Text List

Caput 33

Caput 33

An decimae personales integrae solvenda sint, vel deductis expensis.

CAPUT XXXIII. AN DECIMAE PERSONALES INTEGRAE SOLVENDA SINT, VEL DEDUCTIS EXPENSIS.

1. An hee decimae solcendee, deductis empensis. — JARRatio dubitandi. — Certum quidem est illas decimas, quae debentur, integras debere solvi, juxta cap. Tua nobis, cap. Commissum, cum similibus, de Decimis. Quia ipsa ratio justitiae non permittt de solutione rei debitae subtra- here, et contra religionem specialiter est, aliquid ex decimis quae speciali modo Deo debentur, suffurari. Nihilominus tamen merito quaeritur, an haec integritas in praesenti materia spectari debeat in parte decima lucri, quod superest deductis expensis, vel simpliciter. Et ratio dubii esse potest, quia decimae praediales integrae persolvendae sunt ex omnibus fructibus, nihil ex illis prius deducendo, ut infra videbimus; ergo et ex personalibus. Patet consequentia, tum a paritate ratiouis, tum ex cap. Non est, ubi prius proponitur, ex sententia sanctorum Pairum, decimas esse solvendas de vino. agro, fructibus ; et additur, negotiatione, militia, venatione ; et ita praediales, et personales comprehenduntur : et tamen subjungitur: Preecipimus, quatenus antequam deducatis ullas de bonis preedictis empensas, decimus cum integritate persolvatis ; ergo hoc praeceptum etiam ad personales extenditur. In contrarium vero est, quod in dicto cap. Pastoralis dicitur, in negotiatione concessum esse, ut possint ecpense deduci, priusquam decimee solvantur ex lucro. Et ideo ibidem subjungitur circa res acquisitas, vel factas de pecunia decimata, cum ipse venduntur. deducendas esse eapensas, et de residuo, quasi de lucro, decimas persolvendas ; ergo idem dicendum est de omnibus decimis personalibus, quia omnium est ceadem ratio.

2. In decimis personalibus deducendas esse expensas. —In hac ergo re communis consensus omnium Doctorum est, expensas deducendas esse ante solutionem decimarum personalium. Ita docet indistincte Glossa, in cap. Apostolice , de Decimis, verb. Personales. Item Glossa, in dicto cap. Non est, et in cap. Pastoralis , ubi in hoc conveniunt Innocentius, Hostiensis, Anton., Panormitanus et caeteri; Rebuffus, quaest. 11, num. 4 et 6. Ratio praecipua est, quia ita Ecclesia declaravit suum praeceptum ; est autem haec declaratio antiquior, quam sit cap. Pastoralis ; nam in illo refertur tanquam jam facta illis verbis : Sicut est in negotiatione concessum. Advertit tamen ibi Glossa, non inveniri jus scriptum antiquius illo capite, quo talis declaratio facta sit, sed vel consuetudine recepta, vel, ratione cogente, communi interpretatione factum esse, et in illo capitulo tandem fuisse approbatum, et ad jus deductum. Et quamvis textus ille solum de negotiatione loquatur, tamen Doctores absolute id extendunt ad decimas personales, quamvis ex multis aliis actionibus debeantur, quae revera negotiationes non sunt, ui venatio, piscatio, artificium, etc. Colligi autem potest extensio, tum ex paritate rationis, tum ex verbo illo ejusdem textus supra, ibi, de residuo, quasi lucro. Ex quo verbo sumunt auctores primam rationem hujus justissimae moderationis, quia personalis decima praecipitur solvi tantum de lucro. At in negotiatione non est lucrum totum pretium pro quo venditur merces, sed id quod superest, deductis expensis, ut constat ex ipsamet appellatione lucri, et ex communi omnium sensu; ergo merito in solutione harum decimarum expensae deducuntur. Et eodem modo induci ad hoc potest dictum cap. Ea transmissa, ubi decimae dicuntur solvendae ex omnibus licite acquisitis ; at in negotiatione non dicitur homo acquirere, nisi quae illi supersunt deductis expensis; ergo. Hae autem rationes cum proportione procedunt eodem modo in omnibus personalibus decimis ; omnes enim debentur ex lucro, et ex acquisitis.

3. Assignatur alia ratio. — Aliam rationem tradit Glossa in dicto cap. Pastoralis, quia alias (inquit) de eadem re bis decima solvereiur, quae ratio ab Hostiensi et aliis approbatur, et fundamentum habet in eodem textu ibi: Acquisitas, vel factas de pecunia decimaia. Ideo ergo, quando res acquisitae vel factae per talem pecuniam iterum venduntur negotiationis causa, non solvitur decima de toto pretio rei venditae, ne prior pecunia bis decimetur, semel quia jam decimata supponitur, et iterum quando resultat ex venditione rei, ac propterea tantum de residuo decima solvitur, de qua ratione plura inferius. Teriia etiam ratio redditur : JVe clerici videantur improbi euactores , et ne ditentur cum gravi jactura aliorum , ut ex Hostiensi dicit supra Panormitanus. Quam rationem declarare possumus ex differentia inter fructus terrae, et lucrum negotiationis, vel alterius operis, quia in fructibus terrae ex uno nasci solent decem, vel quid simile; ex negotiatione vero vel actione hominis vix ex decem unum accrescit, seu vix, quod accrescit, sufficit ad compensandas expensas (regulariter, et ut plurimum loquendo), quod leges humanae considerant, et ideo intolerabilis esset exactio, si decimae personales, non deductis expensis, postularentur.

4. Solountur rationes dubitandi supra allat«e. —Ex his ergo satis responsum est ad rationem dubitandi in contrarium, negando consequentiam ; est enim longe diversa ratio de praedialibus decimis, de quibus postea di- cemus. Ad dictum autem capit. Non est, responderi posset, illud jus fuisse antiquius, et revocatum fuisse in cap. Pastoralis, sed non placet ; tum quia prius cap. ex Coelestino IIT, posterius ex Innocentio III, refertur : fuit autem Innocentius paulo posterior; cum ergo ipse non statuat de novo hoc jus, sed dicat fuisse concessum, non videtur verisimile, Coelestinum contrarium statuisse ; tum maxime quia rationes factae ostendunt, tam magnum esse illud gravamen, ut non sit verisimile aliquando fuisse ab Ecclesia impositum. Dico ergo, quamvis illa verba in dicta cap. Non est, antequam deducatis, etc., videantur inditferenter cadere super omnes actiones superius numeratas, nihilominus ex necessitate materiae, et ne sequatur absurdum contra aliam legem, restringenda esse ad decimas praediales. Quam responsionem significat Glossa ibidem. Addi etiam potest, illa verba accommodanda esse ad materiam capacem; talis autem materia invenitur in fructibus praediorum, ut per se constat, non autem in lucris humanarum actionum, quia non potest cognosci an resultet aliud lucrum, necne, nisi prius deducantur expensae ; quando autem lucrum, post computationem expensarum, est liquidum et notum, jam non habet locum deductio expensarum, et ideo respectu lucri, ex quo solo decima personalis debetur, non fit in rigore deductio expensarum.

5. Quid sit in expensis computandum. — Solum superest in hoc puncto explicandum, quid sit in his expensis computandum. Hoc declarat Rebuffus expressius quam caeteri auctores, his verbis : Deducuntur empensee factee in mercibus emendis, quaerendis et vendendis, et in faciendo rem meliorem ; etiam quaee data sunt mediatoribus, et similibus. Sed interrogo an deduci etiam debeant expensae, quas ipsemet bhomo negotiator facit in sustentatione suae personae et servorum. Item, an miles deducere debeat expensas quas inilitando facit in victu, vestitu, etc. Idem de quolibet mercenario saltem servitore interrogari poterit, et de advocato, et doctore, et similibus, ut non intelligantur teneri ad integras decimas ex toto stipendio, sed ex solo residuo post convenientem sustentationem suam. Cur enim non omnia ista inter expensas computabuntur, quandoquidem vere insumuntur, et necessaria sunt ad praestandum laborem, seu opus ex quo lucrum reportandum est.

6. Distinctio accommodata. — Certe si haec sententia vera est, multum allevat pondus ha- rum decimarum, et plenissime satisfacit dubitationi supra propositae, de tenuitate hujusmodi lucri, ut plurimpum loquendo de mercenariis et militibu-, aliisque hominibus stipendiariis, qui vix solent suis stipenliis vivere, et expensas necessarias ad suum ministerium ex suis stipendiis facere. Vereor tamen ne videatur nimia haec restrictio et diminutio harum decimarum : sic enim fere nulli ad eas solvendas obligarentur, nisi negotiatores, qui copiosa lucra acquirunt. Et ideo fortasse non displicebit distinctioni uti; nam hi sumptus, qui fiunt in alenda persona et famiha, duplices considerari possunt. Quidam sunt, qui non causantur ex ipso ministerio vel arte, sed vel per sese necessarii sunt, ita ut etiam sine exercitio talis artis, vel lucrativae actionis excusari non possint, vel sunt ita voluntarii, ut sine illis posset optime talis negotiatio vel actio fieri; alii sunt, qui praecise propter tale ministerium fiunt, et accrescunt (ut sic dicam ) sumptibus necessariis per se ad propriam conservationem. Expensae igitur in his posterioribus sumptibus consumptae deducendae sunt, et hoc probant omuia adducta ; non vero illae quae priori modo fiunt, quia illae revera non sunt expensae, quae propter lucrum faciendum fiant. Et potest distinctio sumi ex Gloss. in leg. Fructus, verb. Impensa, ff. Solut. matrim.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33