ; solum oportet advertere, quando res fructiferae sive immobiles, sive se moventes, testamento, aut legato, aut successione sanguinis, aut alia donatione, ad aliquem transeunt cum suis fructibus, considerandum esse an illi fructus collecti sint necne. Nam si non sint percepti, clarum est ex illis deberi decimam suo tempore ab eo, in cujus dominium et possessionem talia bona transeunt; tum quia transeunt cum onere suo, et ex illis fructibus debetur Ecclesiae decima debito reali; tum etiam quia illi fructus percipiuntur ab illo ultimo possessore, ex rebus et bonis suis, et ideo comprehenduntur in omni proprietate et rigore, sub decimis praedialibus, et verbis canonum. ltem ex fructibus in futurum producendis clarum est solvendam esse decimam ; ergo et de illis, licet jam essent nati, quia a principio nascuntur cum illa obligatione. At vero si fructus jam erant percepti, quando in alterius dominium transeunt, considerandum ulterius esset an essent ex illis decimae solutae ante mortem testatoris, vel ante donationem: nam si non erant solutae, solvendae sunt, propter eamdem rationem, ut latius videbimus capite sequenti. At vero si decimae jam erant solutae, non est alia decima solvenda ex reliquis novem partibus fructuum, quae in horreis vel cellariis inveniuntur, solum propter novam acquisitionem illorum per donationem, vel testamentum, quia jam illi non habent onus reale, nec ex eis debetur decima praedialis, ut per se notum est, cum jam fuerit soluta, ut supponitur. Nec personalis etiam debetur propter omnia dicta. Unde illi jam non habent rationem fructuum, vel proventuum, sed perinde se habent ac res aliae mobiles, et usu consumptibiles, pretio comparatae a testamento vel donatione, de quibus nullas decimas debet, qui dono vel haereditario jure illas recipit, ut dictum est.
On this page