Text List

Caput 35

Caput 35

An praediales decimae integrae solvende sint.

CAPUT XXXV. AN PRAEDIALES DECIMAE INTEGRUE SOLVENDE SINT.

1. In decimis predialibus non prius deducendas esse expensas.— Sensus quaestionis est, an decimae solvendae siut ex omnibus fructibus, nulla facta eorum diminutione, vel pro sumptibus compensandis, vel pro aliis tributis seu pensionibus solvendis. In qua re jura canonica expresse definiunt, integros fructus decimandos esse sine ulla diminutione. Et primo non esse deducendas expensas, expresse traditur in cap. Tua nobis, et in capit. Non est, et in cap. Pastoralis,et in capit. Cum homines, de Decimis, ubi Glossa et Doctores sine controversia id docent, et plures per Tiraquel. relati, de utroque retr., titulo primo, 8 15, Glossa 1, n. 10; et de Primog., q. 74, numero nono. Deinde non esse deducenda tributa, neque census, expresse traditurin cap. Cum non sit, de Decimis. Quapropter dubitari non potest quin sit servandum, quia ita praeceptum est. Ut autem ratio et sensus praecepti magis explicetur, difficultates circa utramque partem occurrentes breviter explicandae sunt.

2. Objectiones.—sSolvitur prima difficultas. Circa primam de expensis, frequens difficultas est, quia decimae solum debentur ex fructibus, et expensae non computantur in fructibus ; sed illi tantum censentur fructus, qui supersunt deductis expensis, ut expresse dicitur in leg. Fructus, tt. Soluto matrimonio, in leg. 1, C. de Fructibus et litium expensis, et quod magis urget, additur in leg. Fundus, ff. Familiae erciscunda, quod nullus casus intervenire potest, qui hoc genus deductionis impediat. Estque haec regula frequentissima in jure civili, et Glossa et Doctores in dictis locis notant. Confirmatur primo, quia quantitas illa fructuum, quae seminata fuit, erat jam decimata, et iterum decimatur fructus ex illa productus ; ergo nihil impedit quin ipsa deducatur. Confirmatur secundo, quia interdum contingit non plures fructus nasci ex terra, quam fuerit quantitas seminis ; ergo injustum videtur tunc decimam exigere: saepius vero contingit, ad summum excedere fructus quantitatem seminis in dupla, vel tripla quantitate , et tunc si computentur aliae expensae, quae in cultura terrae et collectione fructuum fiunt, vix sufficiunt fructus ad compensandas expensas; ergo iniquum est non eas deducere. Denique licet multoties fructus sint uberiores, tamen computan.o steriles annos cum abundantibus, fere dimidia pars lucri solvetur Ecclesiae ex fructibus terrae, si expensae non deducantur; ergo videtur haec esse nimia exactio. Atque haec consideratio maxime videtur urgere in nonnullis fructibus, qui et majoribus periculis expositi sunt, saepiusque deficiunt, et majoribus sumptibus coluntur, ut sunt praecipue vinearum fructus. Confirmatur tertio, quia in decimis personalibus solvendis, expensarum deductio prius fit: sed praediales decimae magna ex parte conveniunt cum personalibus, saltem quoad sumptus qui fiunt in adhibendo labore, et industria hominum et animalium, aliorumque instrumentorum ; cur ergo saltem hae expensae non deducantur in his etiam decimis? Ultimo videtur durum hoc extendere ad decimas mistas, quia res illae, ex quarum fructibus tales decimae solvuntur, non sunt ita durabiles, sicut agri, vineae, et arbores, sed facile moriuntur, et saepe cum magno dispendio dominorum, quod damnum totum in sumptibus numeratur, nec reparari potest sine magno dispendio nisi ex fructibus eorumdem animalium; ergo saltem haec deductio fieri debet in solutione talium decimarum. Et haec ratio procedit etiam in decimis, quae ex molendinis solvuntur, propter magnas expensas quae in illis reparandis fieri solent, et suo modo habet etiam locum in pensionibus domorum, et similibus.

3. Ad primam difficultatem communis responsio est, nullam esse in moralibus tam generalem regulam , quae exceptionem non admittat, et ita in praesenti esse speciale in decimis, quod fructus computentur sine deductione expensarum, cum generalis regula in contrarium sit. Ita Glossa in dicto capite Pastoralis, verb. Credimus, ei Glossa in capit. Gracis, de hest. Spol., verb. Fructus; et Bart. et alii in dicta leg. Fructus. Ratio autem hujus specialitatis reddi potest, quia ita statuit jus canonicum, cui non potest jus civile obviare, etiamsi ipsum non admittat casum, in quo talis deductio non fiat. Ratio autem, cur jus canonicum hanc specialitatem fecit, reddi potest, tum ex parte Dei, in cujus cultum decimae solvuntur, et ideo cum omni plenitudine et integritate solvendae sunt ; tum etiam quia hoc modo Deus ipse illas praecepit, quem Ecclesia imitata est. Quas rationes jura ceitata indicant. Addi etiam potest Ecclesiam judicasse, ad sustentationcm ministrorum suorum , et alia onera sustinenda, necessarium esse hoc tributum cum tali integritate exigere. Quae responsio mihi satisfaceret, si ad illam confugere necessarium esset; tamen necessarium non est, quia revera non est haec specialitas, sed in aliis casibus hoc servatur, ut videbimus.

4. Alia responsio. — Alia responsio vulgaris ( vel potius eadem sub aliis terminis) est, fructus terrae considerari posse civiliter, vel naturaliter, et priori modo non computari, nisi deductis expensis, et ita procedere leges citatas: posteriori autem modo integre computari, prout nascuntur ex terra, nulla deductione expensarum facta; et ita considerari a lege canonica in materia de decimis. Hanc responsionem indicavit Glossa in dicta leg. Fructus , verb. Impensa, in illis verbis: Et hoc inspecto emitu , interim tamen cere est fructus. Quam ibi singularem dicunt Aretinus et Jason, et ita exponunt, /ructus dici deductis expensis interpretative, non vere ; idem autem est interpretative quod civiliter, et vere quod naturaliter. Eamdem distinctionem approbat Innocentius in dicto capit. Pastoralis, quem ibi Panormitanus sequitur, num. 9. Dico autem hanc responsionem coincidere in praecedentem, quia reddenda est ratio cur in solutione decimarum fructus considerentur naturaliter, et non civiliter. Ratio autem non est alia, nisi quia jus canonicum, quod a civili non pendet, ita statuit propter congruentias supra adductas. Refert praeterea Panorm:tanus distinctiones alias, et responsiones ex Hostiensi et Bartolo, quae in illis videri possunt latius ; breviter tamen eas attingemns,

5. Duplex fructuum consideratio. — Prima consideratio. — Addimus enim, fructus dupliciter considerari posse, vel ut sunt lucrum et commodum usufructuarii, vel secundum se, ut oriuntur ex terra, arboribus, etc. Priori modo considerantur in ordine ad restitutionem , seu reparationem damni illati usufructuario, cum culpa, vel sine culpa alterius possidentis fructus, seu inferentis damnum. Et ideo tunc habet verum in universum, quod fructus computantur , deductis expensis, et ita procedunt tres leges supra citatee; nam haec est materia illarum, et loquuntur juxta subjectam maiteriam, ut Glossae declarant, praesertim in dicta leg. 1, C. de Fructib. Unde cum dicitur , civiliter computari fructus deductis expensis, ut sit in ubiversum verum, intelligendum est quando fructus considerantur ut lucrum, sicut fit in ordine ad restitutionem, vel damni compensationem. Ratio autem est, quia restitutio tanta esse debet, quantum fuit damnum, et non major: nam si aliquando major exigitur, est poena, non pura compensatio ; at usufructuarius, vel dominus fundi non erat consecuturus fructus sine sumptibus, et ideo nec illi restituendi sunt, nisi deductis sumptibus, quia non majus damnum passus est. In ordine ergo ad talem effectum, fructus considerantur civiliter , vel fortasse melius considerantur, non ut fructus, sed ut lucrum: non est autem lucrum, nisi quod superest deductis expensis, ut supra dicebamus. Atque simili ratione, cui legantur tructus omnes fundi, non eximitur ab expensis necessariis, juxta leg. Fundi, ff. de Usufruct. leg., quia intelligitur legari commoditas, et non alteri imponi onus colendi fundum suis sumptibus, ut alter totum fructum integrum accipiat, esset enim res nimis injusta. Et eadem ratione, si in beneficio omnes fructus pro pensione ponantur , demptis oneribus et expensis intelligitur, quia alias nimis esset iniqua. Item eadem ratione, licet fructus beneficii sint centum aurei, si deductis expensis solum supersunt quinquaginta, non creditur esse fraudulenta narratio, si tantum quinquaginta pendere dicatur, quia censentur narrari fructus, prout revera cedunt in stipendium et commodum, vel sustentationem clerici. De quo vide Felinum, in cap. Ad nostram, de Jur., n.3et 4, et in cap. Ad aures, de Bescription., num. 23, conclus. 12.

6. Secunda fructuum consideratio. — At vero cum considerantur fructus posteriori modo, integri et absque deductione expensa- rum considerari debent, quia isto modo fructus sunt. Et hoc modo regulariter accipiuntur in contractibus, vel aliis casibus, in quibus de aliqua parte fructuum disponitur, etiam secundum jus civile, ut patet ex l. S$ pendentes. ff. de Usufructu, ubi sic intelliguntur legari fructus, quando fructus pendentes jam maturos reliquerit testator ; non enim priores expensae deducendae sunt, sed omnes extantes fructus accipiet usufructuarius, ut ibidem dicitur. Similiter, si quis vendat feudum cum onere, ut sibi quotannis solvatur certa pars fructuum, intelligitur solvenda, non deductis expensis, etiam secundum jus civile, ut videre licet per Bartolum supra. Simile est, si locetur ager pro tot mensuris, vel quarta parte fructuum, etiam intelligitur non deductis expensis, ut explicatur aperte in dicto capitul. Tua nobis, de Decimis. Ita ergo (ut ibi argumentatur Pontifex) in lege decimarum, cum non agatur de restitutione damni, nec de commoditate ejus qui soluturus est decimas, sed de pensione certa Deo et ministris ejus solvenda, intelligenda est de fructibus integre spectatis, ut naturales fructus sunt, ac subinde non deductis expensis. Quia nec ex vi et proprietate verborum aliud deduci potest, neque ex materja; quia non considerantur fructus solum quatenus lucrum afferunt dominis suis, sed secundum se in quantum proveniunt ex divino munere, ut dixit divus Thomas, dicta quaestione 87, artic. 2, ad 4, in fine. Ob quam rationem ait Soto, dictolibr. 9, quaestione 4, art. 2, paulo ante solutionem argumentorum, tam esse hoc jus rationi consentaneum, ut non possit valere consuetudo in contrarium, scilicet, deducendi semen ante decimationem, vel alias expensas. Sed haec exaggeratio nulla ratione fundata est, ut notavit Aragon., dicto art. 2, quia cum hic modus decimandi jure ecclesiastico inductus sit, contra illud potest praescribere consuetudo. Necessaria vero erit immemcrialis sine titulo, vel quadragenaria cum titulo, ut in aliis dictum est, et ita sufficienter est expedita principalis difficultas.

7. Respondetur confirmationibus primi argumenti. — Ad primam confirmationem negatur sequela, nam semen iterum decimari non potest, cum necesse sit mori, ut fructum afferre possit; totus ergo fructus, qui ex semine nascitur, de novo fit, et donum Dei est, et ideo totum illum denuo decimari necesse est. Ad secundam confirmationem respondetur, eventus, qui ibi considerantur, contingentes esse, et ideo non deberi unius vel alterius anni fructus spectari, sed omnibus compensatis : hoc autem modo onus hoc considerando, non est praeter aequitatem et moderationcm debitam, ut usus ipse et experientia satis ostendit. In quo etiam duo consideranda sunt: unum est respectu Dei, nam tota haec contingentia et varietas fructuum, id est, quod pauci sint, vel multi, ex illius providentia, aut per judicium. aut per misericordiam provenit; et ideo sicut proveniunt, ita reddendi sunt vel in recognitionem misericordiae, vel in confessionem justitiae. Alterum est erga Dei ministros, quod illi semper indigent, semperque laborant aequaliter, sive annus sit sterilis, sive ferülis, et nihilominus in se suscipiunt contngentiam et periculum sterilitatis sicut et ubertatis; ideoque cum eadem proportione decimandi sunt, nisi tanta sit paupertas, ut propter impotentiam homines excusentur; tunc enim etiam ipsa Ecclesia connivere debet, imo et de bonis suis debet pauperes juvare.

8. Ad tertiam confirmationem, jam supra assignata est differentia inter decimas personales et praediales. Quia in personalibus fructus est in lucro; in praedialibus est in ipsis proventibus, qui denuo procreantur. ltem, quia lucrum personale regulariter parvum est, et vix respondet singulis annis unum pro decem; fructus autem praediales multo uberiores sunt: unde ex augmento illorum relinquitur sufficiens lucrum ultra expensas, etiamsi solvatur decima, non deductis expensis. Item in negotiatione, non oportet rem destrui ad lucrandum, sed satis est aut transportari, aut pro alia commutari, etc. Ut autem terra fructificet, necesse est semen corrumpi in his, quae ex semine producuntur, vel saltem necesse est ut Deus det incrementum arboribus, et materiam ac dispositiones, ut fructificare possint. Et hoc sensu dixit Glossa, capit. Pastoralis, verb. Deducendas, ideo in mercimoniis deduci expensas, et non in fructibus, quia in negotiatione operatur manus hominis, in fructibus vero manus Dei. Non quod lucrum negotiationis non pendeat etiam ex Dei providentia, et beneficio (ut aliqui objiciunt), sed quod magis cernatur ejus operatio in fructibus naturae, qui substantialiter producuntur, et minus ibi operatur industria humana, quia neque qui plantat est aliquid, neque gui rigat. sed qui incrementum dat Deus, etc. Atque hoc etiam modo dixit Div. Thomas, decimas non esse obnoxias mercedi operariorum, quia debentur Deo, in quantum fructus proveniunt ex ejus munere. Et Soto dixii, cogitandum esse in hoc negotio genus quoddam societatis inter Deum et homines intervenire : nam homo laborem suum et semen exponit, Deus autem protectionem et operationem suam, ea solum conditione, ut homo pro suo labore, expensis, et periculo, novem partes obtineat, Deo autem decimam, in recognitionem, et suorum ministrorum sustentationem solvat.

9. Atque ita etiam patet solutio ad ultimam difficultatem de mistis decimis, in qua specialiter attingitur de sumptibus, qui fieri solent in reparandis proprietatibus, ut molendinis, domibus, etc. De quo est expressa decisio, in dicto capit. Pastoralis, etiam has expensas non esse deducendas : Quia penes doménwm (dicitur ibi) res permanent restauratee, et ideo expensis ejus, non Ecclesia, restauratio fieri debet. Idemque ibi esse dicitur, si pars aliqua moriatur armenti : imo (quod notandum est) etiam in decimis personalibus, quae ex negotiatione resultant, si pars mercium deperiit, dicitur ibi non esse reparandam ex lucro aliarum partium ante deductionem decimarum, propter eam rationem, quod si reparatur, domini efficitur. Et addi potest alia, videlicet, quia expensae factae in parte mercis deperditae, non fuerunt factae ad comparandum lucrum ex quo decima solvitur, sed aliunde illud damnum accidit. Quae ratio suo modo applicari potest ad decimas praediales: unde non est cur onus illud durum videri debeat, praesertim quia, licet in decimis mere praedialibus videantur magis durabiles terrae etfundi, etc., tamen semen ipsum quotannis perit ; quod onus in aliis mistis non ita invenitur, et ita in onmibus fere eadem proportionalis ratio servatur.

10. Decimam solvendam esse, nulla prius deducta pensione. — Tandem circa alteram partem, de non deducendis ex fructibus aliis pensionibus vel tributis ante decimationem, est difficultas. Primo, quia hinc fit ut tributa regia ratione decimarum minuantur. Item, si quis teneatur solvere census ex fructibus alieujus praedii , tenetur suam pensionem integram solverc pensionario; non ergo debet decimam prius solvere , alias altera pensio minueretur. Tandem colonus , qui conducit agrum pro parte fructunm, qui partiarius dicitur, partem integram debet reddere domino fundi, ut supponi videtur in cap. 7ua nobis, de Decimis ; ergo non debet fructum prius decimare. Respondeo nihilominus , hanc legem semper esse inviolabiliter servandam, ut nihil Ecclesiae depereat de integra decima parte fructuum, et in hoc sensu dicitur, decimam esse solvendam integram, nulla prius deducta pensione. Fieri tamen potest interdum , ut hoc potius aequivalenter fiat quam tormaliter, quod nihil refert, dummodo Ecclesia illaesa permaneat, ut jam explicabitur, ex dicto cap. 7ua nobis.

11. Satisfit argumentis. — Itaque ad primum respondemus, imprimis id non esse inconveniens , quia tributum divinum regio praeferendum est, ut divus Thomas supra recte significat. Alioquin decimae ipsae minuerentur propter tributum regium, et ita in virtute ex decimis solveretur tributum, quod non decet, nec fieri potest. Deinde dicitur, regem ipsum teneri ad solvendas decimas ex suis redditibus; at si recipiat tributum ex fructibus decimatis Ecclesiae, jam ex illo non tenebitur solvere decimam, et ita non gravatur, etiamsi contingat ea de causa minui quantitatem absolutam tributi, quod accidere posset, si tributum consisteret in aliqua parte aliquota fructuum : nam si esset pensio determinatae quantitatis absolutae, tunc non minueretur, ut jam dicemus ; est enim eadem ratio.

12. Ad secundum ergo divcitur, si pensio sit determinatae quantitatis absolutae, verum esse antecedens ; illationem vero non esse bonam: quia licet pensio solvatur ex novem partibus fructuum, quae remanent soluta decima, potest integra solvi, sicut per censum constituta est, et ita est intelligendus contractus, quia non potest fieri cum Ecclesiae injuria. Tunc autem ex pensione non solvetur decima, quia ex fructibus jam decimatis accipitur, et dominus agri censetur in se accepisse onus decimandi pro illa ; ideoque vel pensio minuenda fuit in contractu, vel pretium ejus augendum, alioqui justus non fuisset. At vero si pensio est de aliqua parte aliquota, quae major est ex integris fructibus, quam ex decimatis, tunc revera est intelligenda pensio de fructibus decimatis, et tunc pensionarius non tenebitur illam solvere decimam ex sua parte, et ita nihil gravatur. Nam si reciperet talem partem aliquotam ex fructibus integris, teneretur ipse pro parte sua decimare, et sic tandem in idem rediret, et Ecclesia reciperet integram decimam.

13. A quo debeat solvi decima, quando ager colitur per colonos. — Quid sentiendum quando ager colitur per mercenarium.—EA ita etiam contingit in casu de colono qui in ultima difficultate tangebatur, et petit illam quae- stionem, quando ager colitur per colonos, ex qua parte debeant solvi decimae. Resolntio autem est, solvendas esse ex integris fructibus, sive prius ex illis decima deducatur, et postea dominus et colonus inter se dividant juxta conventionem suam, qui ordo videtur optimus et juri consentaneus: quo facto, neuter illorum tenebitur ad alteram decimationem pro parte sua; sive prius inver se dividant fructus, et postea unusquisque pro sua parte decimam solvat, nam in idem red.t, et fieri posse supponitur in dicto capit. Tua nobis. Et ita rem hanc expediunt Glossa, Panormitanus, et alii ibi, et Glossa, in cap. Questi, 16, quaestion. 1. Hoc autem procedit de proprio colono. Si vero loquamur de mercenario, qui servit in cultura agri pro aliqua parte fructuum, tunc constat illam pensionem pertinere ad expensas quae fiunt in cultura agri, vel collectione fructuum, et ideo deduci non posse ante decimationem. Ait tamen Soto mercenarium in illo casu non teneri ad solvendas decimas ex sua pensione. Quod erit verum quoad praedialem decimam ; secus vero est de personali , quae alterius rationis est, et aliud habet fundamentum, ideoque a mercenario tunc debetur, non minus quam si in pecunia stipendium svi laboris acciperet. Quod bene notavit Abulens.. in capit. 23 Matth., quaestione 204.

14. Praecedens fundamentum infirmatur. — Addit vero Abulens. ibidem, etiam dominum fundi, qui illum locat colono pro certa parte fructuum, vel certo pretio, transferendo in colonum onus solvendi integras decimas praediales, teneri ad alteram decimam solvendam ex pensione quam accipit, vel ex pecunia, quia est lucrum illi accrescens de novo, et ex omni lucro debetur decima. Nec putat hoc esse inconveniens, quia existimat hanc decimam esse personalem, quia ea datur ratione juris et dominii: jura autem dominii personalia sunt, et ideo decima est personalis, ac subinde deberi potest simul cum praediali. Sed hoc fundamentum revera falsum est; quia totum illud lucrum pertinet ad redditus fundi respectu domini: et ideo decima, quae ex illo deberi potest, praedialis est, quia ex fructu praedii datur, et non ratione personalis actionis, vel negotiationis ; quod necessarium est ad decimam personalem. Quod bene perspexit Glossa, dicto capit. T'ua nobis, verb. Sic et dominus; et nihilominus in principio indicat, ex illa deberi specialem decimam, ut ait Abulens. Tandem vero ait Glossa, contrarium esse aequius, et Hostiens. ac Joannes Andr. dicunt esse justius, et mihi videtur omnino verum. Quia dominus fundi jam solvit illam decimam per colonum, quando in illum transfert omnes fructus cum onere decimandi illos integre : ibi enim sua pensio est virtute decimata ; nam ea ratione minor esse debuit, et proportionata valori novem partium fructuum tantum, et ideo non debet iterum decimari, cum ibi nuilum sit distinctum lucrum personale. Probabilius certe id dici posset de colono, quia licet solvat integram decimam praedialem, quicquid, soluta pensione, ex residuis fructibus lucratur, est lucrum personale ex propria actione, et industria; et ideo deductis expensis, et in eis computando labores proprios juxta suum valorem, videtur teneri ad decimam personalem ex tali lucro, non minus quam mercenarius, vel famulus ex sua mercede, vel negotiator ex suo lucro. Verumtamen licet fortasse in rigore ita sit, non tamen est in usu, vel quia personales decimae sublatae sunt consuetudine, vel quia colonus ille censetur jam quasi usufructuarius, et habens dominium utile fundi, et ita ratione illius fructus illos percipere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 35