Text List

Caput 3

Caput 3

De diebus quos universa ecclesia ex obligatione servat in generali.

CAPUT III. DE DIEBUS QUOS UNIVERSA ECCLESIA EX OBLIGATIONE SERVAT IN GENERALI.

1. Duplex solemnitas. —Explicuimus in generali hoc praeceptum ; tamen quia in multa dividitur, quae sub se quodammodo continet, et obligatio praecepti non nisi in particulari cognoscitur, ideo de his praeceptis sigillatim dicere necesse est. Advertendum autem est, dupliciter ferri posse hujusmodi praeceptum de aliquo festo servando, scilicet, vel pro tota Ecclesia, vel pro aliqua tantum provincia, vel dioecesi. Hanc partitionem indicavit Pontifex in c. Conquestus, de Feriis, ubi prius numerat universales festivitates totius Ecclesiae ; deinde addit: Ceeterisque solemnitatibus, quas singuli Episcopi in suis diecesibus dumerint solemniter venerandas. Et in cap. Quoniam, eodem , dicitur secundum diversas consuetudines interdum celebrari unum festum in uno loco, et non in alio, et hic in uno die, alibi in alio. Idem sumitur ex cap. 1, de Consecratione, distinctione 3, et generalius ex capit. CaLholica, distinctione 11, quod est ex Augustino, Epist. 118. Priores ergo festivitates universales , posteriores particulares appellabimus; atque prius de universalibus, postea vero de particularibus dicemus.

9. In quo sit potestas ferendi leges universales celebrandi festa. — Carca universales autem festivitates, supbonendum est esse in Ecclesia potestatem ferendi legem, aut leges universales quae totam Ecclesiam obligent ad has vel illas festivitates servandas. Hoc satis constat ex dictis in capite praecedenti. Nam haec celebritas, et consensio totius Ecclesiae in aliquibus praecipuis festivitatibus, pertinere potest ad convenientem usum religionis, et ad unitatem ecclesiasticam ; et aliunde determinatio talium dierum non est facta divino jure, ut dictum est, et dicetur ; ergo necessaria fuit potestas in Ecclesia, qua hujusmodi legem posset statuere.

10. Unde ulterius tanquam certum et clarum supponimus, hanc potestatem praecipue esse in Summo Pontifice, et quodammodo in illo solo. Primum patet, quia Pontifex est universalis pastor, et ideo habet universalem potestatem legislativam in spiritualibus, ut alibi in materia de Legibus, et de Summo Pontifice latius probandum est; inde vero probatur etiam exclusiva, per quam imprimis exclu- duntur imperatores, reges , et omnes potestates saeculares ; non enim possunt illi in spirituali materia praecipere, ut generaliter in materia de immunitate ecclesiastica ostensum est, et in particulari aliquid addemus in discursu hujus capitis et sequentium. Excluduntur praeterea quicumque Episcopi, inferiores Pontifice, quia nullus eorum potest legem universalem pro universa Ecclesia ferre. Dixi autem quodammodo , quia Concilium generale potest hanc legem ferre, non tamen sine Pontifice cogente et approbante Concilium. Item universalis consuetnudo totius Ecclesiae potest hanc legem introducere, non tamen sine Pontifice, vel expresse , vel tacite approbante, ut cum proportione dicemus infra de consuetudine particulari respectu Episcopi; est enim eadem proportionalis ratio.

4. Festivitates quasdam esse Dei, alias sanctorum. — His positis, ut usum hujus potestatis circa institutionem universalem festorum ad aliquem ordinem revocemus, est pra oculis habendum, licet festivitates omnes in Dei cultum et venerationem primario ordineutur, nihilominus inter eas quasdam esse, quae in solius Dei memoria et honore, vel gratiarum actione pro aliquo beneficio suscepto quolammodo sistunt ; alias vero, quae simul cum Dei cultu conjungunt specialem alicujus Sancti memoriam et venerationem. Prioresque vocare possumus Dei festivitates, posteriores vero festivitates Sanctorum. Et utrumque ex his membris in alia duo subdividere possumus: nam inter Dei festivitates, quaedam ad Deum ipsum, ut Deus est, referuntur, eumque quasi pro speciali materia et objecto habent ; aliae vero sunt propriae festivitates Christi, seu Dei hominis facti. Inter Sanctos vero Virginem Beatissimam speciali cultu colimus, quem hyperduliam vocamus; alios vero omnes Sanctos communi dulia, et ideo festivitates Sanctorum in duo etiam capita dividimus : quaedam enim sunt propriae Beatssimae Virginis, quae inter festivitates Sanctorum sunt praecipuae, et interdum ita sunt cum Christi festivitatibus conjuncta , ut aliquae festivitates tam Matri quam Filio tribuantur ; sub ultimo vero membro reliquorum Sanctorum festivitates comprehendimus. Per haec ergo capita breviter festivitates omnes, quas Ecclesia universaliter celebrat, proponemus, et in singulis antiquitatem , rationem institutionis , et modum institutionis explicabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3