Text List

Caput 37

Caput 37

Quando et ubi teneantur fideles solvere decimas.

CAPUT XXXVII. QUANDO ET UBI TENEANTUR FIDELES SOLVERE DECIMAS.

1. Quintus effectus. — Ratio fundamentalis. —Ex principio superiori capite posito, declarari facile possunt hae duae circumstantiae. Nam ulterius ex illo colligimus, decimam dandam esse Ecclesiae, etiam non petitam, et sine mora. Ita sentit Glossa in dicto cap. Cun homines, ver. Fructibus, et ibi communis; Rebuffus, dicta quaest. 11, a numer. 7, et alii infra referendi; et colligitur ex dicto cap. Cum homines. Et prior pars constat ex forma praecepti; non enim praecipitur fidelibus ut, si requisiti fuerint, decimas solvant, sed absolute ut solvant. Et ideo in lege veteri, praeceptum erat offerre decimas, Exod. 22. Verbum autem offerendi significat oblationem, quae ultro danda est, etiamsi non petatur. Ratio vero propria est. quia unusquisque tenetur reddere alteri quod suum est, etiam illo non petente: sed decima est Ecclesiae aliquo modo, saltem quoad dominium utile, ut ostensum est; ergo. Imo ad hunc effectum, neutrum dominium videtur in rigore necessarium, sed sufficit quod decima vere sit debita, quia unusquisque tenetur solvere debitum, etiam creditore non petente, quando jam tempus. pro quo debetur, advenit. Maxime vero urget haec obligatio, quando res ipsa, quae detinetur, est aliepa, vel habet reale onus sibi annexum, ratione cujus alteri reddenda est, quale onus habet decima, ut jura docent. Atque hinc facile patet altera pars assertionis : quae etiam in lege veteri expresse ponebatur, Exod. 22: Decimas et primitias non tardabis reddere. Pertinetque hoc ad quamdam integritatem solutionis : nam qui tarae solvit, minuit quodammodo solutionem, quatenus illa dilatio potest esse incommoda creditori, et ideo dixit lex civilis : Minus solvit, qui tardius solvit. Praecipimur autem integre decimas solvere. Denique pertinet hoc ad intrinsecam rationem praecepti ; servandum enim est eo tempore quo obligat, alias contra illud fit: tunc autem censetur quis esse in mora, quando tempore praecepto non solvit.

2. Quando fiat mora in solvendis decimis. — Statim vero occurrit interrogandum, quando quis censetur esse in mora non solvendo decimam ; videtur enim non esse in mora, donec decimae petantur, vel (quod perinde est) donec subditus moneatur a parocho. lta sensit Archid., in cap. 1, de Decimis, in 6, quem sequitur Paris., cons. 15, in 1 volum., et solet pro hac sententia referri divus Thomas 2. 2, quaestione S7, art. 1, ad 5, quia dicit non peccare, qui absque obstinatione animi differt solvere decimas, quia non petuntur, paratus reddere si petantur. Quod etiam sensit Anton., 2 p., tit. 4, cap. 3, S ult., et pro hac opinione citantur jura quae monitionem postulare videntur, cap. Percent, de Decimis, cum similibus. Dicendum vero est duplicem esse posse moram : unam in ordine ad conscientiam, aliam in ordine ad forum externum, scu unam in ordine ad culpam, aliam in ordine ad poenam seu censuram. Ad banc posterio- rem, clarum est esse necessariam praeviam monitionem, ut ex materia de excommunicatione constat, et ita loquitur aperte dictum capit. Pervenit, et cap. Omnes, 16, quaest. 7; sufficiet tamen generalis monitio, quam in ecclesiis solent facere parochi, si trina sit, quia illa sufficit ad contumaciam : hic vero non agimus de paena, sed de culpa. Hoc ergo modo, ad priorem moram nulla est necessaria praevia monitio, vel petitio. Quae est certa, et communis sententia, ut patet ex Abbate, et aliis, dicto cap. Pervenit, et dicto cap. Cum ho mines ; Rota, in antiquis decisionibus, in 25; Felin., in cap. Si autem, de Rescr., n. 5; Covarr., 1 Var., cap. 17, num. S, ver. Octavo, et num. 12; Gutierrez, dicto cap. 20, num. 43. Et probatur facile ex dictis in assertione praecedenti, quia tunc aliquis est in mora quoad conscientiam, quando peccat differendo solutionem debiti : sed ut aliquis peccet non solvendo decimam, non est necesse ut praecedat petitio vel monitio, quia tenetur solvere etiam non requisitus, ut ostensum est; ergo. Nec D. Thomas contra hoc aliquid docuit ; loquitur enim de locis, ubi per consuetudinem abrogatae sunt decimae, et ibi ait, non peccare qui non solvunt, et nihilominus vult eos esse paratos ad solvendum, si petantur ; quod quomodo sit intelligendum, supra a nobis declaratum est. Et eodem sensu loquitur Anton., et fortasse etiam alii Doctores; moti enim sunt ex verbis D. Thomae, et plane loquuntur, quando Ecclesia non petendo intelligitur remittere decimam : at hoc solum babet locum ubi vel expressa est remissio, vel consuetudo, quae tacitam remissionem indicat, vel inducit; nunc autem loquimur per se et ex vi juris, ubi integrum est.

3. Quae mora sit culpabilis in decimis personalilus solvendis.—Sed ulterius occurrit inquirendum, quando teneantur fideles solvere decimam, ita ut si differant, sint in mora culpabili. Circa hoc distinguere oportet de personalibus et praedialibus decimis, et de personalibus, dicendum est nihil de illis esse jure praescriptum. Ideoque dixit Hostiensis, i Summa, de Decim., in fin., in his locum habere opinionem dicentium tunc deberi, quando petuntur. Sed melius dicitur standum esse consuetudini, quae succedit loco juris; unde cum frequentius consuetudo habeat ut hae decimae non solvantur, cessat quaestio de tempore solutionis. Nihilominus ubi fuerint in usu, aiunt Doctores per annos esse solvendas, ac subinde in fine singulorum annorum, quia hoc est Ecclesiae utilius, et magis accommodatum moribus humanis. Ita Alens. supra ; Glossa in capitul. Bevertimini, verb. Aunnus, 16, quaestione 1; Parorm., cum Joan. Andr,, in capitul. Pervenit, de Decimis. Inclinat Rebuffus, dicta quaestione 12, num. 4 et sequentibus, licet alias referat sententias, quae videntur esse consilia bona : ad servandum vero praeceptum, illud prius sine dubio sufficit: major autem dilatio non esset permittenda, nisi consuetudine esset introducta.

4. Solvitur dubium supra factum de compensatione. — Et juxta hanc solutionem facile expeditur difficultas quaedam in superioribus tacta, praesertim circa ea quae per negotiationem vel mihtiam acquiruntur, quae semper sunt periculis exposita, et non videntur plane comparata, quandiu homo negotiatur, aut bellum gerit. Facile enim respondemus, hanc computationem, per annos singulos esse faciendam, et in unoquoque anno expensas esse detrahendas, et in eis esse computanda damna omnia, et bona infelicibus eventibus amissa, et ex remanente lucro totius anni decimas esse solvendas. Inter diversos autem annos non est talis compensatio admittenda, quia alias nunquam posset certa quantitas lucri haberi ad decimas persolvendas. Haec igitur tempora sunt per aunos singulos computanda ; nulla enim ratio moribus humanis magis accommodata excogitari potest, regulariter loquendo. Annus autem hic per se loquendo videtur computandus secundum naturalem ordinem et cursum ejus; tamen in particulari possunt esse variae consuetudines, juxta locorum et materiarum exigentiam : vel unusquisque poterit annuni computare, aut ex quo tempore ccepit negotiari, aut servire, aut militare, aut juxta communem modum computandi lucra, ut in hoc regno ab uno adventu navium ex India usque ad alium, et in aliis locis a quibusdam nundinis usque ad alias sequentis anni, et sic de aliis. Oportet ergo ut veluti communi conventione, vel prudenti arbitrio, certa tempora designentur, in quibus haec computatio et solutio fiat.

5. Pradiales decimas collectis fructibus staLtim esse solvendas. — De praedialibus autem decimis communis sententia est, collectis fructibus statim sine morali mora persolvendas esse. Ita sentiunt divus Thomas, Alensis, Glossa, Panormitanus et Rebuffus, supra citati, et Summistae communiter : quia in d. c. Cum homines, sic dicitur : Mandamus ut stalim, fructibus collectis, decimam persolvant. Estque haec determinatio consentanea legi divinae antiquae, in qua tempus collectionis fructuum designabatur ad solvendas decimas, et respectu illius, admonebatur saepe populus ut decimas solvere non tardaret. ltem cum hnoc praeceptum sit affirmativum, cujus natura est ut non obliget pro semper, oportuit aliquod certum tempus pro illo designare; nullum autem poterat esse commodius, quia tunc major est commoditas, priusquam insumantur fructus : et quia ex tunc incipit Ecclesia habere jus magis certum, et dominium talium fructuum quoad decimam partem, et ideo statim illi est tradenda, quia non potest res aliena detineri. Unde coiligunt Doctores, quod si idem praedium ter in anno fructus ferat, cum de singulis solvenda sit decima, juxta cap. Ez parte, 1, de Decimis, non est expectandus finis anni ad solvendas omnes illas decimas simul, sed singulas reddendas esse suis temporibus, statim ac fuerint collectae.

6. Assignatur tempus solvendis decimis animaliwn. — Et juxta haec judicari poterit de decimis ex fructibus animalium, nam cum ex uno animali multiplex possit esse fructus, singulorum decima reddenda est suo proportionato tempore : nam faetuum solvenda est decima paulo post partum ; et quidam dicunt expectandos esse novem dies, in quibus foetus nutriantur, ut sine periculo possint decimapi. Ita Rebuffus, dicta quaestione 12, numero tertio, cum aliis, quos refert, et melius quastione 6, numero 30. De hoc tamen non est certum jus, sed prudens arbitrium : tunc enim foetus praestari debet, quando sine matre vivere commode possit, et interim congruenter ad hunc finem nutriendus est, alioquin infructuosa esset decimatio, et non fideliter decimae solverentur : at vero lanae decima solvi debet, quando tondentur oves in fine. Alius fructus est ex lacte, quod potest in ea specie decimari, vel in caseo, butyro, etc., juxta consuetudinem, vel conventionem tacitam, aut expressam cum parochis; et quia hie fructus tractu longi temporis colligi solet, in fine totius temporis sclvenda est decima cum proportione. Haec autem regula non potest omnino accommodazi ad eas possessiones quae non reddunt proprios fructus naturales, sed pecuniam, vel aliquid simile; et in his fieri poterit solutio aut per singulos annos, aut in duabus, aut tribus partibus anni, prout videbitur expediens, aut magis consentaneum. Haec enim omnia ad consuetudinem tandem revocanda sunt, quam oportet esse certam et immemorialem, et tunc servanda est, alioquin jus est servandum in materia in qua disponit; in aliis vero habet locum prudens arbitrium, quod per jus, quoad fieri possit, regulandum est, et utilitati Ecclesiae semper est consulendum.

7. Ubi, et quomodo solvende sint decimae. —Jam vero dubitari ulterius potest, an fideles teneantur, non solum tempore debito offerre decimas, sed etiam illas deferre in domos vel horrea clericorum propriis sumptibus et labore, quod est quaerere ubi, et quomodo, et quibus auxiliis seu subsidiis decimae solvendae sint. Aliqui dixerunt teneri fideles suis expensis deferre decimas. Ita sentit Glossa, in capit. Recertimini, 16, quaest. 1, ver. In horrea, et in cap. Decimas, 1. ver. In horreum, 10, quaest. 7; et sequitur Panormitanus, in cap. Percenit, de Decimis, numer. 3, ubi Joannem Andr. et alios refert. Consentit ex parte Covarr. supra; limitat enim, dummodo levi sumptu et labore decimae deferri possint, non vero alias : quem fere in omnibus imitatur Gutierrez,in dicto cap. 21, num. 43 et sequentibus, ubi plures juristae pro illa sententia refert. Sed revera hoc nullo jure probatur. Unde veriorem censeo sententiam, quae negat teneri fideles ad deferendas decimas suis sumptibus et laboribus. Neque oportet distinguere de sumptibus levibus vel gravibus, nec de horreis publicis Ecclesiae, vel privatis (ut Covarr. distinxit), quia in nullo ex his casibus jus aliquid praescribit, et hoc modo tenuit hanc sententiam Rota supra, et Adrian., Quodlib. 5, art. 1, 8 2. Satis ergo implet hoc praeceptum, attento tenore juris, qui post collecDonem fructuum monet parochum ut decimam deferri faciat, quia jam est tempus percipiendi, et ipse est paratus ad dandum; ille enim jam solvit tempore debito, quantum in se est, ut indicavit Gloss., in dicto cap. Cum lomines, verb. Fructibus ; ergo ex vi juris ad nihil aliud tenetur, nec est imponendum novum gravamen sine expresso jure.

8. Non deferendos esse fructus indecimatos in horreg.— Bene autem Covarruvias advertit non esse fructus in horrea mittendos indecimatos, sine scientia, et consensu clericorum, quia alias possent laici fraudem committere in Ecclesiae praejudicium, et ideo, supposita lege et debito decimarum, ex natura rei videtur sequi haec obligatio, quia quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. Iem hoc sequitur ex dicto dominio, quod diximus habere Eccle- siam in decimas: nam ad debitum usum, et securitatem illius juris, spectat ut collecti fructus non recondantur sine consortio usufructuarii. Denique quoad hanc partem haec est recepta sententia et praxis, ut late Gutierrez supra prosequitur. Postquam vero clerici admoniti sunt, et certiores facti, si nolint deferre, vel negligentes sint, non tenetur dominus fructuum in area expectare, sed potest vel omnes fructus recondere, vel etiam decimam in area relinquere, si consuetudo ita habeat, ut dixit Rebuffus in quaest. 13, num. 50, cum Hostiens., et aliis. Quamvis autem ex vijuris hoc verum sit, si tamen consuetudo habeat ut fideles deferant decimam in horrea, servanda est, et ad hoc sufficiet consuetudo decem annorum, quia non est contra jus; et eo modo servabitur quo fuerit introducta, id est, quoad parvas expensas, vel etiam magnas, vel quoad publica horrea, vel quoad privatas domos, prout habuerit consuetudo. Atque ita satis explicatae sunt cireumstantiae in solutione decimarum servandae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 37