Text List

Caput 2

Caput 2

Utrum festorum observatio convenienter in tempore legis gratiae instituta sit.

CAPUT II. UTRUM FESTORUM OBSERVATIO CONVENIENTER IN TEMPORE LEGIS GRATIAE INSTITUTA SIT.

1. Convenientem esse festorum observationem in lege nova. — Circa quaestionem-hanc erravit Aerius, qui observationem hanc sacram festorum dierum damnabat, ut auctor est Epiphan., haeres. 75; Augustinus vero, haeres. 53, solum de Aerianis ait, negasse statuta solemniter servanda esse jejunia, ne cideamur esse sub lege ; quae ratio etiam de diebus festis procedebat. Unde maxime confirmari solet hic error, quia non licet in lege nova caeremonialia praecepta legis veteris retinere, aut in morem inducere ; festorum autem observatio ad caeremonias pertinet. Et hunc errorem, licet alio modo explicatum, docent hujus temporis haeretici, ut late refert et impugnat Bellarminus, lib. 3 de cultu Sanctorum, cap. 10. Adduntque, in sui erroris confirmationem, verba Pauli ad Galat. 4: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos - timeo vos, ne forte sine causa laboracerim in vobis; et ad Coloss. 2: Nemo vos judicet in cibo, aut potu, aut in parte dici festi, aut neomenic, aut sabbathorum, ubi sabbathorum nomine omnes dies festos, qui ad otium et cessationem a laboribus observantur, intelligere videtur.

2. Assertio. — Nihilominus dicendum est, praeceptum de observatione festorum, seu dierum qui ad divinum cultum destinantur, convenienter fuisse in Ecclesia traditum. Est assertio de fide, ex perpetua traditione et communi Ecclesiae consensu, qui ad hoc sufficit ; in divina enim Scriptura non habemus traditum, quod Christus Dominus alicujus festi observationem instituerit ; et infra ostendemus, nulium de hac re Ecclesiae suae peculiare praeceptum tradidisse, quia praeter leges fidei et sacramcntorum, nulla praecepta positiva tradidit, sed suis ministris commisit. Tamen etiam non legimus prohibuisse ne festi dies in sua Ecclesia instituerentur, vel servari praeciperentur in religiosum cultum. Quia neque hoc est per se malum, nec inutile, sed est valde consentaneum rationi naturali, ut ostensum est; et potius est morahter necessarium, tum ad convenientem hominum gubernationem ; sunt enim mortales, et laboribus corporis facile distrahuntur, et ideo consentaneum naturae illorum est, ut interdum a laboribus quiescant ; tum masxime, ut certum tempus pro tota po- puli communitate designetur, in quo divino cultui vacare, et ad illum publice, et gregatim convenire valeant. De Apostolis vero non solum certum est, observationem festorum non prohibuisse, sed etiam est certum ea observasse modo proprio et peculiari legis novae, et probabilissimum est aliquorum observationem lege lata sanxisse, quod in particulari ostendemus cap. sequenti, per nonnullos dies festos discurrendo. Nunc duo testimonia, Actor. 20, et 1 Corinth. 16, supra explicata de die dominico sufficiunt, nam ex eis habetur soiitos fuisse fideles tempore Apostoli Pauli convenire specialiter die dominico ad fractionem panis, d est, ad missae sacrificium, et communionem, et in eisdem solitas fuisse fieri collectiones, et oblationes eleemosynarum pro pauperibus fidelibus, de quibus ibi Paulus, et Rom. 15, et2 Corinth. 9, mentionem facit. Atque hoc modo ex traditione apostolica confutat dictum errorem Epiphanius, et eamdem tradunt Hilarius, in prolog. Psal. ; Tertullianus, lib. Adversus Psychi., c. 14; Origenes, lib. 8 contra Cel.; Nazian., orat. in Pentecost.; Basilius, de Spiritu Sancto, cap. 27; Augustinus, epist. 86, et alii infra referendi.

3. Ecclesie auctoritate confirmatur. — benique, quamvis haec observatio tam antiqua non esset, sufficeret Ecclesiae auctoritas ad veritatem hanc confirmandam. Nam quod suprema ejus auctoritate latum sit hoc praeceptum, constat ex canonibus scriptis sub titulo de Fer. et de Consec., d. 3, quos in sequentibus afferemus, et ex universali consensu et consuetudine: cum autem ipsa Ecclesia sit columna et firmamentum veritatis, clarum est in re tanti momenti, et quae ad sanctitatem morum pertinet, errare non potuisse. Et confirmatur, quia licet institutio non sit eadem quae fuit in veteri Testamento, est tamen instar illius facta, in his omnibus quae sunt consentanea rationi naturali, ac fidei; solumque discrepat vel in majori perfectione, vel in his quae ad speciales caeremonias, et significationem illius temporis, et non per se ad moralem usum pertinebant ; ergo nihil est in tali usu, quod conveniens ct honestum non sit. Unde solutum manet fundamentum contrarii erroris; nam caeremonialia praecepta legis veteris abrogata quidem sunt, ideoque nullam obligationem inducunt, et consequenter etiam sunt prohibita, ut tanquam necessaria virtute illius legis fieri non possint. Ac subinde etiam est vetitum, ne secundum propriam et specialem significationem illius legis, et consequenter nec secundum proprium modum ad illam significationem accommodatum in usum revocentur. Nihilominus tamen in illis caremoniis seu observantiis, sunt quaedam rationes generales, quae secundum se pertinent ad moralem rationem virtutum, ut de se abstrahunt a particulari significatione et ritu veteris legis, ut supra dicebamus de oblationibus, primitiis et decimis ; et in praesenti ita se habent, quod aliquod certum tempus sit lege praescriptum ad cultum Dei, et quod in illo praecipiatur aliqua cessatio ab operibus , et similia, quae (ut dicebam) consentanea sunt legi naturali, et in omni tempore, et in omni gente juxta mensuram cognitionis Dei, quam habuit, observata sunt. Hoc ergo modo retinuit Ecclesia usum de observatione festorum, et de ea re peculiare praeceptum imposuit.

4. Exponitur divus Paulus. — Hieronymus. — Ad locum vero Pauli ad Gal. 4, copiose respondet ibi Hieronymus, Apostolum loqui ad litteram de Judaicis ritibus, quos ex vi illius legis aliqui introducere in Ecclesiam volebant; illi ergo observabant dies sabbathorum, neomenic et aeymorum, etc. Item menses , martium, ad azymorum festum ; septembrem, ad festum tabernaculorum, etc. Item £empora ann, in quibus fructus terrae, vel maturescere incipiunt, vel collecti jam sunt, vel in quibus ter per annum in templum erat ascendendum. Annos denique observabant, vel sabbatnismi terrae, vel remissionis, aut jubilei. Huuc ergo modum Judaicarum observationum ibi reprehendit Apostolus, non ecclesiasticam traditionem: JVos enim (ait Hieronymus) aon azymown Pascha celebramnus, sed resurrectionis, et erucis ; nec septem juvta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed S piritus Sancti veneramur adventum, et ne inordinata congregatio populi fidem minueret in Christo, propterea dies aliqu constituti sunt, ut in unum pariter veniremus. Quasi dicat, nunc propter rationem moralem determinata esse haec tempora, non propter Judaicam caeremoniam. Et advertit ulterius, Judaeos ita observasse illa tempora, u: extra illa non liceret tale veltale sacrificium offerre, vel conventus illos facere, tabernacula figere, azyma observare, etc. At nos quolibet die sacrificium offerre possumus, et de illo participare, et mortem vel resurrectionem Dominirecolere; et quoad hoc ait Hieronymus, omnes dies nobis esse aequales, et Ecclesiam non observare dies et annos, sed solum, ut omnia ordinate fiant, designasse tempora accommodata, in quibus fideles te- neantur, vel ad sacrificium congregari, vel peculiaria Dei beneficia propria legis gratiae recognoscere, praesertim (ait) propter eos, qui magis seeculo quam Deo vacant, et negligentissime viverent, nisi per haec precepta ad officium religionis inducerentur.

5. Alia ejusdem loci expositio. — Alii intelligunt, Paulum illo loco ritus gentilicos reprehendere , quod indicat Origenes, lib. 8 Contra Celsum, et videtur verisimile ; nam, quod loquatur ad eos qui ex gentibus conversi erant, verba illa ostendunt : Sed tunc quidem ignorantes Deum , iis, qui natura non sunt dii, serviebatis ; quod non Judaeis, sed gentibus dici poterat, et tamen subdit : Nwnc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma , et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? Dies observatis, etc. Unde Augustinus, in Enchir., cap. 19, intelligit, Apostolum reprehendere illos, qui certis diebus, sive mensibus, sive annis , volunt vel nolunt aliguid inchoare, eo quod, secundum canam doctrinam hominwnm , fuusta, vel infausta existiment tempora. Et latius, Epist. 119, cap. 7: Fos( inquit ) culpat Apostolus, qui dicunt. Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, etc. Hinc idem Augustinus, lib. contra Adiman., c. 16, cum ille abuteretur illis verbis Apostoli ad damnandas caeremonias legis veteris, et consequenter totam legem, et hoc modo Apostoli verba allegaret : Dies observatis, et sabbatha, et solemnitates , timeo vos, etc., illum arguit, quod male verba referret, quia non ibi Apostolus nominat sabbathum , aut solemnitates, sed dies, menses, etc. ; significans, Apostolum non agere ibi de observationibus Judaeorum, quae suo tempore sanctae fuerant, sed de vanis superstitionibus, et divinationibus Gentilium. Verumtamen non ita hoc docuit Augustinus ut priorem sensum improbaret, imo in residua parte illius cap. illum egregie declarat, dicens : Sed putet esse de sabbatho dictum. Nunquid et nos non dicimus , ista non esse observanda, sed illa potius quee his significantur * Illi enim ea similiter observabant, non intelligentes ad quarum rerum significationem et prenunciationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturee potius quam creatori ; nam nos quoque et Dominicum diem, et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias Christianas dierum festivitates, sed quia intelligimus quo pertineant, non, tempora observamus, sed que illis significantur , et caetera, quae prosequitur,

6. Praefertur prima expositio. — Atque ita utrumque sensum amplectitur ibi Anselmus, ut probabilem; divus Thomas vero, licet hunc posteriorem sustineri posse dicat, priorem tamen praefert, et mea sententia merito. Nam, licet ibi loqueretur Paulus cum fidelibus ex Gentilitate conversis, tamen non eos reprehendit quod ad idololatriam , vel gentilicam observationem redire vellent, sed quod legalia vellent observare, et hoc ait in toto illo capite et Epistola. Ergo etiam ibi tractat de observationibus Judaicis, etc. Quod autem ait: Quomodo concertimini iterum, non ideo dicit, quia ad idola converti vellent, sed ita loquitur, quia illa superstitio jam erat omnino vana, et verae fidei ita repugnans, sicut idololatria ; et ideo ait, illos voluisse converti iterum et denuo ad egena et infirma elementa, quae, licet non essent idola, in superstitione, et inutilitate , ac falsitate conveniebant cum idolis. Unde recte ibi Cajetanus ait, verum esse quod Apostolus ait, quia convertebantur iterum ad elementa , licet non eodem modo ; prius enim adorando elementa, ad illa convertebantur ; postea non adorando, sed inuiliter serviendo.

7. Alius locus Pauli explicatur. — Eadem responsio est ad aliud Pauh testimonium, ad Colossenses secundo ; nam ibi clare 1oquitur de observatione legalium, et monet Colossenses ut non timeant , etiamsi quis eos judicet , id est , reprehendat quod non discernant inter cibos mundos, vel immundos, nec in parte diei festi, aut neomenie, aut sabbathorum ; id est, nec in ea temporis parte, quae ad festa judaica, neomenias, et sabbaiha celebranda deputata erat, discretionem facerent, vel peculiarem observationem ; vel(ut exponunt Hieronymus et Origenes supra) partem festi , vocat, quia illa festa judaica non erant perfecta et integra , sed imperfecta et adumbrata. Nam, ut statim subdit Paulus, illa omnia erant umbrae futurorum, et ideo jam transierant, ideoque merito illa non servabant. At festa novae legis non sunt umbrae futurorum, sed corpus ipsum Christi continent ac repraesentant ; nihil ergo ad has festivitates illa Pauli monitio pertinet, ut omnes citati Patres concludunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2