Praeambulum
Praeambulum
Hactenus explicuimus actiones in quibus externus Dei cultus continetur, vel ad illum proxime ordinantur; nunc duae circumstantiae ad hujusmodi actiones necessariae explicandae supersunt, qua sunt tempus et locus: nam de his etiam circumstantiis praecepta sunt data, ad virtutem religionis pertinentia, quorum declaratio ad hunc locum maxime pertinet. Dicemus ergo prius de tempore, postea de loco. De tempore autem duo praecepta data nobis sunt: unum divinum, quod est tertium Decalogi, de sanctificatione sabbathi; aliud humanum, quod est primum inter generalia Ecclesiae praecepta, quod est de festorum observatione : qua duo praecepta in hujus libri discursu a nobis explicanda sunt.
On this page