Caput 36
Caput 36
Quomodo sint decimae debitae ecclesiae.
1. Quomodo Ecclesie decimae debeantur. — Hactenus explicuimus ea quae ad substantiam hujus praecepti pertinere videntur, ut sunt finis, et ratio propter quam positum est, persona cui imponitur, et respectu cujus et circa quam materiam imponitur. Nunc de circumstantiis et accidentibus dicendum superest, ut sunt quando, ubi, et quomodo facienda sit decimarum solutio, ut praeceptum illud impleatur. Resolutio autem in his omnibus maxime pendet ex quadam gravi quaestione, quam propterea praemittendam duximus, nimirun, quomodo Eeclesiae debeantur. Supponimus enim deberi, nam id jura statim citanda saepe tradunt, et ex ipso praecepto, et ratione ejus colligitur, quia praeceptum inducit debitum: unde in eapit. Parochianos, de Decimis, sic dicitur: Cum decime non ab homine, sed ab ipso Domino sint institute, quasi delituv: esigi possunt. Quae ratio vim suam habet, sive praeceptum illud fuerit a Deo immediate latum, ut olim, sive per Ecclesiam, ut in lege gratiae. Supponimus item ex dictis hoc debitum non tantum esse reli- gionis, sed etiam justitiae, quia subsidium aliquod, ad ea quae necessaria vel convenientia sunt pro divino cultu, et pro sustentatione ministrorum ejus, ex justitia debitum est ex natura rei, ut supra visum est: illnd autem potuit taxare Ecclesia, quod fecisse intelligitur praecipiendo decimas. Facta vero illa taxatione, jam tale et tantum subsidium ex eadem justitia debetur ; sicut taxato pretio frumenti ex justitia servandum est, sic enim lex humana constituit talem materiam et actum intra objectum justitia. Intra latitudinem autem justitiae potest res duobus modis esse debita, scilicet vel tanquam aliena, sicut debetur res furto sublata, vel tanquam propria debitoris, cum obligatione tamen reddendi illam, sicut debetur pecunia mutuo accepta: qui duo modi, licet, quod attinet ad obligationem conscientiae et peccati, in idem redire videantur, tamen in ordine ad multos effectus morales et civiles multum differunt, ut videbimus, et ideo explicandum a nobis est quo ex his mcdis decima sint debitae.
2. Deberi decimas tanquam ves alienas dicunt aliqui. — Prima opinio dicit esse debitas tanquam res alienas respectu debitoris, quia ex quo fructus percipiuntur, statim esse incipiunt sub dominio Eeclesiae, seu Dei, etiam antequam solvantur , vel separentur ex cumulo fructuum. Ita tenet Abbas, in dicto cap. Tua nobis, num. 11, et dicto capit. Commissum, n. 4, de Decimis; putatque esse sententiam Innocentii et Joannis Andr., vel ex eo rum dictis colhgi. Deinde illam probat es cap. Tua nobis, de Decimis, quatenus ait, quod Deus praecepit solvi decimas, suas esse assecerans : nam pronomen suum, dominium significat, ut habetur in jure civili, nec propter solam actionem ad rem potest quis dicere illam esse suam. Secundo , expressius in cap. Omnes, 16, quaest. 1: Ommnes (dicitur) decime terra, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt : sunt ergo sub speciali dominio Dei, quod Ecclesiae ipse concessit, vel saltem talem illius administrationem, ut eodem jure agere possit. Tertio Augustinus, in cap. Deczma, 16, quaest. 1: Decime (ait) em debito requiruntur ; explicans autem hoc debitum, addit : Ft qui eas dare noluerit, res alienas invasit. Ubi Glossa, verb. Alienas, infert : Ergo ante sepurationem sunt Ecclesie ; debentur cnim nt res, quae non sunt sub domin:o debitoris, alias non invaderet res alienas; ergo sunt sub dominio Ecclesiae, seu Dei.
3. Quarto, quia privilegium Ecclesiae est, ut sine traditione consequatur dominium rei sibi legatae aut donatae, ex c. 2 de Consuetud., in fine, et clarius ex lege ultim., Cod. de Sacrosanctis Ecclesiis ; ergo multo magis ex voluntate Dei et Ecclesiae transfertur dominium decimarum in clericos seu Ecclesiam, ante traditionem vel separationem, quia efficacior est voluntas Ecclesiae , quam privati donatoris. Quinto, inducitur cap. Moderamine, 16, q. 1, quatenus ibi dicitur , sacerdotes ministrantes divina, laudabiliter decimas sibi vendicare : fitque vis in verbo vendicare, quia actio rei vendicationis non datur, nisi in rem propriam ab alio detentam, ff. de Rei vendicat., leg. 7n rem; sed haec actio datur clericis ad exigendas vel recuperandas decimas; ergo. Sexto, Ecclesia potest exigere decimam a quocumque raptore et injusto detentore ; potest etiam agere contra incendiarium, qui segetes combussit, et similia; ergo signum est habere jus in re, atquc adeo dominium ipsarum decimarum. Et confirmatur maxime, quia, si parochianus vendat omnes fructus non decimatos, potest Ecclesia contra emptorem agere, et ipse tenetur in conscientia restituere Ecclesiae decimas suas, et agere contra venditorem pro illa parte, ex capit. Pastoralis, de Decimis. Imo, si quis ex pecunia seu fructibus non decimatis emit domum, tenetur ex redditu domus decimam solvere Ecclesiae, ut ex eodem cap. colligitur, saltem per argumentum a contrario ; ergo signum est domum illam, saltem quoad decimam partem, emptam fuisse ex pecunia Ecclesiae, et ideo eadem proportione in jus illius transissc.
4. Secunda sententia negans decimam esse sub dominio Hoclesie , quamdiu non est separata. —Glossa.— Secunda sententia negat decimam esse sub dominio Ecclesiae, quamdiu separata non est ab aliis fructibus seu partibus, nec tradita aliquo modo Ecclesiae. Hanc sententiam fuisse antiquorum Canonistarum refert superius Panorm., et in eam magis inclinat Glossa in dicto capit. Moderamine, verbo, Sibi vendicent, in fin., 16, q. 1; et Glossa in dicto capit. Tua nobis, verbo Tributa, etiam in fine, licet priorem sententiam satis probabilem censeat. Hanc vero constantius asseverant Freder. Senens., cons. 14; et Rebuffus, tract. de Decimis, quaest. 3, num. 16 et 17, et q. 6, num. 8 et sequentibus. Fundamentum hujus sententiae ita potest explicari, quia decima , donec sit separata ab aliis partibus fructuum, est sub dominio ejus cujus sunt fructus , arg. leg. 2, ff. de Pollicit., quae lo- quitur, quando decima ex voto debetur; videtur autem eadem ratio, licet debeatur ex praecepto, quia votum est quasi lex quaedam privata. Ratio vero est, quia in re nondum divisa non potest acquiri dominium determinatae partis. Dicetur, posse aliquem habere dominium rei, seu partis nondum divisae, ut quando plures habent dominium haereditatis totius, vel quando cumulus tritici est multorum simul, et singulorum partialiter , licet nullus habeat dominium determinatae partis materialis (ut sic dicam), sed formalis, seu aliquotae in confuso. Sed conira, quia oportet ostendere titulum sufficientem hujus dominii communis , quod hic fieri non potest; nam Ecclesia non habet dominium commune in terris, verbi gratia, quae seminantur, nec in semine ipso, nec in arboribus, aut ovibus, aut aliis rebus similibus, a quibus proveniunt fructus ; ergo nec in ipsos fructus habet tale dominium ex vi nativitatis eorum (ut sic dicam ), nec etiam ex vi solius praecepti, quia praeceptum nec tollit dominium, nec facit illud commune, nisi id satis explicet, quod in hoc praecepto non fit.
5. Ostenditur assertio. — Potest autem hoc multis modis ostendi. Primo, ex lege veteri, ad cujus exemplum nostrum praeceptum datum est : tunc enim non videntur decimae fuisse sub dominio Levitarum, prius quam separarentur et traderentur; tum quia Exod. 22 dicitur : Decimas tuas, et primitias tuas non tardabis reddere, ubi pondero particulam tuas, quae dominium significat; erant ergo decimae illorum, a quibus tradendae erant, donec eas traderent, et hoc tantum eis praecipiebatur; et Deuteron. 14: Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis, ec. Omnes ergo fructus erant possidentis, et ille tenebatur segregare partem, et a se illam abdicare. Item in illa lege tres decimae praecipiebantur, et tamen verisimile non est decimam pauperum, illorum fuisse, antequam daretur; ergo nec decima Levitarum. Tandem primitiae non poterant transire in dominium Levitarum ex vi legis, antequam darentur ; quia non praecipiebantur in certa parte, vel quantitate, sed hoc erat ex arbitrio dantium, dominium autem debet esse de re certa ; et tamen forma praecepti eadem erat in primitiis et decimis, ut patet ex citatis verpis Exodi; et ( quod notandum est) in dicto cap. 7'ua nobis, eodem modo dicitur : Suas esse decimas et primitias asseverans. Quod certe de primitiis intelligi non potest cum eo rigore, quem prior senten- tia ponderabat, sed eo modo quo dicit Deus, Exod. 13: Sanctifica mihi omne primogeniLum, etc. Mea sunt enim omnia. Ergo eodem sensu dicitur Levit. 27 : Omnes decime Domini sunt, et illi sanctificantur. Dicuntur enim Domini, quia ad illius cultum specialiter erant deputatae, non quia a dominio Israelitarum subtraherentur, antequam illas traderent, sicut primitiae, et primogenita. Quod etiam ex Numer. 18 non obscure colligitur, si attente legatur.
6. Probatur ez canonum decretis. — Praeterea hoc declaratur ex verbis ipsorum canonum ; nam in dicto cap. Parochianos, solum dicitur, decimas peti posse tanquam delitum, non ergo ut res propria, nam haec duo in rigore diversa sunt. Item in cap. Ex transmissa, dicitur : Fidelis homo ex omnibus, quae licite acquirit , decimas erogare tenetur. Prius ergo acquirit rem totam, seu omnes fructus, et ex illis decimas dare tenetur ; prius ergo quam det. ipse retinet omnia, quae acquisivit. Praeterea, solent in jure decimae vocari tributa, vel cum tributis comparari, cap. Decim , 19, q. 1, et dicto c. T'ua nobis- at tributa licet sint debita, non tamen fiunt extra dominium debentis, et sub dominio principis, donec solvantur; ergo similiter decimae: et ideo jura dicunt, Deum illas sibi reservasse in signum universalis dominii, in dicto cap. 7Tua nobis, et in c. Cum non sit, eod., ubi speciali titulo esse reservatas dicitur , et ideo in praerogativam dominii generalis praecedere solutionem decimarum ante solutionem aliorum tributorum, aut pensionum. Non ergo ratione particularis dominii praefertur decimarum solutio; nam si illa ratio interveniret, illa esset praecipua, et maxime proponenda : sed praefertur ratione majoris excellentiae, et strictioris debiti; ergo sicut aliae pensiones, et tributa debita ex rigore justitiae, non sunt ejus cui debentur , nec extra dominium debitoris, priusquam solvantur, ita nec decimae, sed in hoc aequiparantur.
7. Argumento negativo probatur.—Tandem ostendi idem potest argumento negativo, quod in hac materia est sufficiens; nam si jus ipsum divinum vel humanum, per seipsum non confert Ecclesiae hoc dominium, non est unde illud habeat; non sunt autem verba in jure, quibus indicetur translatio talis dominii ipso facto. Quod imprimis declaratur ex jure antiquo divino, et verbis quae in contrarium ponderantur ; nam quod Deus appellet suas decimas, nimis generale est, quia etiam vocat sua omnia, ut revera sunt, licet per hoc non immutentur humana dominia. Et speciali titulo solet vocare sua, quae ad suum cultum peculiariter reservavit et deputavit, ut primogenita et primitias, ut vidimus; neque alia verba fortiora inveniuntur in Scriptura, ex quibus id probari possit. Hinc vero facile etiam probatur de jure canonico, quia si in illo reperiuntur similia verba , solum referuntur ex veteri lege, unde in eodem sensu afferuntur. Posset etiam vocare Ecclesia decimas suas, antequam solvantur, quia in illis habet peculiare jus et actionem; ita enim in bonis computantur ea , ad quae actio habetur, juxta leg. Rem in bonis, ft. de Acquirend. rer. domin. Et contraria ratione, qui debitum non solvit, per quamdam aequipollentiam dicitur rem alienam rapere, vel invadere. Imo interdum Saneti vocant fures, et raptores ac homicidas , eos qui superflua non dant pauperibus cum teneantur, quamvis non statim illorum bonorum dominium amnittant, vel pauperes ipso facto illud acquirant ante omnem traditionem. Ex his ergo formulis loquendi nihil colligitur, neque verbum cendicandi plus probat, ut jam ostendam.
8. Praecedentium opinionum judicium , et concordia. — Inter has sententias, prior videtur magis pia, quia favorabilior Ecclesiae, posterior vero magis secundum rigorem justitiae. Possumus autem quadam moderatione adhibita utramque sententiam interpretari, et quasi componere dissensionem , si dicamus Ecclesiam non habere proprium et rigorosum dominium decimarum, antequam illas percipiat, habere tamen usumfructum illarum, atque adeo non solum habere jus ad illas, sed etiam aliquod jus in illas, quod dici potest dominium utile, licet non sit directum, quale habet usufructuarius fructibus nondum perceptis. Priorem partem, quae negat dominium directum et perfectum, probant adducta pro sententia posteriori. Quibus non obstant motivya prioris opinionis, quia tria prima, ex modis loquendi Scripturae et Canonum sumpta, non probant, ut ostendi. Quartum vero, de privilegio Ecclesiae acquirendi dominium sine reali traditione rei, habet locum, vel quando res est certa et determinata, vel certe quando de donatione proprietatis constat, quod hic non constat, ut dixi. Aliae vero duae rationes sumptae ex effectibus ad summum probant alteram partem de dominio utili, et non amplius. llla crgo pars videtur mihi satis probabiliter colligi ex cap. Pastorulis, de Decimis, ut statim ostendam, maxime vero probari ex effectibus aliquibus, qui ex hoc jure Ecclesiae nascuntur, qui varii possunt numerari ; quorum declaratio maxime elucidabit hanc resolutionem, et totam hane materiam, et ideo per illos breviter discurrere oportet, ut et falsi a veris separentur, et veri reste intelligantur.
9. Dominium utile Ecclesie in decimas proLatur ex effectibus. — Primus ergo effectus hujus dominii esse censetur, quia Ecclesia potest decimas postulare per rei vendicationem ab injusto invasore. At hic effectus imprimis non colligitur ex jure, nam verbum vendicandi, in illo cap. Moderamine positum, non accipitur in hoc sensu, quia non tractabat ibi Gregorius de actione civili, qua potest uti Ecclesia contra non solventes, vel usurpantes decimas, sed de ratione ob quam possunt monachi accipere decimas, si sacerdotum ordinem et ministerium accipiant, et tunc ait posse illas sibi vindicare, id est, usurpare, vel appropriare, haec enim est vis latina illius verbi, et est in usu juris, etiam in jure canonico, ut in cap. Quia nonnulli, de Cler. non resid. Alia vero significatio non usurpatur, nisi cum agitur de proprietate juris civilis. Deinde ille effectus parum necessarius est Ecclesiae; quia si tractetur de decimis, id est, de jure decimarum, tunc juristae dicunt petendum esse actione confessoria , quae in juribus incorporalibus aequivalet actioni, quae circa bona corporalia rei vendicatio dicitur, et merito ita fit, quia illud jus ad decimas sub dominio Eeclesiae existit. Hic vero non tractamus de decimis pro jure, sed pro fructibus ipsis, qui peti possunt, cum injuste detinentur, etiamsi jus ipsum Ecclesiee non vertatur in dubium. Et tunc actio personalis sufficit, quae dicitur ex lege, vel ex canone, nec rei vendicatio affert specialem utilitatem. Propter quo dixit Hostiens. in cap. Parochianos, canonistas non multum curare de his formis petendi. Sic ergo necessarium non est ut talis actio, seu postulatio, procedat a dominio; nam certum est non posse decimas accipi propria auctoritate, sed petendas esse, ad quod sufficit jus et actio personalis , ut Rebuffus, dicta quaestione, latius prosequitur. Tandem ad summum inde probari potest jus aliquod in re; quia negari non potest quin dominus fundi habeat actionem ad vendicandos omnes fructus integros sui praedii, si ab alio injuste occupentur, et contra illum habere actionem rei vendicativam. Possumus ergo dicere parochianum habere actionem directam per rei vendicationem ad omnes fructus integros ; Ecclesiam vero habere actionem utilem per rei vendicationem ad suam partem. Nam istae actiones etiam a juristis distinguuntur, ut patet ex Glossa in 8 Si quis in aliena, verb. Utilis actio, instit. de Rerum divisione, et in Gloss. in leg. Idem Pomponius, S De arbore, verb. Dabant, ff. de HRei vendic. Atque hoc modo ex hoc effectu recte nostra sententia declaratur.
10. Exponitur secundus effectus.—Secundus effectus esse potest, quia apud quemcumque fructus non decimati existunt, potest Ecclesia ab illo immediate suam decimam postulare. Itaque, si parochianus vendidit omnes fructus non decimatos, potest Ecclesia decimam immediate postulare ab emptore, et nona venditore, licet emptori postea suum jus maneat contra venditorem. Quod censetur verum non solum in judicio externo, sed etiam in foro conscientiae, in quo talis emptor tenetur reddere decimam Excclesiae, etiamsi non petatur, vel etiamsi Ecclesia ignoret suum nocumentum. Hoc ergo videtur esse magnum signum dominii. quia tunc tenetur ille emptor ratione rei acceptae restituere ; ergo signum est illam decimam esse ipsius Ecclesiae, cui debetur. Item, quia nisi Eeclesia haberet jus in illa re, non transiret jus cum re contra emptorem, sed maneret semper contra personam venditoris, ut ex aliis bonis suis satisfaceret Ecclesiae. Atque ita in hoc effectu magnam vim facit Panormitanus, nam ille effectus videtur certus, ex cap. Cum non sit, de Decimis; ait enim eos, ad quos census vel tributa ex fructibus indecimatis pervenerunt, cogendos esse illa decimare Ecclesiis, ad quas pertinent: Quoniam res (inquit) cum onere suo transit. Quod autem ibi de parte fructuum dicitur, eadem proportione et ratione procedit in omnibus fructibus, si quovis modo ad alium indecimati perveniant. Item patet ex capit. Pastoralis, eodem, ubi dicitur, fructus non posse alienari, nisi cum onere decimarum, scilicet, cum onere reali, quod ipsis fructibus veluti inhaereat, ut in alio capit declaratur. Hoc autem onus non videtur esse aliud, nisi quod illi fructus quoad decimam partem sunt alieni, nimirum Ecclesiae, quae potest illam recuperare, ubicumque invenerit.
11. Declaratur amplius hic effectus. — Tripleg modus occupandi fructus indecimatos. — Circa hunc autem effectum, prius oportet exponere quomodo sit intelligendus, ut sit verus. Tribus enim modis potest alicua persona occupare fructus non decimatos, scilicet, per actionem iniquam et injustam, contra possidentem et contra Ecclesiam; secundo, per actionem injustam contra Ecclesiam, non vero contra possidentem ; tertio, bona fide, et sine injuria alicujus. Primus modus habet locum in eo, qui omnes fructus indecimatos furatur, et tunc clarum est teneri ad restituendos omnes fructus: tamen non dubito quin satisfaciat, illos omnes reddendo priori domino; imo fortasse non recte faceret, reddendo novem partes domino, et decimam Ecclesiae, quia non potest ipse sua auctoritate decimam ab alio debitam ex illius bonis solvere ; nam si parochus ipsc non potest propria auctoritate capere, multo minus poterit alius rapere, ut det parocho: unde in eo casu non videtur Ecclesiam habere immediatam actionem contra furem, nisi quando dominus esset negligens, et ea de causa Ecclesia pateretur; nam tunc Ecclesia habebit actionem ad decimam recuperandam, sive illa sit ratione rei acceptae, sive ratione damni illati, quaelibet enim sufficit.
12. Secundus modus. — Secundus modus contingit vel in ipso parochiano detinente decimas, et nolente eas solvere cum injuria Ecclesiae, vel in emptore , qui mala fide emit fructus non decimatos ab iniquo venditore: tunc enim emptor nullam injuriam facit venditori voluntarie vendenti, et pro justo pretio ; facit tamen injuriam Ecclesiae, nisi in se suscipiat onus solvendi decimam : nam si hoc onus suscipiat, non peccat sic emendo et accipiendo fructus non decimatos, ut aperte colligitur ex dicto cap. Pastoralis, dicente: Fructus autem ipsos alienari posse non credimus, nisi cum onere decimarum ; ergo cum illo alienari possunt , et idem plane supponitur in dicto cap. 7ua nobis. Et ratio est, quia tunc venditor transfert in emptorem onus et obligationem solvendi decimam , et ita per illum quasi per suum ministrum solvit Ecclesiae de cimam. Tunc ergo mirum non est quod Ecclesia habeat actionem immediate contra emptorem, si decimam detineat , quam ei immediate reddere tenetur ex vi pacti inter ipsum et venditorem ; quod pactum, etiamsi expressum non sit, intervenire censetur , quoties venditor aperte dixit emptori, fructus illos non esse decimatos, et ita illos vendere, quia censetur vendere ut licite potest , ut sensit Abulensis infra citandus. Imo in eo casu verissimum credo , illum emptorem non acquirere dominium illius decimae, quia vendens vel non potest, vel certe non vult illud conce- dere, quia cum tali modo et onere rem vendit. Semper tamen liberum erit Ecclesiae a suo subdito et debitore immediate decimam petere, quia ille est primarius debitor, et non potuit se illo onere liberare omnino sine consensu Ecclesia ; sed onus cum re ipsa incedit, ut notavit Glossa in cap. 7In aliquibus , de Decimis, verb. Compellantur, et Panormitanus ibi, per illum textum, et alia supra allegata. At vero, qui emeret fructus indecimatos sine onere decimandi illos, sed cum intentione emendi etiam partem ad Ecclesiam pertinentem, tunc plane esset Ecclesiae injuriosus, sive cooperando damno illi injuste illato per venditorem, sive rem ad Ecclesiam jure pertinentem emendo : unde(velit, nolit) tenebitur Ecclesiae satisfacere, et sustinere onus decimandi, sive ratione rei acceptae, sive ratione injustae acceptionis. Et ideo tunc etiam Ecclesia potest , si velit, immediate agere contra emptorem. ab illo postulando decimam, quia injuste occupavit rem ad Eeclesiam pertinentem, cum damno illius. Et praesertim potest hoc Ecclesia facere per censuras ecclesiasticas, ut in dictis juribus dicitur, quia cum talis emptor ex justitia teneatur decimam restituere Ecclesia, merito potest ab eadem Eecclesia per censuras cogi ut restituat.
13. Tertius modus. — Tertius modus contingit in eo, qui bona fide emit fructus integros non decimatos, putans esse decimatos, quia venduntur tempore et modo quo decimati fructus vendi solent, et non habet probabilem rationem suspicandi venditorem peccare, aut male agere, et tunc cum non teneatur ratione acceptionis, dubitari potest an ratione rei acceptae teneatur ad decimandum, et consequenter an Ecclesia habeat actionem contra illum immediate, si velit, vel si non possit a venditore valorem decimae recuperare. Et in hoc dicendum videtur, juxta communem sententiam, emptorem teneri ad restituendam Ecclesiae decimam illam, et Ecclesiam posse ab illo eam postulare immediate, si velit, ipsum vero retinere actionem contra venditorem. Ita sumitur ex divo Thoma 2. 2, quaestione 87, art. 2, ad 4, qui, licet non declaret an loquatur etiam in casu, in quo emptor bona fide emit, tamen absolute dicit emptorem fructuum integrorum teneri ad decimam solvendam Ecclesiae : Quia habet (inquit) rem Ecclesie debitam, et non dicit, quia Ecclesiam defraudavit, sicut dicit de venditore; unde plane sentit obligationem oriri ex ipsa re, cive intervenerit culpa , sive non. Idem habet in specie Abulensis, in cap. 23 Matth., q. 158; et sumitur plane ex juribus citatis, quatenus in eis dicitur, quod fructus transeunt ad emptorem cum onere suo, et hoc titulo eum teneri ad decimam solvendam; ergo haec obligatio oritur ex ipsa re, et non tantum ex crimine, vel culpa ementis. Ratio vero sumi potest ex dictis supra de praediis ipsis, seu possessionibus ex quibus decima solvuntur, nimirum habere in se onus reale decimarum respectu talis Ecclesiae , et illud secum deferre, ad quemcumque dominum transeant ; hinc ergo fit ut fructus cum eodem onere nascantur et itranseant ad quemcumque possessorem, sive juste, sive injuste illos occupet. Totum autem hoc nascitur ex institutione Ecclesiee, quae ita hoc praeceptum ordinavit, et tale jus sibi attribuit.
14. Quale jus sit necessarium ad hoc dominium. — Jam vero explicanlum superest quale sit hoc jus, et an ad hunc effectum necessarium sit verum dominium, vel aliud jus minus snfficiat. Dico ergo non esse necessarium dominium perfectum et plenarium, seu dominium proprietatis, vel directum ( ut vocant) ; necessarium tamen esse tale jus, quale censetur habere usufructuarius in fructibus nondum apprehensis, quod suo modo dominium utile potest appellari. Hoc declaro ex S Is vero, Institut. de rerum divisione, ubi de usufructuario sic dicitur: /s vero , ad quem ususfructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficitur, quam si ipse eos perceperit. Ex his ergo constat , usufructuarium, antequam fructus ipse percipiat, non consequi verum ac radicale dominium illorum ; et tamen negari non potest quin , priusquam fructus ex terra vel arbore colligantur , usufructuarius habeat aliquod jus in illis, ratione cujus habet potestatem recipiendi illos , et recuperandi vel postulandi eos, si ab alio juste vel injuste percipiantur. Ac denique hinc constat, totum hunc effectum cum eadem proportione habere locum in usufructuario. Nam si dominus fundi vendiderit fructus, vel donaverit alteri quam usufructuario', potest ille ab emptore illos postulare. Et ipse emptor a principio non potuit tuta conscientia illos emere, et si per ignorantiam id fecit bona fide, statim ac sciverit, tenetur usufructuario illos fructus restituere. Sic ergo Ecclesia, licet non habeat proprium dominium decimarum priusquam illas recipiat, videtur esse usufructuaria partialis, ut sic dicam, et ita habere aliquod jus non tantum ad rem, sed etiam in re in ipsa decima. Tale enim jus videtur habere usufructuarius in fructibus nondum perceptis, ratione cujus ei debentur tales fructus, antequam illos percipiat, non tantum personali debito, sed ctiam reali , ita ut ipsimet fructus habeant in se tale onus, cum quo transeunt ad quemcumque occupantem. Ita ergo videtur dicendum in decimis Ecclesiae ; nam quod hoc jus sufficiat, probat exemplum adductum ; quod autem necessarium sit, probat praedictus effectus.
15. Declaratur ex jure Ecclesie in possessiones. — Declarari etiam hoc potest ex jure, quod habet Ecclesia circa possessiones ipsas, seu praedia ex quibus decimam partem fructuum percipit, nam Ecclesia non habet proprium ac perfectum dominium talium possessionum, ut constat ex communi sensu omnium, et probat textus in dicto cap. Pastoralis, ibi: Quia apud dominum res permanent restaurate. Ex qua ratione collegit Pontifex, non esse deducendas expensas consumptas in restauranda possessione, vel alia re a qua fructus percipiuntur, quia semper res illa, ut melior per restaurationem effecta, manet sub potestate et dominio parochiani. Necesse est autem, ut intelligat sic manere ex omni parte, ita ut nec quoad decimam partem etiam in confuso sumptam intelligatur esse sub dominio Ecclesiae, alioquin ratio nihil valeret. Nam si decima pars domus, verbi gratia, esset Ecclesiae, deberet profecto solvere decimam partem expensarum pro restauratione talis rei, et sic essent expensae cum proportione deducendae. Ergo ut illa ratio contrarium probet, oportet ita intelligi, ut Ecclesia non habeat proprium dominium illius rei, nec decimae partis ejus. Et nihilominus habet aliquod jus in illa re, ratione cujus res illa dicitur esse obnoxia Ecclesiae debito reali, et secum deferre illud onus ; quod jus non videtur esse aliud, nisi quod res illa est usufructuaria Ecclesiae quoad illam partem. Eodem ergo modo fructus, qui ex illa nascuntur, sunt Ecclesiae obnoxii, et ipsa habet idem jus in illos, quod ad praedictum effectum sufhicit. Atque in hunc modum intelligenda censeo alia verba illius capitis Pastoralis, quae licet ab auctoribus primae sententiae non afferantur, maxime videntur posse illorum sententiam confirmare. Cum enim dixisset Innocentius III, non esse deducendas expensas quac fiunt pro fructibus percipiendis , subdit rationem: Quoniam, salva decima, fructus efficiuntur eorum qui faciunt ipsas cepensas. Consideranda enim est illa ex- ceptio, salva decima ; significat enim Papa, fructus quidem effici possidentis fundum , non tamen omnes absolute, sed praeter decimam ; et hoc modo videtur hic textus probare priorem sententiam. Tamen intelligenda puto verba illa cum dicto moderamine, quia non omnes fructus simpliciter tiunt possiden - tis, sed cum onere decimae, ita ut quoad illam non habeat saltem utile dominium, sed hoc sit penes Ecclesiam , et ideo illi semper et ubique decima debeat salva manere. Hoc ergo modo, ex hoc effectu, et ex illo textu optime nostra sententia declaratur et confirmatur.
16. Tertius effectus dominti Ecclesiae in decimas. — Tertius effectus addi potest , affinis praecedenti, quia Ecclesia potest petere decimas ab eo, qui injuste segetes combussit, vel arbores succidit habentes jam fructus. Non enim minus damnificat Ecclesiam, qui comburit fructus, quam qui sibi rapit ac detinet; ergo sicut in hunc habet actionem ratione rei acceptae, ita in illum ratione damni illati. Atque ita docent Innocentius, Joannes Andr., et Panomitanus in cap. Commissum, de Decim. ; et Covarr., in reg. Peccatum, p. 2, 88, num. 12, in fine, ubi hoc extendit etiam ad decimas personales, ut venationum, ubi fuerint in usu, quando aliquis impedit injuste ne alius lucretur tali modo; ex hoc ergo effectu etiam confirmat Panormitanus suam sententiam. Verumtamen dato etiam illo effectu, ex illo non probatur habere Ecclesiam plus quam jus aliquod, seu dominium utile illorum fructuum , tum quia multo magis potest dominus fundi agere contra malefactorem ad resarciendos integros fructus sine ulla diminutione, juxta prudentem aestimationem, ut multa jura disponunt; ergo signum est habere illum dominum, directum jus et dominium talium fructuum; tum etiam quia in simili casu usufructuarius posset agere contra invasorem, aut destructorem fructuum, cum non possit aliter suum damnum resarcire ; ergo ex hoc effectu non potest jus majus colligi.
17. Limitatio hujus effectus. — Circa ipsum vero effectum advertit Panormitanus , cum Joanne Andr., intelligendum esse, quando segetes, verbi gratia, injuste combustae sint, nam si juste comburantur, tunc in damnificante nulla est obligatio satisfaciendi Eeclesiae pro decima perdita, ideoque nec in Ecclesia est jus aliquid ab illo petendi. Exemplum est, si in bello justo segetes comburantur, destruantur vineae, etc. Tunc enim non gravatur conscientia militum aut ducum, etiam respectu decimae, in qua damnificatur Ecclesia, quamvis ipsa Ecclesia non fuerit causa belli, nec contra illam geratur; quia tunc hostes utuntur jure suo, et non possunt separationem facere. Crediderim autem hoc habere locum, quando illa destructio fructuum est medium necessarium ad victoriam, seu ad agendum bellum secure et expedite, tunc enim per se intenditur finis justus belli, et damnum ilIud est per accidens. At vero quando id non fit ut medium necessarium ad bellum, sed fortasse in poenam injuriae illatae, tunc non videtur posse fieri juste cum Ecclesiae nocumento, quia posset agi bellum sine tali damno, et post comparatam victoriam posset illa poena imponi in bonis propriis eorum qui deliquerunt, sine damno Ecclesie. Nunquam enim licet inpocentes cum nocentibus involvere in participatione poenae, quando ad finem belli necessarium non est, et, comparata victoria, potest convenienter separatio fieri.
18. Quartus effectus. — Quartus effectus, vel quasi extensio praecedentis, addi potest, quia non solum contra extrinsecos hostes, sed etiam contra suum subditum, seu parochianum dominum fundi potest Ecclesia agere, si sua causa fructus ejus pereant ; nam haec potestas videtur fundari in dominio, quod Ecclesia habet, decimarum talium fructuum. Hunc autem effectum indicavit D. Thomas, d. quaest. 87, art. 2, ad 4, ubi generaliter ait, si culpa domini pereant fructus, teneri ad resarciendas decimas, quia ez culpa illius non debet Ecclesia damnificari. Variis autem modis potest intelligi haec culpa in parochiano: primo, quia injuriam fecit alteri, qui odio, vel ira justa, vel injuria provocatus, fructus in vindictam destruit. Et haec culpa videtur valde remota, ac subinde per se solum non sufficere, ut propter illam cogatur parochianus Ecclesiae pro decimis satisfacere ; quia nec tenetur ratione rei acceptae, ut supponitur, nec ratione acceptionis, vel injuriae, quia nullo modo ad illam cooperatus est. Quoniam non positive, quia non est cooperatus illi actioni ; et licet aliquam occasionem dederit, valde tamen remotam, ad quam vitandam non obligabatur ex speciali lege solvendi decimas, seu non ponendi impedimentum perceptioni earum. Unde nec omissive concurrit, quia non tenebatur hoc peculiari titulo removere illud obstaculum, quia erat valde accidentarium et remotum.
19. Tribus modis potest dice subditus mo- ralis causa damni Ecclesie. — Primus modus. — Secundus. — Tertius. — Oportet ergo ut culpa sit talis, quod revera ratione illius possit subditus dici moralis causa nocumenti illati suae Ecclesiae. Quod tribus modis potest accidere. Primo commissive, ut si ipsemet parochianus suas segetes comburat, etc. Et tunc obligatio clara est, quia si extraneus tenetur, cur non ille? Item quia si contra usufructuarium totalem vel partialem id fecisset, teneretur illi pro rata fructus restituere; ergo et Ecclesiae. Secundo omissive : ut si potuit impedire damnum, vel resistere hostibus sine majori jactura, et non fecit; et hoc etiam putat D. Thomas sufficere ut teneatur quis decimas solvere, si sua culpa fructus amiserit : et addit Soto, quod si agricola fuit in mora triturandi, verbi gratia, vel recondendi fructus in area, et alluvione perierunt, tenetur Ecclesiae decimas persolvere : Secus vero (ait) esset, si absque negligentia notabih id accideret, quia tunc periculum quasi naturale est, et commune. Tertius modus cogitari posset, si quis non habeat sui praedii fructus, quia noluit seminare, vel vineam colere, etc. De quo auctores expresse non loquuntur : tamen consequenter videtur sequi, tunc etiam teneri, quia est in causa, ut Ecclesia careat decimis suis.
20. Secundus, et tertius casus impugnatur. — Quid in his sentiendum. — At enim difficile est hanc obligationem imponere in secundo et tertio casu, quia dominus agri non tenetur ex justitia defendere vel custodire, aut recondere fructus propter vitandum periculum respectu Ecclesiae ; ergo licet in eo peccaverit vel contra charitatem, vel per quamdam prodigalitatem, et negligentiam contra debitam providentiam familiae et rerum suarum, non videtur inde obligari ad restitutionem decimae respectu Ecclesiae; quia ubi non est injustitia, nec res aliena detinetur, non potest esse restitutionis obligatio. Item eadem ratione, qui est negligens in metendis segetibus, vel fructibus ex arboribus colligendis, vel qui omnino nolit eos colligere, et qui circa agnos recens natos negligens fuit, et ideo mortui sunt, non videtur posse obligari ad decimas solvendas, quia contra justitiam non peccavit : alias qui propter negligentiam pauciores fructus habuit, quam potuisset, teneretur etiam diminutionem decimarum restituere, quod incredibile est. Denique eadem ratione credi non potest, eum, qui propter pigritiam tantum vel avaritiam seminare no- luit, nec agros colere, debere nihilominus decimas, quae ex Mlis solent provenire, cum coluntur, cum non teneatur ex justitia seminare. Distinguendum igitur videtuz de mora. Una est, quando, collectis jam fructibus, et in eo statu positis, in quo tenetur statim decimam tribuere Ecclesiae, non solvit, sed detinet. Alia est mora in colligendis ipsis fructibus tempore opportuno, quo in statu non videtur adhuc obligare praeceptum Ecclesiae, quia solum obligat ad dandas decimas ex fructibus collectis, ut aperte habetur ex c. Cum homines, de Decimis. Quando ergo mora est primi generis, procedit indubie sententia divi Thoma, quod periculum decimarum ad parochianum spectat, ut dixit etiam Glossa in dicto cap. Cum homines, verb. Frauctibus collectis ; et Alens., 3 part., q. 51, memb. 5, ad penult.; et Rebuffus, q. 12, n. 2. Et ratio est, quia sicut decimsae ex justitia debentur, ita illa mora procedit contra justitiam, et ideo nocumentum, quod ratione illius provenit, imputatur debitori tanquam injuria alii facta, et ideo illud restituere tenetur.
21. Quando vero mora est posterioris generis, procedunt objectiones a nobis factae ; ad quas dicendum videtur, in illis casibus posse clericos, ad quos pertinent decimae, monere parochianos, ut per se, vel per colonos, aut alios ministros colant agros, fructusve colligant temporibus suis, et eos fideliter administrent, ut Ecclesia non fraudetur suis decimis. Quod si noluerint, possunt per ecclesiasticum praelatum ad id agendum compelli, arg. tex. in c. In aliquibus, de Decim., ubi praecipitur ut domini praediorum talibus personis, et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione Ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuras compellantur. Ubi Panormitanus, n. 3, advertit inde colligi, ratione decimae habere Ecclesiam quoddam jus in fundum, ratione cujus potest compellere dominum, ut talibus colonis fundum locet, qui utiliter, et fideliter rem gerant, etiam respectu Ecclesiae ; ergo eadem ratione potest cogere ipsos colonos, vel etiam dominos, ut fideliter et strenue se gerant in cultura agrorum usque ad fructuum collectionem; nam est eadem ratio. Unde si in eo casu subditi non obedirent Ecclesiae, posset Ecclesia jure assumere curam et administrationem praediorum, et se indemnem servare ; quod si propter potentiam domini, et ad majora mala vitanda id non faceret, tunc subditus contumax in conscientia tenetur cd resarciendum Ecclesiae damnum in amissione decimarum, quia per vim et contra justitiam illam privat jure suo. At vero, si pastores Ecclesiae, videptes subditum negligenter se gerere in fructuum perceptione, illum non monent, neque cogunt ullo modo, nec se offerunt ad curam assumendam, si ipse non emendetur, non videtur subditus obligari ad solvendum plus quam decimas fructuum quos de facto percipit, etiamsi ex negligentia plures non fuerint exorti, vel ad maturitatem non pervenerint ; et hoc mihi probant objectiones factae. 22. Potestque hoc totum explicari exemplo usufructuarii partiahs, ut sic dicam. Est enim notandum, quod usufructuarius, cui, legato, verbi gratia, omnes fructus praedii relicti sunt, semper intelligitur eos recipere cum onere expensarum, ita ut ipse teneatur praedium colere, fructus colligere, etc., et ideo non habet locum in casu quem tractamus : nam si talis usufructuarius fuerit negligens, sibi nocebit. At vero si alicui, testamento legetur certa pars fructuum, tunc ad dominum proprietatis pertinet quidem cuitura agri usque ad fructuum collectionem, etiam expensis suis faciendam, ut Barr. tradit in l. Fructus, ff. Solut. matr. Tunc ergo, licet proprietarius sit negligens, et ea de causa vel nulli, vel tenues sint fructus, et ideo pars illa minoris valoris seu absolutae quantitatis sit, quia in ea negligentia non peccavit contra justitiam respectu alterius, non tenetur illi aliquid amplius solvere aut restituere ; habebit tamen usufructuarius jus petendi, et procurandi ut praedia illa fideliter et utiliter administrentur, ut se possit indemnem servare, et ut ex malitia, vel negligentia alterius non privetur convenienti portione sua. Ita ergo in praesenti dicendum censeo, atque ita ex hoc effectu, prout explicatus est, recte explicatur et confirmatur nostra sententia.
On this page