Text List

Caput 4

Caput 4

De diei dominicae observatione, et de festo trinitatis.

CAPUT IV. DE DIEI DOMINICA OBSERVATIONE, ET DE FESTO TRINITATIS.

1 Dies Dominica. — Dominicae diei quam antiqua observatio. — Apoc. 1. —Quoniam in ipsius Dei cultum, ut Deus est, praecipue videtur in lege gratiae Dominica dies ab Ecclesiae exordio instituta, et tanquam praecipua festivitas observari praecepta, cui postea temporis decursu speciale festum Trinitatis adjunctum est, ideo de his primo loco dicendum est. Et imprimis celebritas dominicae diei habetur ex communi usu et sensu Ecclesiae, et in ipsa Scriptura novi Testamenti commendatur. Nam Joannes, Apocal. 1, commemorat se in dominica die insignem illam revelationem accepisse, ubi sine dubio diem illam dominicam appellat, a Christo Domino, qui sua resurrecüone illam specialiter consecravit, sicut Paulus, 1 Cor. 11, vocat ceenam dominicam, sacram communionem quam Christus Dominus instituit, et in qua ipse manducatur; vel certe dominicam diem vocavit Joannes, quia eam per antonomasiam Dominus fecisse dicitur, juxta illud: Hrec dies quam fecit Dominus, etc., quae verba de ipso die resurrectionis dominicae dicta sunt a Propheta, Psal. 117. Nam totum evidenter est de resurrectione dominica, de qua ipsemet Christus illum interpretatus est, de se exponens illa verba, quae proxime praecedunt: Lapidem quem reprobaverunt adificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ; post quae verba immediate subsequuntur illa: Heec dies quam fecit Dominus, etc. Dicta ergo sunt specialiter de die resurrectionis, ut universa Ecclesia intellexit. Imo Hieronymus, Marc. 16: Post sabbatha tristia ( inquit) felis irradiat dies, quae primatum in diebus tenet, luce prima in eo lucescente, et Domino meo cwm triunpho resurgente, et dicente : Hec esi dies quam fecit Dominus, exultemus et letemur in ea.

2. Inde igitur prima dies hebdomadae, quam Ecclesia ut festivam servat, dominica appellata est. Imo, ut ait Eusebius, lib. 4 de Demonst. Evang., cap. 16: 7Is unus, et solus revera est proprius ac dominicus dics, et amelior est aliis iunumerabilibus diebus, sive qui compwuniter intelliguntur, sive qui a Moyse in solemnibus, et noviluniis, et sabbathis lege sanciti sunt. Et satim subjungit, hunc solum et verum dominicum Salvatoris diem in sola Ecclesia per totum orbem diffusa lucere, et nomen ac dignitatem suam obtinere; quia nimirum in Ecclesia semper celebris fuit, et dominicus appellatus. Unde non est dubium quin Joannes de illo, tanquam de die celebri et omnibus fidelibus solemni, loquatur, ad suam revelationem etiam ex circumstantia temporis commendandam, ut Chrysostomus, Beda, Anselmus, et alii ibi adnoiaruntt. Ibi vero non declaratur tunc fuisse diem illum ut festivum ab Ecclesia observatum ; verumtamen Actor. 20 hoc magis indicatum est: Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis. Nam illam diem fuisse dominicam supra ostensum est: fractio autem illa panis non erat nisi oblatio et communio eucharistiae, ad quam diebus dominicis convenire solebant fideles, tanquam in solemni ac festo die, ut constat ex Patribus statim allegandis. Ibique fiebat sacra concio, cujus etiam in eodem Actorum loco mentio fit. Et eodem die fieri solebat oblatio fidelium ad diem festum convenientium, ut supra tractando de oblationibus vidimus , quod etiam in Seriptura fundamentum habere constat ex 1 Corinth. 16. Ita enim haec loca Patres intellexerunt , ut supra notatum est, et videri potest in Chrysostomo, Ambrosio, et aliis expositoribus Graecis et Latinis.

3. Confirmatur Patrum testimonis.— Clemens. — Prohübitio jejunandi die dominica.— Huc accedit traditio antiquissima Patrum, docentium hunc diem semper fuisse in Ecclesia tanquam festum observatum, et in magna veneratione habitum. Clemens, lib. 7 Const., c. 31: Dne, inquit, resurrectionis Domini, quem dominicum dicimus, convenite sine ulla conventus intermissione ad agendas gratias Doeo, et profitendum beneficia, quibus nos Deus per Christum affecit, cum liberavit nos ignorantia, errore, vinculis, ut sic sacrificium vestrum reprehensione careat. Quae ibi prosequitur, et latius infra, c. 37. Idem habet Ignatius, epist. 3 ad Magnesia., dicens: Pro sabbcthizatione diem festum celebret omnis Christianus dominicam vesurrectionem, regalem, eminenlissimam omniwn dierum, etc. Idem late Justinus, Apolog. 2 pro Christ., circa finem, ubi de conventibus Christianorum, in die dominico agi solitis, tractat. Idem Origenes, homil. 1, in Exod. ; Eusebius, l. 4 de Vita Constant., cap. 18, 19, refert, Constantinum diem illum religiosissime observasse, et observandum praecepisse, Apostolicam nimirum traditionem amplectens. Idem habet Ambrosius in Lucam cap. 17; Augustinus, sermone 251 de Tempore, dicens expresse, celebritatem hujus festi ab Apostolis traditam fuisse. Quam etiam declarat antiquissima prohibitio jejunandi in illo die, propter solemnitatem et celebritatem ejus. De qua extat Canon. sexagesimus quintus Apostolorum, et apud Clementem, lib. 6 de Constit., c. ultim., in fine, et lib. 7 Constit., c. 24, ubi Turrianus affert Damasum, lib. de Jejunis, et alios; idem habet Ignatius, epist. 5 ad Philip.; Tertullianus, in Apolog., c. 16, et de Coron. milit., c. 3, unde in Concilio Carthaginensi IV, Canon. 64, dicitur : Qui studiose jejunat die dominico , non credatur catholicus. Idem fere in Concilio Gangren., c. 18. Vide c. Si quis, 1, et c. ultim., d. 30, et c. Sacerdos, 26. q. T, et c. Placuit, c. Jejunium, c. Ne quis, c. Jejunia, de Consec.. d. 3; ac denique videri potest late Epiphanius, in Epitome fidei, ad finem; et Basilius de Spiritu Sancto, c. 20.

4. Diei dominicee observationem esse de jure divino, qui dicant. — Fundamentum. — Ex his ergo intulerunt aliqui, festivitatem hanc diei dominica, in lege gratiae, non humano sed divino jure esse introductam. Ita sentit auctor Supplementi ad Summam Pisanam, verb. Dominica, in Additione. Indicat etiam Abbas, in c. Licet, de Fer., n. 3. Nam ex dispensatione in hoc praecepto, infert posse Papam dispensare in praecepto veteris et novi testamenti. Angel., verb. Feria, n. 3, in fine, dicit esse quasi juris divini: simpliciter id affirmat Syivest., verb. Dominica, q. 1, S1, ubi alias etiam festivitates adjungit, quas dicit esse de jure divino, ut Nativitatem Domini, Pascha, Pentecostem, et alias, de quipus infra. Fundamentum esse videtur, quia supponunt hi auctores, septimi cujusque diei dedicationem ad divinum cultum esse de jure divino, et putant determinationem ad talem diem, seu mutationem diei sabbpathi in dominicam, esse ex institutione divina in lege gratiae. Confirmatur, quia alias posset festum hoc mutari, abrogari, aut prorogari per humanam legem, vel consuetudinem, quia omnis lex humana potest per hominem vel per consuetudinem tollhi; sed hoc admittendum non est in die dominica, ut communiter Doctores docent, in d. c. Licet, et cap. Conquestus, de Fer.; ergo.

5. Refelltur praecedens opinio. — Nihilominus hoc non probatur ex testimoniis Scripturae adductis, nec ex traditione ; unde nec verum censendum est. Quia est contra regulam generalem, quod in lege nova non sunt data specialia praecepta divina de his accidentalibus observantiis, sed tantum de substantialibus, quae sunt fides, sacramenta, et sacrificium. Reliqua enim dispositioni pastorum Ecclesiae relicta sunt. lgitur tantum ex praecepto Ecclesiae retenta est determinatio septimi diei ad divinum cultum, et eodem jure mutata est a sabbatho in dominicam. Ita D. Thomas 2. 2, q. 122, art. 4, ad 4, dicens hoc esse de constitutione Ecclesiae, et consuetudine populi christiani. Idem Anton., 2 p., tit. 9, c. 7; Bonavent, in 3, d. 371, circa litteram; et ibi Major, q. 19; Sot., lib. 2 de Just., q. 4, art. 4, ad 2; Waldens., de Sacramental., tit. 17, c. 140; Turrecrem., inc. 1, de Consec., d. 3; Navarr., in Manual., c. 13, n. 1; Tabiena, Rosel. et Armilla., verb. Dominica, et Archid. in c. Jejunia, de Consec., d. 3. Fundamentum autem contrariae sententiae ad summum probat, hoc praeceptum non incepisse a lege scripta Ecclesiae, sed a traditione Apostolica ; nam quod ex tunc coeperit consuetudo , aperte convincitur ex testimoniis adductis. Probabile item est, id fuisse verbotenus ab Apostolis tunc praeceptum, et a toto populo Christiano receptum, ut necessarium ad honestatem morum et religionis Christianae, atque sub hac aestimatione consuetudinem durasse. Quae tandem legibus scriptis confirmata est, ut patet ex capit. 1, et c Sabbatho, de Consec., d. 3, et capit. Quoniam, capit. Licet, et capit. Conquestus, de Fer. Et ipsi etiam imperatores hoc praeceptum suis legibus munierunt, ut patet toto tit. 6 de Feriis, praesertim leg. 2, et leg. Omnes dies, ubi post alias praecipuas festivitates subditur : Ft dies solis, quos dominicos rite divere majores, qui repetito in sese calculo revolvuntur, parem necesse est habere reverentium, etc.; et inleg. ultim. : Dominicum diem ita semper honorabilem decernimus, ac venerandum, ut a cunctis executionibus excusetur.

6. Respondetur argumentis.— Ad argumenta vero de immutabilitate hujus praecepti per consuetudinem vellegem humanam respondetur, simpliciter loquendo, et quasi de potentia absoluta Ecclesiae seu Pontificum, tale praeceptum mutabile esse, ut argumentum probat; tamen practice ac moraliter, dici posse aliquo modo immuxtabile, licet ecclesiasticum sit. Quaedam enim sunt ecclesiastica praecepta tam propinqua, tamque similia divinis institutioni- bus, et tam conformia legi naturali, et tot rationibus honestatis ac religionis munita, et tam vetusta, ac universali consuetudine firmata, ut, simpliciter loquendo, secundum ordinatam potentiam abrogari et omnino tolli non possint, licet in particulari dispensari possint. Et per hoc posterius, satis ostenditur non esse de jure divino. Ex primo autem non colligitur jus divinum, et quia illud gcnus immutabilitatis solum oritur ex materiae qualitate, et quia non potest moraliter occurrere rationabilis causa talis abrogationis. Unde cum semper futura sit in destructionem, et non in aedificationem, credendum est Spiritum Sanctum non permissurum ut Ecclesia erret in tam sanctis legibus et consuetudinibus mutandis, etiamsi ecclesiasticae sint. Exempla similia sunt in lege decimarum, ut supra dictum esi, et in lege Quadragesimae, et similibus.

7. Objectio. — Satisfit. — Dices: quamvis demus non posse moraliter mutari legem quoad dedicationem diei septimi ad cultum Dei, cur non poterit mutari quoad mutationem talis diei? Nam lex vetus de observatione sabbathi mutata est quoad hanc determinationem, etiamsi ab ipso Deo immediate fuerit lata; cur ergo non magis poterit haec determinatio mutari, si ab Apostolis facta sit? Major est enim auctoritas Dei quam Apostolorum, maxime cum dictum sit, Apostolos non introduxisse hanc consuetudinem, ut promulgatores alieujus praecepti a Christo lati, sed ut instituentes novum jus. Respondeo, hanc immutabilitatem non fundari in auctoritate et potestate immediati legislatoris, sic enim convincit ratio facta, sed fundari in modo, materia, et ratione talis determinationis. Nam imprimis Deus non fecit illam determinationem sabbathi, statuendo illam lege perpetua simpliciter, sed tantum secundum quid, id est, durante statu illius populi, et utilitate ac valore circumcisionis, seu donec veniret semen, ut ait Paulus. Unde veniente illo tempore, per sese cessavit, non ex defectu potestatis, sed voluntatis ipsius legislatoris. At vero praeceptum hoc ecclesiasticum latum est sine temporis determinatione, ac subinde, quantum est ex se, in perpetuum, quia Ecclesia Christi est perpetua, id est, usque ad finem mundi duratura, et illius utilitas etiam est perpetua. Deinde praeceptum illud legale includebat ordinem ad mysterium futurum, quod aliquando debebat desinere esse futurum, et incipere esse praesens aut praeteritum, et ideo ex tunc oportuit tale praeceotum abrogari. At vero hoc eccle- siasticum praeceptum nititur in mysterio resurrectionis Christi jam facto, quod ut sic immutabile est, nec enim potest Christus non resurrexisse, nec potest non vivere gloriose, postquam resurrexerit. Quod si hoc praeceptum habet aliquem ordinem ad quietem perfectam futuram in gloria, quando illa comparata fuerit, cessabit etiam hoc praeceptum. Denique rationes, quae in die dominico concurrunt, ut pro illo facta sit haec determinatio et mutatio, sunt rationes perpetuae et immutabiles, et ideo praeceptum ipsum non potest rationabihter abrogari; contra rationem autem, et contra utilitatem Ecclesiae non permittet Spiritus Sanctus, ut dixi, qui Ecclesiam gubernat, talem fieri mutationem.

8. Assignantur rationes ob quas dominica dies celebretur. — Sed quae sunt istae rationes seu proprietates talis diei, propter quas ita oportuit in eum cadere tam fixam et immutabilem determinationem ? Plures a Sanctis Patribus assignantur. Prima, et praecipua est, quia in illo die Christus resurrexit ; illo enim die mysterium contigisse indubitatum fidelibus est, et tractatum a nobis est late in 2 tomo tertiae partis, disp. 46, sect. 2. Quod vero illa fuerit praecipua ratio hujus determinationis, testatur Augustinus in serm. 154 et 251 de Tempore, cujus verba et aliorum Patrum ibi retuli; unde etiam dies dominicus, dies resurrectionis a Patribus appellatur, et inde etiam dominicus dictus est, quia Domini victoriam commemorat, ut videre licet in Leone Papa, epist. 81, ad Dioscor.,c. 2; Chrysostomo, hom. 5 deResurrect. ; Gregorio, lib. 11, epist. 3, in fine: Dominico (inquit) die a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum, ut si quid negligentiee per sem dies agitur, per diem resurrectionis dominice precibus expietur. Et ob hanc causam dominico die genuflexio prohibita semper fuit, sicut in die Paschatis, ut constat ex Concilio Nicen., c. 20, de Consec., d. 3, c. Quoniam sunt ; eamque esse Apostolicam traditionem ex lrenaeo refertur sub nomine Justin., q. 115, ad Orthod. Cum autem ibi Irenaeus martyr citetur, non potuit a Justino allegari, cum ipse Justinus quadraginta fere annis ante lrenagum passus sit, ut docte advertit Covarruvias, lib. 4 Variar,, c. 19. Ergo vel illa responsio, Justini non est, vel allegatio illa ab ahquo addita est. Ejusdem vero traditionis meminerunt Tertullianus, de Coron. milit., c. 3; Hiéronymus, contra Lucifer.; Augustinus, epist. 119, c. 15 et sequentibus. Ambrosius optime, serm. 60: Dominica ( inquit) erecti et feriati resurrectionem Domini celebramus ; dominica enim ideo cenerabilis est, atque solemnis, quia in ea Salvator velut sol oriens emicut, ac propterea ipsa dies ab hominibus seculi dies solis vocatur, quod ortus eum sol justitie Christus illuminet. Atque eumdem morem standi diebus dominicis servavit Ecclesia usque ad Alexandrum llI, juxta c. Quoniam, de Fer. Et eumdem postea Clemens VIII instauravit.

9. Alie rationes afferuntur. — Praeter hanc rationem , considerantur alia in hoc die , ex mirabilibus operibus qua in eo Deus operatus est, propter quae (ut dicitur in Can. 8 Trullano) tanta debet esse illius diei obsercantia, ut prater orationes, et missarum solemnia , et ea qua ad vescendum pertinent, nihil aliud fiat. Secunda ergo ratio sumitur ex adventu Spiritus Sancti in Apostolos et discipulos, qui in eumdem diem contigit, ut in eodem Canone dicitur; et idem habent Leo Papa, et Augustinus supra ; idem Augustinus, serm. 1534, et alii statim referendi , multaque alia de hoc puncto dixi in d. 2 tom., disp. 46, sect. 2. Tertia ratio sit, quia in eodem die natus est Christus, ut expresse affirmatur in d. can. 8 Trullano. idemque habet Rupert., lib. 3, de Divinis officiis, c. 16; et Cassiod., in id Psalm. 117: Heec dies quam fecit Dominus, etc. ; et latius auctoritate et conjecturis confirmavimus, d. 2 tom., disp. 13, sect. 4. Atque hinc sequitur quarta ratio, quia in eodem die circumcisus est Christus, et sanguinem pro hominibus fundere coepit, et nomen Jesus illi est impositum, ut notavit Nicephor., lib. 1 Histor., cap. 12. Quinta addi potest ex eodem Canone Trullano, quod in eodem die stella Magis refulsit, quae etiam sequitur ex tertia, quia eodem die stella Magis apparuit, quo Christus natus est, ut tradunt Leo, Augustinus, Fulgentius et alii, in sermonibus de Epiphania, et diximus latius dicto 2 tom., disp. 14, sect. 4.

10. Sexta adjungitur ibidem, quia in eodem die baptizatus est Christus, quod etiam affirmat Augustinus, serm. 154 de Tempore. Unde vero id possit satis confirmari, nunc non inveuio, praesertim quia in eodem sermone Augustinus dicit, Christum etiam coepisse sua miracula facere in die dominica, convertendo, scilicet, aquam in vinum ; ostendimus autem in dicto 2 tomo, disp. 26, sect. 1, non potuisse utrumque mysterium in dominica fieri, quia utrumque est factum sexta die Januarii, et integer annus tantum inter illa intercessit; fieri autem non potest ut sextus dies ejusdem mensis in duobus annis continuis dominicus sit, seu quicumque alius dies hebdomadae; et ita utrumque redditur incertum. Suppositis vero opinionibus quas loco proxime citato secuti sumus, videlicet, Christum baptizatum esse anno aetatis suae trigesimo inchoato, et sexto die Januarii, quo die facta est Magorum adoratio, seu Epiphania; et supponendo ex jam dictis, in anno primo Nativitatis Christi, Epiphaniam incidisse in sextam feriam hebdomadae, quia ipsa Nativitas et Circumcisio in dominicam inciderunt, ex his principiis, per singulos annos computando, non erit difhcile deducere, an in trigesimo vel trigesimo primo anno aetatis Christi potuerit sexta dies Januarii esse dominica. Nunc vero nolumus in hoc immorari , sed probabili fide sequimur quod de baptismo dixerunt Patres sextae Synodi, in Trullo congregati, quod et nomine Augustini in dicto sermone habetur. Aliud vero ae miraculo nuptiarum omittimus ; et eadem ratione omitto aliam rationem, quae in eodem sermone 154 Augustini habetur, scilicet , in hoc die benedixisse Dominum quinque panes, quibus quinque millia hominum satiavit; nam unde hoc probari possit, non video.

11. Septimam rationem addit Leo Papa in d. Epist. 81, his verbis : In hac die Apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus Evangeli tubam sumunt, et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In quibus verbis, obscurum est de quo mysterio, vel de qua Christi apparitione ad discipulos suos post resurrectionem suam Leo loquatur; nam si verba in superficie considerentur, videtur alludere ad illa Matth. 28 : Ewntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc., quia per priora verba acceperunt Apostoli tubam Evangelii, per posteriora vero sumpserunt sacramentum regenerationis inferendum mundo. At difficile est ostendere, quod Matthaeus ibi narrat de apparitione Christi, facta undecim discipulis in monte Galilaese, etc., die dominico factum esse, quamvis neque contrarium possit demonstrari. Quicquid ergo de hoc sit, quod tanquam incertum omittimus, melius fundatur haec septima ratio in verbis quae statim addit idem Pontifex : In hac die ( sicut beatus Joannes Evangelica testatur ) congregatis in unum discipulis, januis clausis, cum ad eos Dominus introisset, insufflavit, et dixit : Accipite Spiritun Sanctum, etc. Nam hoc factum esse in ipsa die resurrectionis ad vesperam, ac subinde in dic dominico, constat ex Lucae ultim., et Joann. 20; et late ostendimus dicto 2 tom., disp. 49, sect. 4. Et ad idem mysterium possunt applicari priora verba Leonis, quia tunc dixit etiam Christus discipulis : Sicut misit me vivens Pater , et ego mitto vos; per qua verba Evangelii tubam absque dubio sumpserunt. Unde etiam Lucas narrat, ibi dixisse Christum, oportere in nomine ejus predcari puenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes , quibus verbis etiam Sacramentum regenerationis significatur. Hoc ergo mysteriun merito inter praecipuas hujus diei praerogativas distincte numeratur, quia licet eodem die resurrectionis contigerit, specialia et maxima beneficia continet Ecclesiae collata; nam tunc data est illi potestas remittendi peccata in Apostolis, quia tunc primum consummati sunt sacerdotes quoad potestatem in corpus Christi mysticum ; unde etiam tunc videntur primo consecrati Episcopi, et creati etiam Apostoli quoad spiritualem jurisdictionem in universum orbem, maxime in foro sacramentali. Et fortasse ob hanc causam a sanctis Patribus et canonibus institutum est, ut Episcopi non nisi n dominico die consecrentur, ut ex decreto Anacleti Papae refertur in cap. 1, d. 75. Nam Episcopi Apostolis succedunt, cap. 7n novo, d. 21; ideo eodem die consecrantur, ut ibi notat Turrecrem.

12. Assignantur prerogativee a lege naturali et scripta petitee. — Atque hae quidem rationes ad illam dignitatem dominicae diei pertinent, quam specialiter in lege gratiae obtinuit; non tamen caret praerogativis quae ad legem natura, et scriptam spectare videntur. Constat enim in die dominica creatum esse mundum quoad substantiam coeli et terrae, et in eadem factam esse lucem, non solum spiritualem et angelicam, sed etiam hanc materialem, ratione cujus haec fuit prima dierum omnium, ut notat Augustinus, dicto serm. 251; et Beda, lib. de Offic. eccles., cap. 1. Et idem habet Leo supra, et dictus canon 8 Trullanus. Hanc ergo praerogativam dicimus communem esse legi naturae, quia in Deum, ut in naturae conditorem, refertur. Atque ita hic dies complectitur praecipuam dignitatem sabbathi Judaici. Non enim minus per celebrationem hujus diei, quam per solemnitatem sabbathi, beneficium creationis recognoscimus. Denique addunt praedicti Patres, praesertim Augustinus et Orientales, in dicto canon. 8, in hac die misisse Deum Manna de coelo, quod pertinet ad mira- bilia patrata tempore legis scriptae; imo est memoriale quoddam omnium beneficiorum quae Deus illi populo contulit. Idem affirmat Isidorus, lib. 1 de Offic. eccles., cap. 24, et probat ex c. 16 Exod., ubi in principio datum est Manna Hebraeis per sex dies continuos, et cessavit in septimo, quia erat sabbathum, unde bene concluditur coepisse in dominico, seu primo die : Unde (infert Isidorus) intelagant Judaei, jam tunc prelatam esse Judaico sabbatho dominicam nostram ; jam tunc indicatum, quod in sa)batho ipsorum gratia de colo ad eos nulla descenderit, sed in sancta dominica, in qua primum Dominus illam pluit. Sic ergo satis constat, quot et quantis rationibus dies haec ad divinum cultum peculiariter in lege gratiae electa est.

13. Dies dominica assignata ad colendum Deum propter se. — Dominica dies speciaiter dicata toti Trinitati. — Est autem animadvertendum, licet ad hanc determinationem talis diei faciendam, hae omnes praerogativae considerari potuerint, nihilominus per se ac directe non referri, vel institui hunc diem ad peculiarem commemorationem illorum operum Dei, sed ad Deum ipsum propter se colendum, et propter suam excellentiam et majestatem. Nam (ut saepe diximus) naturalis ratio hoc modo principaliter dictat divinum cultum, et quoniam sola ratio certum tempus ad hunc cultum non determinat, per positivam legem fieri determinationem oportuit; et ita in lege veteri facta est in die sabbathi, cui dominica dies successit ; ergo solemnitas, et requies ab operibus terrenis, quae in hoc die indicitur, ad ipsam Divinitatem colendam ordiuatur, etiamsi ad hanc determinationem pro tali die faciendam circumstantiae illius diei, et opera quae in eo Deus fecit, fuerint considerata. Et confirmatur hoc, nam hac ratione in Ecclesia Romana dominicus dies specialiter censetur dicatus in honorem totius Trinitatis ; quia in lege gratiae, sicut expressius cognoscitur Deus, prout in se est trinus et unus, ita ad profitendam hanc fidem, et Deum trinum et unum expressius colendum, septimus hebdomadae dies spccialiter destinatus est. Et ideo graves auctores referunt, olim praefationem Trinitatis in omnibus dominicis fuisse decantatam, quia dominici dies sanctissimae Trinitati dicati erant. Ita Micrologus, de Eccles. observat., cap. 60. Et sumi potest ex cap. Invenimus, de Conse., d. 1, ubi Pelagius II, inter praefationes, quas longa retro vetustas in Romana Ecclesia servavit. ponit praefationem sanctissimae Trinitatis, cum tamen Ecclesia Romana speciale festum Trinitatis olim non servaret, ut dicit Alexander III, in cap. 2, de Fer. Ergo verisimile est praefationem illam fuisse dictam in diebus Dominicis, ut Micrologus dicit. Item in eisdem diebus, in ordinario tempore non impedito consuevit dici in matutino octavum responsorium de Trinitate. Et in eisdem dominicis maxime observari praecipitur ut symbolum fidei, quo Trinitatem profitemur, in Missa dici non omittatur. Sic ergo dicimus diem dominicum, in Dei ac Trinitatis cultum esse singulariter ordinatum.

14. Neque obstat quod postea introductus sit mos in Ecclesia, ut in quadam peculiari dominica festum Trinitatis celebretur, quod prius in particularibus provinciis seu Ecclesiis incepit, ut Alexander III, dicto cap. 2, refert, et sumitur ex Ruper., libr. 2 de Divin. offic., cap. 1;et Dur. in Rationali, lib. 6, cap. 11; et postea Joannes XXII, in Romana etiam Ecclesia celebrari voluit, ut notat Summa Pisana, verb. Ferie, S 3, quod etiam nunc universa Ecclesia servat ; non (inquam) hoc obstat, quia illud merito additum est ad majorem reverentiam Trinitatis, et ut expressior memoria, tam in officio toto quam in concionibus illius mysterii fieret. Nihilominus tamen omnes etiam dominici dies ad peculiarem Trinitatis honorem instituti sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4