Text List

Caput 5

Caput 5

De festis ad vitam et mortem christi pertinentibus, virginique communibus.

CAPUT V. DE FESTIS AD VITAM ET MORTEM CHRISTI PERTINENTIBUS, VIRGINIQUE COMMUNIBUS.

1. Advertendum est sermonem esse de his festivitatibus, quae sub praecepto servari mandantur universae Ecclesiae, et populo ejus, et in rigore tantum sunt quinque : quibus nos duas addemus usque ad Christi mortem. Sunt vero multae aliee, in quibus quoad ecclesiastica officia, mysteria humanitatis Christi celebrantur. sed illae non pertinent ad praeceptum speciale de observatione festorum, de quo nunc disserimus, sed vel ad praeceptum de Horis canonicis, vel de modo celebrandi Missae sacrificium, et ideo nunc de illis non agemus: attingemus vero quae necessaria fuerint, ut intelligatur, an in aliquo illorum dierum praeceptum hoc de obligatione festorum liget.

2. Festum Incarnationis. — In eodem die festum colebatur Verbi Incarnationis, et Virginis Auuunciationis. — Dupliciter hoc festum in Ecclesia celebratur. — Primum ergo festum, ut secundum ordinem rerum ea enumeremus, est festum Incarnationis divini Verbi, quod etiam festum Annunciationis Beatae Virginis appellari solet. Imo, in Concilio Toletano XI, cap. primo, per antonomasiam, festum divina seu dominicae Matris appellatur : Nam quod (ait) festum Matris est, nisi Incarnatio Verbi? Et ita communiter inter festivitates Beatissimae Virginis haec numerari solet, nec immerito, quandoquidem in illa summam dignitatem et excellentissima gratiae dona consecuta est. Proprie tamen dici etiam potest festum Verbi Incarnati, quod illo die conceptum est sanctum, ut per Angelum annunciatum est. Sicut enim festum Conceptionis Virginis magis est festum ejusdem Virginis, quam matris ejus Anna, quamvis ex illa conceptione magnus honor magnaque Dei dona (ut credendum est) in gloriosam Annam redundaverint, ita festum Incarnationis Christi principaliter est festum personae conceptae, et mysterii, licet simul ad Virginem pertineat. Quapropter, si secundum se spectetur illud festum, summae dignitatis et laetitiae, inter omnia quae ad humanitatem Dei pertinent, esse videtur. Quia in illo supremum beneficium Deus hominibus contulit, et maximum omnium mirabilium suorum operum fecit. Tamen quoad nos non videtur donum illud perfecte collatum usque ad Virginis partum; et ideo quoad exteriorem laetitiam solemnius illa Nativitatis festivitas celebratur. Et ob eamdem causam festivitas illa praecipue ad Christum, haec vero ad Virginem referri videtur; et sine dubio ecclesiasticum officium ad Virginem praecipue dirigitur. Nihilominus tamen propter rationes factas, et propter ordinem festivitatum, hoc loco illam posuimus. Sciendum autem est festum hoc duobus modis in Ecclesia celebrari, uno generali, et alio particulari : generali quidem modo celebratur, eodem die quo mysterium peractum est, nimirum vigesima quinta die martii; particulari vero, prout in Hispania observatur, decima septima die Decembris, ex decreto Concilii Toletani X, capite primo, consuetudine et Pontificum approbatione usque ad nostra tempora retento; et olim in ecclesia Mediolanensi juxta ritum Ambrosianum celebrabatur in Dominica quarta Adventus, ut refert Galesinus in annotationibus ad Martyrologium Romanum ; verumtamen hic de proprio festo agimus, nam aliud potius institutum est per translationem quamdam solemnitatis, ut iu eodem Concilio dicitur.

3. Annuntiationem esse unam ex Deiparae festivitatibus. —De illo ergo festo in omni rigore observando, non invenio praeceptum in jure expressum et scriptum. Nam in cap. 1. de Conse., d. 3, inter festivitates generales non ponitur, neque inter eas quae ad Christum, neque inter eas quae ad Virginem spectant, cum tamen inter priores ponatur Purificatio, et inter posteriores Nativitas et Assumptio Virginis. In cap. 1, extra, de Feriis, soium in generali dicitur : Et omnes festivitates Beale Firginis ; quae autem illae sint, non declaratur. Nihilominus tamen Doctores ibi communiter, Hostiensis, Joannes Andreas, Panormitanus, et alii, pro certo supponunt Annuntiationem ibi comprehendi sub festivitatibus Virginis, et advertunt quatuor solennes festivitates Virginis in quatuor anni temporibus celebrari, Annuntiationem in vere, Purificationem in hyeme, Assumptionem in aestate, Nativitatem in autumno ; ut ita omnibus temporibus Virgo colatur, et vicissim omnia tempora Virginis solemnitatibus ornentur et protegantur. Et sane, cum Gregorius IX auctor illius decreti non sit admodum antiquus, verisimile non est, illius tempore, festum Incarnationis non fuisse ex praecepto observatum in universa Ecclesia; nam ut colligitur ex Leone Papa, epistol. ad Episcopos Siciliae, cap. 2: Sicut est aliud tempus, quo, anuun cinnte Angelo, Beata Maria fecundandam se per Spiritum Sanctum credidit, et concepit ; aliud quo, salva integritate virginea, puer editus, exultante gaudio colestium manistrorum, pastoribus indicatur ; ita discernende erant cause solemnitatum , et in omnibus institutis Patrum principumque nostrorum rationabilis servanda discretio. Nam spiritus sapentiee et intellectus ita Apostolos, et totius Ecclesie erudivit magistros, ut in Christiana obsereantia nilul inordinatum, nihil pateretur esse confusum. Quae verba omnia sunt Leonis, licet non eodem ordine et contextu posita; unde, licet non expresse asserat has solemnitates fuisse a principio distinctas, indicat tamen, et ex eisdem verbis satis congrua ratio ejus institutionis colligitur ; unde non dubito quin mysterium Incarnationis proprio et speciali ritu, officio ac die, fuerit ab Ecclesia semper celebratum.

4. Quo die observari solitum sit hoc festum, incertum est. — An vero ubique et semper fuerit omnibus fidelibus propositum, ut ex praecepto observandum, vel quando haec obligatio inceperit, mihi non constat. Item, an ubique fuerit in vigesima quinia die martüi observa- tum, vel in alio die, mihi incertum est. Nam in dicto Concilio Toletano X, praecipitur observari in Hispania decima septima die januarii, et de festivitate Martii nulla fit mentio: imo significatur, tune non celebrari propter officia Quadragesimae, aut Passionis vel Resurrectionis Domini; et ideo ne omitteretur illa solemnitas, illum alium diem pro illa designari. Et additur: Quod tamen uec sine ememplo decentis moris, qui per diversas mundi partes dignoscitur observari, videtur institui. In multis enim Ecclesis a nobis et spatio remotis, et terris, hic mos agnoscitur retineri. Non est autem dubium quin loquatur illud Concilium de observatione propria festi omnibus fidelibus injuncti ; nam dixit, debere esse ita solemne, sicut est ejusdem Nativitatis Verbi.

5. Quam antiquum sit hoc festum. — Atque eodem modo videtur mentio ejusdem festi fieri in serm. 18 deSanctis, apud Augustinum, qui est secundus de Annuntiatione, quem aliqui tribuunt Fulgentio; sub nomine tamen Augustini legitur ab Ecclesia in die Nativitatis Virginis; incipit autem in hunc modum: Adest nobis, dilectissimi, optatus dies Beate ac cenerabilis semper Virginis Mariee; ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra tante Virginis illustrata die solemni, etc. Quae verba satis indicant magnam fuisse tunc illam festivitatem, nec sunt admodum gissimilia, quibus sermonem alium in eamdem festivita - tem inchoat Andr. Jerosol., auctor gravis, et satis antiquus: Adest (inquit) nobis hodie gaudium omnium pristinam nobis noxam diluens, adest qui est utique, ut omnia gaud:o impleat. Joannis etiam Chrysostomi oratio in eamdem festivitatem nobis indicat ejus aniiquitatem, incipit autem in hunc modum : Hursus letitie nuncii, rursus libertatis indicia, rursum gaudia, rursum a servitute liberatio, ec. Petrus etiam Chrysologus ante mille centum annos varias in illud festum habuit homilias, quae inter sermones ejus a 140 incipiunt, et in 142 sic incipit : Audistis hodie, fratres charissimi, Angelum cwumn muliere de hominis reparatione tractantem, eic. Et multa in caeteris habet similia, quibus illius festi observantiam indicat. Beda etiam, in tom. 7, in eadem festivitate concionem habuit; omitto Bernardum, Petrum Damian., et recentiores, quamvis illi etiam suis concionibus festum illud, ut solemne et antiquum, celebrent ; et Guarricus, in serm. 1, plane demonstrat, in proprio die observari solitum, sic enim incipit: Opportune nobis in his dicbus quadragesimalis observantiee solem- nitas intervenit dominice Annuntiationis, etc. Non est ergo dubium quin hoc festum antiquum stis sit; quando vero inceperit, et praesertim quando Romana Ecclesia illud amplexa fuerit, et per universam Ecclesiam observari primum praeceperit, affirmare non possumus, quia scriptum non invenimus; certum tamen est traditione satis esse firmatum hoc praeceptum, et a Summis Pontificibus saltem ipso usu approbatum; et multo ante Gregorium IX festivitatibus praecipuis Virginis fuisse annumeratum, ac proinde fuisse ab ipso comprehensum, in dicto capite ultimo, in illis verbis ceneralibus, eaque satis esse ut dicamus, hoc festum esse unum ex his, qua jure communi in universa Ecclesia observari praecipiuntur.

6. Festum Nativitatis.— Nativitatis festum ab Apostolis institutum. — Secundum est festum Nativitatis Domini, quod primo loco ponitur in dictis cap. 1, de Conse., d. 3, et ult. de Feriis. Et illi statim adjunguntur festum sancti Stephani, sancti Joannis Evangelistae et Innocentum, et sancti Silvestri, de quibus postea. Illlud autem festum antiquissimum esse, et ab Apostolis institutum , constat ex Clement., l. 8 Constit., et ex perpetua traditione, cujus initium ignoratur, quod est signum illam esse Apostolicam. Et ita Isidorus, lib. 1 de Offic., 25 c., indistincte ait: Natalis dies Domini a Patribus votivee solemnitatis institutus est. Idemque ex variis concionibus autiquissimorum Patrum in illud festum facile intelligitur. Nicephorus autem, 1. 17 Histor., c. 28, indicat Justinum, hoc festum observari praecepisse, his verbis utens : /dem imperator (aàt autem de Justiniano I) tunc primun fSercatoris ezceptionem toto orbe terrarum festo die honorare institut, sicut Justinus de sancta Christi Nativitate fecit. ta enim legendum est, non Justinianus, ut habent nonnulla vetera exemplaria. Nam ibi tractat de Justiniano, qui Justino I successit, ante quem non fuit alius Justinianus. Igitur Justino tribuit hujus festi institutionem. Verumtamen non potest ita intelligi, ut tunc primum existimetur hoc festum incepisse; nam sine dubio est multo antiquius. Ad summum ergo potuit Justinus augere illius diei celebritatem, et fortasse negligentiam aliquam, quae irrepserat, sua lege emendavit, ut adnotavit Bellarm., lib. 3 de Cultu Sanctorum, cap. 16, circa finem.

7. Quo die cetebretur. — Celebrat autem Ecclesia festum hoc eodem die mensis, quo factum est mysterium, scilicet, vigesima quinta decembris ; illo enim die natus est Christus, de quo mysterio, et circumstantiis ejus, in dict. 2 tom., disput. 23, diximus. Non celebratur autem semper in eodem die hebdomadae Nativitas Christi; ille enim in die dominico natus est, festum autem non potest semper in dominica celebrari simul cum eodem die mensis, et ideo per omnes dies hebdomadae mutatur. Cur autem id factum sit in hoc festo potius quam in morte, vel resurrectione Domini, tractat Durandus, lib. 6 Ration., cap. 4, et varias rationes affert, quas infra agentes de Paschate attingemus. Nunc illa sufficit, hoc fuisse necessarium, ut singulis annis, seu post completum anni cireulum, festum posset celebrari, quod in omnibus aliis festis immobilibus observatum est; id enim per se erat conveniens ; in Paschate vero propter specialem rationem immutatum est, et consequenter in quibusdam aliis festivitatibus, quae ab illa pendent, et mobiles appellan:ur, ut videbimus. S. Festum Circumcisionis. — Circumcisionis institutio valde antiqua. — Festum hoc non solum Christo, sed Virgini etiam dicari. — Tertium festum est Circumcisionis Domini, quasi annexum praecedenti, et ita in dicto cap. 1 ponitur sub nomine octavae Natalis ; in capite autem ultimo de Ferns, sub proprio nomine Circumcisionis. Quam vero antiqua sit solemnis et festiva observatio illius diei, non satis constat, quia ante illa jura, nec Clemens, nece Isidorus, aut alii ex antiquis scriptoribus ecclesiasticarum festivitatum, hujus facit specialem mentionem. Nec etiam Leo Papa, aut Augustinus, aut alii Patres illis aetate aequales de hoc festo proprias conciones reliquerunt. Imo Leo Papa, in sermonibus de Epiphania , signifieat festum illud proxime post Nativitatem Domini solitum fuisse celebrari. Idem tamen Leo, in dicta epistola, cap. 2. inter illa Christi Domini opera et mysteria peculiari solemnitate digniora illud ponit, quo infans circumciditur. Et Cy prianus, vel auctor de Cardm. Christi operibus, huic festo peculiarem orationem dicavit : Beda etiam, in quadam homilia illius diei, tom. 7, sic incipit: Sanctam, cenerabilemque presentis festi memoriam paucis quidem verbis Bvangelista comprehendit, sed non pauca celestis mysterii virtute reliquit. Ex concionibus etiam Bernardi in illud festum inte ligimus, inter celebres festivitates illam fuisse annumeratam. Itaque dubitandum non est quin sit satis antiqua, et sine certi initii memoria. Solet autem cum Nativitatis festo confundi, quia est velud ter- minus et octava illius. Tamen, licet ratio octavae sit sufficiens ad solemnitatem quoad officium, quoad observantiam autem festi non solet reputari sufficiens, nisi cum die dominica, vel cum alio peculiari jungatur mysterio. Sient in hoc die octavo adjunctum fuit mysterium Circumcisionis, quod peculiari festo meruit celebrari; tum quia eodem die coepit Christus pro nobis solvere pretium sanguinis sui; tum etiam quia signaculum Circumcisionis, quod proprium lapsorum hominum videbatur, pro nobis sumpsit; tum denique, ut in nomine Jesu, quod illa die accepit, omne genu flectatur. Ob has ergo et alias rationes, sub praecepto festum illud generaliter constitutum est. Et aliqui existimant illud etiam fuisse institutum, ad impediendas superstitiones quas Gentiles in illis calendis januarii observare sclebant, ut habetur ex cap. Non obsercetis, 96, quaest. ultim. Tandem advertit Durandus, lib. 6 Ration. offi., cap. 15, festum illud non solum Christo, sed etiam Virgini esse dicatum, et olim duas missas solitas fuisse in eo celebrari, unam de Virgine, alteram de mysterio ; et nunc constat ex multis missae et officii partibus, praesertim in Collecta, Antiphonis, et Responsoriis, magnam officii partem esse de Beata Virgine. Propter quod idem Durandus, lib. 7, cap. 1, num. 41, illam vocat octavam suppletionis : Nam quia in Nativitate (ait) multum actum est de partu, et parum de parturiente , ideo in octava plenius ipsa celebratur.

9. Festum Epiphanie. — Fpiphanie festum ab Apostolis decretum.— Quartum festum est Epiphania, quod in eisdem juribus expresse numeratur, estque adeo celebre et antiquum, ut inter Apostolicas festivitates post Nativitatem numerari soleat, ut videre licet in Clem., lib. 5 Const., cap. 12, et libr. S, cap. 33, ubi (quod valde notandum est) pro ratione illius festivitatis affert, quod in illa die declarata sit Divinitas Christi testimonio Patris in baptismo, et Spiritus Sancti, qui in specie columbee ostendit astantibus eum, cui tribulum erat testimonium. Isidorus etiam, libro 1 de Divin. offic., capite vigesimo sexto, eamdem rationem ponit simul cum praecipua de manifestatione Christi Magis facta, eorumque adoratione ; addens etiam, eodem die factum esse a Christo primum et celebre miraculum conversionis aquae in vinum, de quorum mysteriorum concursu in eodem die fusius egimus, dicto 2 tom., disput. 26, section. 1, ubi Augustinum , Ambrosium , Origenem , Maximum, Leonem, et alios Patres, festum illud maxime venerantes, retulimus. Et videri etiam potest Rupertus, libro tertio de Divin. offic., cap. 34; et Allin., libr. 4, cap. 23; et Ammianus Marcellinus, lbr. 21, ubi circa tempora Constantii imperatoris hujus festivitatis meminit, longe antiquiorem esse significans. De praecepto ergo servandi hoc festum, et scriptum jus habemus, et Apostolicam traditionem, et magnas hujus observantiae causas, praesertim propter vocationem gentium, et Christi manifestationem, de quibus dicto loco est disputatum, et ideo hic plura dicere non est necesse.

10. Festum Preaesentationis. — PresentaLtionis festum Christo simul et Virgini exhibetur. — Quinto loco inter Christi festa ponimus Praesentationem et oblationem ejus in templo propter ordinem festivitatum, et quia revera primaria ratio illius solemnitatis est Christus: unde in hoc ordine videtur numerari in dicto cap. 1 de Cons , distinct. 3, nam proxime post Epiphaniam ponitur ante Pascha, et inferius adduntur festivitates Beatae Mariae; et more Ambrosii , et juxta Graecorum ritum ita numerari dicitur. At vero inc. ult. de Feriis, hoc festum omittitur, unde sine dubio sub festis Beatae Virginis comprehenditur: nam ita etiam numerari optime potest, et communiter solet, praesertim juxta Romanum morem, ut ex lib. Ordo Romanus, et ex communi usu satis constat. Habetque magnum fundamentum in ipso mysterio, quia simul cum oblatione primogeniti sacrificium pro matre offerebatur ; unde et Purificatio Virginis festum illud appellatur. Propter quod recte dixit Beda, tomo 7, homilia illius diei: Solemnitatem nobis hodiernee celebritatis, quam quadragesimo nativitatis die debitis veneramur officiis, mavime ejusdem sSalvatoris nostri, simul et intemeratae Genitricis ejus humilitate dedicatam sacra Evangeliste lectio designat, emponens eos, qua legà nihil debuerant, implendis se legalibus per omnia subdidisse decretis. S autem illius festi officium attente spectetur , majori ex parte ad Christum referri, tam ex collecta, quam ex introitu. epistola, et aliis partibus facile intelligitur.

11. Quando inceperit. — De antiquitate autem hujus festi non est tam certa notitia, sicut praecedentis , unde aliqui putarunt coepisse celebrari temporibus Justiniani I, quia Nicephorus, libr. 17, capit. 28, sic de illo scribit: Idem imperator (loquitur de Justiniano seniore, seu I) tumn primum Servoatoris exceptionem toto orbe terrarum festo die honorare instituit, ubi Serocatoris exceptionem, iius praesentationem appellat, more Graecorum , qui hoc festum hypantin vocant, id est, occursum, vel Simeonis et Annae, qui eo die obviaverunt Domino, dum praesentaretur in templo, ut ait Micrologus, cap. 47, vel celebrantium festum, qui fide Christo occurrunt, cum a Virgine matre in templum praesentandus defertur, ut ex Martino Polono, in Chronic., lib. 17, cap. 28, retulit Covarruvias , lib. 4 Var., cap. 19. Et cum Nicephoro concordare videtur Sigebertus, in Chronico, qui hujus festi institutionem ponit in anno Domini quingentesimo quadragesimo secundo, qui sine dubio cadit in imperium Justiniani ; Durandus etiam, in Rationalt, lib. 7, c. 7, dicit tempore Justiniani imperatoris Constantinopoli magnam hominum multitudinem pestilentia fuisse sublatam, et ideo tunc fuisse institutam festivitatem Purificationis. Georg. autem Cedrenus Justino, praedecessori Justiniani, institutionem hujus festi tribuit anno quingentesimo vigesimo septimo.

13. Hoc festum Romae celebratum ad abolenda lupercalia. — Apud Baronium vero, in 1 tom., in 1 Christi anno, numer. quadragesimo primo, reperio, Purificationis festum ad abolenda lupercalia Romae coeptum fuisse anniversario die celebrari ; ibi autem non refert, quo anno incoeperit, nec potui alium locum invenire, in quo id se dicturum promittit. Nam tom. 6, ann. 496, numer. 46, dicit tempore Gelasii, et ejus monitu, lupercalia fuisse a Senatu sublata; de institutione autem festi illo tempore facta nihil narrat. At vero Beda, in Martyrol., quinto Idus Septemb., et ordo Romanus referunt, Sergium Pontificem instituisse solemnem supplicationem, seu processionem, quae illo die fit, illamque consuetudinem et solemnem festivitatem introductam esse ab Ecclesia ad mutandam lustrandi consuetudinem, quam gentes observabant; refert idem Beda, in libr. de Ratione temporum, et Allin. Flac., de Divin. offic., capit. de Purificatione ; et Durand. supra, ubi etiam tribuit hanc institutionem Sergio Papae; unde dici potest prius fuisse hoc festum institutum Constantinopoli occasione pestis, postea vero Rommae, alia ratione. At Sergius post Justinianum I fuit, tempore Junioris et Tiberii , ideoque probabilius est non fuisse festum a Sergio institutum, sed auctum, utsensit etiam Baron., ann. 701, num. 4. [mo verisimile est antiquius esse hoc festum (ut bene Covarru- vias supra advertit, et sequitur Azor, tom. 2, lib. 1, capit. 18), nam antiquiorum Patrum Gregorii Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli, Hieronymi, et aliorum declamationes et homiliae, in ea festivitate hahitee, leguntur apud Surium ; inter quos Cyrillus indicare videtur processionum usum, quae accensis cereis fiunt. Fortasse ergo aucta est solemnitas, vel innovatum ejus praeceptum tum Constantinopoli, tum etiam Romae, ut majori cum pompa et observatione celebraretur ; ipsum autem festum antiquius esse credibile est, nam et Leo Papa, in dicta epistola A4, illius tempus, et rationem , cum aliis solemnitatibus majoribus ponit.

13. Festum Transfigurationis. — Multa Chr isti festa simul cum alus celebrantur. — Transfigurationis solennitas quam antigua. — Hae festivitates, quas hactenus enumeravimus, pertinent ad infantiam Salvatoris; de reliquis autem mysteriis ejus, quae ante passionem contigerunt , unam tantum festivitatem videtur Eecclesia celebrare, quam sexto loco ponimus, scilicet, Transfigurationis. Nam licet de aliis mysteriis vitae ejus peculiarem commemorationem faciat, ut de initio doctrinae ejus in aetate duodecim annorum, quando ad templum veniens cum matre, ibi remansit, etc., et de illius baptismo, jejunio, ac tentationibus, et de initio miraculorum ejus, non tamen his mysteriis peculiarem festivitatem dedicat, sed vel cum aliis festivitatibus illa conjungit, vel in aliquibus dominicis per annum ea commemorat, ut mansionem Christi in templo celebrat in Dominica infra octavam Epiphanise ; baptismum in ipsamet Epiphania, et in octava ejus ; initium miraculorum cum eadem etiam Epiphania, et prima Dominica post octavam ejus ; jejunium vero in prima Dominica Quadragesimae. At vero de Transfiguratione licet in secunda Dominica Quadragesimae particularem mentionem faciat, specialis nihilominus instituta est festivitas, quae sexto die augusti celebratur , qui mos in Ecclesia Graeca videtur esse antiquus, ut ex Moenologio Graecorum colligitur. In Ecclesia autem Latina habuisse initium a Calixto III, affirmat Platina in Vita ejus, et in eo festo indulgentias illas concessisse, quas Urbanus in festo Corporis Domini concesserat. Occasionem illud instituendi in illo die dicit fuisse, quia in eo Christiani insignem victoriam a Turcis ad Belgradum reportarunt. Alii vero antiquius putant esse hoc festum, quia illius meminit Wandelbertus in suo Mar- tyrologio. Vixit autem ille ante Calixtum III, circea annum Domini 858, teste Trithemio, lib. 2 de Vir. illust. S. Benedicti, cap. 36. Secundo, quia Durandus, lib. 7 de Divin. offic., c. 22 et Joann. Beleth., in explicatione Divin. offic., capit. 144, hanc posuerunt festivitatem in die sexta augusti, et tamen sunt Calixto III antiquiores. Tertio, quia legitur homilia S. Leonis in eo tempore habita. Quapropter in hac re nihil certum affirmare possum. Est autem verisimile, festum hoc quoad officium chori, altarisque solemnitatem, ante Calixtum incoepisse ; quoad praeceptum vero servandi diem illum ut festivum, a tempore ipsius Calixti exordium habuisse.

14. Proposite opiniones in concordiam reducuntur. — Et ita facile possunt in concordiam redigi praedictae sententiae: nam Platina de propria observatione festi loqui videtur ; Durandus autem et Beleth. de officio praecipue tractant : nam iunumeras recensent festivitates Sanctorum, quae sub praecepto non sunt, licet Ecclesia de illis recitet. Minus vero urget quod ex Wandelberto refertur, quia solent in Martyrologiis poni festivitates, quae non servantur ex praecepto , imo saepe ponuntur Sancti de quibus Ecclesia non recitat. Aliquando etiam referuntur festivitates quae apud Graecos celebrantur, etiamsi non observentur a Latinis : verisimile autem est festum hoc fuisse celebrius et antiquius apud Graecos quam inter Latinos, ut indicant orationes Sanctorum Ephrem , Cyrilli Alexandrini, Andreae Creten. et Basilii Seleuciensis, in eam solemnitatem, quas refert Surius, et Simeon Metaphrast. ; et prima habetur inter opera Ephrem. Verum est illas tantum esse de mysterio, nihilque de speciali festivitate indicare, unde potuerunt in Donfinica secunda Quadragesimae proferri, quod etiam probabile est de homilia sancti Leonis. Denique quod ad praesens spectat, praeeeptum servandi illud festum non videtur multum antiquum, et fortasse Romae, ubi hoc festum rigorose servatur, a Calixto III inchoatum est ; non tamen videtur fuisse latum pro universa Ecclesia, vel certe non ubique est consuetudine receptum|, quia de facto non ubique obligat , sed consuetudini standum est. Et ideo haec sufficiunt de hoc festo ; nam de mysterio ipso, in dicto 2 tom., disput. 32, tractatum est.

15. Festum Passionis. — Passionis festum quando incoperit. — Septima Christi festivitas poni potest dies mortis et passionis ejus, cum his quae illam proxime antecedunt et subse- quuntur usque ad diem resurrectionis exclusive. Hoc enim festum ut ab aliis distinctum ponit Gregorius IX, in dict. cap. ultim. de Feriis, his verbis: Septem diebus Dominicae Passionis, et in leg. Ut in die, et leg. Omnes dies, Cod. de Feriis, septem dies praecedentes ante Pascha observari praecipiuntur. Et (quod majus est) Clemens, libro octavo Constitut., capite trigesimo tertio, significat, illas fuisse institutiones Apostolorum. Sed sciendum est aliud esse tractare de Feriis, quae in ordine ad judicia concessa sunt in jure, aliud vero in ordine ad observationem ex praecepto quoad abstinendum ab operibus servilibus, audiendam missam, etc. Priori modo considerantur maxime in jure civili, et magna ex parte in jure canonico, sub titulo illo de Feriis, et praesertim in illo capite ultimo videtur de hoc praecipue tractari, sic enim in principio dicitur : Quamvis non prorogari, sed eapediri deceat quaestiones, debet tamen judicialis strepitus diebus quiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse instituti. Quam ultimam particulam addit, quia sunt aliae feriee, que gratia vindemiarum , vel messium indulgentur (ut ibidem subjungitur), quas quidam juristae rusticas, alii temporales vocant. Inter quas et priores differentia constituitur in eodem capite, in ordine ad strepitum judicialem, quod prioribus non possunt partes renunciare, nam etiam ex consensu illarum non possunt judicia peragi, quia non in earum favorem, sed in Dei honorem sunt introductae: posterioribus autem renunciare possunt partes, si inter se consentiant, ut eis non obstantibus lis tractetur, quia sunt veluti privilegium in favorem earum concessum, cui renunciare possunt. His addunt juristae ferias quas repentinas vocant, id est, quae non certa et stabili lege, sed praecepto prineipis, ob occurrentem occasionem, uno vel alio die praecipiuntur. Quae quidem utroque ex dictis modis juberi possunt, scilicet, vel ab ecclesiastico principe, in honorem Dei, vel saeculari, in honorem suum, vel propter aliam reipublicae commoditatem, ob principem natum, vel partam victoriam. Sed haec obiter tantum attingimus ut nominum notitia habeatur; reliqua jurisperitis remittimus.

16. An septem dies sancte hebdomadee observentur operum cessatione. — Quod ergo atunet ad septem dies Dominicae Passionis, licet probabile sit, olim dies illos fuisse in praecepto ex vi juris communis, etiam quoad religiosum cultum, et cessationem ab operibus ser- vilibus, nihilominus dicendum est, nunc non esse sub peculiari praecepto totam illam hebdomadam, quam sanctam appellamus. Dico autem sub peculiari, quia prima dies ejus sub generali praecepto de Dominica observanda continetur ; de reliquis vero diebus nullum est praeceptum generale obligans totam Ecclesiam. Et ita in cap. 1 de Consec., d. 3, nulla fit illorum dierum mentio. Et quamvis ibi Archid. dixerit hodie servari feriam quintam, et diem Parasceves, tamen id non habet universalis consuetudo, ut notat Silvester, verb. Dominica, quaest. 1, S 7, qui addit limitationem his verbis : Nisi forte Parasceves, usque ad osculum Crucis. Sed in hoc etiam consulenda est consuetudo ; nam alicubi solet observari cessatio ab operibus servilibus, ab officio missae feriae quintae usque ad finem officii feriae sextae illius hebdomadae. Frequentius taraen (ut opinor) hoc fit ex voluntaria pietate ac devotione, potius quam ex obligatione in conscientia; et sicubi censetur esse obligatio propter consuetudinem, videtur solum esse quoad cessationem ab operibus in publico exercendis, propter scandalum, et perturbationem vitandam, non vero quoa obligationem audiendi missam, seu sacrum officium, vel omnino cessandi ab operibus, etiam in occulto. Cujus signum esse potest, quod, quando dies Incarnationis cadit in aliquem ex illis diebus, longe alio modo et rigore servatur festivitas a populo Christiano quoad missam, vel officium audiendum, et quoad cessationem a laboribns.

17. Igitur si olim fuit tota illa heblomada sub praecepto, consuetudine derogatum est, ut Summistae communiter docent, Armill., verb. Ferie, num. 6; Rosell. ibidem; Anton., 2 part., tit. 9, cap. 7, et alii. Verisimile autem est id, quod Clemens refert, non fuisse in uuiversa Ecclesia introductum, neque fuisse institutum ut semper duraret, sed pro aliquo tempore. Nam ibidem refert. etiam Apostolos praecepisse tunc observationem sabbathi more Christiano per modum festi, quod fieri potuit pro illa regione et tempore, donec lex vetus cum honore sepeliretur. De Gregorio autem IX verisimile est, nullum de hoc tulisse speciale praeceptum, quia in dicto cap. ultim., non est sermo de cessatione ab omnibus operibus, sed ab strepitu judiciorum: et hoc solum in principio proponitur, ut patet ex verbis citatis, et id solum in fine capitis concluditur illis verbis: Quibus solemnibus feriis (nisi necessitas urgeat, vel pietas suadeat) usque adeo convenit ab hujusmodi abstinere, ut consentientibus etiam partibus, nec processus habitus teneat, nec sententia, quam contingit diebus hujusmodi promu gari. Et certe verisimile non est ante Gregorium aliam fuisse consuetudinem, nec facile credi potest, illum voluisse novam consuetudir.em et festivitatem introducere.

18. Quare feriae ille solemnes dicantur. — Neque obstat quod feriae illae dicantur solemnes ; non enim ita vocantur propter festivam solemnitatem religiosam. quam in omnibus illis observare necesse sit, sed quia stabili et antiqua consuetudine receptae sunt. Sic enim latine etiam dicitur esse solemne, quod quotannis fieri solet, vel consuetudine receptum est; uude etiam feriae rusticae aestivales vel autumnales solemnes appellantur, ut a repentinis distinguantur, ut sumitur ex Glossa, dicto cap. ult., et ibi Panorm., num. 8. Nec etiam obstat quod illae feriae dicantur in Dei reverentiam, quia hoc optime stat sine praecepto abstinendi omnino ab operibus scrvilibus, vel audiendi sacrum omnibus illis diebus. Sunt enim multi dies peculiariter dicati in honorem Dei, vel alicujus Sancti, qui non praecipiuntur illo modo observari, sed specialis reverentia aut honor cernitur maxime in ecclesiastico officio, quod in diebus majoris hebdomadae peculiariter fit in recordationem Dominicae passionis. Et ut majori cum solemnitate fieret, adjunxit Ecclesia vacationem saltem a strepitu judiciorv m, quae non sunt tam necessaria al hominum vitam et sustentationem, sicut sunt alia opera; et ideo noluit Ecclesia universale praeceptum ferre de observatione festiva illorum dierum, licet judicia prohibuerit in crdine ad reverentiam Dei. Quin potius toto tempore Quadragesimae jure civili prohibebantur judicia criminalia, ut in leg. Quadraginta, Cod. de Feriis, et in c. 2, 15, quaestione quarta, prohibetur, ne omnibus illis diebus liceat aliquem damnare in exilium. Et in c. Decrecit, 22, quaest. 5, a Septuagesima prohibetur exigi ab aliquo juramentum. Quae omnia non servantur, et decreta illa sunt tantum Conciliorum provincialium. Tamen es eis intelligitur quam diversum sit tempus feriatum in ordine ad judicia, etiam in reverentiam Dei et bonum animae, vel simpliciter festivum.

19. Objectio. — Diluitur. — Potest tamen apparentius cbjici, quia hinc sequitur ex vi illius decreti non probari alios dies, qui ibi numerantur, etiam Natalis, vel Paschatis, et similes esse in praecepto juris communis quoad observationem rigorosam festi. Patet sequela, quia pon aliter dicuntur feriati hi dies, quam feriae hebdomadae sanctae : consequens autem videtur contra dicta. Respondeo, propter hoc argumentum esse probabilem opinionem, quam Sylvester supra communem dicit, in illo capite non tantum praecipi vacationem ab strepitu judicii, sed etiam ab operibus servilibus in omnibus illis diebus. Sed nihilominus, inspecta intentione Pontificis in illa lege, et vi verborum ejus, concedendum videtur, intentionem illius legis non fuisse agere de festis ex praecepto observandis ab omnibus fidelibus, sed solum de feriis, in quibus abstinendum est ab strepitu judicii propter reverentiam Dei, quae feriae latius patent quar illae festivitates, ut declaratum est. Nihilominus tamen ex qualitate materiae, et ex aliis juribus, et maxime ex traditione Ecclesiae, intelligimus festivitates, quae ibi numerantur, esse ita solemnes, ut ab cmnibus sint ex praecepto observanda cultu religioso, et hanc esse generalem regulam, quae non admittit exceptionem, nisi ubi ex materia ipsa vel ex consuetudine contrarium constet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5