Text List

Caput 32

Caput 32

An aliqua propria lucra sint ab onere decimarum exempta.

CAPUT XXXII. AN ALIQUA PROPRIA LUCRA SINT AB ONERE DECIMARUM EXEMPTA.

1. Hanc quaestionem propono propter objectiones facias in superiori capite, et exemplis quae in eis adducuntur, quibus non obstantibus, dicendum est, in rigore juris nihil esse excipiendum de propriis lucris per actionem et industriam hominis comparatis. Quia et generalia verba jurium, et specialia quibus illam obligationem applicant ad negotiationem, piscationem, venationem, militiam, luerum, venditionem, et artitficium, non permittunt quin omnia similia lutra comprehendantur absque exceptione. Dico autem, in rigore juris, quia consuetudo potuit illud mutare, ut supra visum est, et de facto mutavit, ideoque consuetudo semper consulenda est, ut omnes docent; ad judicandum autem de consuetudine, oportet scire quale sit jus. Probatur ergo assertio inductione : nam miles debet decimam ex stipendio, quia jus dicit de militia, et militia tam comprehendit lucrum stipendii, sicut lucrum justae praedae, ut notant Cardinal. et Panormitanus, in dicto cap. Von est. Eadem ratione, advocatus ex lucris sui patrocinii decimis solvendis obnosius est, nam eadem est ratio : unde militibus comparantur, et militare dicuntur in leg. Advocati, C. de Advocatis divers. jud., in priori titulo. Eademque ratio est de publico Doctore quoad stipendium cathedrae, et de judicibus, et omnibus aliis simiibus.

2. Non esse hoc praeter aequitatem. — Nec in hoc genere obligationis et praecepti est nimius rigor, vel praeter aquitatem, quia cum non minus fructus laborum nostrorum sint a Deo, quam fructus terrae, non minus decet ut ex illis Deum colamus, quam ex istis ; cumque ministri Ecclesiae suas operas in spirituale bonum fidelium impendant, justum etiam est ut de fructibus quasi carnalibus operum eorumdem fidelium participent. Et ideo non est simile de venditione rei per justum pretium, quando ex illa non capitur novum lucrum: at si cum novo lucro vendatur, et ad hoc ordinetur talis rei acquisitio et venditio, etiam ex illo lucro solvenda erit decima, juxta cap. Pastoralis, de Decimis, et ita servatur proportio. Eo vel maxime quod proprie non dicitur quis vendere, sed locare operas suas, vel se ad operas suas ; sicut e contrario dicitur pa- terfamilias conducere operarios in vineam, Matth. 20. Ex locatione autem rei fructiferae decima solvitur, ut mox videbimus. Quod vero addebatur de paupertate militum, vel aliorum mercenariorum locantium operas suas, non habet hic specialem difficultatem, sed communem supra tractatam, quomodo pauperes obligentur ad decimas solvendas. Et juxta ibi resoluta, dicendum hic est, accidentarium esse, quod lucra sint tam tenuia, et persona adeo indigens, ut indigeat omnibus quae lucratur, ad suam sustentationem; tunc enim merito excusabitur ; praeceptum autem de se obligat, et generalius est. Ad cap. autem Ha transmissa, et Non est, satis in superioribus dictum est, ex quibus facile expediuntur caetera quae ibi tanguntur,

3. Decimas solvendas esse em militia. — Circa decimas vero ex militia solvendas, petitur ibi an extendantur etiam ad praedam. Et sane affirmandum est, quandoquidem praeda in maximam partem lucri computatur, et cum obtineatur post comparatam victoriam, maxime postulat gratiarum actionem, et recognitionem divini beneficii. Unde Abraham de omnibus spoliis victoriae decimas obtulit Melchisedecho, Genes. 16, et ad Heb. 7. Quo exemplo masxime ostenditur initium et religio harum decimarum personalium, ut notavit Concilium Mogunt., in cap. Pecimas, 16, q. 7. hursus vero postulatur ibidem, an ex rebus etiam immobilibus in bello captis decimae debeantur. Ad quod juxta doctrinam Glossae et aliorum supra relatam responeri potest, simpliciter non deberi, quia ex rebus immobilibus non debentur decimae; et potest ad hoc induci dictum cap. Pastoralis, quatenus ibi significatur ex domo aedificata non deberi decimam, donec vendatur et lucrum aecrescat.

4. Quid sentiendum de rebus immobilibus.— At vero quaestio illa generaliter proponi potest, de quacumque re immobili acquisita per modum !ucri per propriam actionem, an ex illa debeatur decima, ut, verbi gratia, si pro labore tanti temporis, nimirum septem annorum, talis domus detur, vel quid simile. Et tunc certe non video cur ex tali lucro non debeatur decima personalis. Quia haec non solum debetur, quando lucrum est pecunia, sed etiamsi sit triticum, vel ovis, vel aliquid simile, quia qualitas rei accidentaria est, et quia tunc illa res subit locum pecunise, seu pretii ; idem ergo est, etiamsi pro mercede detur res immobilis. Et hoc etiam suadent multa ex argumentis factis, quia jura indistincte lo- quuntur. Nec obstat cap. Pastoralis ; ibi enim non debebatur decima ante venditionem domus, non quia illa esset res immobilis, sed quia nondum erat contractus lucrativus consummatus. Idem enim erit in rebus mobilibus, seu se moventibus: nam si quis ad negotiandum emat agnos, ut illos nutriat, etc., non debet decimam lucri, donec vendat illos et lucretur, quia antea non est consummatus contractus, nec fructus lucri perceptus. Et idem est in emptione et venditione quarumcumque mercium. At in praesenti, si vinea detur in mercedem et stipendium operis, consummato opere, et accepta vinea, contractus et lucrum consummatur; cur ergo non debebitur decima? Credo igitur deberi, sed non necessario in eadem specie, id est in parte rei immobilis, sed sufficit dare in aestimatione et pretio, quia hoc est per se in tali lucro; aliud est per accidens. In casu autem illo particulari de bello, regulariter non debetur talis decima, quia cum bellum debeat esse justum, si terrae hostium occupantur juste, id est ( regulariter loquendo) vel quia occupantur et accipiuntur ut propriae, vel quia accipiuntur in recompensationem justarum expensarum, vel in poenam justam, et recompensationem injuriae allatae; his autem causis intervenientibus illa bona non computantur in lucro, et hanc sententiam tenet Abulens. supra, q. 159, in fine.

5. Ex ludo licito deberi decimas.— Praeterea petebatur inillis objectionibus aliud dubium,de lucro ex ludo comparato, an debeatur ex illo decima. In quo distingui potest de ludo illicito vellicito : namdeillicito judicandum est per regulam caeterorum lucrorum ex actionibus illicitis, de quibus in puncto sequenti dicemus. De licito autem ludo, non videtur dubium quin, per se loquendo, decimae debeantur ex illius lucro. Quia ille est quidam contractus licitus, et lucrum est justum, nullique restitutioni obnoxium, et est verum lucrum ex actione et industria hominis proveniens : licet enim saepe interveniat fortuna, seu contingentia eventus, haec fere nunquam excluditur ab his lucris et negotiationibus humanis, et quod sit major vel minor, parum refert ad veram lucri rationem, quando actio et industria hominis intervenit. Quamvis ergo jura de hoc Iucro in specie non loquantur, quia communiter turpe reputatur, includunt tamen illud sub generali ratione lucri, quoties justum esse contigerit. Auctores etiam illud non excludunt, quamvis in specie non attingant. Tan- dem petebatur ibidem, quomodo ex his lucris peti possit decima, cum semper sint quasi in fieri, et in dubio eventu; sed hoc magis spectat ad quaestionem, quando solvenda sit haec decima personalis, de qua dicam in sequentibus.

6. An personales decime debeantur de rebus illicite acquisitis.— Dupliciter aliquid acquiri illicite. — Tandem inquiri solet de his personalibus decimis, an debeantur de rebus illicite acquisitis. Duobus autem modis potest aliquid illicite acquiri. Primo contra justitiam commutativam, ut per furtum, per usuram, per venditionem ultra justum pretium :et huc spectat omnis acceptio, in qua non comparatur dominium lucri acquisiti, etiamsi non videatur esse contra justitiam, ut sunt acquisita per simoniam, quae religioni opponitur, vel per quamcumque largitionem ita lege prohibitam, ut dominii translatio per legem impediatur; licet illa acceptio non sit contra justitiam commutativam (quia dans non supponitur invitus), sed contra obedientiam, vel justitiam legalem esse videatur, tamen haec omnia sub uno capite comprehendimus, quia de omnibus eadem est ratio. Et quia fortasse, supposita lege prohibente et impediente translationem dominii, illud lucrum non acquiritur moraliter loquendo sine injustitia, quia licet dans non sit simpliciter invitus, tamen moraliter cogitur, et praeterea, quia, licet consentire videatur, lex irritat ejus voluntatem. Secundo, potest aliquid illicite acquiri. sine injustitia, verum ac firmum dominium rei acquirendo, per vitiosam tamen actionem contra temperantiam, vel aliam similem virtutem.

7. De rebus injuste acquisitis mon deberi decimam. — Dicendum ergo imprimis est, de acquisitis illicite, id est, injuste, ita ut lucrans vel non acquirat dominium rei, vel ad illius restitutionem teneatur, non deberi decimam, nec abh Ecclesia accipi posse. Hoc significavi in generali regula, cum dixi: Fere ac juste acquiruntur ; nam quorum do»inium non acquiritur, vere non acquiruntur, et qua obnosia sunt restitutioni, non acquiruntur juste. Et in hoc sensu accipiendum est verbum Licite, positum in cap. Ez transmissa, ut ibi Glossa explicat, et omnes, et D. Thomas, dicta quaest. 81, art. 2, ad 2; et ibi omnes Theologi et omnes Summistae. Ratio autem est clara, quia si lucrans non acquirit rei dominium, non potest de illa disponere, nec alienare; ergo nec potest eam, aut partem ejus Ecclesiae tribuere. Item si ita rem usurpat, ut eam teneatur restituere, revera non lucratur, quia illa sic acquisira non computatur in bonis ejus, ut ait jurisconsultus in leg. Si fratres, S ultimo, ff. Pro socio, et leg. Non possunt, ff. de Jure fisc. Dices : qui accipit pretium ut alium occidat, contra justitiam commutativam peccat; et tamen inde tenetur decimam solvere, quia vere ditior factus est; similiter mulier conjugata, quae propter adulterium mercedem accipit, contra justitiam peccat, et nihilominus tenetur ob eamdem causàm. Item qui seminat in alieno agro contra voluntatem domini, et fructus colligit, tenetur ex fructibus decimam solvere, licet conira justitiam peccaverit. Et similiter qui seminat triticum furto sublatum, contra justitiam peccat, et tamen ex fructibus decimas debet, ut D. Thomas supra docet; Glos., Innocentius et omnes, in d. c. Ez transmissa. Denique Glossa, in cap. Decime, 16, quaest. 1, verb. JVegotiatio, docet a fure et raptore bene peti decimam, propter possessionem, et quia decima sequitur quemlibet possessorem : Aliogui (ait) esset predo melioris conditionis, quam bone fidei possessor.

8. Satisfit. — Respondeo ad priorem partem, cum dicimus ex lucratione injusta non deberi decimam, intelligi formaliter de lucratione, quae in se continet formaliter injustitiam, respectu ejus a quo res lucrata subtrahitur, et injuste accipitur ; de tali enim lucro procedunt rationes factae. At vero in casibus qui objiciuntur, acceptio mercedis pro occisione vel adulterio non continet in se formalem injustitiam respectu dantis mercedem, sed est actio causaliter injusta, respectu ejus qui occiditur per assassinum, vel respectu mariti in uxore adultera, et ideo non est in illis casibus similis ratio. Nam in illis revera comparat malefactor dominium sui stipendii, et non tenetur illud restituere danti, si opus praestitit, quod, ut est quidam corporalis labor, aequivalet stipendio, licet ad injustum opus applicatus sit. Ad alteram vero partem, respondetur, illas decimas, quatenus debitae sunt, non pertinere ad personales decimas, sed ad praediales, quia debentur ex fructibus terrae, et ita non debentur ex actione injusta, ut sic, nec ex re male parta, sed ex re a Deo producta ex ipsa terra, quae cum illo onere nascitur. Unde (ut supra dicebamus) debitum talis decimae reale est, non personale, nisi ratione rei; nec per hoc fit injuria domino agri, si erat alienus, quia ipsemet teneretur decimas solvere, si fructus illos perciperet, et terra semper relinquitur sub dominio ejus ; et si quid illi debetur propter injustam detentionem, et usum terrae, ex novem partibus fructuum satis superque satisfieri potest. Et similiter licet triticum seminatum furto esset ablatum, nulla fit creditori injuria, exigendo fructuum decimam, quia non est ille dominus omnium fructum, nec illi debentur, sed solum quod furto sublatum fuerat, cum satisfactione pro lucro cessante, vel damno emergente ex injusta detentione, quod totum ex residuis fructibus sublata decima satisfieri potest. Ad Glossam respondeo, aut loqui de decimis praedialibus, juxta haec quae proxime diximus, ut, illa non allegata, tacite indicat Abbas in capit. Pastoralis, de Decim., num. 3. Vel certe posset intelligi, a fure et raptore peti posse decimam, non ut Ecclesia illam retineat, sed saltem ut eam partem vero domino recuperet. Quicquid vero sit de sensu ejus, ipsius rationes nullius momenti sunt, quia fur et praedo vere non possidet, sed facto detinet rem alienam ; de re autem sic detenta non debetur decima. Nec propterea est melioris conditionis praedo, cum rem totam teneatur vero domino restituere.

9. De acquisitis non injuste, etiamsi turgpiter, deberi decimas.— Secundo dicendum est, de acquisitis non injuste deberi per se loquendo decimam, etiamsi alias turpiter acquisita sint. Ita sumitur ex D. Thoma supra, et ex his quae tradit Sylvester cum Hostiens., verb. Decima, quaest. 6. Exempla sunt in meretrice, histrione, et aliis supra adductis. Ratio vero est , quia, licet haec sint turpiter acquisita, tamen sunt vere et firmiter lucrata, id est, cum acquisitione domini, et sine obligatione restituendi ; ergo comprehenduntur sub regula generali decimarum personalium. Item hic habet vim illa ratio, quod non debet esse melioris conditionis turpis lucrator ; nam consequetur lucrum totum sine onere decimae, solum propter suam turpitudinem; ne videatur ergo commodum de sua malitia reportare, ut dicitur in cap. Zntellesimus, de Judiciis, aequum est ut solvat. Optimum exemplum est in mihte stipendiario in bello injusto, nam ex stipendio debet decimam, quia, licet sit turpe lucrum, non est injustum respectu dantis, nec tenetur illud restituere; ex praeda autem non debet decimam, quia est lucrum injustum respectu ejus a quo subtrahitur, et non potest retinere illud, sed totum tenetur restituere. Dixi autem per se loquendo; quia si sequatur scandalum, vel indecentia Ecclesiae ex acceptione talis decimae, tunc Ecclesia non recipit illam, ut quando delictum, verbi gratia, meretricis publicum est ; et consequenter talis meretrix excusatur tunc a decima solvenda, non quia illam, quatenus est ex se, non debeat, sed quia cum Ecclesia illam nolit, consequenter eam remittit. Dicunt autem aliqui debere tunc meretricem dare illam pauperibus, vel insumere in alia opera pia. Quod potest esse bonum consilium, ut a Deo impetret auxilium ad resipiscendum; tamen ex vi praecepti decimarum ad id non tenetur, quia praeceptum a principio ad hoc non obligabat, nec Ecclesia, dum non acceptat seu remittit decimam, imponit de novo illam obligationem.

10. At vero si peccatum fuit occultum, et sine scandalo potest recipi decima lucri, et peccator tenetur illam dare, et parochus potest accipere, etiamsi delictum noverit, quia nulla lege prohibetur. nec aliud incommodum sequitur. Imo addit divus Thomas, quod etiam a peccatore publico, postquam poenitentiam egit, et de vitae mutatione constat, possunt decimae ab Eeclesia recipi, etiam de anterioribus lucris. Idemque affirmat Sylvester cum Raymundo et Innocentio; non tamen declarat an in eo casu teneatur meretrix, post conversionem suam, omnium priorum lucrorum decimas nunquam solutas Ecclesiae reddere, et quasi restituere. Ego tamen existimo non teneri ; tum quia jam illas Ecclesia remisit; tum etiam quia non est verisimile, velle his peccatoribus hanc obligationem imponere, quae ipsorum conversioni magno impedimento esse posset. Denique quia hi peccatores potuissent antea illas decimas consumere sine injuriis Ecclesiae, nec tenebantur illas conservare, ut in sua conversione, vel in fine vitae illas darent; ergo si per accidens illas conservaverunt, sibi retinuerunt. Addit praeterea Soto nullibi solvi has decimas; sed ille de consuetudine loquitur, nos de jure.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32