Caput 1
Caput 1
An praeceptum de observatione sabbathi convenienter inter praecepta primae tabulae latum sit.
CAPUT I. AN PRAECEPTUM DE OBSERVATIONE SABBATHI CONVENIENTER INTER PRAECEPTA PRIMAE TABULAE LATUM SIT.
1. Quoniam ab hoc praecepto derivatum est praeceptum ecclesiasticum de observatione festorum, ideo ab hujus praecepti declaratione initium hujus materiae sumendum est. Adnotandum autem imprimis est, in observatione alicujus temporis ad divinum cultum dicati, duo posse considerari: unum ad jus naturale spectans, aliud ad positivum. Nam aliquid invenitur quod, dictante ratione naturali, necessarium est, etiamsi nulla lex extrinsecus addita sit; aliquid vero quod per voluntatem alicujus legislatoris inductum est. Naturale enim est ut aliquod tempus soli divino cultui tribuendum sit ; positivum vero est, quod tale tempus sit determinatum ad talem diem, vel horam, etc. ; utrumque facile constat ex supra dictis. Dixsimus enim cultumDei externum esse de praecepto legis naturalis: at haec est hominis natura, ut ad suas actiones, praesertim externas, tempore indigeat ; ergo sub idem praeceptum cadit , quod in eo cultu exercendo tempus aliquod insumamus. Rursus haec est etiam hominis conditio, ut non possit convenienter vacare divino cultui, nisi ab aliis operibus vacet; ergo hoc etiam cadit sub idem praeceptum , pro eo nimirum tempore quo cultui divino vacandum est. Diximus praeterea naturale praeceptum religionis, quod affirmativum est, ex vi solius rationis naturalis non determinari ex necessitate ad certas caeremonias, vel actiones, et multo minus ad certa tempora ; ergo illa praecepta. quatenus certa tempora determinant, non sunt naturalia, sed positiva.
2. In quo differat tertium preceptum Decalogi ab aliis. — Primo ergo ex hac doctrina, quae certa, clara et communis est, inferunt Theologi, tertium praeceptum Decalogi, prout latum fuit in lege Moysis, in hoc differrea caeteris ejusdem Decalogi, quod caetera pure moralia sunt, tertium vero partim morale, partim caeremoniale fuit. Ita D. Thomas 2. 2. quaest. 122, art. 4, ad 2, et ibi Cajetanus et alii. Idem D. Thomas 1. 2, quaest. 100, art. 6, ad 2 et 5; Alensis, 3 p., quaest. 32, memb. 2 :et omnes Scholastici et Summistae ; et notavit lrenaeus, lib. 4 Contra haeres., c. 31; significat etiam Augustinus, lib. de Spirit. et lit., c. 16; qui ob eamdem causam dixit, l. 3 Contra duas Epist. Pelag., c. 4, Decalogum servari a Christianis, eacepta sabbathi observatione carnali, quee spiritualem sanctificationem quietemque significat ; ait autem obsercatione carnali, id est, quoad id quod ad litteram praecepto illo mandabatur ; sic enim paulo antea dixerat, Christum abstulisse a nobis jugum car - nalium observationum, inter quas ponit: Ve sabbatho, septeno dierum volumine redeunte, ab operibus eliam necessariis quiescan.us. E contrario vero dixit, lib. 19 Contra Faustum, cap. 18, praeceptum illud tertium spiritualiter servari a Christianis : Numquid (ait) ipsum sabbat hum, quod ad intelligendaum veram requiem pertinet, non observant Christiani?
3. Alia differentia. — Respondetur. — Haec etiam differentia ex alia facile ostenditur, quia ante legem Moysis praeceptum de observatione sabbathi non obligabat homines, caetera autem praecepta Decalogi obligabant. Hoc posterius patet ex illo Pauli : Gentes, que legem non habent , naturaliter ea qua legis sunt, fuciunt, Roman. 9. Primum autem constat, quia ante Abraham non erat sabbathorum observatio, etiam apud pios et Deum colentes, sicut neque in nobis est, ut dixit Eusebius lib. 1 Histor., cap. 4, post Irenaeum, lib. 4, cap. 30 et 42; et Tertullianus, lib. contra Judaeos, cap. 2; et post illos Damasc., lib. 4 de Fid., c. 24. Dices: quid ergo est quod, Genes. 2, dicitur Deus benediaisse diei septimo, et sanctificasse illum? Hinc enim aliqui collegerunt ex tunc dicasse Deum diem illum ad suum cultum, quia non potest esse alia illa benedictio et sanctificatio. Respondet autem ibi Abulensis, quaest. 4, illud esse dictum per anticipationem, ut est frequens in Seriptura : itaque ex tunc dedicavit Deus illum diem ad suum cultum in sua mente, et proposito, non in executione. Vel certe tunc posuit (ut sic dicam) fundamentum illius sanctificationis, non obligationem, aut legem, quia nec illam specialiter promulgavit, nec per rationem naturalem patefecit : non est autem improbabile ex tunc incepisse observationem aliquam diei septimae, quae per traditionem ad posteros devenerit ; nam Eusebius, lib. 13 de Praeparat., cap. 7, refert, septima;n diem, non Hoebrwos tantum, sed omnes fere, tam plülosophos quam poetas, sacratiorem esse cognovisse. Credit tamen ipse, hanc opinionem ad philosophos ab Hebraeis manasse, ac subinde vel antea non fuisse, vel per errores et idololatrias fuisse extinctam. Non fuit ergo illa lex pure moralis, sed ex parte caeremonialis.
4. Quid morale et quid ceremoniale in hoc preecepto. — Quid auntem fuit morale in illo praecepto, quid vero caeremoniale? Respondeo fuisse morale illud praeceptum, quatenus absolute praecipiebat cultum Dei externum; hunc enim ibi esse praeceptum docet D. Thomas 2. 2, quaest. 192, art. 4: Quia ad interiorem cultum (ait) magis inducitur homo Spiritus Sancti instinctu, quam eateriori lege, e ideo haec data fuit de exteriori cultu. Item quia vacatio ab operibus ibi praecepta, proprie intelligitur de operibus externis, et ita praecipiebatur quaedam exterior dedicatio alicujus temporis ad cultum Dei. Perinde autem esse videtur praecipere cultum Dei externum, et praecipere ut tempus aliquod huic cultui destinemus ; quia nec tempus praecipitur, nisi ut circumstantia illius actionis, nec actio praecipi potest, quin etiam tempus aliquod illi tribuere ex vi ejusdem praecepti necessarium sit. Unde Alensis, dicta quaest. 32, memb. 3, art. 29, S Ad illud, ait ad internam adorationem (quam dicit pertinere ad primum praeceptum) non fuisse additam in Decalogo alicujus temporis determinationem, quia ad exercendam illam non oportet ab externis operibus vacare : Ecercetur enim (ait) heec adoratio per latrium mentis, concurrente devotione fidei, spei et charitatis, quae simul esse potest cum opere corporali. Ad exercendum autem externum cultum Dei, necessarium est ab aliis vacare operibus pro illo tempore; ct ideo dicit hanc vacationem in illo tertio praecepto fuisse specialiter determinatam; sentit ergo fuisse illud praeceptum de cultu exteriori.
5. Qui cultus externus fuerit per illud preceplum impositus. — Sed quaeres quisnam externus cultus fuerit mandatus ex vi illius praecepti, nam cultus hic consistit in actu positivo : at in forma illius praecepti nullus actus in Dei cultum exercendus in die sabbathi designabatur, nec praecipiebatur, sed sola vacatio ab aliis externis operibus servilibus, seu alienis a divino cultu, ut videre licet Exod. 20 et 31, et Deut. 5, cum similibus. Ad hoc tacite respondet Cajetanus, dicta quaest. 122, art. 4, in principio, illum externum cultum ex vi illius praecepti necessarium, non in positivo actu, sed in carentia actus constitisse: Colebatur siquidem Deus (ait) sabbatho in apsa exteriori quiete ab operibus servilibus, quia quiescebant ad repraesentandam divinam quieten a creatione mundi. Unde aliqui dixerunt praeceptum illud negativum fuisse, quia nullum actum praecipiebat, sed tantum cessationem ab actu. Et licet forma illius videatur positiva, Memento ut sabbathum sanctifices, tamen re ipsa sanctificatio illa ibi praecepta solum consistebat in privatione quadam ; ut si alicui praecipiatur quiescere per horam, licet forma praecepti per verba affirmativa proferatur, re ipsa est negativa, quia nihil aliud praecipitur quam non moveri. Confirmatur, quia si praeceptum illud fuisset affirmativum, oportuisset ut obligaret ad exercendum ahquod opus externum divini cultus in die sabbathi, sicut nunc praeceptum Ecclesiae de observatione festorum positivum est quoad aliquid, ut postea dicemus. At vero ex vi illius praecepti, ut erat legis veteris, non fuit determinatum speciale opus cultus divini necessario exercendum in die sabbathi, ut ex dictis locis aperte constat, et Exod. 31 et 35.
6. Objectioni satisfit. — Dices, licet non obligaverit praeceptum illud ad particulare opus divini cultus, nihilominus obligasse ad colendum aliquo modo Deum illo die, externo cultu, prout unusquisque vellet. At enim neque hoc colligi posse videtur ex Scriptura; nam ubicumque de illo praecepto fit mentio, sola cessatio ab opere praecipitur, non vero alicujus operis positivus cultus, et specialiter Lev. 23 dicitur: Sea diebus facietis opus ; dies septimus, quia sabbathi requies est, vocabitur sanctus ; omne opus non facietis in eo. Ubi notanda est illa causalis, per illam enim explicatur verbum sanctificandi diem sabbathi; consistebat enim illa sanctificatio in cessaUone ab opere servili, ordinata ad divinum cultum, tum propter significationem ejus, tum maxime quia per eam deputabatur tempus illud divino cultui ; ad illam vero nullum opus positivum divini cultus postulari videbatur. Dici vero potest primo, licet, per illud praeceptum, expresse ac formaliter non praeciperetur cultus positivus, virtute fuisse praeceptum, quia, moraliter loquendo, non poterat cessari ab omni opere modo religioso, prout ibi praecipiebatur, et infra explicabimus, quin signo aliquo externo et positivo id ostenderetur : tale autem signum pertineret ad externum cultum Dei. Item, cum lex naturalis obliget ad colendum Deum aliquando cultu externo, eo ipso quod Deus determinet aliquod tempus huic cultui, ut fecit per illud praeceptum , videtur consequenter obligatio illa naturalis ad tale tempus determinari, et pro ipso urgere, sicut praeceptum divinum communicandi, licet de se non determinet certum tempus suae obligationis, nihilominus facta determinatione per Ecclesiam de die Paschatis, obligat pro illo. Atque hoc modo posset dici, praeceptum illud tertium Decalogi esse morale et naturale quoad positivam obligationem cultus, facta tali temporis determinatione.
7. Quid formaliter per hoc preceptum mandaretur. — Sed licet hoc probabile sit, non satis colligitur ex forma praecepti, quia non determinat tempus illud, praecipiendo aliquid fieri, sed solum prohibendo ne aliquid fiat, quod non satis est, ut dicamus praeceptum illud fuisse de cultu positivo, praeter cessationem ab operibus servilibus. Quia haec cessatio ex intentione praecepti, et ex intentione servandi illud, esset religiosa, absque alia demonstratione exteriori. Neque ex tali cessatione fit consequens, ut lex naturalis obliget ad exercendos actus exteriores divini cultus in illo tempore, nisi per aliam legem positivam pro tunc praecipiantur, sicut de ecclesiastico praecepto mox dicemus. Formaliter ergo nihil ibi praecipiebatur, nisi dedicatio quaedam illius temporis ad cultum Dei, quae vocatur sanctificatio illius, ut ait D. Thomas, dicto art. 4, ad 3. Haec autem dedicatio formaliter fit per cessationem ab opere, quae pertinet ad externum cultum per signum negativum declaratum. Unde materialiter videtur esse illud praeceptum negativum ; formaliter vero, et in genere signi ac cultus, esse affirmativum. Addi etiam potest, in illa lege fuisse alia praecepta positiva de aliquibus actibus divini cultus exercendis in die sabbathi, ut erat oblatio et sanctificatio panis propositionis, Levit. 24, et sacrificandi eodem die duos agnos, et duas decimas similae, et liba, Num. 28; sed illa caé- remonialia erant, et non pertinebant ad omnes et singulos de illo populo, sed ad sacerdotes; non enim tenebantur omnes ad illa sacrificia convenire, ut constat. Addit vero Philo, et refert Eusebius, libro 8 de Praepar. Evangelica, c. 2, Moysem instituisse, populum septenis diebus congregari, ut considentes Scripturas audirent ; quem morem ex Evangeliis etiam et Actibus Apostolorum colligimus. Videtur autem potius traditione, et quasi morali consecutione introductum, quam ex vi, ac forma praecepti; igitur tertium illud praeceptum solum fuit morale, quatenus generaliter continebat tempus aliquod esse divino cultui dicandum.
8. Tertium Decalogi preceptum, in quo fuit ceremoniale. — Fuit autem praeceptum illud caeremoniale quoad multa. Primo, quoad significationem, ut testatur D. Thomas, dicto art. 4, in corp., et ad 1. Nam datum est illud praeceptum in signum rememorativum beneficii creationis, ut expresse in eisdem locis ostenditur, quia pro ratione illius praecepti assignatur: Quoniam sex diebus fecit Deus celum et terram, et in septimo requievit, et idcirco (dicitur) benediait Deus diei septimo, et sanctificavit illum, Exod. 20. Addit etiam D. Thomas, allegorice significasse quietem Christi Domini in sepulchro, et anagogice quietem aeternae patriae. Secundo fuit caeremoniale quoad temporis determinationem, in qua determinatione duo distingui possunt. Unum est, quod ad hunc effectum non tantum singulis annis aut mensibus, sed etiam singulis hebdomadis certum unius diei tempus designatum sit, ita ut post sex dies operibus humanis occupatos, septimus quietis sequatur; et hoc licet positivum sit, non potest tamen dici caeremoniale veteris legis, quia nihil habet proprium illius; poterat enim talis determinatio sine speciali caeremonia, vel significatione, soIum propter moralem rationem et utilitatem fieri. Quia licet naturalis ratio non dictet illam determinationem ut necessariam, dictat tamen ut convenientem, ut sic per publicam legem homines ad servandam naturae legem inducantur. Et similiter est consentaneum rationi naturali, ut Dei cultus frequenter exerceatur, et ideo illa etiam temporis determinatio quoad dierum frequentiam, poterat fieri ex morali ac prudenti ratione, sine propria caeremoniali significatione. Aliud vero fuit peculiare in illa determinatione, quod, scilicet, dies ille septimus fuerit talis, nimirum ultimus hebdomadae, incipiendo numerationem a primo die creationis mundi ; ita enim fuit dies ille determinatus in lege veteri, unde non potuit nisi a Deo, vel ex revelatione Dei determinari, quia non poterat aliter cognosci quis fuerit primus creationis dies. Et ideo dies ille per antonomasiam sabbathum appellatus est, quia tunc Deus ab operibus suis requievit ; sabbathum enim juxta Hebraicam derivationem requiem significat: sic ergo illa determinatio sumpta est in ordine ad significationem, fuitque proprie caremonialis.
9. Qued sabbathi solemnitas per viginti quatuor horas duret, positivum et ceremoniale est. — Tertio fuit etiam positivi juris, et aliquo modo caeremoniale in illa determinatione, quod solemnitas illa sabbathi per integras viginti quatuor horas jussa est observari, juxta illud: Avespera usque ad vesperam celebrabitis sabbatha vestra, Levitic. 93. Unde non est du- bium quin hoc tunc fuerit divino jure statutum. Aliqui vero sentiunt illud fuisse ita immutabile, ut hodie etiam necessario sit servandum in eelebratione dominici diei, ita ut nulla consuetudine vel potestate humana possit tempus illud viginti quatuor horarum minui, quia esset contra jus divinum, ex quo plane sequitur hanc circumstantiam illius praecepti non fuisse ex positivo jure, sed naturali. Atque ita sentit Angel., verbo Dies festus, in principio; et inclinat Silvester, verbo Dominica, num. 4. Sed hoc sine dubio est improbabile, quia nulla ratio naturalis dictabat tanquam necessarium ad honestatem morum, ut integer dies viginti quatuor horarum divino cultui dedicaretur ; quae enim potest esse haec necessitas? Item, non fuit de jure naturali, ut per singulas hebdomadas certum tempus praeciperetur pro divino cultu ; poterat enim praecipi singulis mensibus ; ut in lege veteri, potuit Deus praecipere neomenias, et non sabbathum ; nam cur non? Ergo potuit praecipere in singulis hebdomadis tantum dimidium diem, vel aliquas horas. Fuit ergo sine ulla dubitatione illa circumstantia temporis, de jure tantum positivo divino, et ad caeremonias pertinuit , quatenus propter significationem etiam observata est. Quamvis potuerit habere rationem moralem congruentiae, non necessitatis, videlicet, ut divinus cultus publicus et solemnis, durabilior esset ac solemnior; et ita potuit Ecclesia in suis festivitatibus hanc circumstantiam imitari, licet id non fuerit simpliciter necessarium, nec semper servetur, ut infra dicemus.
10. Otium et requies sabbathi positiva et ceremonialia fuere. — Quarto, fuit etiam positivum et caeremoniale in illa determinatione otium, et cessatio ab operibus ibi praecepta. Illa enim non erat per se, et ex sola ratione naturali, necessaria ad divinum cultum, ut per se manifestum est; potuit tamen praecipi ex ratione morali congruenti, ut homines illo tempore essent magis expediti, et dispositi ad divinum cultum ; unde hoc modo etiam Gentiles custodiebant suos dies festos, abstinendo ab humanis occupationibus et laboribus, ut suis sacrificiis et caeremoniis vacare possent. Tamen, quatenus in illa lege otium illud specialiter praeceptum est, propter proportionem et analogiam ad significandam requiem Dei ab operibus, ad caeremonialia praecepta illud pertinuit. Et auget, ac declarat caeeremoniam, quod propter exactam significationem, non solum a servilibus operibus voluntariis, sed etiam ali- quo modo a necessariis vacatio praecipebatur; in quo clara distinctio cernitur illius praecepti a praecepto Eeclesiae, ut postea videbimus. Haec igitur fuit ratio caeremonialis praecepti, ex qua intelligitur, propter ignorantiam religionis errasse Senecam, qui sabbatha Judaeorum reprehendebat, quod existimaret inutiliter septimam vita partem perdere, ut Augustinus refert, 6 lib. de Civit., c. 11. Impium autem est existimare, inutiliter amitti tempus quod in divino cultu consumitur. Quod si quis, vacans ab aliis operibus propter praeceptum, divino cultui et bonis operibus non vacet, inutiliter tempus amittit, quia praecepto abutitur, et non quia praeceptum de se inutile sit.
11. Quid de hoc praecepto cessaverit in lege gratige. — Secundo principaliter dicendum est, praeceptum illud tertium Decalogi, quantum ad totam illam determinationem, quam addit ultra moralem ac naturalem obligationenm, cessasse, et in lege gratiae non obligare, sicut nec praecepta de alis festivitatibus in ea lege lata nunc obligant. Hoc de fide certum est, ex generali doctrina decessationelegalium, unde eodem modo de caeteris festis Judaeorum, prout in ealege observabantur, intelligendum est, et probabitur aperte ex locis Pauli infra tractandis. In particulari vero de sabbatho id tradit Gregorius, lib. 11, Epist. 3, et in cap. Pervenit, de Consec., d. 3, contra quosdam haereticos, qui suo tempore, errorem Ebionitarum excitando, Christianos cogebant ad servandum sabbathum, vacando ab operibus; et eamdem haeresim ait excitaturum esse Antichristum, ut Judaeos sibi lucrifaciat. Eamdem veritatem tradidit Augustinus, locis citatis, censens eamdem esse rationem de hoc praecepto observationis sabbathi, quae de tota lege veteri; et in serm. 251, de Tempore, ait, ideo sanctos Ecclesiee pastores decrevisse, omnem gloriam Judaàci sabbathi in diem dominicam transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremaus in veritate ; quod ipse optime declaravit lib. 4 Genes. ad litteram, cap. 13. Unde Concilium Lugdunense, in c. 1. de Consec., d. 3, dixit, Christianos observare Dominicam diem, ne Judaismo capiantur, utique in observatione sabbathi.
12. Cur lex vetus sit mortua, et cur mortifera. — Diluitur objectio. — Circa rationem autem bujus assertionis, oportet advertere unam esse rationem, ob quam lex vetus mortua est ; aliam, ob quam est mortifera : dicitur enim mortua, quatenus non obligat ; mortifera vero, quatenus non solum non tenemur servare ritus ejus, sed etiam peccatum est illos servare. Ratio ergo ob quam illa lex fuit mortua, est, quia non fuit in perpetuum posita, sed usque ad Christi consummationem, ut dixit Paulus, ad Galat. 3, interrogans: Quid igitur lem ? et respondens : Propter transgressionem posita est, donec veniret semen, cui promiserat, etc. Ratio autem cur sit mortifera, est, quia erat umbra et figura futurorum ; et ideo adveniente luce et veritate, prohiberi debuit, quia jam ejus significatio et professio falsa esset. Prima ergo ratio manifeste habet locum in praecepto de observatione sabbathi. Posterior autem videri potest non ita necessaria, quia propria significatio observantiae sabbathi non erat de futuro aliquo mysterio , sed de beneficio creationis; semper autem potuit vere significari beneficium illud, et requies Dei ab operibus suis per quietem sabbathi , etiam post Christi adventum, et sine injuria ejus. Unde Clemens, lib. 7 Institut., cap. 24, sabbathntn cum dominica servandum esse dicit , illud in roecordationem fubricationis mundi, hanc resurrectionis Domini. Et hunc tuisse morem antiquum Ecclesiae Orientahs testatur Socrates, lib. 6 Histor., cap. 8; et patet ex Can. 64 Apostol. ; Ignat., Epistol. 5; Clemen., lib. 7 Const., cap. 24. Nec obstat, si quis dicat cum D. Thoma supra, illud otium sabbathi etiam significasse futuram requiem Christi in sepulchro; quia non constat illam significationem fuisse in illo praecepto intentam, vel non oportet illam significari ut futuram, sed posset significari ut jam facta, sicut significatur beneficium creationis. Respondetur nihilominus hac ratione ad summum probari, observationem sabbathi, secluso spiritu Judaico, non esse intrinsece malam, id est, si non fiat vel ex necessitate et obligatione legis veteris, ac si illa duraret, nec in significationem alicujus mysterii Christi, tanquam venturi. Atque hac ratione dicitur in Concilio Laodicen., cap. 29, qued non oporteat Christianos judaicare, et otiari in sabbatho, sed operari eos in eodem die. Quibus verbis ostenditur, mortuum esse antiquum praeceptum ; subditur vero statim: Praferentes autem in veneratione dominicum diem, si vacare voluerint , ut Christiani hoc faciant , id est, non eo ritu et modo quo faciebant Judaei, alioquin anathemate feriendos esse decernit. Indicat ergo id non fuisse simpliciter prohibitum, sed solum si spiritu Judaico fieret.
13. Sabbathi observatio mortifera. — Nihi- lominus dicendum est, absolute esse mortiferam nunc observationem sabbathi , qualem praescribebat lex vetus, meritoque esse ab Ecclesia prohibitam in detestationem Judaicae caecitatis, ne videatur Ecclesia illi consentire : et ideo suspecti merito sunt de Judaismo, qui sabbathum custodire inveniuntur. Nam imprimis Ecclesia non pracipit observantiam sabbathi, ut per se notum est ; nullibi enim talis lex ecclesiastica reperitur : quin potius, Act. 15, universaliter dictum est ab Apostolis : Visum est Spiritui Sancto, et nobis, nilil aliud imponere vobis oneris, etc. ; declararunt ergo etiam onus sabbathi esse sublatum : qui ergo illud observat, mer:to censetur ex obligatione legis veteris illud servare, ac subinde spiritu Judaico duci. Deinde Ecclesia absolute prohibet illam observantiam, ut patet ex dicto cap. 1, et cap. Pervenit, de Consecr., d. 3; et ex traditione Ecclesiae, quae ex citatis Patribus colligitur, et ex translatione sabbati in dominicam diem, de qua infra dicemus. Quocirca, licet significatio beneficii creationis facta per otium sabbathi falsitatem non contineat, semper indicat imperfectionem legis veteris, et saltem oblique indicabat beneficium redemptionis nondum fuisse hominibus collatum : nam cum sit longe majus, multo magis debuit illud coli, et repraesentari per dominicum diem, quam beneficium creationis per sabbathum. Nec oportuit utrumque commemorari utrumque diem festum agendo; tum propter moralem rationem, quia non expediebat tantum onus perpetuum ac continuum imponere Christiano populo; tum etiam quia in die dominico potest utrumque beneficium recognosci, vel quia illo die coepit mundi creatio, ut constat, vel quia eumdem esse credimus mundi auctorem et restauratorem.
14. Confirmatur.— Accedit quod, teste Paulo, ad Colos. 2, etiam sabbathorum observatio erat umbra futurorum adimplendorum per Christum, et in Christo, cujus erat umbra lex illa ; et ideo significatio futurae quietis Christi in sepulchro non est tantum ab hominibus excogitata, sed etiam ab Spiritu Sancto intenta, licet fortasse usque ad veritatis adventum non fuerit declarata. Et quamvis illius diei observantia, quae prius erat signum fuiuri, mutari potuerit in memoriam praeteriti beneficii, tamen haec memoria non per festum, et laetitiam, sed per jejunium et moerorem debuit retineri et repraesentari; et ideo Ecciesia jejunari potius voluit illo die, seua carnibus abstineri, quam festum diem agi. ut Innocentius Papa tradit, epist. 11 ad Decentium, cap. 4, cap. Sabbatho, de Consec., d. 3. Quam consuetudinem antiquissimam esse, constat ex Hieronymo, Epist. 97 ad Augustinum ; et ex Augustino, epist. 86 et 118.
15. Objectio. — Respondetur. — Commodior responsio assignatur. — Una vero superest contra hoc objectio ex capit. Licet, de Feriis, ubi Alexander III prius dicit : Licet tam veLeris quam novi Testamenti pagina septimum diem ad umnanam quietem specialiter deputaverit ; postea vero subjungit, quod tam eum, quam alios dies Majestati altissime deputatos, nec non natalitia Sanctorum Martyrum H'cclesia decrevit observanda. Ergo non solum in veteri, sed etiam in nova lege sabbathina requies commendata est, et ejus religiosa observatio saltem ex Ecclesiae praecepto retinenda est. Quod autem Pontifex ait, in novo Testamento esse sabbathum approbatum , ideo dixisse videtur, quia Actor. 20 dicitur: Paulum una sabbathorum convenisse ad frangendum panem ; et simile habetur 1 Corinth. 16, et clarius, Act. 13, Paulus ingressus est Synagogas in die sabbatho ad docendum. Ad Alexandrum respondet ibi Glossa, partitionem illam debere accipi cum distributione accommoda; nam vetus Testamentum deputavit sabbathum ad htteram, et quasi materialiter, novum cero (ait) spiritualiter illud servat, primam diem pro septimana celebrando. Idem sequitur Panormitanus, sed non placet, quia Pontifex loquitur de observantia vera et ad litteram, quae in diebus festis servanda est. Dicendum ergo est, Pontificem non fuisse locutum de sabbatho, neque illud nominasse, sed locutum esse de die septimo. Septimus autem dies intelligi potest, vel ille qui est septimus numerando a primo die creationis, quae dici potest veluti materialis numeratio; vel potest dici septimus quasi generatim, seu formaliter, ille qui est ultimus in septenario numero dierum,, sicut Aristoteles dixit, ultimam unitatem esse formam numeri. Dico ergo Pontificem locutum fuisse de die septimo, hoc posteriori modo, sensumque esse, utrumque Testamentum approbasse morem deputandi ad quietem humanam, septimum quemque diem hebdomadae, quod est formahter deputare septimum diem, licet materialiter non idem dies fuerit ille deputatus ad hanc quietem pro divino cultu : unde cum subdit, tam eum, etc., illud relativum, eum, non refert sabbathum materialiter sumptum sed refert septimum diem, quem Ecclesia ad il- lam requiem designavit. Et hoc modo verum est, quod alii dicunt, septimum illum diem in lege veteri esse sabbathum, in nova vero esse dominicam diem.
16. Ubi septimi diei requies approbetur in novo Testamento. — Dices : ubi pagina novi Testamenti dedicavit septimum diem pro humana requie? Respondeo imprimis, ubicumque in novo Testamento approbatur sabbathismus Judaeorum, virtute approbari dedicationem septimi cujusque diei ad divinum cultum, quia in praecepto de oliservatione sabbathi hoc etiam continetur, ut dixi. Approbatur autem Judaicum sabbathum in novo Testamento vel in generali, ubicumque lex vetus commemoratur ; vel in particulari, ubicumque legimus, tam Christum quam Apostolos, sabbathum observasse, vel honorasse, ut de Christo in multis ejus verbis et actibus legimus; cum enim saepe argueretur a Judaeis de violatione sabbathi, semper ostendit se nunquam illud violasse, sed secundum veram intelligentiam et pietatem observasse. Et praeterea refert Marcus, cap. 6, quod, facto sabbatho, coepit in Synagoga docere. Quam consuetudinem servasse frequenter refert Lucas, cap. 4 et 13; ev eodem modo Paulus se ostendit cultorem sabbathi, Act. 13 et 18. Verisimile enim est Apostolos. eo primo tempore quo lex erat mortua, et non mortifera, sabbathum observasse ; nam qui circumcisionem retinebant, consequenter etiam caeteras caeremonias legis et sabbatha cum honore sepeliebant. Per haec autem facta, non intelliguntur quidem Christus vel Apostoli approbare seu confirmare legem sabbathi pro tempore legis gratiae, sed approbare illam in se; unde fit, ut generaliter etiam approbaverint dedicationem septimi diei pro divino cultu, ut mox dicemus latius. Nunc ita interpretamur alia duo testimonia citata ex Act. 20, et 1 Corinth. 16; hic enim, una sabbathi, diem dominicam significat : dicitur enim una, id est, prima sabbathi, id est, post sabbathum, juxta doctrinam Hieronymi, epistol. 150 ad Hedibiam, quaest. 4. Et in particulari ita exponit Pauli verba, lib. contra Vigilan., c. 5; estque communis expositio Anselmi, D. Thomee, Cajetani, etc.
On this page