Caput 38
Caput 38
Quomodo recuperari ab ecclesia possint decimae non solutae.
1. Quia de modo solvendi decimas dictum est, oportet ut de modo exigendi vel recuperandi decimas non solutas pauca dicamus. In quo imprimis suppono, semper habere Ecclesiam jus ad petendas et exigendas decimas ab injustis detentoribus, quandiu illas non remisit, vel alii bona fide non praescripserunt. In quo graviter erravit Parisi., lege 1, consilio 15, numer. 26, dicens, parochum, si non petiit decimas tempore collectionis, non posse postea petere; est enim practice improbahilis et plane temeraria assertio, quia nullo jure vel ratione fundatur : imo nec est alterius auctoris, ut late Covarruvias et Gutierrez supra ostendunt. Ratio vero clara est, quia qui non petit debitum statim ac potest, non censetur idcirco illud remittere, ut per se notum est. Imo semper potest omitti vel differri petitio ex urbanitate quadam ; quando enim creditor plus expectat, tunc debitor tenetur magis ex justitia et gratitudine se offerre : si ergo ipse sit negligens, semper potest creditor petere. Ita ergo est in praesenti. Imo, licet parochus oblatas decimas nolit nunc recipere, potest postea postulare, et parochianus termretur dare, et ex tunc incipiet esse in mora, si non det ; antea enim jam fecerat quod debebat, ut notavit Glossa in dicto cap. Cum homines, ver. Fructibus.
2. Non potest parochus accipere decimas per vim sua auctoritate. — Ratio conclusionis. — Secundo, est certum non posse parochum per vim accipere decimas sua auctoritate, etiamsi subditus injuste detineat, vel solutionem differat. Ita sumitur ex communi sententia Doctorum, ut tradit Rebuffus, quaest. 9, per totam, maxime vero num. 20. Ratio est, quia fidelis quisque est in legitima possessione suorum fructuum; ergo non potest per vim privari illa possessione auctoritate privata, etiamsi vere sit debitor illorum : quia hac vis est contra pacem reipublicae, et potest esse origo plurium injuriarum et scandalorum. Et ideo omnia jura dicunt, per publicam potestatem cogendos esse solvere decimas qui eas detinent, non vero privata auctoritate. Quocirca non solum per vim corporalem, verum etiam nec per spiritualem (ut sic dicam), potest parochus propria auctoritate cogere parochianum ut decimas solvat. Tetigit hoc Navar. in consilio 2, de Decimis, ubi docet non posse parochum negare parochiano sacramenta, donec decimas solvat, quia hoc esset propria auctoritate illum cogere, et bonis suis, vel possessione et usu eorum privare, quod non licet, juxta cap. 7n litteris, et cap. Conquerente, cum similibus, de Rest. Spoli. Item quia vel illa coactio esset per jurisdictionem forensem, et coactivam seu punitivam in foro externo, et hanc non habet parochus; vel esset per facultatem quasi intrinsecam non dandi sacramenta indignis, et hac non potest uti parochus, nisi quando est publicum et indubitabile delictum : hic autem peccawtum non est publicum, quia non est per sententiam declaratum, ut supponimus, nec est ita indubitabile, ut sit publicum evidentia facti, quia potest quis habere excusationem, et jus aliquod praetendere ; ergo nullo modo licet talis coactio privata auctoritate Item qui sic delinquit, non est excommunicatus ipso facto, ut supra dixi; et licet esset, non posset a parocho publice denunciari , donec per sententiam esset declaratum incurrisse; ergo antea non potest eo titulo excludi a participatione sacramentorum ; ergo illa coactio est violenta et injusta, si propria auctoritate fiat. Et hic addi possunt quae supra, in simili, de oblationibus diximus.
3. Prelatos et judices Ecclesiee posse cogere decimarum debitores. — Tertio, est certum praelatos Ecclesiae , et judices ecclesiasticos competentes posse cogere fideles debitores decimarum ad solvendas illas. Hoc constat ex capit. Omnes, 16, quaestione 7, ubi dicitur hos esse admonendos primo, secundo et tertio; et si non obedierint , anathemate feriendos usque ad satisfactionem congruam. Idem sumitur ex multis capit. de Decimis, ac tandem ex Tridentino, sessione 25, capit. 12, de Reformatione : Qui decimas (inquit) subtrahunt, aut impediunt , excommunicentur, nec ab hoc crimine sine plena restitutione secuta absolcantur. Ratio vero clara est, quia qui decimas detinent , sacrilegii crimen committunt, et aeternae damnationis reatum incurrunt, ut dicitur in capitulo Decimas, 1, 16, quaest. 7. Ergo si admoniti contumaces sunt, merito excommunicari possunt ; et quamdiu non restituunt, absolvendi non sunt, quia non sunt ad absolutionem dispositi, et quia semper cogi possunt, donec Ecclesiae satisfaciant. Advertit autem circa hoc Navarr. in Man., cap. 21, numer. 33, hoc intelligendum esse de illo qui potest restituere ante communionem vel mortem, quia si excusetur impotentia , absolvi poterit ab habente potestatem in foro interno, vel externo, juxta modum jurisdictionis, cum proposito satisfaciendi Ecclesiae cum primum possit, et sufficiente cautione, juxta occurrentes circumstantias.
4. An prelati teneantur subditos cogere. — Sed quaeres an teneantur Episcopi et praelati hoc modo cogere subditos ad solutionem decimarum. Respondeo primo, per se loquendo, teneri. Ita Panormitanus cum aliis, in capit. Pervenit, de Decimis. Ex quo textu id recte probatur, ibi : Mandamwus, etc., per quod praeceptum hoc praelatis imponitur ab Alexandro HT. Praeterquam quod ex vi sui muneris ad hoc tenentur , quia, ut fideles ministri et dispensatores, tenentur non neghgere ecclesiasticorum bonorum defensionem, et custodiam. Secundo vero dicitur, posse interdum Praelatos Ecclesiae connivere et non cogere, propter vitanda scandala et majora mala: ita sumitur ex divo Thoma, dicta quaest. 87, art. 1, ad B, et rationem reddit : Quia ministri Ecclesie majorem curam habere debent spiritualium bonorum in populo promovendorum, quam temporalium colligendorum ; et infra : Laudalliter ministri Ecclesig decimas non requirunt, ubi sine scandalo requiri non possent. Idem vero divus Thomas 2. 2, quaest. 43, art. 8, signiticat Praelatos Ecclesiae non posse dimittere temporalia bona Ecclesia propter scandalum vitandum ; et in solut. ad 5, solum excipit petitionem decimarum, ubi scandalum oriretur ex consuetudine non solvendi decimas. Alensis etiam, 3 parte, quaest. 51, dmnnemb. 6, art. 1, dicit, propter vitandum scandalum ponerale, quod in schisma vergeret, posse praelatos dissimulare, et decimas non exigere ; propter vitandum autem scandalum particulare non posse.
5. Sed non existimo posse in hoc dari generalem regulam, sed prudentia opus esse, et praeterea adhibendam esse distinctionem: nam aliud est si agatur de jure decimarum, aliud, si tantum de tiemporali decima per injustitiam negata aut occupata. In priori casu, non debet Ecclesia facile cedere propter scandalum publicum, seu schisma, ut optime probat exemplum sancti Thomae Cantuariensis, et in libro de Immunitate Ecclesiae latius ostendimus: et in hoc casu loqui videtur divus Thomas citato loco, et ideo excipit consuetudinem, quia illa mutat jus. At vero in posteriori casu, facile possunt pastores Ecclesiae non exigere decimas proper vitandum scandalum, maxime si sit publicum, vel multorum. Interdum vero licere id poterit propter spirituale bonum alicujus, qui forte per ignorantiam excusatur, et de fragilitate ejus timetur, si cogatur. In quo valde mihi placet quod Cajetanus advertit, dicta quaestion. 43, art. S, aliud esse, bona, quae jam sunt in potestate Ecclesiae, bene dispensare ; aliud bona Ecclesiae debita et occupata recuperare. Nam primum ita est necessarium, ut nunquam contrarium licere possit propter vitandum scandalum, quia est contra praeceptum divinum negativum. Secunaum autem pertinet ad praeceptum defendendi vel recuperandi res Ecclesiae, quod non obligat pro semper, sed pro loco et tempore, juxta prudentis arbitrium; et ideo interdum omitti potest propter scandalum vitandum.
6. Posse per compositionem desistere praelatos ab hac exactione. — Ratio assignatur. — Addimus praeterea, etiam posse praelatos Ecclesise desistere ab hac coactione per aliquod genus transactionis, et amicabilis compositionis, et interdum etiam per liberalem remissionem. [ta notat Cajetanus, citato leco, ubi maxime de remissione agit, quando is qui decimas debet, revera indiget, saltem ad decentiam status : sic etiam Navar., dicto c. 21, n. 33, ait condonationem factam ab eo cui debentur decimae, sufticere ad liberandum ab hoc debito, et sentit licite posse fieri ab ecclesiasticis, si debitor sit pauper, non vero si sit dives; quod debet intelligi, si absque ratonabili causa fieret; at propter scandalum vitandum, vel alia mala, posset honeste fieri, ut Cajetanus sentit. Quod vero generaliter loquendo possint praelati, vel beneficiati, ad quos tales decimae pertinent, in his eventibus pacisci, et per privatam conventionem rem transigere, indubitatum est apud omnes, ut patet ex Gloss. inc. Ut super, de Reb. eccl. non alienan., ver. Possessiones ; et Panormitanus in cap. Cum homines, de Decim., num 7. et in cap. ult., de Rerum permut., et colligitur ex dicto cap. Ut super. Ratio vero cst, quia ibi non agitur de jure spirituali, sed de temporali debito, et ita in illa compositione nulla est simoniae species, sed potest esse fidelis administratio et dispositio de bonis Ecclesiae.
7. Occurritur objectioni. — Dices : saltem est quaedam alienatio bonorum ecclesiasticorum. Respondeo non esse alienationem bonorum immobilium, sed quorumdam reddituum, et ideo ex justa causa vel in totum, vel ex parte remitti posse, vel commutari, aut alter de illis transigi. Et ideo notant dicti auctores, hanc compositionem licitam esse de praeteritis decimis, non vero de futuris, commutando in perpetuum, vel ad longum tempus, decimas futuras, in alios fructus vel possessiones. Nam hoc expresse prohibetur in Concilio Lateranensi sub Alexandro IlII, part. 4, cap. 1, quod incipit, Zntellemimus. Quod olim videtur fuisse sub titulo de Decimis, in Decret., ut significat Glossa in capite ultimo de Rerum permutat., in fine, asserens non debuisse removeri ; nam illa prohibitio durat, ut ex eodem capite colligitur. Et ratio redditur ab Alexandro IlI, quia decimae non sunt pro temporalibus immutandae, id est, jus decimarum, quod videtur commutari, quando est de futuris decimis: unde Panormitanus hoc explicans, sentit hoc maxime prosedere in laicis, quia non sunt capaces decimarum, vel certe quia non possunt ab eis eximi, nisi de consensu Pontificis. Unde inter Ecclesiam et clericos potest habere locum illa compositio in futurum; tamen, quia tunc intervenit quaedam alienatio rei perpetuae, quale est jus decimarum, ideo sine auctoritate superioris, et debita solemnitate, ac Ecclesiae utilitate fieri non potest, ut notatur latius in dicto cap. ult., de Rerum permut., ubi videri potest Abbas, in cap. 2, de Transact., et in dicto cap. un honines, de Decimis.
8. An praelati possint decimas petere, non solum ab eo qui debet, sed etiam ab eo qui agrum emit. — Pars affimativa. — Quarto addunt multi, pastores Ecclesiaa non solum posse petere praeteritas decimas praediales non solutas, ab illis personis quae illas non solverunt, sed etiam ab his quibus praedia vendiderunt, vel donarunt, aut testamento legarunt : nam illi ultimi possessores tenentur non solum ad solvendas futuras decimas, sed etiam ad praeteritas, ratione praediorum. Ita docent Canonistae, et significat Glossa in cap. Tua nobis, de Decimis, verb. Sicet dominus, in fine; tenet Abbas cum Joann. ÀÁndr. et Hostiensi, in cap. Pastoralis, de Decimis, num. 6. Item Abbas in cap. Cum homines, de Decimis, num. 6, cum Joann. Andr. et Freder. Senens., consilio 81. Fundantur in hoc quod decimae sunt tributa, juxta capit. 7ua nobis, de Decimis. At tributum transit in novum possessorem, ita ut etiam praeterita tributa non soluta solvere teneatur, ut expresse dicitur in leg. Imperatores, tt. de Publican. et vectigal.; ergo. Secundo, allegat Abbas cap. In aliquibus, de Decimis, quia ibi dicitur cogi posse dominos praediorum, ea locare illis personis a quibus Ecclesia sine contradictione decimas percipiat. Citat et:am cap. De fterris, quia ibi dicitur ut Judaei solvant decimas, de terris, a quibus ecclesiae recipiebant decimas, vel illas compellantur relinquere; et cap. Si quis laicus, 16, quaestione 1, ubi dicitur, ut nullus possit ita alienare praedia sua, ut proventus decimarum inde abstrahere valeat.
9. Nihilominus contrariam sententiam tenuerunt alii Canonistae, ut Abbas et Freder. referunt. Quae primo probari potest, quia omnia, quae adducunt dicti auctores in confirmationem suae opinionis, probant solum praedia esse obnoxia pro futuris decimis, non vero pro praeteritis. Nam cap. /n aliquibus, capit. De terris, cap. S quis laicus, cum similibus, evidenter loquuntur de onere decimandi fructus proventuros ex talibus praediis, a tempore quo possidentura quocumque. Hinc autem non licet colligere etiam obligari pro praeteritis, quia est debitum longe diversum , et praedium jam dedit fructus obnoxios illi debito, et consequenter mansit liberum a tali onere. Unde prima ratio, quae videtur magis urgens, ex leg. Imperatores, etiam non probat ; tum quia ipsimet juristae fatentur decimas non esse proprie tributa, sed per quamdam similitudinem et accommodationem, ut notat Glossa, in dicto capit. Tua bonis , verb. Tributa, ubi multa dicit servari in tributis, quae non servantur in decimis; ergo etiam in praesenti, argumentum sumptum ex decisione imperatoria circa tributa, per solam similitudinem, non est efficax, quia Pontifices hoc non disposuerunt circa decimas, et ad extendenda onera argumentum a simili inefficax est, praesertim ubi similitudo in aliis multis deficit ; tum maxime quia jura canonica disponunt, ut onus praeteritarum decimarum transeat cum ipsis fructibus, qui indecimati alienantur, quod in tributis non servatur. Videtur autem ultra eequitatem, quod idem onus praeteritarum decimarum maneat et super possessionem , et super fructus praeteritos , cum etiam semper maneat supra personam primi debitoris, qui vendidit praedium, ut iidem Doctores fatentur. Unde confirmatur, quia si ille debitor alienavit et praedia et fructus indecimatos diversis personis, Ecclesia debet convenire possidentes fructus, et non possidentem praedia, quia jura canonica expresse disponunt, primum esse debitorem ratione fructuum, capit. Cum non sit in homine, et capit. Pastoralis ; de alio autem habente praedia, solum disponunt ut teneatur ad decimas in posterum solvendas. Tandem declaratur , quia praedia habent in se onus decimarum , quatenus virtute continent fructus ; sic autem comparantur ad futuros: nam praeteritos jam protulerunt, et in illos transtulerunt onus decimarum, unde si manerent obnoxia prioribus debitis, id esse deberet per modum pignoris, seu hypothecae , vel in vi alicujus legis ; nihil autem horum invenitur.
10. Dupliciter praedia posse esse obligata pro decimis praeteritis. — Quocirca dicendum censeo , duobus modis posse intelligi praedia esse specialiter obligata pro praeteritis decimis : uno modo, speciali obligatione, quae nascitur ex lege decimarum, propter peculiare onus quod Eeclesia imponit unicuique praedio pro decima suorum fructuum; alio modo, posset intelligi ex hypothecaria obligatione inducta beneficio legis in favorem decimarum. Inter quos duos modos potest haec differentia cogitari, quod in priori onus non extenditur in unoquoque praedio, nisi ad decimam suorum fructuum, non vero aliorum; itaque, si quis habens vineas, et praedia quae seminantur, et de uvis solvit decimam, non vero de granis, licet postea vendat vineas, non erunt obnoxiae debito decimarum grani ex vi illius oneris, quia illud onus non extenditur nisi ad proprios fructus talis vinese, non vero alterius possessionis, etiam futuros: ergo multo minus ad praeteritos. At vero alio modo obligationis et hypothecae, quodlibet praedium in- telligetur esse obnoxium pro quolibet debito ex non solutis decimis contracto, ex quibus eumque fructibus illa decimae debeantur. Auctores ergo primae opinionis videntur loqui de priori genere oneris et obligationis, et forasse est probabilis eorum sententia propter ipsorum auctoritatem ; contra illam vero procedunt objectiones a nobis factae, quibus satsfieri aliquo modo posset. Ego tamen, ut verum fatear , non video sufficiens fundamentum illius obhgationis, nec qua lege inducta sit, et ideo in hoc puncto illis non assentior, sed aliis judicium relinquo.
11. Posset autem quis ulterius dicere, haec bona immobilia fidelium esse obligata posteriori modo, scilicet, per modum generalis hypothecae tacita obligatione in favorem decimarum, et ita semper transire cum hoc onere pro quibuscumque decimis non solutis; eo modo, quo bona mariti dicuntur esse taliter obligata pro dote uxoris in cap. Ez ltteris, de Pignor. Tamen quia haec hypothecaria obligatio debet esse inducta virtute alicujus legis, cum ipsi fideles ad hoc non se obligaverint voluntate sua, oportet ostendere legem, ubi haec obligatio imposita sit omnibus bonis fidelium. Dici vero potest quod, licet non sit expressum in jure, in favorem Ecclesia extendi potest privilegium illud concessum feminis pro dotibus suis. Sic enim Doctores illud extendunt ad dotem Ecclesiae, cui bona praelati obligata creduntur pro mala administratione, ut videre licet in Gloss., Abb., et aliis, in dicto capit. Ez litteris. Item est aliud argumentum a simili, quod bona tutoris sunt obligata pupillo ; sed Ecclesia comparatur minori; ergo et bona fidelium erunt ob'igata Ecclesiae pro decimis non solutis, tanquam pro bonis Ecclesiae. Verumtamen licet hoc pium sit, non audeo illud proferre, quia hujusmodi extensiones non sunt facile admittendae, praesertim cum sit magna differentia inter singulos privatos fideles et praelatos respectu Ecclesiae, et tutorem respectu pupilli; nam horum est multo major obligatio. Quapropter probabiliter concludi videtur, haec bona immobilia fidelium non magis esse obligata ad debita praeteritarum decimarum, quam ad quaecumque alia. Quod si verum est, per generalem regulam justitiae judicandum est, quando ex illis boris recuperari possint decimae non solutae. Ubi applicari possunt quae de restitutione usurarum ex bonis usurarii apud alium inventis tradi solent, de quo videri potest Covarruvias, lib. 3 Va- riar., cap. 3. num. 6; et Navar., in Man., cap. 11, num. 165; Sot., lib. 6 de Just., quaest. 1, art. 4; Med., Cod. de Rest., quaest. 4.
12. Quid sentiendum, si ea pecunia decimis obnocia ager ematur.—Denique addunt aliqui, quod si, ex fructibus vel pecunia obnoxiis decimationi, ante solutam decimam ematur res fructifera, ex fructu illius debetur Ecclesiae decima tanquam de re sua quoad partem decimam, quia empta fuit ex pecunia quae etiam erat Ecclesiae quoad decimam partem. Ita sentit Panormitanus, in cap. Pastoralis, de Decim., ium. 6, ubi ait esse opinionem Innocentii et aliorum. Et inde etiam colligit decimam esse sub dominio Eecclesiae, priusquam illi solvatur; nam illa ratione, quicquid ex illa vel ex pretio ejus emitur, transit in dominium Ecclesiae, ac subinde illi fruc'ificat pro rata, saltem deductis expensis necessariis ad talem fructum. Sed hoc licet pie dictum et consideratum sit, credo tamen non esse usu receptum, nec facile posse ad praxim accommodari, nec satis posse fundari, quia non fundatur in jure, sed in principiis incertis. Unum est, quod decima non soluta computatur in bonis quae sunt sub dominio Ecclesiae, quod satis dubium est; nam de dominio perfecto ac directo, contrarium est verius : de dominio vero utili, vel jure aliquo in re, licet id probabilius sit, valde tamen est dubium an ad illos consequentes etfectus sufficiat. Praesertim, quod illa sententia supponit aliud principium, scilicet, bona vel possessiones emptas ex bonis Ecclesiae esse Ecclesiae, illique fructificare, etiamsi nec illius voluntate sint emptae, nec illi traditae et applicatae, quod non minus incertum est. Nam vel fundatur in alio generali principio, quod bona empta alicujus pecunia injuste occupata, sunt ejus cujus est pecunia, vel in aliquo speciali privilegio. At illud generalissimum pronunciatum communiter non admittitur, ut late tractat Covarruvias, dicto libro 3 Var., cap. 3, numero 6, specialiter de re empta ab usurario ex usurario lucro, quia non censetur transire in dominium ejus qui solvit usuras, sed acquiri usurario; ac subinde quamvis ipse maneat obligatus restitutioni usurarum, non tamen fructuum ex re empta perceptorum. Sicut non tenetur ad lucra quae sua industria, cum usuraria pecunia, comparavit, ut docet etiam Sot., dicto art. 4; sed de his alias.
13. Si autem dicatur hoc esse speciale in Ecclesia, ut quicquid emitur pecunia illius, ipsius sit, hoc nec sufficienter ex jure probari potest, ut dixit Joannes Andreas, in additione ad Speculat., tit. de Emptione et venditione, ; quia ex c. 1 de Peculio Cler. id generaliter non probatur, cum id habeat specialem rationem in clerico administrante bona Ecclesiae; et aliud jus non affertur. Unde multo magis erit incerta illa assertio, in his quae emuntur ex decima non soluta, cum fructus in quibus illa continetur, simpliciter sint illius qui ex illis tales possessiones emit, et ilius industria et opera fit emptio; ergo illi tribuendi sunt fructus, qui ex possessione empta postea resultant. Valde igitur dubio an in exteriori foro ille condemnaretur, nisi ad solvendum valorem decimarum non solutarum; et in conscientiae foro nullam aliam obligationem ego illi imponendam judico.
14. Occurritur objectioni. — Si quis negotiatur ex pecunia non decimata, non debet Hcclesie partem lucri. — Solum potest pro sententia Panormitani induci illud cap. Pastovalis, per argumentum a contrario sensu. Dicitur enim ibi, ex fructibus praedii empti ex fructibus decimatis non deberi Ecclesiae decimam ; ergo a contrario ex fructibus possessionis emptae ex fructibus non decimatis debetur Ecclesiae decima. Sed hoc argumentum non est efficax, ubi ratio obhgationis aliunde non constat ; negatur ergo consequentia. Nam ibi locutus est Pontifex de his tantum possessionibus quae ex fructibus decimatis emuntur, vel quia tantum de illis interrogatus est, vel quia illo tantum modo possunt tales emptiones licite fieri ; inde tamen non sequitur contrarium esse intelligendum, quando emptio fit ex pecunia non decimata. Quin potius, considerando immediatam decisionem illius textus, necessario videtur extendenda etiam ad emptionem factam ex pecunia non decimata. Nam ibi Pontifex non agit de dominio rei emptae ex tali pecunia, cujus videlicet sit, nec agit de fructu talis rei, si sit fructifera, sed agit mere de lucro comparato ex emptione et venditione talis rei : quod potest accrescere tam in re immobili et fructifera, quam in re mobili et non fructifera, ut sunt ordinariae merces, in quibus etiam ponit ibi exemplum Pontifex. Certum est autem, quod si quis necotietur ex pecunia non decimata, emendo, et vendendo merces, non debet Ecclesiae partem lucri, ut lucrum est; imo, licet tota pecunia, negotiationi exposita, esset Ecclesiae, nullum lucrum ut sic deberetur Ecclesiae, sed tantum restitutio suae pecuniae, quia nec usurarius tenetur mutuatario restituere iu- crum, quod negotiando cum pecunia usuraria comparavit, sed solam pecuniam.
15. Dico autem in eo casu non deberi partem lucri, ut lucrum est, quia ex lucro illo deberetur decima personalis, non quia ex pecunia Ecclesiae, vel ex indecimata pecunia comparatum est, sed quia ex omni lucro debetur personalis decima : et haec est decisio illius capit. Pastoralis. llla ergo etiam habet locum in re empta ex pecunia non decimata. Unde si talis res empta esset fructifera, ex fructibus eius deberetur decima ex titulo decimationis praedialis, non tamen ex titulo dominii decimae partis talis possessionis, ut citata opinio docet. Cujus signum est, quia, eiiamsi fundus ematur ex pecunia decimata, debetur ex illo decima praedialis, etiam non deductis expensis, ut ibidem dicitur; ergo decisio illius textus nullo modo induci potest in favorem prioris sententiae. Nisi forte aliquis consequenter dicat juxta illam sententiam, quod, si praedium sit emptum ex pecunia non decimata, imprimis debetur Ecclesiae decima pars fructuum titulo dominii, vel peculiaris juris cirea partem pretii, quae decima pars computanda esset , deductis expensis; et deinde ex residuis fructibus debetur decima praedialis, non deductis expensis: sed hoc licet consequenter sit dictum, tamen per se incredibile est, et nullum habet fundamentum in textu , unde potius ostendit illius sententiae difficultatem, quam illam suadeat ; non ergo necesse est novis scrupulis et oneribus rem hanc involvere, sed dicere satis est, quod fructus, vel pecunia non decimata semper est obnoxia Ecclesiae pro decima non soluta , licet pro aliis lucris ex illa comparatis speciale debitum non oriatur.
16. Causae deci narum ad quod forum pertinant. — Ultimo, solet hoc loco tractari, ad quod forum pertineant causae decimarum, ubi pro illis recuperandis, vel solvendis, aut non solvendis lites moventur. Sed haec quaestio generalis est de omnibus ecclesiasticis bonis, et pertinet ad eorum immunitatem, et ideo illam generaliter tractavi in peculiari opere de immunitate Ecclesiae. Hic ergo illam omittendam censui. Generalis enim ac certa regula est, decimales causas ecclesiasticas esse, et in foro ecclesiastico tractandas, quoties de jure decimarum, vel de difficultatibus aut dubis circa earum solutionem lites oriuntur. lta sumitur ex capit. Prohibemus, et capit. Tua, 1, de Decimis, imo et ex toto titulo , ut ait Glossa in cap. Fa tenore, de Foro competen., verb. Ecclesiast., ex Clement. ultim., de Jud., cum Glossa ibi , verb. Decimis, et ex general regvla juris in cap. Decernimus , de Judic.: Ut laici ecclesiastica tractare negotia non praesumant. Et a simili, velex alia regula tradita in c. Quanto, eodem tit., ubi decernitur causam juris patronatus tantum in judicio ecclesiastico posse terminari, quia est omnino conjuncta cum spiritualibus causis ac rebus ; non est autem minus conjuncta decimarum causa. Unde generalis regula sumitur, non tantum spiritualia , sed etiam spiritualibus annexa, ad forum ecclesiasticum pertinere; jus autem decimarum spirituale est, ut ostendimus, et consequenter decimae ipsae sunt spiritualibus annexae ; ergo ut tales sunt, vel quatenus tales considerantur ac tractantur, ad ecclesiasticum tantum forum pertinent.
17. An generalis regula exceptionem aliquam patiatur. — An vero haec generalis regula aliquas exceptiones patiatur, tractant late Covarruvias, in Practi., cap. 35, et lib. 1 Variar., cap. 17, num. 8, dicto nono; Rebuffus, quaest. 19, de Decimis; sed tam illi, quam nonnulli alii, quos ipsi referunt, caute legendi sunt, quia plus quam oportet inclinant in favorem saecularium principum, ut breviter adnotavit Azor, lib. 7 Instit., capit. 36, quaest. 3 et sequentibus. Et inconcussa servanda est generalis regula sacrorum Canonum, Ecelesias, cum decimis et omnibus rebus suis, ad ordinationem, et consequenter ad curam et jurisdictionem pastorum Ecclesiae pertinere, cap. Decretwm est, cum multis aliis, 10, quaest. 1, et cap. Statuimus, cap. In sacris, cum tribus sequentibus, 16, quaest. 1, et cap. 1 et 2, cap. Nullus, cap. In nona, 16, quaest. 7. Nulla ergo exceptio admittenda est, nisi ubi privilegium, et specialis licentia Summi Pontificis intervenerit, quandiu nimirum de decimis agitur, ut decimae sunt; nam si fructus decimarum jam soluti sint Ecclesiis, et postea sint distracti, vel furto sublati, aut in alios usus temporales conversi, jam amiserunt annexionem illam quam habebant cum spirituali titulo, et nullo modo ecclesiastica bona sunt; et ideo ad laicum tribunal pertinere poterunt causae circa illos exortae, nisi alioquin, ratione personarum inter quas tractatur, ad ecclesiasticum forum pertineant.
On this page