Caput 6
Caput 6
De festo paschatis et resurrectionis domini.
1. Paschatis festum antiquissimum. — Hoc festum non est de jure divino. —Waec est octava et plenissima Christi festivitas, quam communiter Pascha appellamus, translato nomine ab usu Hebraeorum, qui circa illud tempus suum Pascha celebrabant, quia jam pascha nostrum immolatus est Christus, ut dixit Paulus, 1 ad Corinth. 15. Qua occasionc solet hic tractari de vocibus phase et pascha, et significatis earum ; sed de his satis pro nostro instituto dictum a nobis est in 2 tom., sect. 2, in fin. Jam ergo usu Ecclesiae pascha significat tempus illud, seu solemnitatem illam, in qua Dominicam resurrectionem solemniter celebramus. De qua imprimis certum est cadere sub rigorosum praeceptum sabbathizandi (ut sic dicam), seu festivum agendi diem illum. Et ita sub nomine sancti Paschatis proponitur in dicto cap. 1 de Consecr., distinct. 3, et sub nomine resurrectionis, in dicto cap. ultim. de feriis. Quam esse institutionem Apostolicam colligimus ex Clemente, libr. 8 Constit., cap. 33, et ex Canone 68 Apostolorum, ubi Quawvgesima paschae jejunari praecipitur, id est, quae in solemni:ate et festivitate Paschae terminatur, ut ex Clemente intelligimus, lib. 5, cap. 12, 16, 17 et 18; et hanc constitutionem fuisse perpetuo in Ecclesia observatam sub obligatione legis et praecepti notius est, quam ut probatione indigeat. Nam in praesenti statu, constat de communi consensu Ecclesiae, et observantia, cujus nullum aliud initium assignari potest praeter apostolicam institutionem, nec assignari potest tempus in quo talis consuetudo fuerit in Catholica Ecclesia interrupta. Eam vero fuisse continuam, ex Patribus ostendi potest . quod statim referemus. Unde aliqui putarunt hoc praeceptum esse de jure divino, ipsosque Apostolos non proprio arbitrio, sel institutione divina hoc festum Ecclesiae tradidisse, quia summa et quasi divina ratione nititur, tum propter resurrectionem Christi ; tum quia in illo omnes resurreximus; tum etiam quia illa est, per antonomasiam, dies quam fecit Dominus, ad salutem et justificationem nostram. Unde etiam fit, ut illud festum omnino immutabile videatur, ac proinde divinum. Sed nihilominus idem de resurrectione, quod de dominica die censendum est, propter easdem rationes; simpliciter enim est ecclesiasticum praeceptum, licet apostolicum, non divinum, habetque omnem firmitatem et rationem quam habet dies dominica, cum majori excellentia et causa, quia illa est tanquam exemplar, et prototypon omnium dominicarum anni; nihilominus tamen in eadem latitudine ecclesiastici praecepti continetur.
2. Totam hebdomadam Paschatis non esse festivee observationis. — Unde est ulterius observandum, ex dictis locis Clemertis haberi, hanc institutionem in principio factam esse de observanda tota hebdomada Paschae ; ita enim expresse dicit in dicto cap. 33, libr. 8, et, quod amplius est, in dict. cap. ult. ponitur dies resurrectionis cum septem seguentibus, et dicto cap. 1, ponitur Sanctum Pascha cum, tota hebdomada. Nihilominus tamen certum est, licet tota illa hebdomada sit feriata in ordine ad jucicia, quod maxime intenditur in illo «ap. ult., non tamen esse totam sub praecepto festivae observationis, quoad omnia quae ad diem festum pertinent, ut constat ex Ecclesiae consuetudine. Unde in Concilio Maguntino, sub Carolo, capite trigesimo sexto, praecipitur observari Pascha usque ad quartam feriam simpliciter, et quintam, cum aliqua moderatione. At vero jam nunc generalis consuetudo est, ut duo proximi dies post fes- tum Paschae ita observentur, sicut primus, ob majorem solemnitatem et honorem mysterii. In aliquibus item provinciis observatur tertius ; reliqui vero usque ab sabbathum nullibi observantut, et in observatione tertii diei, seu feriae quartae illius hebdomadae, consuetudini standum est; nam juxta morem Ecclesiae Romanae illa dies non est ita solemnis sicut priores. Unde etiam in officio diei non habet aequalem solemnitatem, nam primi tres duplices sunt, et supremae classis; quartus vero solum ut semiduplex colitur. Et haec est sententia communis Anton., Sylvestri, Angeli, Cajetani, Armillae, et aliorum.
3. Pascha die dominico celebrandum. — Circa hanc autem festivitatem nonnulla breviter explicanda sunt, propter antiquam de hoc festo controversiam, et ut ratio temporis ejus perspicue cognoscatur. Secundo igitur dicendum est festum Paschae semper esse in dominico die celebrandum, cum hebdomada sequenti in sensu jam explicato. Ita habetur ex traditione Ecclesiae , quae ab Apostolis traxit originem, ut sumitur ex Clemente, dicto libro quinto, capite decimo sexto : Ne per errorem (ait) diem resurrectionis Domini Nostri Jesu Christi alio die, preterquam dominico tantum, celebremus ; et capitulo decimo octavo : Saó bLatho usque ad galli cantum jejunium produciLe, et illucescente una sabhat horum, quà est dies dominicus, desinite, etc. Et quoniam de obligatione hujus institutionis aliqui dubitare coeperunt, Deus, speciali revelatione Hermae, Doctori Ecclesia antiquissimo, facta, illam confirmavit, ut refert Pius T(qui anno centesimo quinquagesimo Christi sedit), in epistol. 1 decret. Ubi etiam de hac observatione specialem legem tulit, quae habetur de Consecr., d. 4, cap. Nosse vos, quam post quadraginta annos confirmavit Victor Papa, epist. 1, cap. Celebritatem, de Consecr., d. 3. Et cum eo fere tempore de hoc articulo controversia orta esset inter Orientales Ecclesias, omnes Episcopi Orientis, in Concilio quodam Palaestino congregati, statuerunt omnino esse retinendam traditionem, ut festum Paschae in die dominica celebraretur, tuncque jejunium solveretur. Ita refert Eusebius, lib. 5 Histor., cap. 22, addens, eo tempore in variis provinciis, tam Orientis quam Occidentis, atque etiam Romae, fuisse de hac re motam quaestionem, et omnes Episcopos in hanc sententiam conspirasse ; et cap. 23, refert epistolas Polycratis ad Victorem, ubi perpetuam traditionem in hac observantia ostendit; et cap. 24, refert deci- sionem Victoris Papae de hac re, et concordiam lrenaei in sententia , licet judicaret non esse unitatem Ecclesiae scindendam propter unius caeremoniae diversitatem.
4. Tandem vero in Concilio Nicano controversia omnis consopita est, et dicta veritas stabilita. Quamvis enim in actis Concilii, quae modo habemus, nihil de hac causa tractatum legamus, et in ejus Decretis, vel viginti, vel octoginta, quae in 1 tomo Concil., juxta varias editiones, leguntur, nullum sit ad hanc quaestionem pertinens , nihilominus communis traditio Patrum est, in Concilio Nicano statutum, vel potius constitutum esse, quod nunc Ecclesia servat. Quod satis patet ex Concilio Antiocheno, ut statim dicemus; item ex Socrate, lib. 1 Tripart., cap. ultim., et Eusebio, lib. 3 de Vit. Constant., c. 4 et 5, qui referunt, duas fuisse causas praeecipuas cogendi Concilium illud : unam ad definiendam fidem contra Árium, alteram ad statuendum dominicum diem pro Paschate celebrando contra Asiaticos. Et cap. 17, refert, ubi in Concilio de sanctissimo festo Paschatis disceptaretur, communi sententia stabilitum esse, ut uno die, videlicet dominico, ab omnibus celebretur. Quod etiam refert Nicephorus, lib. 8 Histor., cap. 19; et attigit Athanasius, in epistol. de Synodo Arimin. et Seleuci.; latius Epiphanius, haeres. 50 et 70; et Ambrosius , in epist. 83, alias in enarratione de Paschatis celebrandi ratione, ubi praeterea refert in Nicoeno Concilio aureum numerum computo esse adjectum, ad statuendam certam rationem inveniendi legitimum diem Paschatis celebrandi. Ipsum autem decretum ex quadam epistola ejusdem Concilii ad Alexandrinam Ecclesiam refert Theodor.. lib. 1 Histor., capit. 9, et in lib. 2 Tripart., capit. 12, his verbis : Fcangelizamus de consonantia sanctissimi Pascha, quia vestris rationibus est correctum hoc opus, ita ut omnes Orientales fratres, qui cum Judeis primilias celebrabant, consonent cu Romanis, et cobiscum, et cum omnibus ab initio pascha custodientibus, ex hoc tempore debeant custodire.
5. Quanta sit certitudo positee assertionis. — Ut autem veritas magis declaretur, inquiri potest quanta ce rtitudine tenenda sit assertio posita, et quo sensu accipienda sit, et an sit mortale pecceatum contrarium sentire, vel agere, et quo jure fundata sit ; quidam enim dixerunt non debere Pascha celebrari semper die dominica, sed in decima quarta luna primi mensis, in quacumque die hebdomadae in- ciderit, juxta Judaeorum observationem. In hac opinione fuerunt Asiani ante Concilium Nicaenum, ut ex Eusebio relatum est; additque Nicephorus, lib. 4, cap. ultim., etiam post Concilium Nicanum, aliquos in ea opinione perdurasse, eamque consuetudinem retinuisse; idemque refert Epiphanius, haeres. 50, ubi sectatores hujus ritus Quartadecimanos vocat, et inter haereticos eos ponit ; sicut et Augustinus , hares. 29, Tessarascsedecatitas eos vocat. Alii vero dixerunt rem hanc indifferentem esse, et neutram fuisse ut necessariam statuendam. lIta videntur sensisse Novatiani, ut ex Socrate, libro 5 Histor., cap. 20, et libro octavo Tripart., capite nono, colligitur. Et haeretici hujus temporis dicuntur ita sentire, et multi alii, de quibus videri potest Bellarminus, lib. 3 de Cultu Sanctorum, cap. 10. Et ad hoc suadendum induci potest historia supra relata de lrenaeo, qui Victori Pontifici obstitit, ne propter cujusdam caeremoniae observationem Asianos excommunicaret. Allegari etiam potest, quod Joannes Evangelista fertur, morem illum celebrandi hoc festum decima quarta luna Ecclesiis Asiae tradidisse, sicut Petrus tradidit Romanis usum celebrandi illud in dominica, et ideo neutrum morem fuisse damnandum; unde refert Nicephorus, libr. 4 Hist., cap. ult., cum Polycarpus Romam venisset tempore Aniceti, persuaderi ab illo non potuisse, ut morem a Joanne receptum relinqueret, et nihilominus unione inter eos servata discessisse. Idem habet Eusebius, lib. 5, cap. 24; et ita etiam admittit Beda, lib. 5 Histor., cap. 15; et Bellarminus supra. Denique cum alia festa Christi non eodem die hebdomadae celebrentur, quo mysteria ipsa facta fuerunt, videri potest commodius futurum, si idem in hoc festo servaretur; ita enim major uniftormitas in festis celebrandis haberetur, et innumerae difficultates circa observanda novilunia ad legitimum diem Paschae inveniendum evitarentur.
6. Hereticum est sentire illicitum esse celebrari Pascha die dominico.— Verumtamen, ut recte notavit Castro, verb. Pascha, aliud est agere de doctrina, aliud de observatione. Quod ergo ad doctrinam attinet, imprimis sentire, esse illicitam consuetudinem celebrandi Pascha in die dominico, et non in decima quarta luna, haereticum est. Et hoc sensisse videntur illi, quos ut haereticos damnant Epiphanius, Augustinus et alii Patres. Batio vero est primo, quia est contra infallibilem Ecclesiae universalis auctoritatem, et contra aposto- licam traditionem; impossibile enim est ut Ecclesia, quae est columna et firmamentum veritatis, erret approbando pro licito id quod illicitum est. Secundo, quia vel hoc esset illicitum, quia est contra praeceptum legis vete. ris de celebratione Paschatis in luna decima quarta, et hoc Judaicum est, et involvit haeresim, quod observatio legalium sit necessaria: vel esset illicitum, quia est jure naturali, aut alio divino positivo prohibitum: et hoc stultum est, quia nec naturalis lex habet hic locum, ut est per se notum, nec de tali prohibitione est aliqua scriptura vel traditio; imo illam fingere, est contra ecclesiasticam traditionem, ac proinde haereticum est; vel esset illicitum, quia contra praeceptum aliquod humanum, et sic, praeter temerariam assertionem sine fundamento, involvitur haeresis, quod supra leges pontificias. et conciliares a Pontificibus approbatas, possit esse humana prohibitio, quae actum reddat illicitum.
7. Dempta Ecclesiae lege, an per se sit illicitum celebrare Pascha aliis diebus.— At vero e contrario sentire, quod, seclusa Ecclesiae lege de ritu celebrandi Pascha die dominico, sit per se illicitum illud celebrare in aliis diebus hebdomadae, in quibus decimam quartam Innam incidere contigerit, licet probabile non sit, non tamen est ita falsum seu haereticum, sicut contrarium assertum. Hoc propono contra alios, qui dixerunt esse contra jus divinum alio die celebrare Pascha, quam dominico. Id enim supponitur in illa assertione, quam reprobamus : si enim hoc est illicitum, seclusa Ecclesiae institutione et lege, oportet ut sit contra jus divinum; at illud jus esse non potest naturale, ut per se notum est, quia tota celebratio hujus festivitatis est ultra rationem naturalem, etiam suppositis ipsis mysteriis, et beneficiis mortis et resurrectionis Christi; ex nullo enim principio morali sequitur necessitas talis festivitatis, seu commemorationis, seclusa lege determinante et praecipiente illam; ergo multo magis idem est de circumstantia talis diei in illa solemnitate servanda. Nec etiam potest de hoc fingi praeceptum divinum positivum, quia nec scriptum est, nec traditum ; et quia totum ipsum festum non est de praecepto juris divini, ut dixi: ergo multo minus illa circumstantia. Et hoc ad summum probat argumentum sumptum ex facto Joannis Evangelistae, si verum est, ipsum in vita sua celebrasse Pascha in decima quarta luna, sine observatione peculiari diei dominicae; potuit enim tunc id facere quodam arbitrio humano, quia non erat res prohibita, et potuit fortasse tunc expedire in illis locis ad sedandos Judaorum animos, sicut Paulus circumcidit Timothaeum, et alia legalia interdum servavit. Quanquam Joannes non more Judaeorum celebrabat Pascha, sed ritu christiano, solumque in circumstantia diei volebat cum Judaeis convenire, ut minus a nostra festivitate abhorrerent; vel certe id facere potuit ex aliis humanis conjecturis, ut ex propinquitate temporis ostenderetur consonantia rei et figura, veritatis et umbrae, vel ut celebritas Paschae haberet diem magis certum, vel alis similibus, quae in his moralibus rebus sufficiunt ad aliquam determinationem faciendam in re de se non maia, neque prohibita.
8. Post Ecclesiae decretum non est indifferens dies ad Pascha celebrandum. — Socrates caute in hoc legendum.—bD1co vero tertio, licet sit verum, hanc rem ante determinationem esse indifferentem, non tamen ita esse indifferentem, ut non possit Ecclesia circa illam necessitatem imponere, ac subinde nunc post Ecclesiae praeceptum non esse indifferentem, sed necessariam ad honestatem morum, et oppositum dicere haereticum essce. In quo caute legendus est Socrates, libro quinto Historiarum, capite vigesimo, et libro nono Tripart. , capit. 38; nam contrario errori favere videtur. Probatur autem assertio, quia licet non servare praeceptum Ecclesiae non sit haereticum, sed pravum, vel sacrilegum, vel scandalosum, aut etiam schismaticum, tamen dicere, non esse peccatum agere contra praeceptum Ecclesiae, haereticum est, quia est negare potestatem Ecclesiae ad ferendum verum praeceptum, et obligans in conscientia, quod est hereticum. Et ita etiam hoc titulo judicantur haeretici a Patribus, omnes qui in priori opinione Asianorum fuerunt pertinaces post Ecclesiae determinationem et praeceptum ; sicut etiam modo haeretici habentur, qui communionem sub utraque specie retinere student contra Ecclesiae prohibitionem.
9. Objectio.—Satisfit.— Dices non oportere nt, qui sic sentit de hac particulari materia, generaliter neget Ecclesiae potestatem ad praecipiendum , vel obligandum in conscientia. Sed in hac tantum materia dicere posset quis non obligare praeceptum aut consuetudinem, vel quia materia non est capax tantae obligationis, vel quia non est justum tale praeceptum, cum alius ritus reputetur magis conveniens. Verumtamen dubitari non potest quin Ecclesia hoc statuerit tanquam necessario ser- vandum ab omnibus Ecclesiis. Sic enim ait Ambrosius supra : Eo usque, Domini fratres dilectissimi, a vero nos deviare non convenit, nec cano ingenio discrepare, ut queedam necessitas celebritatis lnjus omnibus sit imposita Christianis. Et Eusebius supra ait, statutum esse, ut amplius non liceat, nisi die dominica Pascha celebrare. Et Athanasius, in dicta epistola, ait visum esse Concilio, ut omnes obtemperarent. Et ex summa diligentia adhibita ab Ecclesiae pastoribus, Conciliis, et Summis Pontificibus circa hanc observationem, constat ab eis judicatam esse rem gravissimam, et ad unionem et decorem Ecclesiae multum pertinentem. Et similiter verba decretorum Pii et Victoris evidenter ostendunt proprium praeceptum : et idem referunt omnes citati Patres de decreto Concilii Niceni. Alias nullus fuisset Concilii labor, si nihil stabile ac firmum ab illo fuisset constitutum; nulla enim esse posset utilitas, nisi res esset in necessitatem adducta et imposita. Est ergo nunc haereticum dicere, vel hoc non esse in praecepto, vel non potuisse fieri, aut praeceptum esse injustum, aut materiam non esse capacem illius; omnia enim haec sunt contra communem sensum, et traditionem universalis Ecclesiae et Pontificum, Conciliorum ac Patrum.
10. Ex ritu tradito per Jonnnem Apostolum non emcusari quemquam. — Neque ab hujus legis obligatione posset quis excusari eo titulo, quod Joannes Evangelista alium ritum tradidit; ram Joannes tunc illum tradidit, quando oppositus non erat generaliter praeceptus, et ipse non potuit caeremoniam statuere, quae per Petrum et successores ejus non posset revocari : imo neque poterat legem ferre obligantem universam Ecclesiam sine consensu Petri, vel expresso, vel saltem tacito, qui in praesenti non intervenit ; unde certissimum est, ritum illum non fuisse generalem. Et in rigore, non est dubium quin potuisset Anicetus Papa obligare Polycarpum ad servandum morem Romanum ; tamen eo tempore non fecit, quia non expediebat. Atque eadem ratione certissimum esse censeo, quod si aliqua privata Ecclesia pertinaciter vellet in hac observantia, a Romana et universali discedere, sive cum Judaeis Pascha celebrando, sive in certo ac fixo aliquo die mensis, ut tertio die aprilis, vel vigesimo quinto martii, vel alio simili, juxta varias opiniones de die mortis et resurrectionis Christi, merito posset cogi per censuras ad servandum Ecclesiae ritum, et si contumax esset, praescindi et anathematizari. Quia illa esset gravissima culpa, et inobedientia cum scandalo et schismate, et pon sine magna suspieione haeresis. Unde Concilium Antiochenum, sub Julio, cap. 1, sub gravissima censura praecipit observari decreium Concilu Niceni, de celebratione Paschatis in die dominico, et excommunicat eos qui celebrant decima quarta Iuna, more Judaico. Neque contra hoc obstat factum lrenaei, quia tunc forte non erat tam clara obligatio, vellicet esset, pro tunc judicavit non expedire coactione uti, non quia fieri non posset, sed quia tolerando et connivendo, pro tunc credidit potuisse melius remedium adbiberi.
11. Tertia assertio.— Prima ratio. —Tertio dicendum cst, magnis rationibus Ecclesiam motam fuisse ad hanc observantiam retinendam et praecipiendam, atque adeo hunc ritum secundum se magis esse convenientem, et oppositum sentire, plus esse quam temerarium; id autem docere, esse valde scandalosum et impium. Non dico autem esse haereticum, quia de hac majori congruitate non invenio expressam definitionem, neque necessariam consecutionem ex vi praecepti, vel traditionis de re ipsa, quia ad obligationem et honestatem praecepti, satis est quod res sit pia et honesia, ac subiude conveniens, quicquid sit de illa comparatione. Nihilominus tamen dicta ratio convenientiae evidenter supponitur, et significatur a sanctis Patribus, et ecclesiasticis decretis, et hoc sufficit ad praedictum gradum certitudinis. Rationes autem quae potuerunt Ecclesiam movere, sequentes occurrunt. Prima, quod ita sit a Petro et Paulo traditum, et (ut credi potest) a caeteris Apostolis, saltem excepto Joanne; et universalis consuetudo, paucis exceptis, ita tenuit usque ad Concilium Nicenum, ut ex Patribus et historiis usque ad illud tempus constat, et allegatum est. Et ita locum habet ratio, quam ex Constantino supra indicat Eusebius, dicto libro tertio de Vita ejus, capite septimo: Quia nefas est, ut in tanto, et tam solemni nostra religionis festo regnet dissensio, et quia grace ac indecorum est, ut dsdem diebus, alü sint in morore et jejuniis, celebrando mortem Christi ; alii in letitia el animorum remissione, Pascha celebrando. Quapropter (aut) istud rectius instituendum est, et ad ungam normam redigendum. Et ratio ipsa postulat ut pauciores pluribus cedant, et inferiores super;oribus, et praesertim ipsi capiti Petro, et successoribus ejus.
12. Secunda ratio. — Secunda ratio tradita a Patribus est, ut non videamur Judaeis con- sentire, aut illos imitari, eodem die cum illis Pascha celebrando. Hanc significavit Clemens, dicto libr. 5, cap. 16, dicens: Neque amplius cum Judeeis tempus celebrandi Pascha observeLis, nulla enim cum eis nunc nobis communitas est. Et addit ipsos etiam Judaeos falli in suo calculo et ratiocinatione; quod etiam dixit Epiphanius, haeres. 10. Et eamdem rationem habet Constant. supra, et addit: /nnostra enim est potestate, ut illorum more rejecto, veriore ac magis sincero instituto (quod quidem a prima, passionis die usque hactenus recoluimus) hujus festi celebrationem ad posteros propagemus; et infra: Est enim revera absurdissimum, ut illi insolenter se jactant, nos absque ipsorum disciplinee subsidio istas res observare non posse. Ac si dicat, vitandam esse illam similitudinem cum Judaica consuetudine, ut clarius profiteamur nos non celebrare Pascha ex obligatione suae legis, nec indigere illorum ritibus ad verum Pascha celebrandum. Quae ratio aleo movit Concilium Nicenum, ut statuerit nunquam esse cclebrandum Pascha eodem die quo Judaei celebrant, etiamsi contingat diem dominicam in decimam quartam lunam incidere, ut infra videbimus. Nam licet in rigore, festivitatem tunc agere, non esset Judaicum (sicut nunc saepe festum agimus in die sabbathi, sine ritu Judaico, quia alio titulo et modo id observamus), nihilominus ob celebritatem Paschae, et propter Judaeorum insolentiam ae caecitatem, noluit Ecclesia cum eis unquam concurrere in hujus festi solemnitate. Solet praeterea hic alia ratio tradi, quia nisi hoc modo celebretur Pascha, continget in aliquo anno non celebrari, et inalio celebrari bis. Hoc enim inconveniens videntur colligere Clemens et Constantinus, citatis locis, ex observatione Paschatis more Judaeorum ; sed non videtur procedere simpliciter, sed supposito alio errore Judaeorum, ut infra dicam.
13. Tertia ratio. — Tertia ratio addi potest, quia per sese erat expediens ut Ecclesia semper ageret Pascha in Dominica; hoc autem suaderi potest omnibus rationibus , quibus persuasum est debuisse festum sabbathi in festum dominicae diei a christianis commutari. Si enim propter gloriam dominicae resurrectionis, et propter spem nostram, expediebat diem illum festivum agere, multo certe magis conveniens erat, festum ipsum resurrectionis, quod est veluti prototypon omnium dominicarum, extra dominicam diem non celebrari. Rationem hanc longo discursu tractat Augustinus, epist. 119, ad Januarium, prae- sertim a cap. 9 usque ad 171, ubi late discurrens ostendit debuisse ita celebrari Pascha in lege gratiae, ut ante diem ejus sabbathum praecedat, et ante illud dies crucis Domini; quia hoc Pascha nostrum non significat corporalem trausitum, sed spiritualem, quem Christus nobis meruit, transeundo prius de hoc mundo ad Patrem, et postea transeundo de morte ad vitam gloriosam. Unde inc. 13 sic inquit : Dies Dominicus ,non J udeis, sed Christianis, resurrectione Dominà declaratus est, et ex illo cepit habere festivitatem suam. Et in cap. 14, preecipit attendere tridwwm sacratissumun crucifiai, sepulti, suscitati. Nam per diem crucifixionis sanctificatio laboriosa hujus vitae, quae ferendo Christi crucem obtinetur, significatur ; per sepulturam vero requies gloria in anima inchoata ; et per resurrectionem consummatio nostra in gloria per generalem resurrectionem. Et ccncludit in fine capitis: Hoc ea auctoritate Scripturarum, et universee cclesie consensione, per anniversarium Pascha celebratur. Unde addit in principio c. 15: In ceteri lege, ad celebrandum Pascha solum preceptumn est observare mensem primum, ct lunam decimam quartam. Ea Hoangelio tamen (ait), quia tam manifestum est quo etiam die Dominus crucifigus sit, et in sepultura fuerit, et resurreaerit, adjuncta est etiam dierum observatio per Patrum Concilia, et orbi christiano persuasum est, eo modo Pascha celebrari oportere. Eumdemque Augustini discursum breviter et dilucide collegit Isid., lib. 1 Offic., cap. 31.
14. Cur Pascha non celebratur semper certo die mensis.—Objectio.— Respondetur. — Atque ex hac assertione intelligitur ratio ob quam festum Resurrectionis non celebretur in die fixo et immobili alicujus mensis, ut fit in Nativitate, et aliis festis quae immobilia vocantur. Nam eo ipso quod oportuit in dominica semper fieri, non potuit in certo die mensis aprilis aut martii, puta tertio, vigesimo quinto, aut alio simili numero fieri, quia non semper talis dies mensis est dominicus. Aliam rationem reddit Augustinus in dicta epistol. 119, cap. 1, scilicet, quia in festo Nativitatis, et similibus, non repraesentatur aliquod sacramentum, id est, sacra aliqua significatio, sed ht tantum annua commemoratio talis mysterii; in festo autem Paschatis, non solum fit commemoratio mysterii secundum se, sed etiam repraesentatur peculiare sacramentum, quod Deus observari voluit in sua morte, sepultura, et resurrectione, prout talibus diebus factae sunt. Unde totus ille discursus ad hoc reducitur, quod oportuit hoc festum semper in dominica celebrari, quae non potest immutabiliter in aliquo die mensis numerari. Dices, potuisse institui, ut in quarta dominica martii, verbi gratia. vel prima aprilis semper Pascha celebraretur, et tunc fieret aliqua mutatio in numero dierum mensis, tamen fuisset longe minor, et facilius inveniri posset. Et hoc sufficeret ad repraesentandum omnia mysteria, et sacramenta quae in hac solemnitate Augustinus supra expendit, quia semper praecederet sabbathum, et posset praecedere repraesentatio mortis Christi in feria sexta, et ante Pascha potuisset etiam jejunium quadragesimale designari, observata in unoquoque auno dominica, et cum proportione possent celebrari Pentecostes, et alia festa quae mobilia dicuntur, quae aliquantulum etiam tunc mutarentur, sed multo minus quam nunc. Et ita hic discursus non videtur sufticienter ostendere necessitatem aut convenientiam in modo designandi Dominicam Paschae, quam nunc habet Ecclesia. Respondeo, concludere objectionem, aliquid oportere addere discursui facto, ut hoc probetur; hactenus vero non fuit necessarium, quia solum egimus de ratione celebrandi hoc festum in die dominico.
15. Pascha celebrandum die dominico post decimum quartam lunam.—CQuis mensis primus dicatur hoc loco. — Dico ergo quarto, festum Paschatis celebrandum semper esse in die dominico, qui proxime cadit post decimam quartam lunam primi mensis, idque convenienter fuisse ab Ecclesia statutum et praeceptum. Doctrina hujus assertionis non minus certa est, quam praecedentis, quia eadem auctoritate et traditione Ecclesiae, Pontificum, et Conciliorum, ac Patrum nititur. Nam, ut ex omnibus supra citatis constat, ita statutum est in Concilio Niceno, sicut antea fuerat generaliter observatum, et postea retentum est. Ut autem tota res breviter exponatur, adverto primo, primum mensem hic appellari, illum de quo dicitur Exod. 12: Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni; qui statim cap. 13 vocatur mensis novarum frugum, quo clare ostenditur fuisse principium veris, quod inter martium et aprilem cadit. Quamvis enim mensis septembris antea esset primus apud Hebraeos, ut multi volunt, et forte semper talis habitus fuerit in ordine ad negotia, et actiones politicas, tamen ex peculiari institutione divina, aliud principium anni, atque adeo alius primus mensis, in eo capite designatus est. Sicut ergo Hebraei observabant illum mensem ad suum Pascha celebrandum, ita etiam voluit Ecclesia eumdem ad verum Pascha observari : diverso tamen spiritu, nam Judaei in recognitionem temporalis beneficii, quod in JEgypto receperunt, illum mensem observabant; Ecclesia vero in repraesentationem mortis et resurrectionis Christi. lli enim celebrant Pascha propter transitum Angeli percutentis, vel propter transitum suum ex /Egypto in terram promissionis, nos propter transitum Christi ex hoc mundo ad Patrem, et a morte ad vitam, et propter transitum nostrum a morte spirituali ad vitam gratiae in hac vita, et gloriae ( in spe) pro vita futura. Denique ait Augustinus : Obsercamus mensem nocarum frugum, quia innovationem nostram recognoscimns.
16. Aunus lunaris observabatur a Judeis in Paschate. — Secundo observare oportet, annum, de quo ibi est sermo, esse lunarem, qui initium sumit a novilunio primi mensis, in cujus decima quarta luna, id est, lunari die, Judaei suum Pascha celebrabant, ut ex dicto loco Exod., Levit. 23, et Num. 18, constat. Primus autem mensis erat semper circa aequinoctium vernale, sole in Ariete existente, ut ait Josephus, lib. 3 Antiquitatum, cap. 13; estque communis traditio Hebraeorum, ut ex Anatholio statim referemus; sumiturque ex Scriptura, quae mensem illum vocat novarum frugum, Exod. 13. Acdenique id etiam confirmat ecclesiastica traditio. Quia vero aequinoctium solum cadit in uno die mensis, ad non errandum in designanda decima quarta luna, quam Deus requirebat ad celebrationem Paschae, oportet inquirere an quilibet mensis, in cujus aliquo die cadit aequinoct'um vernale, sit primus. In quo est certa et communis responsio, non omnem mensem, in quo cadit aequinoctium, esse primum, sed distinctione utendum esse : nam si aequinoctium cadat in ipsa decima quarta die mensis, vel in quacumque alia antecedente, ille erit mensis primus. Si vero decima quarta luna, vcl, quod idem est, si decima quarta dies mensis lunaris praeterita sit ante aequinoctium, tunc mensis ille non primus, sed ultimus anni; et consequenter illa decima quarta luna paschalis non est. Ita docent omnes, ut constat ex Clavio, in Apolog. novi kalend., lib. 1 cap. 1, et in explicatione ejusdem Calend., cap. 1; Pereira, in cap. 12 Exod., disp. 1; Azor, tom. 2, lib. 1, cap. 3 et 4. Qui supponunt, hanc fuisse divinam institutionem, quam col- ligunt ex communi traditione Hebraeorum et Ecclesiae, quam tradit Beda, de Ratione temporum, cap. 43 et sequentibus, usque ad 60, ubi primum mensem Hebraeorum, ad festivitatem Paschae celebrandam, illum esse definit, cujus decima quarta luna cadit in ipsum aequinoctium, vel proxime post illud ; et hanc fuisse traditionem Hebraeorum refert Anatholius, antiquissimus et peritissimus in his rebus, Laodiceae Episcopus, apud Eusebium, lib. 7 Historiarum, cap. 26, alias 28, ex qua concludit, Pascha, et festum Azymorum omnino post equinoctuum agendum esse. Idem attingit Nicephorus, lib. 12, cap. 32; Sozomenus, hb. 5, cap. 18; Socrates, lib. 5, cap. 20, et lib. 9 Tripart., cap. 38.
17. Errores Judaeorum in Paschate observando. — Quod etiam sumitur ex Epiphano, haeres. 70, ubi notat, Judaeos quosdam in magno errore versatos fuisse, quatenus Pascha suum interdum ante aequinoctium vernum celebrabant : Unde sequebatur (ait) ut intra eumdem anmum bis aliquando Pascha celebrarent. Et ita ab inconvenienti tacite confirmat hanc sententiam ; nam ut singulis annis ordinate celebraretur Pascha, et non esset confusio bis ip uno anno illud celebrando, et in alio nunquam, necessarium fuit illud celebrari vel in ipso aequinoctio, vel in prima decima quarta luna post illud. Atque ita eumdem errorem Judaeorum notavit Constantinus, apud Eusebium, lib. 3 Vitae ejus, p. 17, et ante illum Clemens, lib. 5, c. 16. De quibus tandem concluditur, novilunium, sive initium illius primi mensis potuisse antecedere aequinoctium per unum, vel duos, usque ad tredecim dies, non vero amplius. Unde aliqui dixerunt illum mensem esse primum, cujus initium est propinquius aequinoctio vernali. Sed haec regula non est universalis, quia potest interdum nec plus nec minus distare, sed aequaliter, et tunc non potest regula applicari, nec est vera, ut dicti auctores latius probant, et ex dictis facile potest intelligi. Recte autem ex dictis colligitur, non esse necessarium ut aequinoctium cadat semper intra primum mensem; nam fieri potest ut aliquando cadat in ultimo mense, nimirum, quando aequinoctium cadit in decimam quintam diem mensis, vel post ilam. Regula ergo generalis tantum sumi potest ex decima quarta luna ad aequinoctium comparata, ut, scilicet, non sit ante illud, sed vel in illo, vel prima post illud. Et hinc sumi potest nonnulla congruentia hujus institutionis, nam quoties major pars mensis prae- cedit aequinoctium, merito mensis ille cum praecedenti anno computatur. Alia etiam ratio reddi potest, quia verisimile est Deum non creasse mundum ante aquinoctium vernale, sed in illo, vel post illud ; nam in illo aequinoctio incipit proprium et quasi naturale ver, et ideo conveniens fuit Pascha non celebrare ante aequinoctium. Denique credibile etiam est, illam decimam quartam lunam, in cujus nocte Judaei discesserunt ex Egypto, incidisse vel in ipso sequinoctio, vel post ipsum : celebrabant autem Pascha in memoriam illius beneficii, et ideo eodem modo decimam quartam lunam paschalem numerabant. Quod si verum est, indc etiam fit, Christum non passum fuisse ante aequinoctium ; ita ergo nostrum etiam Pascha celebrandum est.
18. Ecclesia Pascha celebrat post equinocLium. — Ex his ergo colligitur, Judaeos interdum celebrasse Pascha in ipso aequinoctio, interdum post illud, nunquam vero ante illud , si legitime celebrabant. Tenebantur enim celebrare in decima quarta luna primi mensis: haec autem interdum incidit in ipso aequinoctio, interdum post illud, nunquam vero ante illud; quia jam ille mensis non erat primus, sed ultimus; ergo et Pascha celebrandum erat in aequinoctio, vel post illud, non vero ante. Ecclesia autem nunc semper celebrat, et celebrare tenetur suum Pascha post aquinoctium, id est, non ante illud, nec in illo. Ita enim ab eadem traditum et praeceptum est, ut patet ex Clemente, Eusebio et Athanasio, Ambrosio et Augustino, ac Beda supra. Et quidem , quod non celebretur Pascha ante aequinoctium vernum , praeceperunt severissime Apostoli, can. 8, ubi deponi praecipitur clericus, celebrans Pascha cum Judeis ante equinoctium vernum. Dicit autem cum Judmis, scilicet qui in hoc et'am secundum suam legem errabant , ut supra ex Clemente ac Eusebio notavimus, nam, quod antiqui et veri Judaei hoc non facerent, constat. Primo, quia Christus non ante aequinoctium mortuus est et resurrexit, cum altero die a die Paschatis mortuus fuerit, et post triduum resurrexerit. Secundo, quia hoc modo clarius ostenditur quomodo Paschae veritas per Christum adimpleta sit, et figuratum figurae respondeat. Item propter alia mysteria , quae Augustinus supra, a cap. 2 usque ad 8, observat. Tertio addi potest, ex Clemente «t Eusebio supra, hoc fieri ad vitandum illud inconveniens, ne intra eumdem annum bis Pascha celebremus,
19. Objectio. — Sed objici potest , hoc inconveniens per hoc non vitari ; nam saepe inter duo Paschata non intercedit annus integer, ut quando hoc anno celebratur in aprili, et proxime praecedenti aut sequenti, in Martio; tunc ergo intra unum annum duo Paschata celebrantur. Unde etiam e converso, aliquando intra duo Paschata 13 menses interveniunt, et ita datur aliquis annus integer vacuus solemnitate paschali. Respondeo, hoc esse verum de anno solari, non vero de anno lunari, de quo procedit ratio facta , quia juxta initium illius anni, Paschae tempus computatur. Unde etiam fit ut, computando annum ab uno aquinoctio vernali usque ad aliud, nunquam intra duo aequinoctia celebrentur duo Paschata, et hoc est inconveniens quod dicti Patres inferebant.
20. Probatur non celebrari Pascha ab Hcclesia in equinoctio. — Quod autem Ecclesia nunquam celebret suum Pascha in ipso aequinoctio, patet, quia nunquam celebrat illud in decima quarta luaa, sed post illam. Hoc autem ita servat ex institutione et traditione apostolica, confirmata in Concilio Niceno, ut ex omnibus Patribus supia citatis constat: statutum enim est ab Ecclesia , ui quando contigerit , decimam quartam lunam primi mensis incidere in diem dominicam, non celebretur Pascha in illa dominica, sed in proxime sequenti ; et ita etiam nunc observatur. Ratio autem prima ac praecipua fuit, quia in eo anno Judaei celebrabant suum Pascha in dominica die, et noluit Ecclesia in illa solemnitate concordare cum illis, propter rationes supra factas , quas hic repetere necesse non est. Dicet vero aliquis: Ecclesia convenit cum Judaeis in non celebrando Paschate ante decimam quartam lunam, idque sine inconvenienti , quia non propter eorum legem, sed propter suas rationes morales aut mysticas id facit; ergo eodem modo posset cum illis concordare in celebrando paschate aliquando in ipsamet decima quarta luna, ac subinde in aequinoctio. Respondeo non esse eamdem rationem, quia in primo habet respectum ad ipsam Christi resurrectionem, in hoc vero secundo non potest habere hunc respectum, quia Christus Dominus non est mortuus, nec resurrexit in decima quarta luna, sed post illam ; mortuus est enim in decima quinta luna, et resurrexit in decima septima , et ideo non est cur Ecclesia celebret suum Pascha in ipsa decima quarta, ideoque id non observat, ne videatur Judaeis consentire, vel id facere ex observantia legis veteris. Unde convenientia in sola illa negatione non celebrandi Pascha ante aequinoctium , non poiest habere vestigium caeremoniae judaicae ; observare autem positive (ut sic dicam ) definitum diem decimae quartae lunae, multo majorem habet convenientiam, quam omuino voluit Ecclesia vitare. Unde in canon. 69 Apostolorum, omnino cavetur ne fideles in caeremoniis observandis Judaeos imitentur.
21. Instantia. — Sed instabit aliquis : nam si contingat decimam quartam lunam esse diem sabbathi , et eamdem esse aequinoctii diem , nihilominus tunc Ecclesia celebrat suum Pascha luna decima quinta proxime sequenti. At tunc dies ille est solemnissimus dies festus Judaeorum ; est enim primus Azymorum, qui erat etiam festum Paschae, juxta Joannem. cap. 13; ergo si hoc non reputatur inconveniens , neque etiam fuisset, quod in ipsa decima quarta luna interdum caderet nosirum festum Paschae. Major patet ex Beda, lib. de Ratione temporis, capite 49, dicente, Dominicum diem pasche a 15 luna usque ad 21 esse querendum ; e cap. 15, ait, Dominicam Paschalem esse illam, quae provume sequitur post 14 lunam ; talis autem erit, ctiamsi indicat in 15 lunam: et idem repetit cap. 59, 60 et 61. Idemque tradit Isidorus, dicto lib. 1, cap. 31; et idem intendit Victor Papa, supra, dum ait: A quarta decima die primi mensis usque ad 21 ejusdem moensis diem, eadem celebretur festivitas. Idemque fere habet Augustinus dicta Epist., cap. 3, dicens, Ecclesiam celebrare Pascha , tertia hebdomada lunae: Qui dies (ait) occurrit a quarta decima in vigesimam primam. Hoc enim necesse est intelligi, vel a 14 exclusive, et consequenter a 15 inclusive, usque ad 21, etiam inclusive; vel intelligitur solemnitas Paschae celebrari a 14 luna , quia incipit celebrari a vespera praecedentis diei, qui potest esse 14 luna, ut dictum est; ct ita augetur difficultas, quia tunc nulla erit differentia inter Pascha nostrum et Judaicum, quoad temporis solemnitatem.
22. Occurritur instantie. — Propter hoc fortasse dicet aliquis, non esse celebrandum Pascha in die illo domiuico, quando inciderit in 15 lunam, sed iu sequentcm esse transferendum. Ita euim quosdam obstinate sentire Clavius supra refert. Merito tamen id refellit ex testimoniis adductis, et aliis, quae ex novioribus auctoribus ibi refert. Idemque ex sequentibus confirmabitur. Non euim posset Pascha unquam celebrari die 22 martii, nisi in luna 15 celebrari posset, quia luna 15 non potest esse ante 21 diem martii , in qua est aequinoctium ; at vero Dominicam Paschae posse incidere in 22 diem martii, certissimum est, ut videbimus. Denique si dominica veniens in 15 luna non esset paschalis, duae dominicae omittendae essent in hac celebritate, et transferendum Pascha in aliam sequentem, scilicet , dominica cadens in 14 luna, et cadens in 15; at Patres hoc nunquam docuerunt, sed solum illam, quae cadit in 14 lunam, transferendam esse docuerunt. Ad difficultatem ergo Beda supra, cap. 57 et 59, et lib. 3 Historiar., capit. 23, illam praesentiens, tacite respondet, verum esse in eo casu, in quo dominica dics incidit in 15 lunam, nihil observantiam ecclesiasticam a legali dissonarc quoad tempus, discrepare vero multum in sacramentis . quibus paschalem colimus, et ideo nullum esse inconveniens. Sed per hoc non omnino evacuatur difficultas , et ideo addo semper esse in hoc diversitatem, quod Eeclesia nunquam celebrat ut festivam ;vesperam illam 14 lunae, quatenus pars illius diei cst; illa autem vespera erat proprium Pascha Judaeorum, et ita non observando illud, satis ostendit Ecclesiam non curare de caeremoniis legalibus, nec illas servare, sed sua propria sacramenta.
23. Quae sit dierum latitudo, intra quam potest Pascha celebrari. — Objectio. — Ex his ergo concluditur assertio iutenta et proposita, vidclicet Pascha festum celebrandum esse dominica proxime sequenti post i4 lunam primi mensis. Quae est communis assertio Patrum, quos retui, praesertim Clementis, Anatholii, Ambrosii et Augustini. Et probatur, quia celebrandum est Pascha in dominica aliqua occurrente circa 14 lunam, et non in aliqua antccedenti, quia illa etiam antecederet equinoctium, ante quod non celebratur Pascha, ut ostensum est; nec etiam in 14 luna, in qua ipsum aequinoctium incidat, quia hoc prohibitum est, ut ostendimus; ergo debet celebrari hoc festum in dominiea quae proxime cadit post 14 lunam; non enim potest ultra differri, alias nullum esset tempus fixum, neque certum pro Paschate celebrando. Et hinc facile intelligitur quae sit dierum mensis latitudo, intra quam potest hoc festum celebrari. Si enim loquamur de diebus mensis primi et lunaris, juxta computationem fiebraeorum, sic intra latitudinem septem dierum celebrari potest, scilicet, a 13 die usque ad 21, ut expresse docet Beda supra. Et ratio est clara, quia sicut potest in dominicam incidere 14 luna, ita in feriam secundam, et quamcumque aliam, usque ad sabbathum : solum autem excluditur Pascha ab ea dominica , quae fuerit 14 luna, et tunc celebratur in proxima dominica sequenti, ac subinde in 21 luna: si autem 14 luna sit sabbathum, celebrabitur in 15 luna, ut ostensum est, et sic consequenter de reliquis diebus intermediis : ultra 21 autem lunam differri non potest dominica, quia jam non esset prima post 14 lunam. Objiciet vero aliquis Innocentium I, epist. 11, dicentem, in 23 luna nunquam celebrari Pascha, qui proinde videtur sentire in 22 posse celebrari. Sed nulla est conjectura ; ibi enim docet id quod suo instituto sufficiebat ; docebat enim quoddam Pascha, de quo dubitatur, celebrandum fuisse in luna 16, quia alias differendum fuisset usque ad 23 lunam, quod dicit esse contra morem inviolapilem. Deinde dico, potius ex illa epistola colligi, posse Pascha celebrari atera die post aequinoctium, scilicet, 22 marti, quod non potest esse, nisi etiam celebretur in 15 luna, quia non potest decima quarta praecedere nisi in die sabbathi, alias caderet ante aequinoctium, quod esse non potest.
24. A 22 die martii usque ad 25 aprilis potest incidere Pascha. — At vero si loquamur de mensibus solaribus, licet olim aliquibus Patribus visum sit tempus, in quo incidere potest Dominica Paschae, solum extendi a 22 die martii usque ad 20 aprilis, ut patet ex epistola Synodali Theophil. Caesar. apud Eusebium, lib. 5 Historiarum, cap. 23, et ex epistola 64 et 65 Leonis Papae; nihilominus postea certa ratione compertum est, extendi illud tempus usque ad 25 diem aprilis, ut nunc observatur. Ut ratio utriusque partis breviter intelligatur, supponendum est aequinoctium vernum cadere in 21 diem martii; ita enim in Concilio Niceno declaratum est, et constitutum, tanquam magis certum et stabile; et ut dies illa certa semper maneret, per Kalendarium Gregorianum ad suam sedem restituta est, et modus inventus, quo perpetuo in ea conservetur, ut late prosequitur Clavius in libro allegato. Hoc ergo posito, facile ostenditur prior pars, quam aperte docuit Innocentius I, in dicta epistola 11, quia contingit ut 14 luna in ipso aequinoctio simul in die sabbathi incidat, hoc enim ex ipsis motibus solis et lunae manifestum est. Tunc ergo dies dominica sequens erit paschalis, juxta sn- perius dicta, quia erit prima post aequinoctium, et post 14 lunam; tunc ergo Pascha erit 22 die martii; ergo ab illo die potest incipere Dominica Paschae, et consequenter eodem modo facile probabitur posse cadere in 23, quia 14 luna potest cadere in feriam sextam, et in eamdem incidere aequinoctium, seu 21 dies martii, et consequenter dies 23 erit Dominica Paschae ; vel etiam potest accidere ut 14 luna cadat in sabbathum post aequinoctium praecedens in feria sexta, et tunc redit eadem necessitas celebrandi Pascha in die 23 martii, et sic de alis.
25. Quod vero tempus extendatur usque al 25 aprilis, et ibi terminetur, ratio est, quia petest luna 14 primi mensis cadere in diem 18 aprilis, et esse dies dominica, qua proinde non potest esse paschalis, juxta principia posita ; ergo tunc necesse est Pascha differri usque ad diem 25. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia si novilunium martii cadat in septimam diem martii, ut facile potest, tunc ille non erit primus mensis anni sequentis, sed ultimus praecedentis, quia decima quarta luna ejus cadet ante aequinoctium, ut facile computanti patebit ; cadet enim in 20; aequinoctium autem est in 21, ut positum est ; ergo annus lunaris potest finiri in quarto die aprilis inclusive; ergo primus mensis anni lunaris potest incipere quinto die aprilis; ergo tunc 14 luna cadet in decimum octavum diem ; ergo si contingat esse dominicam, ut facile potest, cadet Pascha in 25 die aprilis; ergo tanta est latitudo dierum mensium solarium, per quos potest variari dominica paschalis. Et inde facile colligi potest, novilunia, quae dicuntur paschalia (id est, apta ut celebrationi Paschae deserviant), ab octava die martii incipere, percurrere autem usque ad quintum diem aprihs inclusive, ita ut in quocumque ex omnibus illis viginti novem diebus intermediis, novilunium contingat, illud sit in illo anno novilunium paschale, quia in prima dominica post 14 lunam ejus celebrandum erit Pascha, ut ex dictis satis liquet.
26. Proponitur difficultas prima.— Secunda difficultas. — Solum supersunt duo dubiola explicanda circa dicta. Unum est, quia posuimus aequinoctium statuendum esse in 21 die martii, et ex illo tanquam ex certo et immutabili fundamento reliqua omnia esse deducenda. At illud mutabile etiam est juxta numerationem nostrorum dierum, mensium et annorum, qui non adaequate respondent motibus coeli, ut est constans apud astronomicos ; nam communis noster annus fere per sex horas deficit ab integro circulo solari per motum proprium ; unde fit ut aequinoctium uno anno contingens, verbi gratia, sexta hora matutina diei, alio accidat hora 12, et in sequenti in hora sexta pomeridiana; et ita consequenter ut alio anno cadat aequinoctium in 22 martii, et sic paulatim mutetur. Atque hinc fiet ut, si semper utamur 21 die marti pro aequinoctio, accidat interdum ut luna 14 ante aequinoctium numeretur, et sic evertatur tota ratio colligendi verum diem paschatis. Aliud dubium est, quia juxta hanc computationem non poterit festum Paschatis celebrari eodem die naturali in universo mundo, quod admittendum non est. Sequela patet, quia aequinoctium vernum non est in universo orbe in eodem die, sed aliis citius, aliis tardius accidit, juxta diversitatem regionum, et tanta est inter aliquas regiones oppositio, ut quod uni est aequinoctium vernum, alteri sit autumnale.
27. Enodatur primum dubium. — Respondetur ad priorem partem, ex communi et vera docirina, quam Clavius dictis in locis copiose et erudite explicat, verum quidem esse compntationem ecclesiasticam non correspondere exacte et ad amussim circulationibus coeli, id vero non esse inconveniens, quia haec res non mathematice, sed moraliter pensanda est ; nam hoc totum ex jure ecclesiastico pendet, quod humanum est, et non poterat alio modo moraliter fieri, nec expediebat redigere totam Ecclesiam ad summam Astronomisae subtilitatem, neque id erat necessarium ad convenientem mysteriorum Christi celebrationem , quae in his festivitatibus et observationibus intenditur. Atque ita distingui solet duplex aequinoctium, unum naturale, aliud ecclesiasticum seu ex institutione; illud vix cognoscitur et attingitur ab hominibus, prout in se est, sed solum plus minusve; secundum ergo oportuit esse certum, et omnibus facile cognitum, ut juxta illud regula celebrandi Pascha computaretur. Quia vero haec institutio, ut convenienter fiat, debet accedere ad naturalem, quantum moraliter fieri possit, ideo curatum diligenter est, ut observatio ecclesiastici aequinoctii non multum a naturali distet; et si cursu temporis paulatim ab illo recedat plus quam oportet, ad illud revocetur. Sic ergo ex antiqua institutione Julii Caesaris, quam Ecclesia retinet, illa mutatio, quae fit in annis, propter horas quae in singulis annis communibus deficiunt, quarto quoque anno, qui bissextilis dicitur, reparatur per additionem unius diei, per quam aequinoctium ad suum statum revocatur. Et intra curriculum trium vel quatuor annorum, non habetur ratio illius mutationis, seu postpositionis aequinoctii, etiamsi in re ipsa contingat ab uno die naturali in alium prosimum sequenti anno transferri; quia, ut dixi, non potest aliter commode fieri, et Ecclesia non tam subtiliter haec expendit, sed moraliter. Unde etiam per additionem unius diei integri naturalis, quae in anno bissextili fit, in aliud extremum transitur, quia additio est aliquantulum major quam esset necessaria. Quoniam in singulis annis communibus non deficiunt sex hora integrae, et postea supplentur integrae : unde fit ut aequinoctia , prout in re fiunt, singulis annis anticipentur aliquantulum, et paulatim praeveniapt diem 21 martii per unum, duos, vel plures dies. Et nihilominus Ecclesia semper usa est, a temporibus Concilii Niceni, die illo 21 pro aequinoctio, propter difficultatem magnam reducendi et confirmandi semper aequinoctium ecclesiasticum, ad proprium diem in quo revera existit. Quia vero illa discrepantia jam erat nimia, et in dies futura erat major, difficultatem illam superavit insignis Pontifex Gregorius XIII, et Kalendarium correxit, subtractis decem diebus anni 1582, in mense octobri, et modum invenit, quo in posterum aequinoctium vernum firmius staret in eadem die 21 martii, parum aut nihil recedendo ab aequinoctio naturali, statuendo ut in posterum, in singulis centenariis anporum, unus dies subtrahatur, ita ut ultimus annus centenarii, qui futurus fuisset bissestilis, non sit bissextilis, sed communis. Nam tempore centum annorum, plus minusve, per additionem dierum bissextilium , quae fit quarto quoque anno, unus dies ultra necessarios additus erat; et ita etiam aequinoctium per unum diem anticipatum fuerat; per subtractionem autem unrus diei ad propriam sedem revocatur. Hoc ergo modo et sensu, recte aequinoctium in 21 martii collocatur, et ad celebrationem legitimam Paschae sufficienter deservit.
28. Satisfit secunde dubitationi. — Ad secundam dubitationem respondetur, sine dubio Paschae festum celebrandum esse a Christianis totius orbis in eodem die, in eo nimirum in quo Romana Ecclesia illud celebrat. Ita enim Pontifices Romani, Pius, Victor et sequentes statuerunt, qui jus habent statuen- di pro universo orbe. Ita etiam Concilium Nicenum decrevit ; ut enim supra ex Theodoreto retuli, voluit omnes Orientales conformari Ecclesie Romanae in celebratione Paschatis : loquitur autem de Orientalibus dissentientibus , et ita plane vult omnes fideles in hoc conformari. Unde Eusebius supra refert statuisse Concilium, ut omnes uno die Pascha celebrarent. Idemque sienificat Concilium Antiochenum , et satis etiam declaravit Constantinus in sua epistola, cujus verba supra retuli. Et in Concilio Arelatensi I, cap. primo dicitur: De observatione Pasche Domini statuimus, wt uno die et tempore per omnem orbem observetur, et juata consuetudinem litteras ad omnes tu dirigas. Scribunt enim ad Silvestrum Papam, et ideo fortasse in decreto Gregoriano, de Consec., distinct. tertia, ubi hoc cap. refertur, additur, confirmatum esse a Silvestro Papa. Similiter in Concilio Carthaginensi IV, cap. 65: Pasche solemnitas (dicitur) uno die et tempore celebranda est. Idemque colligitur ex cap. Placuit, 1 et 2, de Consec., dist. 3. Denique idem constat ex Leone Papa, epist. 64 ad Martianum: dicit enim ex errore contingere interdum , quod non licet, ut non simul omnis Hcclesia, quod non nisi unum esse oportet, observet. Idem fere habet in epist. 65, et optime in 95, ubi, ad episcopos Galliae et Hispaniae scribens, ait, cavendum esse, ne in Paschalis festi die vel ignorantia, vel presumplio peccatum diversitatis incurrat. Juvat etiam, quod in Concilio Aureliano IV, cap. 1, dicitur uno die esse Pascha celebrandum, et si aliquod dubium occurrat, a Sede Apostolica sacram constitutionem csse tenendam. Nec obstat huic legi, et universali consuetudini Ecclesiae, quod tardius aut citius aequinoctium in aliquibus provinciis contingat ; quia omnes servare debent aequinoctium ab Ecclesia dcsignatum, et id satis est, ut dixi ; unde non refert quod alicubi sit aequinoctium autumnale, illud quod nobis est vernale, quia regula sumi debet ex regione Judaeae ; tum quia ibi Christus est mortuus prope aequinoctium vernale; tum etiam quia in Ecclesia Romana idem est aequinoctium. Estque animadversione dignum, quod sicut Christus resurrexit eo tempore, quo in nostro hemisphaerio incipit vernum tempus, ita etiam mortuus est in illo tempore , in quo habitantibus in alio hemisphaerio incipit autumnus ; et ideo mirum non est quod eodem die omnces festum illud celebremus, licet nobis vernale sit, aliis au- tumnale. Quod si quae difficultates in aliis regionibus occurrant, per providentiam Summi Pontificis subveniendum est, ut et sciant, et commode valeant tum festum ipsum, tum caetera, quae antecedunt et subsequuntur, opportvne agere. Ita enim semper habuit consuetudo , ut dicitur in dicto Concilio Arelatensi, et in Litteris Pontificiis Pli, Victoris, Innocentii et Leonis, supra relatis. Atque haec praesenti loco de hac festivitate sufficiunt ; nam de fundamento illius, quod est tempus mortis et resurrectionis Christi Domini, in secundo tomo tertiae partis copiose a nobis disputatum est.
On this page