Caput 8
Caput 8
De festis beatae virginis mariae.
1. Deiparae Virginis festa anerito ab Ecclesia celebrari.—Principio statuendum est, merito Ecclesiam nonnullos dies festos sub praecepto observari generaliter voluisse, in peculiarem honorem Virginis beatissimae. Haec assertio est de fide certa, quam in 2 tomo tertiae partis, variis in locis attigimus: hoc vero loco solum dicemus ea quae ad hoc praeceptum explicandum necessaria fuerint. Solent autem communiter recenseri quatuor tantum solemnitates Virginis, quae jure communi sub praeceptum cadunt, scilicet Nativitas, Annunciatio, Purificatio, ct Assumptio. Verumtamen de secunda et tertia jam dictum est; possunt enim, ut notavi, inter Christi vel Virginis festivitates numerari. De aliis vero duabus, licet solemnitate et obligatione excellant, tamen, ut ordinate juxta mysteriorum exigentiam omnes commemoremus, de illis suo loco dicemus.
9. Conceptio Virginis poluit ab Ecclesia sub precepto constitui.—Prima ergo festivitas Virginis est de Conceptione ipsius, de quo festo nonnulla dixi in dicto 2 tom., disp. 3, sect. 5. Quibus duo hic breviter addenda sunt. Unum est, festum illud potuisse optime ab Ecclesia sub praecepto constitui. Aliud est, de facto non esse ex vi praecepti servandum, sed standum esse consuetudini. Primum non potest in dubium revocari, quia certum est esse licitum ac pium, tale festum celebrare; ergo etiam debet esse certum potuisse ab Ecclesia praecipi. Antecedens ex dictis in illo loco est manifestum, quia Ecclesia non solum permittit aut tolerat hoc festum, sed etiam approbat et consulit, et indulgentiis concessis favet observantibus illud; non potest autem Ecclesia admittere universalem errorem in materia morali; crgo nec cultum illicitum positive (ut sic dicam) approbare; est ergo cultus illius festi sanctus et licitus. Et ideo Sixtus IV, cum in Extravag. Cum preencelsa, de Reliquus et vener. Sanct., hoc festum approbasset, et cultoribus ejus indulgentias concessisset, statim in Extravag. Grace nimis, escommunicat ipso facto eos, qui dixerint non esse licitum, Conceptionem Virginis ejusque festum celebrare. Hinc vero facile probatur prima illatio, quia Ecclesia habet potestatem praecipiendi actum pium et religiosum, si expedire judicaverit.
3. Non est tamen hoc praeceptum impositum. —Secundum vero dictum, videlicet tale praeceptum non esse latum ab Ecclesia, commune est Doctorum in hac materia. Et patet, quia ante Sixtum IV, Ecclesia Romana non tulit tale praeceptum, ut constat. Neque etiam Sixtus observationem illius festi praecepit, sed laudavit, et ad illam fideles induxit gratiis, et favoribus concessis; nunquam vero necessitatem imposuit. Nec denique post illum, latum est tale praeceptum scriptum, ut constat. Unde in Concilio Oxoniensi, sub Stephano, in principio praecipiuntur observari omnia festa Beatae Virginis, praeeter festum Conceptionis (ait) cujus celekrationi non imponitur necessiias ; cum tamen initium festivitatis hujus in Anglia incoeperit, ut fertur; consulenda ergo est consuetudo, quae quidem etiam non est sub hac obligatione generaliter introducta, ut omnes sentiunt. Ut ergo alicubi censeatur cum eo rigore introducta, et obligare, oportet ut aliquibus peculiaribus indiciis et rationibus constet ; et ad Episcopos maxime pertinebit in unaquaque dioecesi modum consuetudinis declarare, quod in multis ex sequentibus festivitatibus est explicandum.
4. Nativitas Virginis sub praecepto universaliter observatur. — Quando celebrari cope- rit. — Secundum festum est Nativitatis ejusdem Virginis, de quo fit specifica mentio in dicto c. 1 de Conse., d. 3. Unde comprehendi censetur in cap. ult. de Feriis, sub generali distributione omnium festivitatum Virginis: nLam Doctores communiter id dictum esse putant propter quatuor praecipuas festivitates, quarum una est Nativitas. Et ita de hoc festo observando, recepta et certa sententia est. datum esse praeceptum obligans universam Ecclesiam, et haberi ex jure communi, et ex consuetudine ita interpretante jus. Obscurum autem est initium hujus festivitatis, quando, scilicet, coeperit ab Ecclesia observari. Quod enim in primitiva Ecclesia observata non fuerit, magnum indicium est, in antiquis ecclesiasticis historiis nullam illius mentionem inveniri. Quinimo expresso testimonio D. Ausustini, videtur constare, suo tempore non fuisse celebratum festum de Nativitate Virginis, quia sermon. 20 et 21 de Sanctis, dicit solius Christi et Joannis natalem diem Ecclesiam celebrare, et nulli aliorum Sanctorum hoc fuisse concessum. Violentum autem erit exponere de Sanctis viris, non autem comprehendere feminas, quia hoc praeter ordinarium modum loquendi est; et serm. 40 ae Diversis dixit : Solum duos natales celebrat Hcclesia, hujus (id est Joannis) et Christi. Non est verisimile fuisse tam absolute locuturum cum exclusione, si nativitas Virginis tunc celebraretur. Cujus etiam signum est, quod nullus sermo ejus in natale Virginis reperitur. Quin potius post Augustinum, per multa tempora non videtur celebrata haec festivitas. Nam in Concilio Magunt., circa annum 800 celebrato, cap. 36 , numerantur festa observanda, et inter ea Assumptio et Purificatio Virginis, et non ponitur Nativitas. Verisimile ergo videtur, per plures annos non fuisse hoc festum observatum, saltem in universa Ecclesia. Quod mirum videri non debet, quia cum multa festa de Christo essent communia Virgini, et alus multis modis frequens memoria de Virgine ageretur, potuit facile accidere, ut prius Nativitas Joannis quam Virginis solemni festo celebraretur. Praesertim cum illis primis temporibus non fuerit tanta pax in Ecclesia, ut potuerint omnia simul ad consummatum ordinem redigi.
5. At vero, licet hinc colligatur festum hoc non fuisse ubique celebratum, ut, verbi gratia, in Africa, vel in Gallia, etc., quod vero homae, vel in Italia, aut in Hispania non fuerit semper observatum, inde probari non po- test, nec certo constat. Unde affirmare possumus esse satis antiquum, et multis in locis fuisse celebratum ante mille annos, ut ex variis indiciis colligi potest. Nam Gregorius in Sacramentario et Antiphonario illud commemorat. et in Ordine Romano fit illius mentio; et ibi refertur Sergium I, Papam, ordinasse in illo festo fieri processionem, et Litanias decantari, sicut in aliis solemnioribus festis Beatae Virginis. Item in tom. 4 Biblioth. homiliarum, refertur sermo 5 lldefonsi de Nativitate Mariae, in quo inter alia sic inquit : Honoralilis dies, et sacra festivitas, in qua nata est Virgo Maria Dei genitriv. Hoc est gaudium nostrum, heec est festivitas nostra ; esultemus, el Letemur omnes àn celebratione hodiernae festivitatis, etc. Et in lib. de Virgine Maria idem significat ; item Beda in Martyrologio iilud posuit, quod in aliis Martyrologiis est frequens. Apud Damascenum etiam et alios Patres reperiuntur orationes et homiliae hujus festivitatis. Sed in his omnibus observandum est aliud esse loqui de celebritate religiosa illius diei ex devctione ob sanctissimae Virginis Nativitatem, aliud vero de rigore praecepti observandi tale festum. Primum euvidenter colligitur ex dictis indiciis; secundum non cum tanta certitudine, quia similia possunt adduci de multis festis, quae ex devotione tantum celebramus. Initium ergo hujus praecepti nobis ineertum est : sed consuetudine videtur introductum, et tandem in jure ipso declaratum, ut dictum est.
6. Festum Prasentationis Deipare. — Annunciationis festum. — Tertium festum Virgini dicatum, est Praesentationis ejus in templo, quo veneramur sacram illam oblationem, qua et ipsa Virgo seipsam, et parentes ejus illam Domino in templo obtulerunt in tertio anno aetatis ejus. Hoc autem festum non praecepti est, sed devotionis; et ideo nihil de illo hie addendum occurrit, his quae in 2 tomo atügimus, ubi de ipso mysterio, in quo festum fundatur, breviter dixi, in disp. 7, in initio. De celebratione autem diei in memoriam et honorem illius mysterii, dixi disput. 22, sect. 1. Et videri etiam possunt orationes Patrum Graecorum, quas de illa festivitate refert Surius die 21 novembris. Quartum festum est Annunciationis Angelicae, quae inter quatuor principales Virginis festivitates numerari solet, et sub eis comprehendi, quoties de his festivitatibus sermo est : de quo festo jam supra diximus.
7. Visitationis festum. — Quinto ergo loco et ordine succedit festum Visitationis, quando statim post filii conceptionem, Virgo Elisabetham salutavit. De quo etiam, qua ad nostrum institutum pertinent, in dicto tom. 2, disp. 22, sect. 1, dicta sunt; neque hic amplius immorari oportet, quia hoc festum devotionis etiam est, non praecepti. Nam licet auctores referant Urbanum VI solemnitatem illam instituisse, non tamen constat praeceptum de illius observatione tulisse. Potuit enim illam ordinare quoad ecclesiasticum officium, et celebrationem, non tamen praecipere quoad observationem. Quod si praecepit (ut Sylvester cum Archidiacono docet), usu receptum non est, nec custoditum ; et addit Sylvester, fortasse illam legem non fuisse promulgatam. In Concilio vero Basil., sess. 43, haec solemnitas iterum erecta et commendata est ; verumtamen nec ibi habentur verba quae indicent praeceptum de observatione festi, nec, si essent, haberent vim obligandi totam Ecclesiam, cum Concilium illud tunc non procederet sub obedientia Papae, nec Papa postea illud quoad illam partem confirmaverit. Denique ex ipso usu constat, Ecclesiam nunc non agnoscere tale praeceptum; si tamen alicubi consuetudo illud introduxerit, servandum est ; oportet tamen ut de modo consuetudinis satis constet, ut saepe dictum est. Sextum festum est Purificationis, quod inter quatuor praecipuas Virginis solemnitates ponitur, de quo supra dictum est.
8. Assumptionis festum de jure communi servandum. — Septimum ac praecipuum est festum Assumptionis, in quo tria illa, quae saepe indicavi, distinguenda sunt, veritas mysterii, celebritas quoad officia cum publica solemnitatc ac veneratione, et praeceptum observandi illum diem tanquam festivum. De primo diximus in proprio loco, in dicto 2 t., disp. 21, per totam; et de secundo diximus ibicem, specialiter in sect. 2, circa medium, et disp. 22, sect. 1; neque hic circa illa duo puncta aliquid addendum occurrit. De tertio igitur puncto, quod hujus loci est proprium, dicendum est, festum hoc Virginis ex praecepto juris communis servandum esse. Ita docent omnes Doctores in c. 1 de Conse., d. 3, ubi expresse hoc festum numeratur, et in cap. ultim. de Feriis, ubi sub festivitatibus Virginis hoc festum maxime comprehenditur. Nam est maxime proprium ipsius Virginis, et inter festivitates ejus habet quamdam excellentiam, quia gloriam, praemium, ac triumphum sanctissimae Virginis nobis repraesentat. Ejusdem praeterea festi et praecepti meminit Concilium Maguntinum, sub Carolo Magno, cap. 36. Et, quod caput est, indubitata Ecclcsiae traditione et consuetudine sub hac existimatione recepta, praeceptum hoc inviolabiliter ab Ecclesia observatur. Unde Bernardus, epist. 174, tantum has duas festivitates Virginis, ut ab Ecclesia universaliter praeceptas, recognoscit, Nativitatem et Assumptionem, easque aequiparat dicens : Accepi ab Hecclesia illum diem cum summa veneratione colendum, quo assumpta de seeculo nequam colis, quoque intulit celeberrimorum festa gaudiorum. Sed et ortun Virginis nihiloninus in Ecclesia, et ab Ecclesia indubitauter habere festivum. atgue sanctum, firmissime cum EHcclesia sentiens, in utero eam accepisse ut sancta prodiret.
9. Ab Apostolis manasse probabile est. — Quapropter sine probabilitate loquuntur, qui festum Assumptionis juri divino attribuunt, cui per nullam consuetudinem derogari potest, quod senserunt Joannes Andreas in cap. Licet, de Feriis argum., cap. ult. de Sent. excom., lib.6; quem ex parte sequitur Angelus verb. Ferice, n. 3, dicensesse quasi juris divini. Sed hoc per quamdam exaggerationem dictum videtur, nam revera (ut saepe dixi) nullum ex his festis est de jure divino. Tamen hoc festum censetur esse tantae dignitatis, ut in ipso divino jure proxime fundatum, vel potius ex illo quasi necessaria collectione deductum videatur; et ideo moraliter verum est consuetudinem non posse praevalere contra obligationem hujus praecepti, non quia esset contra jus divinum, sed quia esset adeo irrationabilis, ut nunquam possit tam sancto ac necessario praecepto derogare. Quod etiam sensit Sylvester, verb. Dominica, q. 1, S T. Hinc denique intulerunt aliqui, festum hoc ab Apostolis incepisse, quod non est improbabile quoad celebritatem, et cultum, ac annuam memoriam dormitionis Virginis in ecclesiasticis officiis et conventibns. Et illius antiquitatis magnum indicium sumitur ex traditione, ct scriptis antiquorum Patrum, praesertim Graecorum, quos in dicto tom. 2, locis citatis adduximus. At de ipso praecepto observandi talem diem, incerta res est quando incoeperit, et (sicut de similibus dixi) videtur potius traditione introductum, quam lege scripta; tandem vero etiam jure confirmatum esse.
10. Festum Beatee Marie ad Nives.— Quatuor Virginis festa sub generali preecepto servantur. — Dapectationis festum. — Octavum festum Virginis, et generale totius Ecclesiae, est dedicationis templi Sanctae Mariae Majoris, quod dicitur Sanctae Mariae ad Nives. Quod Romae celebrari coepit a t smpore Liberii Papae, ut ex historia illius diei constat. Non constat autem ab eodemne Liberio fuerit latum praeceptum de observatione illius festi: scrippium enim non extat, nec in historiis illius dedicationis, ac prodigii quod in illa accidit, aliud dicitur, nisi guod n illius dedicationis memorium ex nive, quae miralliter illo die cecidit, anniversaria celebritate colitur. Nullum ergo videtur praeceptum de observatione festi traditum, maxime quod universam Ecclesiam obligaret ; unde hodie plerisque in locis ex sola devotione servatur. Romae autem videtur ex consuetudine servari sub obligatione: est tamen particularis obligatio, non communis omnibus locis, nisi ubi constiterit similem consuetudinem introductam esse. Unde constat solemnitates proprias Virginis sub generali praeceptas, tantum esse quatuor, vel si duas illarum Christo tribuamus, ut de Incarnatione et Praesentatione Christi diximus, tantum esse duas, scilicet, Nativitatem et Assumptionem: alias vero quatuor devotionis esse, nisi de speciali consuetudine aliud constet. Praeter has vero sunt aliae festivitates Virginis, particulares aliquorum regnorum, praesertim in Hispania festum Expectationis, et Descensionis Virginis, quorum mentionem fecimus in d. 2 tom., disp. 22, sect. 1, et magis ad cap. 11 pertinent. Soium adverto dici haec testa particularia, non solum propter praeceptum de illis observandis, quia revera non semper intervenit, sed etiam quia ex devotione non ubique, sed in quibusdam provinciis Ecclesiae celebrantur.
On this page