Text List

Caput 34

Caput 34

Ex quibus bonis praediales decimae solvend4e sint.

CAPUT XXXIV. EX QUIBUS BONIS PRAEDIALES DECIMAE SOLVEND4E SINT.

1. Decimas praediales solvendas esse ea fructibus omnium rerum. —be his decimis generalis regula statuitur, solvendas esse ex fructibus, seu proventibus, aut redditibus temporalibus rerum omnium, tam immobilium, quam se moventium. lta sumitur ex cap. Nuncios, ibi: De omni fructu, et cap. Fa parte, 2, ibi: De omnibus preediorum fructibus, et cap. Ez transmissa, ibi: De omnibus quee potest acquirere ; loquitur enim etiam de praedialibus decimis, ut ex conclusione capitis colligitur, et statim ostendetur; et capit. 7'ua nobis, ibi: De cunctis omnino proventibus multaque sunt alia jura sub titulis de decimis, et 16, q. 1 et 7. Et conveniunt omnes Doctores super dicta jura, et Theologi cum D. Thoma, d. q. 81, art. 2. Rationes vero sunt illae, quae supra de praecepto decimarum datae sunt; propter easdem enim de omnibus fructibus datum est. Et quia ita datum fuit a Deo in lege veteri, et non debent fideles minus liberales esse erga ministros Dei in nova lege. Ac denique quia non erat major ratio percipiendi decimas ex quibusdam fructibus, quam ex aliis, cum omnes ex Dei munere proveniant, et ad sustentationem ministrorum Dei, et rerum necessariarum ad cultum ejus omnes possint esse necessarii.

2. Exempla apponuntur. — Haec autem generalis regula variis exemplis illustratur in sacris canonibus ; et imprimis de rebus immobilibus, passim nominantur praedia, et fructus eorum, in dicto cap. Ea parte, et in specie granum et vinwm, in dicto cap. Non est, et inc. Quicumque, 16, q. 7; eademque ratio est de oleo. Generalius autem omnes fructus arborum in utroque textu adjunguntur, et in cap. Omnes, 19, q. 1, dicitur, sive de frugibus, sive de pomis arborum, et in dicto cap. Quicumque, additur, aut de horto. Sub grano autem in rigore juris palea comprehenditur tanquam accessorium sub principali : et quia etiam palea inter fructus computatur , ut juristae colligunt ex leg. Adoeo, ff. de Acquir. rer. dom., licet ibi expresse non dicatur, sed solum ejusdem domini esse triticum, cujus erat spica; inde vero colligitur, etiam paleam esse ejusdem domini, cujus erat spica, priusquam a palea divideretur. Notat autem Abbas, in cap. Pervenit, de Decimis, num. 3, decimam deberi ex manipulis segetum, prout metuntur ex terra, et in rigore ita esse decimandas, quia tota illa res seu materia est fructus terrae. Et ita jura saepe sub nomine segetum vel messium loquuntur, ut in cap. Ad Apostolica; ergo licet post triturationem decimetur granum, idem jus manet in palea in rigore juris, licet consuetudo possit aliud introducere.

3. Praeterea adduntur expresse legumina, cap. Ex multiplici. De blado, ait, et universis leguminibus. Et ibi praeter legumina adduntur etiam minutae decimae, quae de oleribus esse intelliguntur, et ideo etiam de his ex vi juris decimae debentur: et haec videntur etiam significari nomine hortorum, cum de hortis decimae solvendae dicuntur, ut in cap. Non est. Praeterea in dicto cap. Pervent, additur foenum ; et eadem ratio est de similibus. Adduntur etiam ibidem, proventus molendinorum, de quibus etiam in cap. Ea transmissa, et cap. Pastoralis ; unde ulterius licet colligere, ex pensionibus domorum, quae locantur, etiamsi in pecunia solvantur, decimam deberi, ut in eodem cap. Pastoralis significatur, ubi et domus et clibanus numerantur inter res, ex quarum fructibus decima debetur : idemque supponitur in cap. Plerique, de Pactis, et in cap. Commissum, de Decimis, ubi etiam additur, de pascuis solvendas esse, id est, de valore herbae, si pratum ad pascendum locetur, vel ? si herba colligatur, et in fasciculos vel saccos redacta vendatur; nam eadem ratio est de herba, quae de foeno et aliis rebus, etiamsi sint fructus maxime naturales, quia eos terra quasi sua sponte producit. Unde fit ut etiam de lignis nemorum, quae scinduntur et pretio aestimantur, decima debeatur, et de lapidibus pretio aestimabilibus, qui ex lapidicinis scinduntur, et de metallis quae ex terra eruuntur: nam de omnibus his est eadem ratio. De his autem posterioribus, dubitari potest an sint personales decimae, vel praediales, de quo statim dicetur. Denique additur in cap. Ez parte, 2. de Decimis, licet eadem terra plures fructus in eodem anno ferat, de omnibus esse decimas solvendas, quia omnes sub generali lege comprehenduntur.

4. Apponuntur exempla in decimis mistis.— Rursus quoad decimas mistas, seu ex animalibus varii fructus considerari possunt, de quibus varia etiam exempla in jure ponuntur, ex quibus alia intelligenda sunt. Et in hoc ordine primum locum tenent greges ovium, et armenta boum, de quorum foetibus solvenda est decima, et de lacte, caseo, lana, butyro, et similibus, cap. Pervenit, cum similibus, eod. Haec enim omnia in fructibus pecorum computantur, 8 7tem ea, et S In pecudum, Institut. de rerum divis. Omnes autem fructus pecorum decimandi sunt, cap. Non est, eod., et c. Quicumque, c. Omnes, 16, q. 1, ubi oves, et boves, et capreae in particulari numerantur : eadem tamen ratio est de equis et jumentis, ac denique de omnibus, quae sub pastoris virga transeunt, ut Scriptura loquitur. Practerea de fructibus animalium domesticorum etiam debentur decimae, ut ex gallinis pulli, ova, et similia, haec enim sub minutis decimis comprehenduntur, ut notavit Glossa 1, in cap. Cum in tua, codem, et ita licet in particulari non numerentur, ex aliiscolliguntur, maxime quia in c. Nuncios, dicitur : De apibus et de omnà fructu. Quod autem dicitur de apibus, quoad mel et ceram intelligitur, nam hi censentur proprii fructus apum. De apibus vero ipsis, seu earum foetibus, qui in nova examina prodeunt, novisque alvearibus includuntur, non solet solvi decima, sive hoc sit de rigore juris, quia nihil de hoc expresse dicit, sive quia apes tanquam ferae reputantur, ut dicitur in S Apes, Instit. de rerum divis. Et ita non videntur earum foetus natura sua inter fructus computari, sed industria hominum capi, et in alveis includi. Et ideo si quid est emolumenti in ea captura, magis ad industriam hominis, quam ad naturalem procreationem pertinere censetur ; ideoque si decima esset inde solvenda, potius esset personalis, et ita in desuetudinem abiit, praesertim quia res parvi momenti reputatur. Praeterea in dicto cap. Percenit numerantur Piscaric ; nam ex piscibus in stagnis inclusis et possessis decimae debentur, si vendantur, vel si pretio locentur, ut in eis piscari possit. Et idem cum proportione intelligitur de avibus, vel animalibus quae inclusa tenentur, et tanquam propria possidentur ad lucrosam capturam, vel locationem, nam est eadem ratio. Ex his autem non videtur solvi decima per genituram et faetum, sicut in pecoribus, et fere in avibus domesticis fit, sed per capita, quando capiuntur et interficiuntur, quia vix possunt alio modo decimari, quamvis in hoc consuetudo consulenda esse videatur.

5. Difficultates proponuntur. — Nonnulla vero explicanda supersunt. Unum est, quia ex dictis videtur sequi, ex eadem re saepe esse solvendam duplicem decimam, quod Deus non praecepit, et ideo nec Ecclesia praecipit, ut dixit Abbas, dicto cap. IVon est, et sumitur ex dicto cap. Pastoralis, eod. Sequcla patet: nam si quis in silva caedua ligna caedat, ex illis juxta valorem, quem ibi habent, debet decimam, quia est quasi fructus illius nemoris, quem ex illo capit; et rursus, quando illa ligna vendit, debet decimam, quia aliquid inde lucratur. Similiter, si dominus stagni piscatoribus locet stagnum, seu vendat facultatem ibi piscandi, de illo lucro debet decimam, quae revera est decima piscium, et tamen piscatores ipsi etiam debent decimas ex captura illorum. Idemque est de venatione, et similibus. Sic etiam dominus prati ex pascuis solvit decimam, et tamen illamet herba virtute decimatur iterum in ovibus, quae illain paverunt. Unde etiam fiet, ut si dominus prati proprias oves in eis pascat, nihilominus ex pascuis debeat unam decimam, et ex ovibus aliam, quod videtur durum. Aliud explicandum est, quia videntur in his interdum confundi decimae personales et praediales, et ita ambiguum relinquitur cui ecclesiae solvendae sint, juxta superius dicta. Assumptum declaratur, quia venatio et piscatio inter personales deeimas numerantur, et tamen dicimus, de animalibus vel piscibus captis interdum deberi decimam praedialem. Idem de lignis caesis ex silva, de lapidibus, et metallis cum eadem proportione. Tertio, quod de minutis decimis dictum est, explicatione indiget, quia videtur nimius rigor ; cavendum est enim (ut supra dicebam) ne clerici videantur improbi exactores ; id autem sequi videtur, si ex singulis minimis decimae exigantur. Alias tenebitur uunsquisque ex horto tantum habente olera ad suum usum, vel ficum ad suam voluptatem, et similia, solvere decimas. Eademque difficultas est de columbis, cuniculis, et similibus, quando ad proprium tantum usum, vel voluptatem domi educantur.

6. Doctrina notanda ad solvendas difficultates supra positas. — Circa priora duo dubia advertendum est imprimis, quando lucrum aliquod resultat ex actione hominis, aliquando comparari ex sola actione, aliquando vero non solum ratione actionis, sed etiam ratione rel acceptae. Prior modus consideratur in actione fodiendi terram, vel inserviendi alio modo simili; secundus in venatione, piscauone, in lignis caeduis, vel lapidibus, metallis eruendis, etc. Posset etiam tertium membrum addi de actionibus artificiosis, ex quibus aliquid factum, vel permanens resultat ; sed haec ad prius membrum reduci possunt, quia cum non computentur in lucro, nisi deductis expensis, totum lucrum videtur in actione et industria positum, non in materia, in qua omnes expensae insumuntur praeter effectionem. Quando ergo lucrum est prioris generis, constat totum esse fructum personae, ac subinde tantum deberi unam decimam personalem. At vero quando lucrum est posterioris generis, potest ex ipsa re accepta augeri, et quoad hoc videndum est, an ex illo augmento decima debeatur, et qualis illa sit, ut inde constet cui solvenda sit. Est ergo considerandum ulterius, an res illa, denuo capta et lucrata, antea esset sub alicujus dominio necne: nam diverso modo est de illa censendum. Quando ergo res, de novo capta seu acquisita, nullius antea erat, una tantum debetur decima totius lucri, quae personalis erit, et consequenter ecclesiae personae reddenda: quando vero res erat alterius, vel tanquam pars, vel taunquam fructus, vel tanquam nutrimentum sui praedii, vel domus, tunc ex licito lucro duplex debebitur decima, una praedialis, et altera personalis, ita tamen ut utraque non excedat decimam partem valoris totius lucri.

7. Exemplis res declaratur : nam per vena- tionem vel aucupium capi possunt aves, vel animalia, quae antea sub nullius erant dominio, et per capturam efficiuntur capientis. Tunc ergo unum est tantum lucrum venatio - nis, quod totum est capieniis, et ratione illius unam debet decimam, quae personalis est, ex omnium sententia ; tum quia non resultat ex praedio aliquo, neque ex re quae considerari possit ut adjuncta alicui praedio vel domicilio; tum etiam quia, licet post capturam totum lucrum consistat in valore rei acceptae, nihilominus totum censetur ortum ex actione personae, quia cum res antea non esset sub humano dominio, non censebatur, ut sic, habere valorem, neque esse pretio dignam. At vero quando quis venatur, aut piscatur animalia sub alicujus dominio existentia, tunc ex parte rei et ex ipsa actione potest accrescere lucrum ; nam dominus potest vendere jus venandi, aut piscandi, quod in re est vendere res illas secundum aliquem valorem, vel aestimationem quam habent, prius quam capiantur, et tunc illud lucrum est quasi fructus talis possessionis, vel talium animalium, et ideo ex illo debetur decima praedialis, juxta regulam supra positam, et illam per se loquendo debet dominus talium rerum ecclesiae praediali. Per capturam autem crescit valor illius rei, et inde accrescit lucrum venatori; unde si vendat res captas, debet ex illo lucro decimam personaiem, ac subinde computari debet deductis expensis, seu pretio quod dedit domino fundi aut stagni, pro facultate venandi aut piscandi, et talis decima personalis est, ut constat, et utraque simul non excedit decimam partem valoris integri rei captae, ut facile consideranti patebit. Atque haec regula habet etiam locum in hgnis, lapidicinis, metallis, et similibus, nam hacc omnia aequiparantur in leg. 7tem si fundi, ff. de Usufructu, et in usufructu fundi computari dicuntur, si illi adhaereant, et secundum praedictam regulam decimandae sunt. Viderique potest Rebuffus, dicta quaestione 8, numero 10, 14, 15, 16, 17, 23 et 24. In hoc tamen ultimo loco ait, decimam de argentariis aut metallariis, ut personalem esse solvendam; sed intelligendum est, quando ad nullius fundi usumfructum pertinentis ad aliquam ecclesiam spectabunt, alioqui etiam est praedialis; sicut de lignis ipse statim ait numero 26. Ex dictis vero obiter colligo, ex partu ancillae non esse decimam solvendam, quia ille non computatur in fructibus, ut dicitur in S In pecudum, de Rerum divis., et leg. 7n pecudum, tt. de Usur. Nec obstat quod, licet non in fructibus, saltem in redditibus computetur, juxta Glossam ult., in cap. Generali, de Elect., in 6. Nam jura, loquentia de decimis, de fructibus loquuntur, et restringenda sunt, praesertim quia saepe addunt pecudum, vel animalium cap. Nuncios, et cap. Non est, eod. Sub illa autem appellatione non veniunt homines.

8. Solruntur difficultates. — Oljectioni occurritur. — Ex his ergo est responsum ad primum dubium ; nam revera nunquam solvitur, nisi una integra decima, licet haec interdum per partes solvatur, et una sit personalis, et alia praedialis, quia fructus ipse est quasi divisus inter duos, et ex diversis titulis. Et hoc tantum probant exempla ibi adcucta. Solum in ultimo exemplo de pascuis, advertendum est de:imam, quae ex pascuis solvitur, et ex fructu ovium quae ex pascuis aluntur, utramque praedialem esse, non tamen ex eadem re, neque ex eisdem fructibus, ut per se constat. Quod autem oves nutriantur ex pascuis decimatis, valde remotum est. An vero dominus prati, qui non vendit herbam, nec locat pratum, sed in eo suas oves, vel alia animalia pascit, teneatur inde solvere decimam, juxta valorem pretii, non facile dixerim : aliqui enim simpliciter negant, ut Azor, libro 7, c. 35, q. 9, referens Panormitanum, in cap. Commissum. At ille solum dicit, de pascuis deberi decimam, et exponit, id est, de pretio. Statim vero addit, quod licet non vendantur, sed gratis alicui dentur, solvenda est decima ; quia sicut non potest vendere nisi cum onere, ita nec donare, et quia ita est in aliis fructibus. Unde sumitur argumentum, idem esse, si consumantur pascua in nutriendis propriis animalibus; tum quia in alis fructibus ita servatur, ut in tritico, etc.; herba autem est quidam fructus; tum etiam quia eadem ratio est de consumptione, quae de donatione, quia fructus nascuntur cum illo onere, et a nativitate (ut sic dicam) decima pars est debita Ecclesiae; unde sicut donari aut vendi non potest, ita neque consumi. Dices: ergo si quis habitet propriam domum, debebit decimam ex valore illius usus. Sed non est simile, quia usus non computatur in fructu, nec domus habet fructum necessarium, sed voluntarium.

9. Duplex modus lucrandi in pecudibus. — De secunda difficultate nihil fere addendum occurrit ; nam satis explicatum est quomodo in exemplis ibi adductis, personalis et praedialis decima distinguenda sit. Solum occur- rit advertendum circa decimas, quae de pecudibus solvuntur, duplicem modum lucrandi in his animalibus intervenire posse. Unus est percipiendo fructus qui ex illis nascuntur, ut sunt foetus, lana, et alii supra numerati. Et decimae, quae hinc solvuntur, inter praediales computantur, ut saepe diximus, et earum conditionem sequuntur, licet interdum mistae nominentur. At vero alio modo contingit lucrari ex his rebus per modum solius mercaturae et negotiationis, ut sit cum armenta boum in uno loco emuntur, et in alium transferuntur, ut carius vendantur, vel in eodem statu, vel melius nutrita, vel robustiora facta; qui modus negotiationis etiam in animalibus sterilibus locum habet, ut patet in multis. Ex hoc ergo lucro etiam debetur decima, sed illa personalis est, et leges illius sequitur, quia non est ex fructibus ipsarum rerum, sed quasi ex substantia earum, media industria, et negotiatione hominum ; unde ita se babent tunc talia animalia, sicut res aliae inanmatae, ac infructuosae, circa quas talis mercatura exercetur. Et juxta haec intelligenda sunt supra dicta, deloco ubi solvendae sunt decimae horum animalium; nam intelligenda sunt de prioribus decimis, quae sunt formaliter (ut sic dicam) de fructibus animalium, non de posterioribus, quae sunt de mercatura et negotiatione, in qua solum quasi materialiter animalia ipsa interveniunt.

10. Quid asserendum de decimis minutis. — Ad tertiam de decimis minutis, divus Thomas, dicta q. 87, art. 2, ad 2, significat, non cadere in praeceptum, propter argumentum factum, et propter exemplum legis veteris, in qua dicit non fuisse in praecepto, sed in consilio, quia haec minima quasi nihil computantur. Unde concludit, nunc non teneri fideles ad has minutas decimas, nisi forte propter consuetudinem patriae. Idem significat Alensis, dicta quaest. 54, membr. 4, artic. 3, licet obscure loquatur. Verumtamen negare non possumus quin jura canonica etiam minutas decimas sub praecepto decimandi concludant ; tum propter jura supra allegata, quae de fructibus satis minutis loquuntur; tum quia in dicto capit. Ex multiplici, minutarum decimarum in specie fit mentio; et clarius in cap. Cum in tua, dicuntur deberi, et dari mandantur locis ad quae pertinent; tum etiam quia ill quoque sunt veri fructus, et jura cum distributione loquuntur. Et licet singula ex his videantur minima, et inde nominentur, tamen cumulus omnium potest esse magnae stimationis, et necessarius, vel valde commodus ad convenientem sustentationem ministrorum, et ita videtur sentire Sot., lib. 9 de Just., quaestion. 2, artic. 2, ad 3, nisi immemorialis consuetudo aliud habeat. Tacite autem exponit divum Thomam, ut intelligatur de minutissimis oleribus, quae ex privatis hortis colliguntur, non ad lucrum, sed ad quandam commoditatem et voluptatem. Quam limitationem etiam in vivariis domesticis et stagnis omnes adhibent. Neque displicet quod de immemoriali consuetudine Soto advertit: nam de illa intelligendas puto omnes limitationes, quae in hac materia fiunt ab omnibus circa omnia supra dicta, quae, licet de rigore juris procedant, consuetudine auferri possunt, et magna ex parte sublata sunt. Tamen quia illa consuetudo contra jus est, immemorialis esse debet, quia ordinarie nullo speciali titulo fundatur praeter morem ; cum titulo vero consuetudo quadragenalis sufficeret, juxta superius tradita.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34