Text List

Caput 7

Caput 7

De aliis festivitatibus ad christi gloriam pertinentibus.

CAPUT VII. DE ALIIS FESTIVITATIBUS AD CHBISTI GLORIAM PERTINENTIBUS.

1. Festum Ascensionis. — Ascensionis festum ab Apostolis manavit. — Festum hoc generale est. — Post Resurrectionem, celebrat Ecclesia alia festa mobilia, inter quae primum locum obtinet Ascensio, cstque nonum festum ad Christum pertinens, de quo his verbis scribit Clemens, lib. 5, cap. 18: Noumeratis ( ait) quadraginta diebus a primo dominico die, celebrate festum Assumptionis Domini, ctc.; et lib. 8, cap. 33, ait: Die Assumptionis vacent, quod hic fuerit impositus finis eccnomicee Christi : unde constat hoc festum antiquissimum esse, nam ab Apostolis manavit, nec aliud initium perpetuae consuetudinis de illius observatione cognoscitur ; ut constat etiam ex antiquissimis Patribus, festum illud suis orationibus seu homiliis celebrantibus. De illo enim dixit Epiphanius, Constantiae Episcopus: Celebramus Christi Domini secundum carnem ascensum, quod sane festum inter Dominica faustigium obtinet ; ut enim caput totam corporis constitutionem exornat, ita heec solemnitas dicine aconomie pulchritudinem, quasi colophonem illi imponens, mirifice illustrat. Et ideo etiam illud vocat festorum decus ; et Augustinus, serm. 174 de Tempore, ait glorifieationem Christi in resurrectione factam, in ascensione fuisse completam, et ideo utrumque festum cclebrari ; et serm. 176 addit aliam causam, quia sicut resurgendo, spem nobis resurgendi contulit, ita ascendendo , victoribus quo sequantur , ostendit. Et multa similia in Leone Papa et aliis Patribus, in concionibus illius festi legi possunt. Denique hoc festum inter generalia totius Ecclesiae in jurc etiam ponitur , in dicto cap. ultim. de Feriis, et in cap. 1 de Consec., dist. 3. Circa quem textum obiter advertendum est, addi in illo capite, et quasi cum hoc festo conjungi tres antecedentes dies, qui Rogationum dicuntur , propter solemnes Litanias quae in illis tribus diebus dicuntur, unde videntur olim fuisse festivi, et in praecepto. Nunc autem certum est non ita esse, ut Anton. supra et omnes Summistae tradunt , et Doctores in dicto cap. 1, et ultimo, et constat ex communi usu totius Ecclesise. Neque forte ullo tempore praeceptum il'ud generaliter observatum est. Nam caput illud non est alicujus Pontificis, sed Concilii Lugdunensis inscribitur, quod non exstat in tomis Conciliorum, et solum provinciale fuit , quod totam Ecclesiam obligare non potuit; unde verisimile est peculiarem consuetudinem alicujus provinciae, quoad hanc partem, declarasse, sicut de aliis in illo capite contentis postea videbimus. Tandem de tempore in quo festum hoc celebrandum est, constat definitum esse ad certam hebdomadae diem, scilicet, feriam quintam, quia in illa completur dies quadragesimus a die resurrectionis, quo die quadragesimo Christus ascendit. Quoad diem autem mensis hoc festum inter mobilia computatur, quia semper cum proportione seqnitur ad diem Dominicae resurrectionis ; ita enim propriis temporibus , et cum exacta, non solum memoria, sed etiam repreesentatione haec festa celebrantur : caetera de ipso mysterio , quod in hoc festo celebratur, in dicto 2 tom., disp. 51, tractata sunt.

2. Festum Pentecostes. — Cur Pentecostes muneretur inter Christi festa. — Pentecostes n lege veteri fuit de jure divino. — Decimum festum est adventus Spiritus Sancti in discipulos in die Pentecostes. Nam licet hoc festum potius de Spiritu Sancto, quam de Cnristo Domino esse videatur, tamen, quia ipse Christus Spiritum Sanctum promiserat, et verbum suum illo die implevit, et quia donatio etiam Spiritus Sancti fructus fuit meritorum Christi; ac denique quia in hoc die quasi coepit Christus regnare in Ecclesia sua militante, coepitque publice praedicari in universo mundo, ideo inter festa Christi hoc annumeratur. Atque ita hoc eodem loco illud ponunt Clemens Papa, dicto lib. S, c. 33, et lib. 5, e. 19;et Gregorius IX, dicto cap. ult.; et Concilium Lugdunense, in cap. 1; Isidorus, lib. 1 de Divin. offic., cap. 33. Et ejusuem festi meininit etiam Tertullianus, libr. de Coron. milit.; Basit., de Spiritu Sancto, cap. 27; Epipha- nius, in fin. Panarii; Justin., quaest. 15; Hilarius, in procem. Psalm.; Augustinus, lib. 31 contra Faustum, cap. 12, et epist. 118, cap. 1, et epist. 119, cap. 15 et 16, et in 17 concludit, beec de Scripturis fir nissime teneri Pascha et Pentecosten. Unde multi arbitrantur de hoc festo loqui Lucam, Actor. 20, cum ait de Paulo: Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis ; quia non erat tam sollicitus de festivitate Judaica, sicut de Christiana; item de eodem loqui Paulum ipsum, 1 Corint. 16, cum ait: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Cum enim ad fideles scriberet, verisimile est locutum fuisse de festivitate solemni, et nota omnibus Christianis, atque adeo illam fuisse jam tunc servatam, et illo nomine appellatam. Et ita intellexit ilia loca Epiphanius, haeres. 75, et idem sentit Hieronymus in prooemio Epistolae ad Ephesios, qui etiam hajus festi mentionem fecit ad Galat. 4 et Matth. 9. Hoc denique festum antiquissimi Patres, suis concion:bus et homilis, celeberrimum semper fuisse ostendunt. Unde aliqui putarunt, non esse humano jure praeceptum, sed divino. Verumtamen regula saepe repetita tenenda est, in lege evangelica non esse data de his caeremoniis peculiaria praecepta divina, sed Ecclesiae dispositioni fuisse commissa. Festum ergo Pentecostes, prout in lege veteri fuit observatum, de jure divino fuit; illud autem jus jam cessavit : quia vero festum illud antiquum figura fuit diei Pentecostes, et adventus Spiritus Sancti, ac promulgationis legis novae, quae in illo facta est, ideo hoc etiam festum legis gratiae quodammodo et per quamdam imitationem ab illo jure manavit, simpliciter autem et in se ecclesiasticum est. Habet tamen gravissimum fundamentum et causam immutabilem, ideoque tale est, ut moraliter mutari non possit, sicut de aliis dictum est. Denique hoc festum, sicut et Pascha, voluit Ecclesia, non uno tantum die dominico, sed etiam per duas sequentes ferias solemniter celebrari et servari, ut sumitur ex citatis juribus, et constat ex usu Ecclesiae, et omnibus auctoribus; caetera vero quae de illius diei mysterio scholastice disputari possunt, tetigimus sufhicienter in dicto 2 tom., disp. 46, sect. 1, ad finem, et in 1 p., lib. 12 de Trinit., cap. 6.

3. Festum corporis Christi. — Festum Corporis Christi quando inceperit. — Undecimum Domini festum est de sancto Eucharistiae mysterio, quod festum corporis Christi appella- mus, et magna solemnitate et laetitia ab Ecclesia colitur, feria quinta post octavam Pentecostes. Quod festum per mille ducentos annos non fu:t in Ecclesia specialiter celebratum, sed eo fere tempore ab Urbano IV institutum est, insigni de hoc festo edita constitutione, quae incipit: Transiturus de hoc mundo ad Paítrem, Salvator noster, etc. Quam postea confirmavit, et in jure posuit Clemens V, in Clem. unic., de Relig. et vener. Sanct. In illa ergo districte praecipitur hujus observatio festivitatis, et commonentur fideles ut singulari devotione ac laetitia diem illum festum colant, ct publicis supplicationibus seu processionibus venerentur, et peculiares indulgentiae conceduntur assistentibus in illo die, vel per octavam, divinis officiis. Quod quidem institutum tanta fide ac devotione populus Christianus amplexus est, ut ah eo tempore nullum Domini festum majori solemnitate ac devotione celebrari videatur.

4. Haeretici contra hanc solemnnitatem fremunt. — Contra hanc vero institutionem fremunt haeretici, reprehendentes vel cultum tanti sacramenti, vel novitatem in solemnitate et modo illam exhibendi. Illos vero sapientissime redarguit Concilium Tridentinum, sess. 13, cap. 5, ubi prius definit, sacramentum hoc eodem latriae cultu esse adorandum, quo ipse Christus colitur, cum in eo sit vere ac realiter praesens. Et per hoc primum fundamentum objectiones haereticorum confutat , et statim tacite subinferendo subjungit : Decla - rat praterea sancta Synodus, pie ac religiose in Dei Ecclesiam inductum fuisse hunc moreme, ut singulis annis peculiari quodam et festo die, praecelsum hoc et venerabile sacramentum singulari veneratione ac solemnitatc celebraretur, ulque in processionibus reverenter et honorifice ellud per vias et loca publica circumferretur. Addit vero duas elegantissimas rationes: una est, quia eequwm est, Christianos omnes singulari significatione ostendere gratos animos erga communem Dominum et Redemptorem pro tam ine ffabili beneficio, quo mortis ejus victoria et triumphus repraesentatur. Alia est. quia oporLit victricem veritatem dc mendacio et hueresi triumplum agere, etc. Et per hoc respondet ad haereticorum fundamentum; nam, cum non multo ante Urbanum sacramentariorum haeresis exorta esset, auctore Berengario, eamque fere toto illo tempore, Petrobrusiani, Henriciani, Waldenses et Albigenses defendere et disseminare conarentur, contra novam impietatem, pientissimam ac religiosissimam no- vitatem providus Pastor invenit. Existimoque non sine divina providentia factum esse, ut jam ex tunc pramuniretur sancta Ecclesia contra futuros novatores, Lutherum, Calvinum, et sequaces. Et eorum occasione in dies inter Catholicos augetur devotio et hujus festivitatis observantia. De qua hic non dicemus plura, quia de illo venerabili sacramento in 3 tomo tertiae partis pro nostra tenuitate disputavimus.

5. Festum Inventionis Crucis. — Quo pacto crua fuerit inventa.—Duodecimum Domini festum merito numerari potest Inventio Crucis, quod festum die 3 maii ab universa Ecclesia custoditur et colitur. Circa hoc autem festum imprimis supponendum est fundamentum ejus, quod est historia inventionis sanctae Crucis. Referunt enim antiqui Patres, lignum illud sanctissimae Crucis, in quo Christus pependit, Judaeorum et infidelium industria sub terram fuisse absconditum, et in loco ejus simulachrum Veneris fuisse positum, ut Christianis penitus esset ignotum, sicut fuit usque ad tempora Constantini. Quo tempore. non sine divino nutu et admonitione, illud Helena investigatura Hierosolymam petiit, et ipso Deo juvante, illud tandem invenit. hetulit hanc inventionem Eusebius in Chronico, anno Domini 325, his verbis: Helena, Constantini mater, divinis monita visionibus, beatissimum Crucis ligmun, in quo mundi salus pependit, apud Hierosolymam reperit. Latius totam historiam retulit Ambrosius in orat. de Obitu Theodosii ; et Paulin., epist. 11 ad Severum Sulpitium ; et ipse- Sulpitius, lib. 2 Historiae; hutlinus, lib. 1 Hist., cap. 7et 8; Theodor, lib. 1, c. 18; Socrates, lib. 1, cap. 13; Sozom., lib. 2, c. 1,et lib. 2 Tripart , c. 18; Nicephor., lib. 8, c. 29. Qui auctores nonnihil inter se in historia narranda differunt, sed nullam inve - nio partem, quae contrarietatem contineat. Licet enim unus omittat quod alius refert, omnia tamen conciliari possunt, ut quod Ambrosius ait, Crucem Domini ex titulo fuisse cognitam, et distinctam a crucibus latronum, Paulinus vero et Ruftinus, ex miraculo, quod diverso modo utergue narrat , subsistere simul potest. Nam potuit in principio ex conjecturis aut vestigiis tituli dignosci, non tamen suffticienti certitudine; postea vero vel uno miraculo, vel duobus, ut Nicephorus indicat, potuit certius differentia cognosci. Nec vero multum referret quod in his circumstantiis esset aliqua contradictio , vel error in humana historia, quam non viderunt propriis oculis, illi qui referunt, et locoac tempore distantes fuerunt; satisque est quod in substantia (ut sic dicam) narrationis de Cruce inventa omnes conveniant, ut historiam illam tanquam veram et moraliter certam supponamus.

6. Difficultas. — Dubitabit vero aliquis quomodo potuerit ab Ecclesia festum institui propter inventionem Crucis, solum humana fide et opinione cognitam, vel quid in illa inveniatur tanta celebritate dignum. Et auget dubium, quod Gelasius Papa, in cap. Sancta Romana , d. 15, totam hanc historiam de inventione Dominicae Crucis, tanquam dubiam et incertam reliquit, dicens, esse nonnullas recelationes, quae cum ad Catholicorum manus pervenerint (ait), Beati Apostoli sententia preecedat - Omnia probate, et quod bonum est, tenete. Et auget dubitationem , quod Eusebius, antiquior omnibus quos retulimus, et proprius illorum temporum historiographus, narrans, in lib. 3 de Visa Constantini, peregrinationem Helenae in Jerusalem, et quae ibi fecit opera, nullam ibi de inventione Crucis mentionem facit. Unde aliqui suspicantur, quod in chronico ejus legitur, ab aliquo superadditum esse, nam aliqua similia in illud chronicum irrepaisse viri eruditi existimant. Ultimo magis auget difficultatem, quod in Pontificali Damasi, et in 1 tom. Conciliorum legitur : Tempore Husebii Pape Crus Domini nostri Jesu Christi, quinto Nonas Mai iuventa est. Baptizatur quoque J'udas, post Quiriacus vocatus, Crucis inventor. Quod etiam affirmant Marianus Scotus, et Guillelmus Durandus in Rationali, lib. 7, cap. 11. Quomodo ergo potuit Helena illam invenire, cum tempore Eusebii Papae nondum esset Christiana ? nam tempore Silvestri, et post Constantinum filium suum, baptizata est, ut aperte docet Eusebius, lib. 3 de Vita Constantini, c. 6; vel si ilhi historiae Damasi non creditur , cur alteri fides adhibebitur? vel quomodo potuit tam grave festum in tam incerta historia fundari?

1. Enodatur difficultas. — Respondeo imprimis, incipiendo ab ultima parte propositae interrogationis, inventionem Crucis non tam fuisse fundamentum hujus celebritatis. quam occasionem. In ipsa enim Cruce, ratione illius, qui in ipsa crucifixus fuit, est per se sufficiens fundamentum hujus festivitatis; in illum enim tota haec religio tendit, et in venerationem Crucis propterea maxime festivus dies designatur, quod iustrumentum nostrae redemptionis fuerit. Sed hoc antea solum ficbat ah Ecclesia publico cultu in die Paras- ceves, cum mors Domini celebratur, et Crux speciali titulo populo adoranda proponitur. Postea vero, occasione illius inventionis, nova festivitas in illius specialem cultum dedicata est : unde parum refert historiam esse certam aut dubiam, ut ab illa rite et sancte sumatur occasio honestissimi et religiosissimi cultus; semper enim manet in tali festo practica certitudo de convenientia talis festivitatis, et infallibilis veritas de sanctitate Crucis, tali festo et veneratione dignissima.

8. Assignantur causee celebrandi Crucis festum. — Addimus vero ulterius, in illamet inventione, considerari posse multa et magna Dei beneficia in quorum gratiarum actionem merito potuit ac debuit talis festivitas constitui. Haec enim solet esse maxima ratio instituendi has solemnitates , juxta dictum Augustini, lib. 10 de Civ., c. 4: Zi (scihcet Deo) beneftciorum ejus solemnitatibus, festis, et diebus statutis dicamus, sacramusque memoriam, ne columine temporun ingrata subrepat oblivio. In hoc ergo festo, primum et magnum beneficium Dei recognoscimus, quod tam longo tempore infidelitatis crucem illam integram nobis reservarit ; id enim sine speciah Dei providentia fieri non potuit. Dignum enim admiratione est, quomodo Judaei, statim post passionem Domini, crucem illam non combusserunt, si ad manus eorum pervenit. Nam ut ait Paulinus, in d. epist. : Si ad manus ludeorum omnia contra fidem Christi precaventium lignum illud venisset, conterendum et ecuwrendum fusset ; neque enim in Cruce abolenda negligentes fuissent , qui signaverant sepulchrum, eic. 3 autem Judaeis post passionem abscondita est, non nisi divina manu latuit, ut postea invenaretur , cum religiose toleretur . ut idem Sanctus paulo inferius subjungit. Dicet aliquis fortasse , quod tempore resurrectionis Christi crux Judaeos non latuit, sed potius ipsi in illius odium eam in terrae abditis absconderunt. Quod magis insinuat Ambrosius, dicens : Video, quid egeris, diabole, ut gladius quo peremptus es , obstrueret ur ; et infra : Quid egisti, diabole, ut absconderes liguum, nisi ut iterum vincereris ? et infra : Aperuit lnumum , decutit pulverem, tria patibula confusa reperit, quee ruina contexerat , inimicus absconderat. Sed profecto , si hoc verum est, non minus mirabile , nec minoris divinae beneficentiae in Ecclesiam suam signum est. Nam si ex odio fidei ab hostibus ejus, sive Judaeis, sive Gentili bus, Crux Christi in visceribus terrae sepulta est, quomodo non potius illam igne consumpse- runt, et in cineres redegerunt, ut nunquam posset in manus Christianorum pervenire? Nonne hoc remedium securius et facilius erat? Divino ergo beneficio id tribuendum est, quod infatuaverit et dissipaverit eorum consilium. Aliud beneficium fuit , revelare crucem illam Ecclesiae , cum primum coepit Ecclesia pacem habere sub Christianis imperatoribus ; quo satis significavit, ut Paulinus dixit, ideo ad tempus illam Deum occultasse, ut tunc inveniretur, cum religiose coleretur. Merito ergo Ecclesia peculiari cultu religioso coepit tunc crucem venerari, peculiare festum in ejus honorem dicando, et gratias Deo agendo, quod ad fidelium conusolationem sacrum illud lignum sibi reddiderit.

9. Satisfit prme parti proposite difficultatis. — Unde ulterius ad alteram partem interrogationis et dubitationis respondeo, humanam fidem, et moralem certitudinem rei gestae, satis superque fuisse ad instituendam solemnitatem illius dici, utroque titulo et modo deciarato, quia pullum perniciosi erroris periculum in tali celebritate esse poterat. Eo vel maxime quod de inventione crucis in genere (ut sic dicam) dubitari non poterat, quando coepit festum illud celebrari ; quia res potuit esse notissima et certissima, licet per humanam fidem haberetur. Sicut modo instituitur festum in gratiarum actionem pro victoria Christianis concessa, ad quod necessarium non est ut factum illud fide divina constet, sed sufficit certitudo fidel humanae, quae in quadam publica et evidenti testificatione fandatur : talis ergo esse potuit in hoc facto, maxime si statim festum incoepit, ut credibile est. Unde nihil obstat quod ex Gelasio affertur; tum quia non constat, loqui de hac inventione, sed forte de aliqua alia, quae tunc ex aliqua novella revelatione cireumferebatur. Nam inventio Helenae per centum et plures annos jam praecesserat. Vel certe si de illa inventione loquitur, non de ipsa re, nec de scriptis antiquorum Patrum, quae ibidem approbat , sed de nova aliqua et apocrypha sceriptura, quae novo modo illam historiam narrabat et tunc legebatur, loquitur ; tum etiam quia Gelasius non dicit historiam non esse veram, sed prudenter esse legendam , ut discernatur pretiosum a vili, et certum ab incerto ; satis ergo cst quod factum ipsum certum sit. Quod autem Eusebius illud praeterierit, casu accidere potuit, quia tunc non vitam Helenas, nec omnia gesta ejus enarrabat, sed quaedam, quae de adificatione templorum dicere occurrit, occa- sione templi a Constantino aedificati, ut ibi etiam retulerat. De ultima vero dubitandi ratione dicam in sequenti puncto.

10. An festum hoc jure communi celebrari preecipiatur . — Textus cujusdam falsitas convincitur. — Inquiri enim tandem potest, an hoc festum sit ex his, quae jure communi celebrari praecipiuntur, et quando, et ubi latum fuerit hoc praeceptum ; Summistae enim communiter ponunt hoc festum inter ea quae in jure communi continentur. Ita Angelus, verb. Ferie, num. 3; Sylvester , verb. Dominica, numer. 3; Armilla, verb. Festum, num. 4 et T, cum Cajetano. Idem sequuntur Canonistae, ut patet ex Panormitano, cap. ult. de Feriis, rum. 6, ubi refert Hostien., Joann. Andr. et Specul. Omnes fundantur in cap. Crucis, de Conse., dist. 3, ubi etiam Glossa id supponit. Difficultas vero est, quia textus ille non videtur habere auctoritatem, et alioquin hoc festum non ponitur in dictis juribus, cap. 1, de Conse. , d. 3, vel cap. ult. de Feriis; ergo signum est non esse de praecepto ex vi juris: Probatur major, quia in illo textu continetur error et falsitas manifesta. Dicitur enim esse Eusebii Papae, in epist. 3, qui Eusebius ante Silvestrum , et aute Melchiadem praecessit ; verba autem textus sunt: Crucis Domini nostri Jesu Christi, quae nuper, nobis gubernacula Ecclesiee Romane tenentibus, quinto Nonas majii inventa est, in predicto kalendarum die inventionis festum volis solemniter celebrare mandamus. At haec verba continent manifestam repugnantiam : quia non potuit Eusebius Papa esse auctor illius canonis, cum non fuerit illius tempore crux inventa, ut supra visum est; et in ipso festo, in officio ejus , profitetur Ecclesia illam inventionem factam esse opera Helenae, matris Constantini ; et Ruffinus, aliaeque historiae , referunt accidisse etiam post Concilium Nicanum; non ergo potuit esse tempore Eusebi; ergo vel Eusebius loquitur de alia inventione, quam modo non celebrat Ecclesia, ev ita decretum illud non obligat ; praeterquam quod nulla talis inventio unquam fuit, nec poterat crux inveniri tempore Euscbii, et iterum occultari, rursumque inveniri tempore Silvestri, cum intcr Eusebium et Sylvestrum vix quatuor anni intercesserint ; vel certe fatendum est, legem illam non esse Eusebii, ac subinde non habere auctoritatem , quia nescimus a quo lata sit. Unde in 1 tom. Conciliorum, in 3 epist. Eusebii, circa finem, ubi illa verba referuntur, nota quaedam marginalis , quae videtur esse Surii, sic habet : Hoc quidem est contra sensum omnium historicorum, aliunde i gitur huic loco assimulatum est. Et ex ipso contextu epistolae, constat verba illa nec cum antecedenDbes, nec cum consequentibus convenientiam habere.

11. Quomodo textus defendi possit. — Impugnatur adhuc. —Qui voluerit defendere decretum illud esse Eusebii, oportet ut dieat Helenam fuisse christianam ante Constantinum, et ita potuisse, illo jam imperante, et nondum christiano, Hierosoly mam adire tempore Eusebii Papae , ect crucem inquirere et invenire. Nam quod illa fuerit prius christiana ( licet Eusebius contradicat ) , non caret fundamento ; nam Paulinus, in dicta epistola 11, ait de Constantino : Qui princeps esse principibus christianis , non magis sua quam matris Helene fide meruit. Hoc autcm posito, reliqua non videntur repugnare, quia Eusebius rexit Ecclesiam 4, 5 et 6 anno imperii Constantini, et licet ille non esset Christianus, tamen non erat male affectus erga illos; et ideo nihil obstare videtur quominus Helena illo tempore crucem invenerit. Sed nihilominus probare hoc non possumus ; tum quia etiamsi dicamus Helenam invenisse crucem ante conversionem filii, non tamen possumus negare quin illa inventio fuerit saltem post reportatam victoriam Constantini ex Maxenquo tempore jam Exusebius obierat , ut Caesar Baronius in Annalibus deducit ; tum etiam quia Ruflinus et fere omnes referunt inventam esse crucem post Concilium Nicaenum. Et certe per se est verisimilius, Helenam non potuisse tantum opus aggredi, nisi filii auctoritate, pietate et fide niteretur; nee Eusebius aut alius refert , illam fuisse Jerosolymam, nisi post fidem et conversionem filii. Quare constanter tenendum est inventam fuisse crucem tcmpore Sylvestri ; ex quo aperte sequitur caput illud Crucis non esse Eusebii; an vero illud fuerit a Sylvestro editum, et solum in nomine et titulo error irrepserit, affirmare non possum, quia nullum ad id habeo fundamentum, ct sola Gratiani auctoritas non sufficit ; quia ille sine alia examinatione vel collatione histor'arum, fragmentum illud accepit ex illa epistola, ubi illud invenit. Ex eo vero quod in Gratiani decreto positum fuerit, non coepit habere vim legis, si antea non habebat.

12. Antiquitas hujus festi.— Festum Ecaltationis Crucis.—be ipso autem festo non videtur dubium, quin sit valde antiquum ; nam1 in Ordine Romano antiquo habetur, et in Micrologo, et Beda in suo Martyrologio illius facit mentionem, et Martyrologium Romanum, et alia. Et ( quod caput est ) Ecclesia hRomana illud festum celebrat tanquam ex praecepto observandum, et haec est generalis consuetudo. Hoc ergo satis est, ut hoc festum, inter ea quae ex praecepto generaliter observantur, numeretur, sive in jure contineatur, sive non; verisimileque est incepisse hoc festum statim a tempore Sylvestri, quia post illud tempus, nullum aliud initium ejus invenitur. Est autem ultimo advertendum, praeter hoc festum celebrare Ecclesiam aliud de cruce mense septembri, quod Exaltatio Crucis nominatur: quod festum tempore Heraclii imperatoris incoepisse creditur, quando Crucem dominicam ex potestate Persarum eripuit, et in Hierosolymitanum templum, non sine divinis prodigiis et singularibus auxiliis, restituit. Verumtamen hoc festum ab Ecclesia Romana observari non praecipitur, neque id consuetudine receptum est, ideoque non pertinet ad ea de quibus nunc tractamus; est enim festum solum quoad ecclesiasticum officium, non quoad festivam observationem ex praecepto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7